S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

inquisitionis. Secundo modum congruum inquisitioni praesenti ostendit, ibila mam cum tres a Dicit igitur : Ex quo constat hanc esse sententiam catholicae fidei do unitate Trinitatis, stri disserentiam esse rationem unitatis; et ago η adverbium exlio tandi; α ingrediamur v id est, inquiramus interius ipsa intima rerum principia considerantes, et veritatem quasi velatam statisconditam perscrutantes, et hoc modo convenienti, unde subdit: Et unumquodquo dicendorum discutiamus, ut possit intelligiatquo capi, 3 id est, per modum quo possit intelligi et capi. Et dicit haec duo, quia modus quo aliqua discutiuntur, debet congruero et rebus, et nobis. is enim rebus congrueret, intelligi

non posset nisi congrueret nobis, nos capere non possemus, utpoto res divinae ex natura sua habent, quod non cognoscantur

nisi intellectu. Und si aliquis vellet aliter sequi imaginationem in consideratione eorum non posset intelligere, quia ipsae res non sunt sic in tolligibiles. Si autem aliquis velit res divinas per seipsas videro, et ea certitudin comprehendere, sicut comprehenduntur sensibilia, et demonstrationes mathematicae, non posset hoc modo caper propter desectum intellectus sui, quamvis ipsae res sint secundum so hoc modo intelligibiles. Et quod modus congruusas inquisition qualibet observandus, probat inducendo auctoritatem Philosophi in i Ethi cum dicit Dumam sicut optimo die tum videtur a ab Aristot in principio Exhio Eruditi hominis est unumquodque ut ipsum est, η id est, per modum congruum ipsius rei a ita de eo fidem capere tentare. η Non enim ne omnibus potos aequalis certitudo et evidentia demonstrationis servari, et sunt hae verba Philosoph. I Ethicor. Disciplinationim est in tantum certitudinem inquirer circa unumquodquo genus, in quantum natura rei recipit. Dsind cum dicit u am cum tres a inquirit modum congruum sum inquisitioni per distinctionem a modis qui in aliis scientiis servantur et quia modus debet ess congruus rei do qua est perscrutatio, ideo dividitur haec pars in duo. Primo enim distinguit scientias secundum res,tas quibus determinat. Secundo ostendit modos singulis rebus congruos, ibi: In naturalibus igitur. Circa primum tria lacit. Primo ostendit de quibus considerat naturalis philosophia Secundo, de quibus mathematica, ibi α Mathematica s Tertio de quibus considerat divina scientia, ibi e Theologia autem a Dicit ergo Benedictum est, quod unumquodquo ut est, ita de eo debeosdes capi emam cum tres sint

92쪽

78 s. THOMAE AQUINATI OPUscULA partes speculativae s scilicet philosophiae, hoc dici ad differentiam

exhicae, quae es operativa, sive practica, in omnibus requiritur modus competens materiae. Sunt autem ires partes praedictae, physica, sive naturalis, mathematica, divina, sive Theologia. Cum, inquam, Sint tres partes, naturalis quae est una de tribus, a est in motu nabstracta, i id est, versatur ejus consideratio circa res mobiles a materia non abstractas, quod probat per exempla, ut patet in littera. Quod autem dicitis habetque motum Ormam teriae conjuncta, sic es intelligendum ipsum compositum ex materia et sorma, scin quantum hujusmodi habet motum sibi debitum, vel ipsa sorma in materia existens est principium motus istide eadem os consideratio de rebus secundum quod sunt, ter talos, et secundnm quod sunt mobiles. Deindo exponi de quibus sit mathematica, dicens is Mathematica est sine motu, a id est, in motus et mobilium consideratione, in quo a naturali differt in abstracto, id est, considerat formas quae secundum suum esse non sunt a materia abstrectae, in quo convenit cum naturali, quod quomodo sit exponit. Haec, scilicet mathematica, speculatur formas sine materia, ac per hoc sine motu quia ubicumque os motus est materia, ut probatur x Metaph. Eo modo enim quo habent materiam, ibi est motus et sic ipsa speculatio mathematici est sine materia, ut sine motu, a quae sormae, a scilicet do quibus mat speculatur et cum in in materia, non possunt ab his separari s secundum esse, eis secundum speculationem sint separabiles.

Deind ostendit de quibus est divina, ibi is Theologia, s id est tertia pars speculativae, quae dicitur divina, vel metaphysica vel

prima philosophia, est sine motu, in quo convenit cum a math matica, s et differt a naturali, a abstracta a scilicet a materia, alque inseparabilis, a per quae duo differt a mathematica Res enim divinae sunt secundum esse abstractae a materia et motu, sed mathematicae non abstraciae sunt autem consideratione separabiles sed res divinas inseparabiles, quia nihil est separabiis, nisi quod est conjunctum. Unde res divinae non sunt consideratione separabiles a materia, sed secundum esse abstractae res vero mathematicae e converso, et hoc probat per Dei substantiam, de qua divina scientia considerat principaliter, unde et nomina- . tur inde

Deinde cum dicit In naturalibus f ostendi quis modus sit congruus praedictis partibus. Et circa hoc duo facit. Primo con-

93쪽

TI. IN BOETIUM DE TRINITATE 70 eludit modos congruos singulis partium praedictarum, et huius partis dispositio relinquitur disputationi. Secundo, exponit ultimum modum qui est proprius praesenti inquisitioni, et hoc dupliciter. Primo removendo id quod est impedimentum, ibi equo oportet in divinis deduci ad imaginosis ut scilico de eis judicandis sequamur judicium imaginationis. Secundo, ostendendo id quod est proprium, ibi Sed potius ipsam inspicor formam sine motu et materia a cujus conditionem consequenter exponit ingrediens ad propositam quaestionem.

DE DIVΙ8ΙONR SPRcULATIVAE IcIENTIAE. Hic est duplex quaestio. Prima, do divisione specula ιivae scientiae, quae in littera ponitur. Secunda, de modis, quos speculativae scientiae attribuit. Circa primum quaeruntur quatuor. Primo. Utrum sit conveniens divisio, qua dividitur speculativa in has tres partes, naturalem, mathematicam, et divinam. Secundo Utrum naturalis philosophia sitis his quae sunt in motu et materia. Tertio. Utrum mathematica consideratio si sino motu et materia. quarto. Utrum divina scientia sit de his quae sunt sine materia et motu.

ARTICULUS I. utrum si eonpeniens disisio, qua disiditur speculatis in

sta tre partes, naturalem scilicet, mathematicam et di-

sinam.

Ad primum sic proceditur. 4. Videtur quod speculativa ineonvenienter in has tros partes dividatur Partes enim speculativae sunt illi habitus qui partem animae contemplativam perficiunt: sed Phil in vi Eth ponit quod scientificum animae, quod est pars eius contemplativa, perficitur habitibus tribus, scilicet sapientia, scientia, et intellectu ergo ista tria sunt partes speculaιim, et non illa quae in littera ponuntur. a. Item, Aug. dicit viii de Civ. Dei, quod rationalis philosophia, quae est logica, sub speculativa philosophia, vel contempla-

94쪽

80 s. movi AQUINATI OPUscu tiva continetur; cum igitur menιionem de ea non faciat, videtur divisio insussiciens. 3. Item, communiter dividitur philosophia in septem artes liberales, inter quas neque naturalis, neque divina continentur, sed sola rationalis, e mathematica ergo naturalis et divina non debuerunt poni partes speculativae. 4. Item, scientia medicinas maxime videtur esse operativa, ι tamen in ea ponitur una pars speculativa, et alia praciica Pergo eadem ratione in omnibus aliis scientiis operativis aliqua pars est speculativa, et ita debuit in hac divisione fieri mentio do ethica, Sive morali, quamvis sit activa propter partem ejus speculativam. 5. Item, sciensi medicinae quaedam pars philosophiae est, et sunt quaedam aliae artes quae dicuntur mechanicae, ut scientia de agricultura, et alchimiae, et hujusmodi Cum igitur istae sunt operativae, non videtur quod debuerit naturalis absolute sub speculativa poni. 6. Item, totum non debet dividi contra partem, sed divina scientia videtur esse ut totum respectu physicae et mathematicae, cum subiecta illarum sint partes illius scientiae, scilicet divinas, cujus subjectum est ens, cujus pars est substantia mobilis, quam considera naturalis, et similiter quantitas quam considera mathematicus, ut pate III uet. Pergo scientia divina non debet dividi contra naturalem et mathematicam. I. Item, scientiae dividuntur sicut res, ut dicitur ii do Anima :sed philosophia est de ente, est enim cognitio entis, ut dicit Diony in Epistola ad Polycarpum. Cum ergo ens primo dividatur in potentiam et actum per unum et multa, per substantiam et accidens, videtur quod per hujusmodi deberent partes philosophiae distingui. 8. Item, multae aliae divisiones sunt entium do quibus sunt scientiae magis essentiales quam illae per mobile et immobile,

per abstractum et non abstractum, utpoin per corporeum, et incorporeum, animatum et inanimatum, et alia hujusmodi orgo

divisio partium philosophiae magis debet accipi per hujusmodi

differentias, quam per illas quae hic tanguntur. s. Item, illa scientia, a qua aliae supponuntur, debo esse prior eis : sed omnes aliae scientiae supponuntur a scientia divina, quiarius est probare principia aliarum; ergo debuit scientiam divinam aliis praeordinare. 40 Item mathematice pri0 occurri addiscenda quam natu-

95쪽

ralis, eo quod mathematicam laciis possunt addiscors pueri, non autem naturalem, nisi provecti, ut dicitur I Eιhi. Undo et apud antiquos hic ordo in adipiscendis scientiis suisse dicitur observatus, ut primo logica, deinde mathematica, tertio naturalis, postea moralis addisceretur, et tandem divinae sciqntiae homines stud rent ergo mathematicam naturali scientiae praeordinare debuit. Ss contra, quod haec divisi sussiciens sit prohatur per Philos. vi ei. ubi dicit quod tres erunt philosophiae et theoricae, mathe. matica, physica, et theologia. Item, ii Phy. et communiter secundum Philos ponuntur ires modi scientiarum, qui etiam ad has tres videntur pertinoro.

Item, etiam Ptolemaeus in principio Almagesi hac divisions

utitur.

Respondeo dicendum, quod theoricus, si s speculativus intollectus, in hoc proprie ab operatiV0, 8iVe practico distinguitur, quod spoculativus habet pro fine Veritatem quam considerat, practicus au ιem veritatem conSideratam ordinat in operationsmtanquam in finem: et ideo dicit Philos. Is de Anima, quod diffs-runt ad invicem sine : et in i Meta dicitur, quod finis pocul livae es veritas, finis operativae, siVs practicae actio. Cum igitur

oporteat materiam fini esse proportionatam, portet practicarum scientiarum materiam esse res illas quae a nostro opero fiori possunt, ut earum cognitio in operationem quasi in finem ordinari possiι. Speculativarum ero Scientiarum materiam oportet essores quae a nostro opere non nunι undo earum considoratio inopsrationem ordinari non potest sicut in finem, et secundum harum rerum distinctionem oporte scisntias speculativas di lingui. Sciondum tamen, quod quando habitus, Vel potentiae penes ob-jocta distinguuntur, non distinguuntur penes quaslibet differsnitas objoctorum, sed pene illa quae sunt per so objectorum inquantum sunt objecta Esso enim animal, vel plantam accidit sansibili in quantum est sensibilo, et ideo penes hoc non sumitur differentia sensuum, Sed magis secundum disserentias coloris stsonici strido oportet scientias speculaιivas dividi per differonitas speculabilium, in quantum sunt speculabilia Speculabili auism,socundum quod est obiectum speculativae potentiae, aliquid competit ex parto potentiae intellectivae, e aliquid ex paris habitus seientiae quo intellectus perficitur. Ex pari quippe intellectus competit si quod sit immateriale, quia et ipse intellectus est im-

96쪽

82 a. TROILAE AQUINAM OPUMUL materialis; ex parta vero scientiae competit ei quod si nocessarium, quia scientia do necessariis est, ut probatur primo Posteriorum. Omne aulam necessarium in quantum bujusmodi est immobile quia omne quod movetur in quantum hujusmodi, possibilo est esse et non esse vel simpliciter, vel secundum quid, ut dicitur x Mala Sio igitur speeulabili quod es objectum specular tivae scientiae, per se compeii separatio et a materia, et a motu, et applicatio ad ea Det ideo sqcundum ordinem remotionis e amateria, et a motu scientiae speculativae distinguuntur. Quaedasii igitur sunt poculatilium, quae dopendent a materia secundum esse, quia non nisi in materia ess possunt, et haec distinguuntur; quia dependant quaedam a materia secundum ess et intellectum sicut illa in quorum definition ponitur mainria sensibilis Dunde sine materia sensibili intolligi non possvht u in definition hominis oportet accipere carnom et ossa, et da his est physica, sive scientia naturalis. Quaedam vera quamvis depondeant a materia secundum essB, non tamen secundum intellaetum, quia in eorumdssinitionibus non ponitur materia sensibilis, ut linea, et numerus, o do his es mathemaum. Quaedam vero sunt speculabilia, quae non dopendent a materia secundum osse, quia in materia esse possunt, sius nunquam sint in materia, sicut Deus et angelus sius in quibusdam sint in materia et in quibusdam non, ut sumstantia, qualitas, potentia, et actus, unum et multa, et hujusmodi, do quibus omnibus est theologia, id est divina scisntia, quia principium cognitorum in ea est sus. Alio nomino dicit rometap. id est transphysica, quia post physica disconda occurrit nobis, quibus ex sensibilibus competi in insensibilia devoniro. Dicitur etiam philosophia prima, in quantum scientiae alia ab ea

principia sua accipientos eam sequuntur. Non est autem possibilo, quod sint aliquae res quae secundum intellectum dependeant a m . teria, et n' secundum esse, quia intellectus, quantum est de se, immaterialis est . et ideo non es quartum gonus philosophiae praeter praedicia.

Ad primum igitur dicendum, quod Phil. vi Ethi. determinatd habitibus intellectualibus, in quantum sunt virtutos inysiis tuales. Dicuntur autem virιutes, in quantum perficiunt intellectum in sua operatione Virtus enim ηι quae bonum lacit habentem, et opus ejus reddi bonum et ideo secundum quod diversimode porficitur per hujusmodi habitus speculativos, divorsificat hujusmodi viriutos. Est autem alius modus quo pars animae speculativa

97쪽

XI. IN BOETIUM DE TRINITATA 83 perficitur per intellectum, qui est habitus principiorum, quo aliqua ex seipsis nota sunt, et alius quo cognoscuntur conclusiones ex hujusmodi principiis demonstratae, sive demonstratio procedat ex eausis inserioribus, sicut scientia : sive ex causis altissimis, sicut sapientia. Cum autem distinguuntur scientiae ut sint habitus quidam, portet quod penes Obiecta distinguantur, id est penes res, de quibus sunt scientiae, et sic distinguuntur hic, et in meta- physica tres partes philosophiae speculaιivae. Ad secundum dicendum, quod scientiae speculativas u patet in principio Metaphy., sunt de illis quorum cognitio quaeritur propter seipsa. Res autem do quibus est logica, non quaeruntur ad cog noscendum propter seipsas, sed ui adminiculum quoddam ad alias scientias. Et ideo logica non continetur sub philo speculativa quasi principalis pars, sed quasi quoddam reductum ad eam, prout ministrat speculationi sua instrumenta, scilicet syllogismos, et desinitiones, et alia hujusmodi, quibus in speculativis scientiis indigemus. Unde et secundum Boet in Commen super Porph. , non ala es scientia, quam scientiae instrumentum. Ad tertium dicendum, quod septem liberales artos non suff-eienter dividunt philosophiam theoricam, sed, ut dici Hug. do S. Vici in ii sui Didascalon, praetermissis quibusdam aliis con- numerantur, quia his primum erudiebantur, qui philosophiam discere volebant, et ideo in trivium et quadrivium distinguuntur, eo quod his quasi quibusdam viis vivax animus ad secreta Philosophiae introeat. In hoc etiam consonat verbum Philos qui dici inu Meta quod modus scientiae debo quaeri ant scientias, et Com-Rentator ibidem dicit, quod logicam quas doce modum omnium seientiarum, debet quis anι omnes alias scientias addiscere, ad quam pertinet trivium. Dicit etiam in vi Eth quod mathema ιicapo est sciri a pueris, non autem physica quae experimentum requirit, ex quo datur intelligi quod primo logica, deinde mathematie debet addisci, ad quam perιino quadrivium, et ita his quasi quibusdam viis praeparatur animus ad alias physica disciplinas Vel ideo haec inter caeteras scientias artes dicuntur, quia don solum habent cognitionem, sed opus aliquod, quod est immediais ipsius rationis, ut construcιionem, syllogismum, et oratio

dem sormare numerare, mensurare, melodias sormare, cursus

siderum computare. Aliae vero scientias vel non habent opus, sed sognitionem tantum, sicut scientia divina e naturalis, unde no- Renariis habero non possunt, cum ars dicatur ratio activa, ut

98쪽

84 ROMAE AQUINATI OPUScULA dicitur vi Eth. vel habent opus corporale, sicut medicina, alchimia, et hujusmodi Unde non possunt dici artes liberales, quia hujusmodi actus sunt hominis ex parι illa qua non est liber, scilicet ex parto corporis. Scientia vero moralis, quamvis sit propter operationem, tamen illa operatio non est actus scientiae, sed actus virtutis v patet v Ethici unus non potes dici ars, sed magis in illis oporationibus se habe virtus loco artis et ideo veteros definierunt virtutem esse artem bene recteque vivendi, ut dicit August. x do civit. Dei. Ad quartum dicondum, quod sicut dicit Avicen in princ suas Metaphys. aliter distinguitur theorieum et practicum cum philosophia dividitur in theoricam et practicam, aliter cum artes dividuntur in theoricas et practicas, aliter cum medicina. Cum enim philosophia si artes per theoricum et practicum disιinguuntur, portet accipere distinctionem eorum ex fine, ut practicum dicatur id quod ordinatur ad operationem theoricum vero quod ordinatur ad solam cognitionem veritatis. Hoc tamen inte- rost, cum in hoc dividitur philosophia totalis et artes, quia in divisione philosophiae habetur respectus ad finem beatitudinis, ad quam tota humana vita ordinatur. Ut enim dicit Aug. x do iv. Dei, ex verbis Varronis, nulla est homini alia causa philosophandi nisi ut si beatus. Unde duplex felicitas a philosophis ponitur, una contemplativa, o altera activa, ut patet x Ethic Secundum hoc philosophiam in duas partes distinxerunt, moralom dicentes practicam naturalem et rationalem dicentes theoricam. Cum vero dicitur rartium quaedam speculativae, quaedam practicae, habeιurrospectus ad aliqnos speciales fines illarum artium, sicut si dicamus agriculturam esse artem practicam, dialecticam vero theo-rieam. Cum autem medicina dividitur in theoricam et practicam, non attonditur divisio secundum sinem. Sic enim tota medicina sub praetica continetur, utpote ad perationem ordinata: sed attonditur praedicta divisio secundum quod ea quae in medicina tractantur, sunt propinqua, Vel remota ab operatione. Illa enim pars medicinae dicitur practica, quae docet modos perationis ad sanationes, sicut quod talibus apostematibus sunt talia romodia

adhibunda Theorica vero dicitur illa pars quae docet principia, ex quibus homo dirigitur in perationem, sed non proxime, sicut quod virtutos sunt tres, et quod genera ebrium sunt tot. Undo non oportet ut si alicujus activae scientiae aliqua pars dicatur thsorica, quod propter hoc illa pars sub speculativa scientia ponatur.

99쪽

XI. IN BOETIUM DE TRINITAT 85

Ad quintum dicendum, quod aliqua scientia continentur sub alia dupliciter Uno modo ut pars ipsius, quia scilicet subjectum us est aliqua pars subjecti illius, sicut planta est quaedam pars

corporis naturalis Unde et scientia de plantis continetur sub naturali scientia ut pars. Alio modo continetur una scientia sub alia ut ei subalternata, quando scilicet in superiori scientia assignatur propter quid eorum, de quibus scitur in scientia inferiori solum, quia sic musica continetur sub arithmetica Medicina igitur non ponitur sub physica ut pars Subjectum enim medicinas non est pars subjecti scientiae naturalis secundum illam rationem qua est subjectum medicinae. Quamvis enim corpus sanabile sit corpus naturale, non tamen est subjectum medicinae, prout est sanabiis a natura, sed prout est sanabile per artem. Sed quia in sanations quae fit per artem, ars est ministra naturae, quia ex aliqua natur ii virtute sanitas perficitur auxilio artis, inde est quod propter quid do operatione artis oportet accipere ex proprietatibus rerum naturalium. Et propter haec medicina subalternatur physicae, et Oadem ratione alchimia, et scientia de agricultura e omnia hujusmodi. Et sic relinquitur, quod physie Secundum Se et secu clum omnes partes ejus es SpeculatiVa, quamvis aliquae operativae

subalternentur ei.

Ad sextum dicendum, quod quamvis subjecta aliarum scientiarum sint partes entis, quod e8 Subiectum metaphysicae, non tamen oportet, quod aliae scientiae Sint partes ejus Accipit unaquaeque scientiarum unam pariem entis secundum specialem modum considerandi alium a modo quo consideratur ens in meta-

physica unde proprio loquendo, subjectum illius non est pars subjecti metaphysicae, sed hac rations considerata ipsa est specialis scientia aliis condivisa. Sic autem posset dici pars ipsius scientiae, scientia quae est de p0tentia, Vel de actu, vel quae est uno, aut aliquo hujusmodi quia ista habent eumdem modum considerandi cum ente, de quo tractatur in staphys. Ad ssptimum dicendum, quod illae partes entis exigunt eumdem modum tractandi cum ente communi, quia extam ipsa non depen- doni a materia, et ideo scientia d ipsis non distinguitur a scientia

quae est de communi.

Acl octavum dicendum, quod illae diversitates rerum quas ob-joctio tangit, non sunt differentiae per a earum in quantum sunt scibiles, et ideo penes eas Scienviae non distinguuntur.

A nonum dicendum, quod quamvis scientia divina sit prima

100쪽

86 s. THOMAE AQUINATI OPsscd omnrum scientiarum naturaliter tamen quo ad nos alias scientiae sunt priores. Undo dicit Avio in princ sua Meta. et ordo illius scientias os ut addiscatur post scientias naturales, in quibus sunt multa determinata, quibus ista scientia utitur, ut generatio et corruptio, et motus, et hujusmodi s Similiter etiam post matne-maticam Indiget enim haec scientia ad cognitionem substantiarum separatarum cognoscere numerum et ordinem orbium coele

tium, quod non est possibile in astrologia, ad quam tota mathematica praeexigitur Aliae vero scientiae sunt ad bene esse ipsius, ut musica, et morales, et hujusmodi. ec tamen oportet quod sit circulus, quia ipsa supponit a quae in aliis probantur, cum ipsa aliarum principia probet : quia principia quae accipitalia scientia, scilicet naturalis, a prima philoso. non probant ea quae idem primus philosophus accipit a naturali, sed - probantur per aliqua principia per se nota, et sic philoso primus non probat principia quae tradit naturali per principia quae ab eo accipit, sed per aliqua principia per se nota, et sic non est aliquis circulus in definitione. Praeterea, effectus sensibiles ex quibus procedunt naturales demonstrationes, sunt notiores quo ad nos in principio : sed cum per eos pervenimus ad cognitionem causarum primarum, ex illis apparet nobis propter quid illorum effectuum, ex quibus probabuntur demonstratione qui et sic scientia a turalis aliquid addit scientias divinae, et tamen per ea sua principia notificantur. Et inde est quod Boetius ponit ultimo scientiam divinam, quia est ultima quo ad n0S. Ad decimum dicendum, quod quamvis naturalis philosophia post mathematicam discenda occurrat, eo quod universalia ipsius documenta indigent experimento et tempore, tamen res naturales, cum sint res sensibiles, sunt naturaliter magis notae, quam res mathematicae a materia sensibili abstractae.

ARTICULUS II. Utrum naturalis philosophia si diliis quae sunt in motu

et materia. Ad secundum sic proceditur. 4 videtur quod scientia naturalis non sit de his quae sunt in motu Lmateria Materia enim est individuationis principium sed nulla scientia est do individuis, sed de solis universalibus, secundum sententiam Platonis, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION