Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

DE CONIUGIO.

meus est uxoris meae frater. Fratria autem mea, fratris mei uxor Haec fere ex Erasino.

Trima. Vir abstinebit ab uxoris cognatis, Vt a proprijs- Similiter mulier abstinebit a mariti cognatiS tan' quam a suis. Huius regulae fundamentum est Quod maritus&VXorina sint caro. Cum igitur ego VXor mea Vna caro sumus, ab ipsius cognatis, tanquam a meis, abstinebo,& illa vicissim a meis, tanquam a proprijS,

E quo sequitur, Eosdem gradus affinitatis qui consanguinitatis prohibitos esse. Secunda.

Vir non potest eam ducere, cui sibi nubere non licet, nec mulier ei nubere, qui se non potest ducere. Cum igitur nouerca mea est una caro cum patre meo, non potest mihi nubere, quare ego abstine bo ab illa, tanquam a matre Similiter quoniam Vitricus meta Vna caro est cum matre mea, non potest me ducere, quared ego ab illo abstinebo, ut a patre proprio.

Tertia. Cognati ipsius viri,&cognati ipsus mulieris affinitatis lege non prohibentur contrahere. Osiunt igitur duo viri, qui sunt paterin filius, cum duabus

102쪽

foeminis, quae sunt mater filia , contrahere. Item itio viri qui sunt Datres , cum duabus foeminis quae sunt sorores, licite contrahunt. Item vir uxore sua mortua, potest ducere eam quae nupserat fratri VXO-ris suae iam mortuo Item mariti filius ex alia uxore,&vxoris filia ex alio marito, Vel contra, matrimonium

recte contrahunt.

Porro etsi in papatu olim numerarunt tria assinitatis genera impedientia nuptias, hodie tamen primum solummodo nuptias impedire recite affirmat. Discernuntur autem finitatis genera iuxta hanc regulam: Persona addita personae per carnis copulam, mutat genus affinitatis, non gradum. Si ergo quis fuerit mihi in primo gradu cognationis, Utpote filius,&du-Xerit VXorem, illa foemina erit mihi in primo gradu affinitatis,4 in primo genere. Si mortuo filio meo a litis eam duxerit, is erit mihi similiter in primo assinitatis gradu, sed in secundo genere Verum si idem a liam mulierem cognouerit, ea erit mihi quoq; in primo gradu assinitatis, sed in tertio genere Persona si quidem addita personae, non gradum, sed genus solummodo a finitatis mutat.

Eadem est prorsus supputandi gradus a finitatis ratio, quae est cognationis. Filius est mihi in primo gradu cognationis, ergo nurus mea erit mihi in primo gradu assinitatis Nepos est ita in secundo gradu cognationis ergo pro nurus mea est mihi similiter in secundo gradu assinitatis. Frater soror sunt mihi in primo gradu cognationis, ergo Sororius meus fratria mea sunt mihi in primo assinitatis gradu , atq; sic de caeteris.

LEGES

103쪽

LEGES PROHIBITIO.

Prima LeX.

PQuerca tua pudorem ne re' uelabis.

Ratio legis est later tuus nouerca tua Via est caro, Ut pater tuus Mater tua fuere. Proinde t matre propria ita is nouerca tua abstinebis. Cocluditur autem haec lex ex prima regula, hoc pacto, Nouerca mea debet abstinerei consanguineis mariti sui, hoc est, patris mei. Igitur non licet illi, mi hi nubere. Proinde neque mihi licebit, eam in XO- rem ducere. Poena corporalis violatte huius legis est mors.Moriendo, inquit, morientur ambo, sanguis eorum super eos Spiritualis, Detit. 27. Maledictus qui dor mit cum Xore patris sui. Huius incestus meminit Paulus I. Corinth. S.

Sectanda LeX.

Tudorem Socris tua n9n reuelabis. Ratio legis ex prima regula dependet. Deinde Socrus matris loco est, Ut leges etiam affirmant. Poena

104쪽

s DE CONIUGIO.

Poena corporalis Leuit et o haec est Igne comburantur ambo Spiritualis Detit. 27. Maledictus qui cum socru sita rem habet.

Tudorem uxoris patrui tui non reuelabis.

Ratio legis: Cum uxor patrui mei debeat abstinere a consanguineis mariti sui, non potest nubere mihi, qui sum filius fratris mariti ipsius : Quare nec mihi eam in uxorem ducere licebit, Vt patet e se cunda regula Praeterea uxor patrui est mihi loco amitae, hoc est, innumero parentum. Igitur non mi nus ab illa abstinebo, quam ab amita. Ex hac lege sequitur, quod ab Xore mei auunculi debeam abstinere. Sunt enim patrui mei uxor latiunculi mei VXor,in pari gradu.

Quarta Lex. Tudorem uxoris ratris tui non

reuelabis.

Ratio legis: Uxor mea debet abstinere a cognatis meis, Igitur abstinebit a fratre meo,& frater meus vicissim ab ea abstinebit Lex ergo haec nititur prima&secunda tegula, Leuit. 2 o. ratio huius legis ad-hcitur hoc modo: Vir qui acceperit uxorem fiatris sui,

105쪽

sui, scci is est, pudore fratris sui reuelauit, orbus erit. Et Imperator in codice: Fratris uxorem ducendi, vel duabus sororibus cottingendi penitus licentiam submovemus, nec dissoluto quoquo modo coniugio. Verum huic legi duo videntur aduersari, exemplum videlicet dex contraria. Exemplum est Gen. 38 de filijs Iudae patriarchae, qui successive eandem

foeminam Thamar in uxorem duxerunt. Consuetudo enim erat, ut si maritus ex V Xore non gigneret, eo mortuo, frater superstes eandem duceret,ut excitaret mortuo fratii semen. Sed diximus supra, exempla non praebere firma argumenta, sine generali regula. LeX contraria est Deut as. Quando habitauerintlatres simul, inus ex eis absq; liberis momtuus fuerit, Uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater eius, suscitabit semen fratri suo, primogenitum e ea filium, nomine fratris defuncti appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel. Respondeo, Discernendum esse inter legem generalem, quae omnes obligat, specialem, quae ad paucos pertinet. Specialis enim lex, quam adduximus, solummodo locum habet in casu certo, in populo certo, propter singularem finem, sicut circum stantiae legis clarissime indicant. Quare qui contra generalem legem fecerit, incestum committit, Deo, naturae se opponit.

Quinta Lex.

Sororem et oris tuae non accipies

106쪽

98 DE CONIUGIO.

Et sit haec lex implicite Mobscure ponitur is Mose, tamen eius clarissima ratio esst, ex prima regula dependet, quam tradidimus, e quarta lege, quam iam posuimus, cui denter concluditur. Nam si non licet uni foeminae duobus fratribus nubere, profecto nec licebit uni viro, duas rores in uxores ducere.

Sexta Lex

Tudorem nurus tua non rem

u labis.

Ratio legis est, Uxor fili mei, quae nurus est mihi,

debet abstinere a me patre mariti sui. Ergo filio meo mortuo, non licebit mihi eam, iam viduam, in uxorem ducere. Fluit enim haec lewa secunda regula. Poena corporalis violatae huius legis, Leuit et O. haec additur Vir qui dormierit cum nuru sua, morte interficiantur ambo ipsi, Sceltis fecerunt, Sanguis eorum super eo S,

Uxor patrui. Uxor fratris. Uxor auunculi.

Filia preti ignae. Neptis preuignae. Hae Deminae nominatim in assinitate recensentur prohibitae, excepta uxore auunculi, quae tamen sub tertia

107쪽

tertia continetur lege.Nam cum prohibeor matrimonio iungi cum X ore patrui mei, profecto non licebit mihi in uxorem ducere viduam auunculi mei. Nam prorsus pari gradu clinea utraque, videlicet uxor patrui, VXO auunculi me attingunt assinitatis

iure.

Hactenus de legibus cognationis massa nitatis, quantum quidem ad nuptias attinet, cum ex crbo I ei, tum ex iure humano disputauimus. In Verbo Dei clarissime inuenimus decem scptem foeminas recenseri, cum quibus prohibemur matrimonio iungi, qua sunt, Mater, lia,SOror, Auia,Neptis, Amita,

uunculi, VXor fiatris, Soror uxoris, Preuigna, filia preuignae, Neptis prcu nete, Nurus. Quae autem ex consecutionis necessitate prohibentur, ex regulis, quas supra tradidimus, patet. Po,, o, praeter consanguinitatem Massinitatem, numerantur plura nuptiarum impedimenta apud Iuriscosultos canonicos, ut sunt Publicae honestatis iusticia, adoptio, cognatio spiritualis,VOtu, ordo,&c. P 841 es s honestatis iusticiam definiunt propinquitatem ex sponsalit, purifin certis prouenientem,robur trahente ex ecclesiae institutione, propter eius honestatem .Hanc aiunt impedire nuptias, cum

consanguineis sponsae,ante consummatum matrimoniti defunctae Ianus fidem dat Beriae de futuris nuptijs, Berta moritur ante nuptias. Hic quaeritur, num liceat Iano Beriar matrem, aut sororem , aut filiam in uxorem ducere Canonici negant. Dicunt enim

108쪽

IO DE CONIUGIO.

permittere, quae publiciae honestatis iusticia, robur trahit ex ecclesiae constitutione Verum ego oppono isti robori Ecclesiae pontificiae robur Christiana libertatis, quo exemti sunt legibus Antichristi, omnes qui in Christum credunt. Siquidem longe alia est honestas sponis Christi, quam meretricis Babylonicae, quae externo fuco humanarum traditionum se pingit. Praeterea Augustinus recte ait Illa mulier, cum qua comiXtio sexus non docetur fuisse, non pertinet ad matrimonium. Nihil igitur vetat quominus Ianus, contrahat cum Bertae defunctae matre, Vel sorore, Vel filia, vel qua uis alia ex eius cognatione. Verum si sponsalibus accessisset copula carnis ante nuptias, Lfinitatis lege a cognatis Beriae abstinere deberet. iuxta leges quoque Caesareas impedit nuptias. Nam per adoptionem parentum liberorum loco censentur, qui adoptant, qui adoptantur. Huic legi oportet eos parere, qui sunt sub Romano imperio, alij ista lege non obligantur. Nam neque fundamentum habet in iure diuino, aut natu rati, sed solummodo habita est ratio politici boni, non ita late se eXtendentis.

In codice Imperatores volunt, ALEM COGNATIONE M, quae initur baptismo

inter testes eos qui baptizantur, connubia impedire Verum ista lex nulla ratione nititur, Quare ratione quidem nullos obligat Autoritate vero sola obligat eos qui magistratum agnoscunt Caesarem, tametsi illa lex non tam Caesaris quam papae censenda est, in cuius gratiam Caeser istam legem in codicem videtur transtulisse. De

109쪽

i hic

De voto ordine supra a nobis dictum est, c.

Secunda conditio consimum.

SE A, quam requirimus incosensu, con ditio est, ut sit honestus. Est autem copsensus hone stus cum circumstantiarum, personarum seruiliarum, ordinis, dignitatis, istici ratio habetur, quasi aequalitas, quantum ad decorum politicum attinet, spectatur. Qui huius honestatis rationem no habet, non solium male suis rebus consulit, verum etiam ipsam naturam Dei ordinationem ingratus contemnit. Nihil enim tam eXpetit cuiusque rei natura, quam sibi simile, nihil abominatur aeque deuitat, quam dissimile Deus quoque, qui omnia ordine pulcherrimo disposuit, vult, ut in vita moribus decorum non negligamus . Honestus proinde vir, nuptias quin ens, abstineat ab inhonesta foemina, indignitate constitutus ab infami, libera serua, illustris ab obscura, sua familia, ordine, dignitate, officio indigna. Quorum igitur interest dispicere de aliorum nuptijs, in hac re prudentiam adhibeant, caueantq; ne coeco amore riuuenili impetu nuptiae contractae, ves claritatem familiae, vel dignitatem ordinis, vel o D fcij eminentiam maculent. Et si quando talis con sensus temerarie accesserit, autoritate cogent, qui potestate habent, ut qui consenserunt, a suo temerario promisso, re adhuc intefra, hoc est, ante nuptias vel carnalem copulam, discedant. Est enim huius modi temerarius consensus contra Deum, qui ult

110쪽

omnia honeste fieri Mordinate Quapropter, etiamsi quis se iliramento astrinXerit foeminae impari, O test a contraditi rectius edoctus decedere. Nunquam enim placueris Deo, si praestes quod temerarie iura sit contra Dei voluntatem. Teneatur ergo regula tu ris praestitum iuramentum Non est obligatorium, contra bonos moreS

Tertia conditio consensus

Tertia legitimi consensas conditio es visit iustus Requirit autem iusticii, ut liberi debitum honorem

reddant parentibus, parentes suorum liberorum sanctam curam gerant.Haec enim analoga parentum& liberorum osticia sunt. Qui ergo clam, hoc est, inscij parentib. aut ijs qui eorum Vice funguntur, contrahit nuptias, contra iusticiam facit, atq; adeo legis diuinae transgressor est .Parentes qui non cogitant dehonestis suorum liberorum nuptijs, immemores sunt ossici sui , nec cogitant se Dei voluntatem in hac re vilipendere. Cum igitur liberi non sunt sui iuris, non licet eis clandestinas sectari nuptias, contra Dei Voluntatem matura legem monora patrem is a

trena, ut tibi bene sit. Atqui Iustinianus Imperator non permittit lijsfamilias VXores ducere citra parentum autoritatem, idq; putat naturali simul Mciuili rationi congruere. Taceo Ethnicorum X empla, quae vel ex poetarum scriptis nota esse possunt. Achilles apud Homer. s. Iliados non vult sine patris sui consensu, ne regis quidem filiam in VXorem ducere.

Andromacha apud Euripidem, cum ipsius nuptiae

SEARCH

MENU NAVIGATION