Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

est tamen expensis rationibus singulorum, quid nobis videatur tutissimum, ostendemus. Qui unam solummodo causam diuorti constituunt, nempe adulterium, verbo Christi clarissimo se niti aiunt Dominus interrogatus Matth. Is Num liceat homini dimittere uxorem quamuis ob causam, respondet Annon legistis, quod qui fecit hominem a principio, masculum foeminam fecit eos. Et dixit Huius causa relinquet homo patrem matrem, adhaerebit uxori suae, erunt duo in carne Vnam. Quapropter non amplius sunt duo, sed caro Vna. Ex hoc fundamento infert hanc responsionem ad quaestionem propositam: Quicunq; dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, duxerit aliam, moechatur.In his clarissimis verbis insistunt, nullam aliam admittentes rationem diuortij. Verum cum his obijcitur Paulus praeter fornicationem, causam diuortitaliam ponit, I Corinth. .

nempe infidelis desertionem, hoc est, cum infidelis deserit4 discedit malitiose apio coniuge.Hic alij aliter respondent, Augustinus dicit Infidelitatem csse adulteri quoddam genus, atque ideo includi in responsione Christi , quasi vero Christus est et interrogatus de solo diuortio inter coniuges, monde diuortio illo spirituali, inter Deum inominem. Quare illa dilutio plane puerilis est, ridicula, in digna Augustino Ali videtur sibi rem acu, Vt aiunt, tetigisse, ac illud vidissse, quod nemo ante ipsos vide re potuerit. Dicunt enim, optime conuenire inter Christum&Paulum, in diuorti causis, modo hae

142쪽

730 DIVORTIO.

adhibeatur distinctio, quod aliud coniugium par, aliud impartici Christus, inquiunt, de pari coniugio

interrogatus, Uspondet, , nam causam diuorti inco facit,nempe adulierium. Paulu autern interrogatus de impari coniugio , similiter cspondet, nam causam in eo diuorti esse, videlicet, religionis imparitatem: Quasi Vero Chris iis de genere uniuerso interrogatus , hac Verborum forma Num licet hominiqua uis de causa dimittere uxorem, de specie Vna respond.sset, non ad quaestionem , t erat proposita. At Iudaei omnes, inquiunt, fuerunt paris religio nis Verum hoc falsissinu est. Fuerunt enim eo tem pore diuersissimae lissaeorum, Pharisaeorum, ria ducaeorum sectae, quae non solum inter se dissidebat, vertim etiam plerique omnes coniunctis animis fu-

dijs se Christo opponebant. Neque defuerunt in isto populo, cum haec quaestio Domino opponeretur, qui sanctisDei non minus aduersati sunt, quam Malio metistae hodie Christianis aduersantur. Hinc videmus Augustinum , Malios , alioqui viros optimosin doctissimos, debili niti fundamento. Verum qui resposum Christi Synech dochicos accipiunt, non destituuntur firmis rationibus. Primum enim a genere tanquam a principio conclud ut Moses, inquiunt, De ut et . Ob rem turpem permittit diuortiu, exempliniare turpis ponit adulterium Licebit igitur ob alias res turpes,&cum infimia coniu- istas, fieri diuortia, Vt sunt parricidium, Venenu, pro ditio vitae insidiae, furtum. Ad hoc confirmandum, te

stimonium Pauli adducunt: Si infidelis discedit , discedat, Non est allicatus frater aut soror in huiusmo

143쪽

di. Ecce in litiunt, Paullis diserte, praeter fornicationem, dcscrtionem causam facit diuortij. Nam si deserta persona non est alligata desertori, profecto non moechaturi, si nubet in Domino. Vbi enim nullum est vinculum, ibi libertas est, ad nouas quaeren das nuptias. Iam ex hac Pauli sententia, num ex duobus sequi necesse est, videlicet, vel Paulli Christo aduertari, cuius haud dubie spiritu dictate, scripsit,&locutus est vel Christi verba accipienda esse Synech dochicos, ut sub una certa specie, more scriptu rarum, genus contineatur, sub quo consimiles spe cies, quo ad sceleris grauitatem attinet, contineantur. erum cum fieri non potest, ut Paulus Christo sit contrarius, absq; omni dubio Christus sub fornicationis nomine intelligit etia crimina, quae grauita te fornicationem vel aequat, Vel etiam superant Pius&honestus maritus no minus tristature Veneficio, parricidio, sacrilegio uxoris,&c qua e adulterio. Quomodo aute hoc dilemma solui possit sine Sophistica, non video. Huc etia vel maXime facere putant quaestione a pharisaeis proposita. Interrogant enim pharisaei, an liceat qua uis de causa ut usitatum tum erat apud Iudaeos VXore dimittere. Ad hanc quaestionem, Domini responsionem dirigendam esse conte dunt, ut sit eius sensus: Non licet uxore dimit tere qua uis de causa Vestro more, sed oportet grauis-ssimas esse causas, qualis est scortatio, ut scortatio sit posita solumodo ex epli causa. Hoc praeterea confirmari existimat testimonio Matthaei, qui e verbis Domini sic scribit cap. s. Dictu est antiquis: Quicuoue dumiserit uxorem suana, det illi libellum repudij:

144쪽

Dd ego dico vobis, quicunq; dimiserit uxorem suam

παρεκlo λογου πορνειας, hoc est, praeter ratione adulte

ris , facit eam moechari. Hic non πορνέα, solium, sed λογγ πορνύοις eXcipitur. Cum ergo λογγ significat rationem .proportionem, quid vetat Christi ver basii cinterpretari Qui dimiserit uxorem suam , nisi

ob causam, quae eam rationem criminis habet, Vt scortationem equet, ac proportionem quandam quoad sceleris grauitatem attinet, cum scortatione

habeat. Hanc sententiam multipi Imperatores secuti videntur, qui multa crimina in suis legibus enumerant, propter quae diuortia admittunt. Sunt autem haec Iustiniani Imperatoris verba in codice Sicut enim sine iusta causa dissolui matrimonia iusto limite prohibemus ita aduersa necessitate pressum vel pressam quamuis infausto, attamen necessario auxilio cupimus liberari. Si quae igitur maritum suum adulterum, aut homicidam , aut Veneficum, aut certe contra nostrum imperiti aliquid molientem, vel falsitatis crimine condemnatum, inuenerit Si sepulcrorum dissolutorem Si sacris aedibus a liquid subtrahentem rii latronem vel latronum susceptorem, Vel ab actorem, vel plagiarium, vel ad contemtum sui, domusti suae , ipsa inspiciente cum impudicis mulieribus, quod maxime etiam castas exasperat coitum ineuntem: Si suae vitae veneno, aut gladio, aut alio simili modo insidiantem : Si verberibus vitia ingenuis aliena sunt assciente se pro bauerit tunc repudi augilio uti, neces ariam ei permittimus libertatem. Vir quoque pari fine claude tur, nec licebit ei sine causis apertius designatis, propriam

145쪽

priam repudiare iugalem. Hucusque Imperator. Ambrosius affirmat, licere mulieri a viro discedere de tribus causis. Vna, si adulter fuerit maritus. Altera, si apostata, quantum ad religionem. Tertia, si uxore per libidinem abuti voluerit,d iustum naturalemque eius usum in uertere. Sed non recte concludit Ambrosius, cum iubeat mulielem manere innuptam, propterea quod ei non liceat, quod viro, quod profecto falsissimum est, quantum quidem ad causas diuortij, libertatem nouas quaerendi nuptias atti net. Rectissime enim a scholasticis dicitur: Coniuges ad paria iudicantur, quantum quidem ad thorum. Item Vbi par est ratio, par debet esse iudicium. Canon istae, ut ex his versibus liquet, multo plures diuortij causas fecere, quae tamen omne non sunt probandae, sicuti ex parte supra declarauimus, imfra declarabimus Versus autem hi sunt,

Error, conditio, votum, cognatio, crimen,

Cultis distaritas, vis ordo, ligame , bo'esto, o Sisiis affinis si orte coire Bequibis: Hae socianda vetant, connubia iuncta retractant. In his versibus, duodecim numerantur impedimenta matrimonij, quaein vetant contrahenda, dirimunt contracta. I. Error, scilicet pcrsonae. Vt cum Iacobo Lia pro Rachel in lectum traditur. a. Conditio, scilicet seruitutis. Vt si quis contraheret cum serua, quae se liberam dicebat. 3. Votum, scilicet religionis, seu monachatus. q. Cognatio, quam triplicem faciuili , naturalem, spiritualem, legalem. s. Crimen, videlicet, si quis gladio vel veneno a ritum tolleret, ut eius Viduam in uxorem ducere pos-I sci.

146쪽

set. 6. Cultus disparatas, ut si Christiantis Itidaram duceret. 7. Vis seu violentia, videlicet, si quis cogat eminam, ut sibi nubat. 8. ordo, scilicet sacer, ut si quis sub ordinatus fuerit in subdiaconum in supra. s. Ligamen, hoc est, si quis ligatus est uni, non potest alteram ducere. O .HOnestas, hoc est, publicae honestatis iusticia. Hac enim cauetur, Ut aiunt , ne quiSion trahat cum cognatis sponsae suae, si illa moriatur ante nuptias. 2. Impotentia , hoc est, inhabilitas corporum ad usum coniugij. Quid igitur, dicat aliqui , in tanta opinionum diuersitate sequendum est Θ Non est difficile, exij quae diximus, videre, quae sit sententia verissima in quid possit iudex bona conscientia sequi. Non est dubiti Christum sub specie una, totum genus comprehendisse, quemadmodum firmis argumentis ostedimus. Verum longiori disputatione omissa, descendamus ad iustas diuorti causas, hac una distinctione obseruata Quaedam sunt vera coniugia , quaedam Videntur coniugia, non sunt. In illorum diuortijs tutissimum est sequi Christi regulam, recte intellectam. In his minus est periculi. Vt autem omnia distinetius explicentur. Primum proponemus explicabimus sex causas diuorti usitatas. Deinde quosdam casus sub ij ciemus , quos ad

certas regulas eXaminabimus.

P, i, Adulterium. Malitiosa desertio.

147쪽

Trima causa diuortiy.

PR M A causa diuortij, eaque iustissima, est a'dulterium. Verum hic ante omnia considerandum est, quod persona lapsa in adulterium, aut semelior te atq; iterum lapsa est, sine infamia publica, aut de plorata malicia est, irostituit se cum infamia publica Si semel forte aut iterum lapsa est, spes apparet, Vt admonita caste vitiatiuaderem ut innocens persona peccatu lapsa condonaret, an gratiam re ciperet, quo tegeretur malum domus suae, sepeliretur scandalum. At sita rea persona vitam instituit, ut nihil nisi domus contaminatio cum scandalo,opessima alijs exempla ab ipsa possint expectari, Omnino abi; cienda est, vel magistratus autoritate. Hic enim locum habet dictum Salomonis: Qui retinet adulteram, stultus est, iniquus. Item Syrach 23. Si

ductum manus imae non sequitur, a corpore tu rescinde eam, da ei libellum repudij. Et Chrysostomus Sicut crudelis est: iniquus, qui castam di mittit Sic fatuus ciniquus, qui retinet meretricem. Patronus enim turpitudinis si, qui celat timen uxoris Hermes , discipulus Pauli, sic ait Si sciuerit vir uxorem suam aduheri :m commisisse, Mea non agit poenitentiam, scd permanet in suo vitio,

148쪽

reus eiit peccati uxoris, 'articeps adulteri ipsius,

si eam retineat.

Diuortium autem in hoc casu ideo fit, quia cum

adulter vel adultera fit una caro cum ea persona, qua abutitur, desinit esse una caro cum ea persona, cui iuncta erat matrimonio. Siquidem malitiose separauit, quod Deus sancte coniunxerat. Nam Vt a trimonium ex duobus unum facit ita adulterium

eam copulam nefarie dissecat unitatem diuidit. Tametsi autem, ut iam dictum est, adulterium est per se iusta causa diuortij: tamen circumstantiae inter dum incidere possunt, quae diuortium iuste impediunt. Quare hic nemo debet propria autoritate abh-cere personam in adulterio deprehensam, sed iudicis sententiam postulabit,ut examinetur causa cum suis circumstantijs. Huc igitur qualis debeat esse iuris processus, quale examen instituendum, quomodo sententia ferenda, quidque de damnata persona sit statuendum, adhciam. Cum igitur petitur diuortium fieri, innocens persona sistat coram iudice personam ream, sed prius literis praefecti consistortilegitime citatam, idque an te sextam septimanam, priusquam sententia feratur, ut rea persona pactum dispiciendi, quae suam causam concernunt, habeat. Hoc modo citatam constitutam coram iudicibus,firmis testimonijs adulteri ream conuincet, siue persona quae accusatur, neget crimen, quod obijcitur, siue non Saepe enim fieri potest, ut persona, quae accusatur adulterij, men

tiatur se adulteriiream, idque vel isto pacto a durio

149쪽

ue i ir Iri coniuge liberari possit, vel etiam ut noceat illi personae, cum qua consueuisse se dicat, vel alia qua uis de causa. Nam innumerae sunt iniquitatis insidiar. Nullo igitur modo satis erit iudicibus, sicuti quidam existimant, si rea persona de seipsa testimonium ferat. Quod & lege cautum est, qua dicitur alleganti propriam turpitudinem non est credendum. Postulet ergo iudex ab actore clara idonea testimonia,

quae etiam iureiurando confirmentur, Ut certo con'

stet, nulluna calumnijs, aut mendacio locum dari. Persona quae firmis testimonijs conuieta est de adulterio, non statim damnanda est, sed iudex, prius quam diuorti sententiam feret, duplex instituet eXamen Vnum actoris, Alterum eae personae. Ab actore quaeret, num ipse sit alienus a crimine, num habeat testimonium magistratus sui, pastoris, de sua innocentia. Nam illum mundum esse oportet, qui alterii propter immundiciem ab ij cere decreuit Quod si actor suam innocentiam testimonio magistratus sui, pastoris probauerit, si leprehensus fuerit eorum testimonio innocens, iudex se vertet adream personam examinandam. Fieri enim potest, quod rea persona, io uicta de adulterio, habeat aliquid occultum, quod accusatori obhciat, quo diuortium impediri potest. Verum, ut ad certa capita omnia reuocemus, ea quae sequuntur, diuortium in hoc casu impediunt.

P, 1 - , si is, qui diuorti si petit propter coniugis adulterium, eodem scelere contaminatus deprehenditur, non permittetur diuortium, modo par

150쪽

ratio sceleris sit. Huius sententiae iustissimi alio est.

ceti exciti clipetitur, sequitur, non ab ij ciendam esse ab aeque scelerato Nihil iniquius est, ait Augustinus, quam causa fornicationis di inittere uxorem, si ipse maritus conuincitur fornicari. Et Erasmus ait: Maritus adulter non habet ius diuertendi ab adultera, quam docuit impudicitiam. Huc facit, quod con- tu te iudicentur ad paria, quantum ad horum attinet. Non igitur potest Vir, qui fidem non seruat, vel cogere VXOrem Vt cruci, Vel eam ob adulterium

excludere.

Qiiid si, inquies, alter coniugum vitam corrigit pie caste vivendo eluitque maculam poenitentia: Alter vero manet inemendabilis, quotidie magisse immergit in adulteri coenum,faciendum estὸNumis, qui vitam correxit, debet retinere personam in emendabilem, cum perpetuo sua domus dedecore ΘNequaquam. Nam hic par ratio sceleris non est. Qui enim vitam correXit , emendauit pie .caste vivendo, habetur apud Deum Icclesiam innocens. Quare pius magistratus, poterit illum sententia diuorti liberare ab inemendabili cita curabili membro, secutus exemptu periti medici, qui cum affecta membra inhumano corpore curat, quod curationem admittit, fouet, conseruat quod autem putrescit in dies magis magisq;, insanabile permanet, abscindit, ne sanatum restitutum membrum simul cum in curabili pereat. D, , Si maritus prostituit uxorem, nopotest adulteram excludere, cum ipse sceleris autor existit

SEARCH

MENU NAVIGATION