Libellus de coniugio, repudio, & divortio, in gratiam fratrum, qui iudices causarum matrimonialium in regnis Dania & Norvegia constituti sunt, conscriptus a Nicolao Hemmingio

발행: 1572년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

que dubio fraudem meditata est, quae fraus non de bet illi prodesse, si postea diuortium petat. Porro quantum ad inhabilitatem foeminae attinet, si est perpetua, fallacia Merror fuit, Itaque nullum

matrimonium. Si vel aetate vel arte inhabilitas corrigi potest, cum patientia expectanda est curatio triennium. Verum si inhabilitas in foemina secuta est nuptias post maritalem congrestim, ex morbo aliquo, equo animo est ferenda, quemadmodum de viro diXim US. Porro ne fallatur iudex, non erit contentus simpli cinarratione, siue uterque fateatur inhabilitatem, de qua alter coniugum coqueritur, siue alter solum modo. Nam ut non est credendum alleganti pro priam turpitudinem ita nec credenda est inhabilitas corporum, sine firma probatione, qua per honestas matronas instituetur, si de emina agitur, per iura mentum Vero χXterna signa probabilia, si de trodubitatur. Haec sim ita castis caste dicta ab impuris sermonibus monachorum volens abstinui, qui crassius de hisce rebus loquuntur quam V deceat

humanum pudorc m.

Quarta causa mortif

Errorem proposuimus, quartam diuorti causim esse, cuius aliquoties supra meminimus. De hoc te nenda est regula Errantis voluntas nulla Canonistre in hoc argumento Vt antea quoque monuimus, quadruplicem errorem faciunt, videlicet, pcrsonae, conditionis,fortunar, qualitatis quotam duos priO

162쪽

res videlicet persona, conditionis ad substantiam, reliquos autem , Videlicet fortunae, qualitatis, ad accidentia matrimoni referunt. Sub si antiar, a iunt, partes sunt materia, Videlicet personae ipsae contrahentes, forma, Videlicet, ipsa matrimoni obligatio consummata. Error ergo in persona , illi volunt vitia matrimonium, ut materiaci Error inconditione, vitiat coniugium, Ut forma vocii in putatur esse liber, qui post nuptias depraestienditur esse

seruus .Propter hos errores dirimunt a non istae matrimonium, no autem propter errorem fortunae, Ut liquis iactet seCroesum, cumsitCodrus, nec qualitatis, chim pro Virgine nubit, quae est corrupta. Ego autem matrimonio iam consummato illis assentior, qui propter qualitatis errore, 'idelicet, cum, quae pro Virgine habebatur, corrupta est deprehens i, posse dirimi matrimoniustatuunt. Nam siue vitiata fuit ante sponsalia, silue post psis alia, sed ante nuptias exclusionis sententiam meretur. Si enim ante spo salia fuit corrupta, siue sponte, siue per Vim, nihilominus ut virgo pacta est defuturis nuptijs,fraudulete sponsum fefellit, ksponsus manifesto errore deceptus est, putans Vir ginem, quae fuit corrupta. Licebit igitur honesto viro tiam matrimonio cosummato conqueri de fraude errore, potest iudex illu liberare, qui tam turpiter deceptus est modo alioqui sit honestuso idque

propter turpissima fraudem, e manifestum errorem. At si post spo salia, sed ante nuptias est coiTupta, tunc si id sponte factum est, ab adulteri crimine non est a liena, Vt quae tam sacrum foedus de promissis nuptijs perfide violauerit. Quare etiam par est, ut adulterij

163쪽

sententiae subiaceat. At si per vim compressam se dicat, consentaneum no est, cum ante nuptias de tanta iniuria non sit conquesta. Et si autem probare posset, vi se compresam es e tamen a fraudis vitio non liberatur, quae vim sibi illatam tacuit Breuiter igitur in hunc modum concludo, Si vel firmis testimonijs,

Vele Vtero praegnante, Velix partus tempore suis ccorrupta, quae pro Virgine nupsit, poterit honestus Viragere contra corruptam tanquam adulteram di uortium petere, praesertim cum Deus iubeat illam ut adulteram puniri, Deiat. 22.&potest innocens perso na alias nuptias ita Domino quaerere.

Quid, inquiet aliquis, diccndu est de distinctione

Grassiani, qua alium errore substantiae, quo soluitur matrimoniis, alium accidentium , quo non soluitur matrimoni uisse dicit Profecti, in tanta re nimis ridicule dialecticis argutij nugatur Gratianus. Qui . n. Vnqua iure dixerit, magis pertinere vel ad substantia personae libertate ieruitutem, quam diuitia S, Virtutes,& vitia An non haec caninia sunt in personis acci dentia ΘTu putas hunc fletiberum, qui est seruus, at que ideo in substantia erratum dicis: An non prorsiis simili modo erratur, si putas hanc esse virgine quae est meretrix Θ Prosecto trobiq; erratur in accidenti bus. Nam siue quis liber ut siue seruus, siue diues, siue pauper, siue virgo siue merctrix salua manet substatia personae, error solumodo est in qualitate Suni litudines qu is adfert Grassianus de agro edito Marcello,&occupato postea a Paulo, qui seMarcellum e litus est it de aurichalco oblato pro auro pronus Q. Item de praelatura tenui, quam quis putauit est e diui-

164쪽

tem. Et de Vinea, quam putauites e uberrimam, quae tamen sterilis inuenta est, nihil plane ad rem faciunt. Coecus enim est , qui non maximam dilumilitudinis rationem hic esse videt. Quare Grailiano haec tria oppono Primum, Errantis Voluntas nulla Secundunt, contractus bonae fidei, cui dolus dedit causam, ipso iure nullus Tertium, lex diuina expresse permi tit eiusmodi stupratam deserere,in mandat eam obrui lapidibus.

22 inta diuorti causa.

v diuorti causam diximus esse violentiam, de qua , priusquam meum consilium dabo, ascribam Philippi Melanchionis sanctissimae memoriae sententiam , cuius Verba in libello de coniugio

haec sunt Chim textus Matth. Is tantum faciat metionem adulterij, Valde pugnant aliqui, no posse fieri diuortia, propter saeuitiam & insidias vita structas. Sed in codice lex Theodosii, quam X istimo graui

deliberatione piorum scriptam, Ut tunc usitata diuortia restringeret ad certos casus , concedit diuortium etiam in his casibus. Etsi autem aliqui reij ciunt hanc legem, contendunt eam ab Euangelio dissentire: tamen hi non recte intelligunt discrimen legis & Euangelij. Et cum expresse dicat Dominusci In politia Mosi diuortia permissa esse, propter duritiam cordis, significat aliam esse gubernationem hominum sapabilium, qui sunt membra Ecclesiae, volunt obtemperare Euangelio, aliam politiam impiorum& contumacium, qui frenos legum pati nolunt. Si quis est igitur

165쪽

igitur est talis maritus, qui is uitiam in coniugem eXercet, admonitus a pastoribus, non desinit furere,& domesticae Ecclesiae inuocationem turbare,& VXO

rem ita crudeliter tractare,ut vita in periculo sit, hic certe magistratus politici imperio cohercendus est, qui non solii vitam personae innocetis tueri debet,sed etiam debet eius conscientiae consulere, ne fracta dolore cindignatione tandem abijciat inuocationem, aut aliquid iniuste faciat, ut dicitur Furor fit laesa saepius patientia. In eo casu in persona crudeli non pertinente ad Ecclesiam, magistratus politicusTheodos lege uti post e videtur Imperia politica vult Deus honori esse bonis, terrori malis. Vult Deus tegi

eos, quorum mores sunt sine scelere Vult eis concedi pacem ad ino iocationem, ad educationem, ad institutionem sobolis. Vult latrones reprimi, siue domi, siue foris latrocinia exercent. Non desunt Inquain imperijs homines contumaces, iniusti ςοργοι exercentes in suos iniustam saeuitiam, quales nominat Dominus in hac concione duros corde. Has'enus verba Philippi retulimus. Huius viri sententiam videmus esse, ut innocenti personae succurratur di

uortio, labeatur conscientiae ipsius ratio, hoc est, ut permittatur illi nubere, si continere se non potest. Nunc breuiter nostrum subij ciemus consilium. Cum maritus, Ut leo, omni deposita pietate lumanitate, cum VXore habitat , tyrannice crudeliter verbis ierberibus eam tractans, adeo ut misera mulier vitae suae metuat Hic iudex primum dilige-ter, quantum fieri potest , inquiret saeuitiae causas. Deinde ijs, si fieri potest, cognitis, reconciliationi

166쪽

a 38 DE DIVORTIO.

grauiter studebit. Tum si periculum videtur immine re innocenti, eximet eam periculo non diuortio, sed separatione domestica, idque ad triennium, ne quid deterius fiat. Praesertim clim natura doceat, eo non posse aut debere cohabitare, intra quos continua sunt distidia: esset profecto crudele, periclitantino subuenire Trienni memini, quia tant si temporis elim tribui studio reconciliationis. Verum si frustra tanto tempore reconciliatio tentatur, iustum fiat diuo tium, innocens ab impari liberetur iugo. Et cum non dubium sit huiusmodi violentiam mulieri piae&honestae multo tristiorem esse, quam si maritus adulterium committeret, sibi pacifice permitteret viuere suaderem innocentis conscientia consulenduesse nouis nuptijs, modo cotinere non possiit, aut citis vita ratio alioqui mariti auxilium postula et Canones ita statuunt, quando saeuitia viri tanta' est, ut uxor non possit secure cum eo sine vita periculo versari, ac ne qui depraestita suificienti cautione, tum matrimo nium iure separari, quo ad thorum attinet. Sed duriores sunt Canones, cum non innocentis conscien

tiae consulant. Quare Imperatoris: Philippi sententiam Cano nil, praemerendam esse iudico. Nam cum Christus no corriget, sed excusat Mosen, qui propter duri ciem cordis permisit diuortia fieri, excusandus est etiam pius magistratus hodie, qui succurrit tyrannide leuitia iniuste pressis. Si quis obiecerit dictum Pauli VXora viro non discedat. Quo A si discesserit, maneat innupta, aut re cocilietur viro. Respond. aliud esse loqui de voluta

ria: temeraria discessione, de qua Paulus agit, aliud

167쪽

de coacto necessaria, qualis ea est, de qua hic agi

mus, Vbi locus reconciliationi 1uillus relinquitur. Caeterum ci fideli isti leoni, omnem spem nouaru nuptiarum ademtam velim, praesertim vivente laesa parte, siue in matrimonio, siue Xtra matrimonium.

Huiusmodi enim poena iustem sigitur bestia saeuienti violento , qui Dei ordinationem adeo proterve pedibus conculcat. Si obi)citur, non posse eum continere gitur con cedendum esse illi remedium diuinitus ordinatum, hoc est, coniugium. Respondeo, magistratus ossici ucssse, ipsius libidini mederi, idque eo rem odio, quod Deus morbo dyrannidis violentiae curando desti nauit, hoc est, gladio Quae hactenus diximus, sic accipi volo, si foemina ipsa culpa caret. Nam si aeque saeuit in maritu verberibus, verbis , iudico separationem fieri debere, omni spe nouarum nuptiarum utrisque adem ta, ut vel isto pacto in gratiam mutuam redire cogantur.

Sextam diuorti causam proposuimus esse impietatem in cum Haec impietas in Deum cum pertinaci studi, indefessio conatu pertrahendi piam coniuge in eandena impietatem coniuncita, iuste matrimonius oluit, quemadi nodum docebimus. Hanc impietatem distinguo ab infidelitate, de qua Paulus loquitur 1. Cor. 7. cum ait Si quis frater uxorem habet infidelem, laec consentit habitare cum illo, ne dimittat

illam. Et si qua mulier habet virum infidelem,&hic

168쪽

& hic consentit habitare cum illa me dimittat eum. Huius praecepti seu consilli paulo infra ratione subiungit Apostolus, hisce verbis: Unde enim nostinui-lier, an virum saluum facias aut unde nosti vir an mulierem salua facias Θ Infidelitas, de qua hic Paulus loquitur, est eius, qui nondu didicit Christum, nec illi nomen dedit, de quo tamen spes est,ut auditora cognito Euangelio, conuertatur, sat membri Christi. Ab eo qui talis est, Paulus non vult mulierem discedere, sed manere cum illo, hac scilicet spe, ut sana doctrina& sancta conuersatione cum ad Dominum conuertat, quo saluus fiat. At impietas, de qua hic loquimur, est vel deficientis prorsus a religione Christiana, vel ruentis in haeresin perniciosam , quae tametsi externam Christi confessionem retinet, fidei tamen fundamentum euertit. Est ergo duplex impietas haec, videlicet απος ασίαι haeresis. Α ποςασι est blasphemia in Spiritum sanctum, videlicet, cum quis a vera religione, qua imbutus erat, perfide deficit,&Christo non solum renunciat, verum etiam eum in suis membris persequitur, adeo ut nihil illi sit carius, nihil Dptabilius, quam posse secum omnes a Christo auertere , in eorum certissima damnationem, Min Christi contemtum. An non putas honestam: piam coniuge,potius ferre velle mille in marito adulteria, quam hanc in curabilem blasphemiam, cum aeterna maledictioned damnatione coniunctanis Abscindit enim se talis apostata a corpore Christi, in quo solo est salus co iungit se Satanae hosti Christi', ac insuper studet pertinaciter indefesse piam coniugem pertrahere in suam blasphemia.

Quid

si e

tate

issi

169쪽

Qti id hic facicipia foemina profecto si propter insidias vitae strii dias, licet diuerterea Violento marito,n ulto magis licebit ab eo discedere , qui anima per

dere conatur cuius multo maiorem curam pios oportet habere, quam fortunarum& corporum suo

rum Paulus a Cor. 6. dicit: Ne sitis iugo iuncti cum infidelibus. Quae enim est participatio iusticiar cuni iniquitate' aut quae societas luci cum tenebris P Quis autem consensus Christi cum Belial aut quae pars fideli cum infideli Qtiis autem consensus templo Dei cum idolis PCum igitur de hoc impietatis genere, hoc est, de αποι ασια , seu Vniuersali defectione a Christo, S de pertinaci studio conatuque se abducendia Christo, conqueritur alter coniugum, iudex cognita veritate potest piam cinnocentem personam sententia diuorti liberare, praesertim cum huiusmodi apostatae diabolico spiritu agitentur, adeo, qui pie decreuit uiuere, terseuerare in vera religione, non possit sine periculo salutis suae. Alterum impietatis genus est hae resis, quae non stvniuersalis defectio a Christiana religione, sed latum alicuius falsi dogmatis electioin defensio .Haec haeresis aut est in fundamento, hoc est, contra articulos fidei direcite aut non est infundamento Vt quae pos

sit stare cum articulis fidei. Deinde haeresis, quae est in fundamento, vel est curabilis, vel pertinax Si est curabilis, expeditanda est patienter emendatio. At si est pertinax, hoc est, si curari non potest, Vt quae quotidie fiat pervicacior, radicem egit, Vt euelli non possit de hac praeceptuna Pauli ad Titum . teneatur: Haereticum hominen post unamin alteram admo- L nitio-

170쪽

nitionem caue. Si ergo maritus aliquis talis fuerit,&conatur pertinaciter&indefesse coniugem in suum errorem pertrahere, Milla metuit, ne infirmitate paulatim victa labascat,velim eam mature se ad iudicem conferre, ac petere liberationem a praesenti periculo. Hanc etsi Canon istae tantum faciunt separationem in hoc casu, quo ad thorum attinet liberare potest iudex persententiam diuortij, permissa facultate nubendi post trienniti. Verum sit hic magistratus gladio faceret diuortium, non solum innocenti, Verum etiam Ecclesiae Dei,& societati humanae melius consuleret. Extat enim mandatum Dei Detit. 3. quod qui loquatur auersionem a Domino Deo interficiatur, ut malum Nollatur de medio populi Dei. Quod si autem maritus impia dogmata amplexus, non conatur uxorem secum in errorem perdisecere, maneat ipsa apud maritum. lugeat mariti sui miseriam. Idem iudico, si labitur in haeresim mari, tus, qua non euertitur fundamentum.

nonnunquam, num is, qui habet uxorem propria, Mintei ea cum Xoris suae sorore, aut qua uis alia, quam ci non licuit per legem Dei& naturae attingere, c6 cumbat, num .icbeat propterea in posterum amplexum Xoris propriae,tanquam incestum fugere, nec ne Haec quaestio nullum locum

habet, ubi magistratus suum facit ossicium, poena capitis punit adulterum Mincestum. Vertim ubi per negligentiam magistratus reo parcitur, Uxor, quod iure

SEARCH

MENU NAVIGATION