Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

lia, perpetua est prohibitio, quia comparatae inter se, parcntum & filiorum vice funguntur. Quare laudandus est Paulus Iurisconsultus, qui tempore Alexandri Imperatoris vixit, qui ius gentium esse docet, hanc de qua loquimur prohibitionem. Sororis, inquit, proneptem non possum Uxorem ducere, quo niam parentis loco illi sum. Est enim prohibitio, ut dixinius, uniuersalis, non sollim inter ascendentes&descendentes in recta linea, verum etiam in transuersis lineis, inter eos qui parentum liberorum loco sunt. Iam Veniemus ad declarationem Vtriusque, hoc est, legis generalis definitionis propinquitatis, hoc est, ad particulares seu speciales leges, quae X communi lege concluduntur, quemadmodum de

clarabimuS.

Prima Lex Specialis.

Tudorem patris tui, matris tuenon discooperies.

Hoc est, filia patri non nubet, nec filius matrem in uxore ducet, seu quod idem est, pater non ducet filiam in uxorem, nec mater filio nubet.Nullus enim limcs est inter has personas, proxime enim se attin- Dunt. Concluditur igitur haec lex ex generali lege, ut species a suo genere, seu hypothcsis a sua thesi. Homo ad proximam suae carnis non accedet Mater ωfilia sunt fili, patri proxime, Quare nec pater filiam nec filius matrem in uxorcii ducet. Haec ex

82쪽

comprehendit etiam eos, qui loco parentum& filiorum sunt. Recte igitur Iurisconsultus: Nuptiae non possunt contrahi inter eos, qui parentum Hiberorum sunt numero, siue proximi, siue remotiores gradus spectentur.

Poena gemina violatorib. huius legis debetur. Vna corporalis, nempe mors, Altera specialis, videlicet maledictio. Nam si qui violat nouercae thorum, morietur, inrit maledictus, multo magis qui hanc gem transgreditur.

Secunda Lex Specialis.

Tudorem Sororis tua ,silia patris tui, aut filia matris tua, quagenita est δε- mi, velgenita est foris, non reuelatis.

Huius legis eadem ratio est quae superioris Vt enim nihil propinquius est filia & filio, si sursum spectes , quam pater Mater ita si ad latera respicis, nullum interuallum inter stati es4 sorores, siue sint nati ab utrisq; patre matre, siue ab alterutro. Eodemodo ergo concluditur haec lex a generali, Ut prima. Porro foris Homi nasci alij aliter interpretantur. Qiuibusdam enim domi nasci est legitime nasci, foris autem illegitime. Alijs a patre nasci ab alia uxore, est domi nasci, ex matre nasci ex alio viro, est foris nasci. De poena corporali violata huius legis Moses loquitur Leuit. o. cum ait: Si quis acceperit sororem

suam filiam patris sui, occidetur in conspectu populi Spi-

83쪽

li Spiriti talis poenae meminit idem Moses Leuit. 7. Maledictus qui dormit cum sorore sua.

Testia Lex Specialis.

Tudorem nepotis tui aut neptis tua non reuelabis.

Hoc est, Auia non nubet nepoti, nec auus nept Cin uxorem ducet. Ratio legis est, quod Atius S AHuia parentum loco sunt, ut nepos neptis liberorum. Qui tametsii se proXime non attingunt, tamen maiorem reuerentiam nepos auo exhibet, quam pa' tri, lautis nepotem arctiore dilectionis vinculo c6plectitur, quam filium. Poena ergo transgressoribus huius legis eaedem proponuntur, quae violatorib primae legis specialis.

Q tartarie Specialis.

Tudorem amitae tua non discooperies.

Ratio legis est, qudd amita sit loco matris,Vt quae adlatus sit patri. Cum igitur fratris filius amitam ducere prohibetur, amita quoq; illi prohibetur nubere. Iam si fratris filius non potest ducere amitam, profectd, nec fratris filia potest nubere patruo suo, aut auunculo, nec frater fratris filiam, nec neptem, nec proneptem. Nam cuius filiam ducere non posum,

84쪽

nec eius neptem proneptena, abneptem, ineptem, trineptem, c licet mihi ducere. Siquidem cuicunque foeminae non licet mihi nuberes, eam non liccbit mihi in uxorem ducere . contra, quam non licet mihi ducere, ei non liccbit mihi nubere. Vtrinque e nim eadem est ratio. Clim ergo non licet foeminae nubere auunculo aut patruo , non licebit profectoauunculo aut patruo filiam sororis aut fratris sui ducere. Nam cumina persona prohibetur , reliqua omnes quae sunt inpari gradu, cum illis prohibentur. Siquidem ex ijs, quae Velantur , certa norma dei)s, quae non expresse ponuntur, petenda est.

Quinta Lex Specialis

Tudorem matertera tua non d coo

Huius Legis ratio e superius dictis manifesta est. Est enim matertera loco matris, Ut quae illi ad latus, hoc est, in transuersa linea aequali sit proxima. His quinque legibus prohibetur omnis consanguineorum incestuosus coitus. Qtii autem sub his legit, non continetur, iure diuino propter consangui nitatem non Velantur nuptias contrahere. Sed haec

omnia propositis schematibus oculis sub ij ciemus. Primum enim Schema simplex erit, ex verbis nudis Mosi destinatum. Alterum ex consecutionis ne

85쪽

DE CONIUGIO.

Amita. Soror. Matertera. Mater

lia. NeptiS. Hic I prima lege amatris&filiae: Secunda i sororis aertia a neptis : Quarta ab amitae: Quinta a materterae nuptijs arcetur.

Aterum Schema ex consecutionis

nec itate extructum.

Ab auia.

maXima. maior. Pro auia. maior. magna. Avia. magna. Amita. Mater. Matertera. Soror.

Filia. Filia. Filia.

I procus nullam ex his foeminis potest in uxorem ducere. Nam quae supra illum sunt, matres censentur Quae infra illum perpendiculariter, filiae sunt. Ij quae a b rore Iani fratre eiusdem descendunt, ipse Ianus est patris loco, qui cum sorore sua una est caro. Idem iudicium sit de foemina quaerente

86쪽

rente nuptias, quae similiter abstinebit ab ijs, qui si

mili modo se attingunt. Licebit et go per leges diuinas patrueles, amitinos, consobrinos, qui sunt infra illos, matrimonio iungi. Non enim sunt sibi proximi sanguine. Nam limes transuersus interponitur inter plos stipitem, nec parentum liberorum loco sunt. In horum igitur nuptijs, quantum ad leges diuinas attinet licet cxempla sanctorum sine peccato bona conscientia imitari Quatenus autem legibus humanis obligemur, 'ua exceptione, suo loco docebimus.

diempla Sanctorum.

Rebecca. Laban. Iacob Rachel. Hic Iacob filiam auunculi in uxorem duxit. Iosue II.

Caleb.

Othoniel. Hic Othoniel patrui filiam ducit in uxorem. Quod matrimonium ipse Iosue legis diuina sanctissimus custos conciliatvi probat.

liudquod Philippus ponit

87쪽

trair et ili et tu

Maria. Iacob.

Ioseph. Hic Ioseph patrui filiam in uxorem ducit , quod

nequaquam fecisset vir sanctus iustus, si contra e gem Dei fuisset patruelem ducere. Quod autem Elidicitur pater Ioseph a Luca, qui tamen patruus ipsius fuisse videtur, id fit more scripturae, quo maior ecminorum patres censentur. Quod autem Euangelista MatthaeusC, Iacob fuisse filium Mathan assirmat, Lucas Eli fuisse filium eiusdem Mathan testatur, id id ed factum est, ut cognatio Ioseph Mariae intelli gatur, Ut cium Ioseph descendat a Dauidis prosapia, intelligatur Maria ab eadem descendisse. Si acn licuit Iosepho ducere patrui filiam. Si licuit Othoniel idem facere. si licuit Iacob auunculi filiam per legem diuinam in Xorem ducere, cur non MaXimiliano Imperatori patrui sui Caroli V. filiam, hoc est, suam patruelem ducere in uxorem liceretὸ Nam praeterquam quod huiusmodi contractus coniugalis, Videlicet, natorum e duobus sta tribus, non sit prohibitars, habet probata stinctorum exempla, lapprobationem Mosis Iosue, qui huiusmodi nuptias conciliauerunt Lapprobauertit. De Mose enim legitur vltimo Numerorum capite,

trui sui approbante Mose nupserunt. De Iosue legi tu in eius lib. cap. S. Vt paulo antea meminimuS.

Si quis autem ob ij ciat , non tam spectandum es equid liceat, quam quid honestum sit, habendam esse

88쪽

ciserationem publicae honestatis, huic vicissura interrogo , Quis naim honestatis maiorem ratione quam ipse Deus omnis honestatis fons & autor habere potuerit Θ Si ergo Deus hoc honestum iudicat, tu quis es, qui hoc inter minus honesta numerasse Loquor

autem de diuinis legibus, de humanis autem quid sit sentiendum, quos obligent quatenus, paulo post

dicam.

ause interdictarum nuptiarunta incertis gradibψ.

Cum non dubium sit omnia officia Christianorum sub his duabus legibus milige Deum ex toto

corde, dilige pro Ximum tuum Vt teipsum, contine ri, merito hic quaeritur, quomodo prohibitiones nuptiaru inter certas personas sub his legibus contineatur.Nam si lege prohibitionis obligamur, qui legib. Mosaicis exemti sumus, necesse est, ut ea prohibitio sub altera harum legum contineatur praesertim cum Dominus solam dilectionis legem nobis comendet, omnia in ea contineri affirmet. Ad hanc quaestionem ita respondeo: Duae sunt causae prohibitionis diuinae, videlicet naturalis sanguinis reuerentia, Hilectionis inter homines propagatio Natu ratis sanguinis reuerentia est , quam homines sibi mutuo iugia naturae legem is an datum debent ob sanguinis propinquitatem Liberi progenitoribus suis debent summam reuerentiam, quo sunt remotiores, eo maiorem. Sunt enim progenitores liberis loco Dei, ut secundum Deum ipsos honorent. Proinde

89쪽

Proinde oportet,Vt in omni vita liberi parentes suos tanquam deos itios iam sitispiciant. Cum ergo con iuges debent esse pares, etsi non conditione , coniti gali tamen amore, reuerentiain dignitate, contra languinis reuerentiam fierct, si parentes cum liberis connubio copularentur. Nam si pater filiam duceret, eamq; sibi sociam adiungeret, ipse quidem suam eminentiam ii nitatem contra naturae ordinem&legem Dei deponeret& contemtieret. Illa vero reuerentiam paternam maritali comutaret. Et quo niam uxor marito ut capiti iuresnatura subiecta esse debet, contra naturam faceret matcr, si filio nube ret. Similiter filius maternam reuerentiam maritali

commutaret contra naturae ordinem. Breuiter, ius naturae dici at, maiorem deberi reuerentiam paren

tibus, quam coniugibus. Ex his manifeste concluditur, quod lex prohibens nuptias parentum cum ii beris, contineatur sub quarto praecepto,& sub communi dilectionis proximi capite. Eadem naturae lex fratres cum sororibus connubio iungi vetat, etsi hic ratio obscurior est Videtur autem ordini naturae nocongruere, Ut qui iam sanguine unum sunt, foedere maritali iungantur, neque reuerentia fraterna in

maritalem contra naturae Ordinem transformanda

est. Ideo Augustinus ait Nescio quomodo inest humanae Verecundiae quiddam naturale, ut cui debet causa propinquitatis verecundum honorem, ab ea contineat. Huc accedit tacitus naturae consensus

in omnibus sanis hominibus , ex quo factum est, quod tiam ethnici ignari Dei, praesertim philo sophi Graeci Romani, nuptias parentum cum li- F cris,

90쪽

S DE CONIUGIO.

beris, di fratrum cum sororibus incestas iudica

rint.

Altera causa prohibitaru nuptiarum in gradib. certis est caritatis inter homines propagatio Lex ergo dilectionis vetat quicquid impedit caritatis mutuae inter homines propagatione, praecipit, quod eam latissime inter homines ad societatem natos diffundit , hoc est, quod alijs verbis dici solet Lex naturaeca dicitat quae faciunt ad conseruationem naturae, vetat impedientia naturario seruationem.Nunc autenuptiae cum propinquis amorem inter homines in angustum coguntis impediunt, quominus elatissimae amor inter homines diffundat Et contra, nuptiae curemotioribus initae amorem inter homines latissime spargunt,4 veluti fugientem reuocant. Qua re societas humana stabilitur,4 incolumitas conserua tur Proinde ut illae nuptiae lege naturae dilectionis prohibentur, ita hae praecipiuntur. Siquidem societas hominum amore coit, amicitia firmatur, ossicijs mutuis continuatur, nuptij fouetur, dilatatur .con

seruatur. Id quod Deus absque omni dubio his legibus de nuptijs voluit. Sed video quid obij ciant, qui nostra sentetiae ad uersantur. Le naturae, inquiunt, est immutabilis. Si ergo licuit aliqua do cum proXimis matrimonio iungi, videtur prohibitio non esse legis naturae, sed politicae ordinationis in republica Mosaica Respondeo. Lex natura dupliciter consideratur. Alias enim lex naturae sic dicitur,avrλως seu ολως, hoc est, simpliciter, ex omni parte, Vt Deus colendus est, honorandi sunt parentes , nati sunt educandi, parentum

SEARCH

MENU NAVIGATION