장음표시 사용
81쪽
41 BONA MICII DE PONTIFIC. tandem sunt assequuti Θ An numerum in scribendo majorem p an copiam an prude tiam 3 Ineptus sane Aonius Palearius, cet ra luculentus latinitatis auctor , qui, quo numerosior caderet oratio , invocandos esse Deos immortales, non Deum censuit. Cois
piosissimi Ciceronis jejunus imitator Long lius, qui , dum colorem quaerit alienum, sanguinem etiam, siquem habet, deperdit suum . Iulius vero Scaliger perridiculus, qui
totis concidit voluminibus Erasmum homunem non inelegantem, optimeque meritum de literis, hanc unam ob caussam, quod se vilem Ciceronis imitationem facete irriserit. Quem autem appellem Bembum Cardin lem Eum certe , arrepta occasone Calumniandi , non veretur impium dicere Scipio
Gentilis. qui Lipsit discipulus fuit. Ute
que autem vel invidia vel odio elatus fuit adversus elegantiae latinae patrem Bembum. Cujus ego Bembi , ut in Epistolis Leonis Decimi nomine scriptis latinam summopere admiror elegantiam , & dignam Primcipe eloquentiam . ita non possum non improbare errorem utar enim leviore . quam Scipio verbo; Non enim impietatis nomine digna est . quaecumque illa fuit, stria hendi superstitio . neque maledici convici ruris acerbitatem doctissimi, amplissimique
82쪽
viri dignitas recipit. Sed tamen quid absurdius p quid porro a sua , atque a Pontificis persona alienius, quam quum Christi Vi-Carium . tamquam Iovis aliquem aut Martis flaminem dicentem facit, erratum se RntU-eem beneficio Deorum immortalium p Aut tu magna reipublicae tempestate hortantem Veianetos , uti fidant Diis immortalibus 3 Sanctissimam vero Dei Matrem , cujus templum est sane magnificum apud Lauretanos & religiosum , Deam dici Lauretanam , quis serat pPoellatur igitur haec a Pontificiis Epistolis superstitiosa veterum imitatio; quae si in P leario , in Longotio , in Scaligero odiosa
fuit atque irridenda , quanto erit magis r
prehendenda in scriptore nostro, qui debet in scribendo modum semper adhibere illum, ut elegantia obtemperet Religioni pEcce autem de transverso alii, qui omni prophanorum contemta elegantia , Ecessa-Hice , ut ipsi ajunt, scribi dicunt oportere .
In quo illud primum quaero , quid istuc sit,
quod tantopere inculcant Nam si veterum illorum Ecclesiae Patrum , quorum in scriptis multa etiam extant singularis eloque tiae vestigia , doctrinam imitari. eque D vinae Sapientiae thesauris quod illi apte prudenterque secerunt exempla depromere , Proserre sententias, easque dilucide atque
83쪽
44 BONA MICII DE PONTIFIC. ornate explicare , dc sacrorum etiam librorum verbis , ubi maiorem habent ad significandum vim atque auctoritatem , parce, atque opportune uti , iisque , veluti sideribus Caelum . Pontificias epistolas exornare ἔid si putant esse Ecclesialfice scribere , optime lentiunt . suaeque sententiae adscribant meam . Nam quid illud est, quod ego paullo ante tam arcte tenui, accurateque defendi , cognoscenda esse scriptori nostro sanctis.
simorum virorum monumenta atque praecepta , totamque Divinarum rerum scientiam . penitus hauriendam 8 Sin autem nulla puri sermonis, nulla numeri habita ratione , temtio quoque verbo ingerant Filialem obedientiam , paternum etelum , aliaque huiusmodi ;s sacris e libris verba utcumque inferciant,& sensus quosdam afferant mutilos , atque hiantes , eamque ob caussam germanos se esse arbitrentur Scriptores Ecclesiasticos , nae
illi egregie falluntur ; & quam vereor . ne in hac Ecclesiastici styli quasi latebra eorum deis litescat inscitia . Fuga enim laboris , qui est in reddi scribendo sane maximus . disertam quod ait Cicero negligentiam reddidit imperitorum ; ut id non oportere disputent. quod propter ignaviam non libet. Quid quod hujusmodi scriptionis genus qui consectantur, in propinquum interdum, & fi, niti.
84쪽
EPIsro L. SCRIPTORIBVs 4ς nitimum vitium delabuntur, ut sacrarum luterarum verbis temere effraenateque abutantur Θ Nollem hac in re peccatum esse ab eo , quicumque tandem fuit auctor illius epistolae, in qua Pius II doctissimus Pontifex , quum jam senem Maurum Ducem Venetorum ad bellum Thracium hortaretur , quod bellum gerendum erat Philippo Sequano Imperatore, qui annos erat bene si memini octoginta natus, hanc suam cum duo bus illis senibus conjunctionem senilem non dubitavit appellare Trinitatem . Frigidum sane dictum , neque Pontificium . Et tamen hoc erratum facile praetermisissem , nisi notatum ab aliis dissimulari non posset, & prae
terea maxime esset insigne ad cavendum.
Nam quod Sanctorum Patrum nomina op ponunt , maxime vellem hos tam bene illi imitarentur , quam ego laudo & admiror . Imitarentur enim , quae majora sunt in e rum scriptis , sanctitatem doctrinae , gravitatemque sententiarum, non minora illa, quae temporum vitio irrepserunt . Quamquam ne in Patribus quidem desunt exemis
pia latine scribendi . Quis enim Cypriano
elegantior 3 quis Lactantio eloquentior ΘPrudens igitur Pontificiarum Scriptor Epistolarum & vitiosam illam fugiet Coacervationem , & hanc vitabit sacrarum literarum, trans
85쪽
M BONA MIe II DE PONTIFIC. transsationem inverecundam; neque existumabit se Sele sise scribere, si male & ineleganter scribu . Ecclesiae enim caussa , &Pontificis dignitas non laeditur elegantia se
monis, sed ornatur . obmutuerunt admiratione quadam Romanae Ecclesiae hostes, ubi ad eos allata est Epistola illa Pauli IlI. , quae Concilium haberi generale jubebat, plena gravitatis , plena dignitatis , plena etiam elegantiae. At iidem, quum deprehendissent aliquid aliquando non sitis accurate scriptum in Epistolis. quae multae datae sunt a Pontificibus, tempore illo dissicillimo, quam insolenter riserunt , stomaehatique sunt lNale illi quidem ; Namque. ut Demosthmnes Aschini quum responderet quaedam sua
paullo horridiora reprehendenti. negabat in eo positas esse sortunas Graeciae; sic nemo sanus dixerit, in verborum elegantia sitam esse Ecclesiae , & Pontificis auctoritatem. Sed tamen nostri melius, si hanc quoque is
improbis hominibus praeripuissent caussam ad maledicendum. Quid enim censetis sui se, quamobrem Pontifices sapientissimi vuros non solum doctos , sed etiam latinae limguae admodum peritos adhibuerint ad praecepta tradenda Christianae sapientiae, unde aureus ille liber prodiit, qui Romanus ducitur Catechismus 3 Cur Mediolanensis Adi
86쪽
chiepiscopus salvstissimus , & acerrimus E clesiasticae vindex disciplinae Carolus , ut Ecclesiae suae aeta non ineleganter perscribe
rentur , magnopere curaverit Θ Qua vero
diligentia . quo studio excultum est genus hoc epistolarum , de quibus loquimur, a Sylvio Antoniano , non mediocri homine ingenio & eleganti Imitentur hunc , qui Pontificias epistolas scribunt , & Ecclesiasteo volunt & ornate scribere . Nam . tametsi hic ipse non interdum impleat animi mei sensum, nonnullaque asserat, quae non satis habent roboris & nervorum, tamen ille est sere unus, qui scribendi rationem accomm darit ad eam persectionem, quam sequimur. Erit igitur in Scriptore nostro indoles illa quaedam Ecclesiastico digna Principe: erit
castitas atque elegantia sermonis : utraque autem ita attemperabitur res, ut in Pontia fietis epistolis religionis studium semper , a tificium elocutionis nunquam appareat. Artificium enim elocutionis manifesto deprehensum offendit homines, sic longissime a est a decoro illo, quo nihil esse debet scruptori nostro antiquius. Decori autem vis ea est, diligenter ut inquiratur, quid quemque deceat. Decet autem id, quod est cujusque suum maxime , idque est in omni re magnopere animadvertendum. HOC
87쪽
48 BONA MICII DA PONTIFi C. Hoc igitur attendet Poeta in carmine , actor
in scena ; & nos in Pontificiis conscribendis epistolis negligemus p An gravior ulla potestella, an augustior Pontificis Maximi per. na 3 Quem homines stupefacti magis intuentur 3 De quo cupidius avent scire , quid scripserit, quomodoque scripserit 3 Pers nam igitur praestantissimam omnium , omniumque oculis sermonibusque propositam videre quid deceat, id summa est cura elaborandum : Et tanti est in ejus conscribendis epistolis , ut sine hoc , quod Pontificium Decorum dicimus, nihil valeant omnia hactenus allata scribendi praecepta; minim que erraverim , si primum id atque extremum Scriptori nostro praeceperim , ut Pontificem quid deceat, probe norit. Nam si id norit, primum sentiet ipse subito , quam magnum , quamque dissicile munus sustineat, delectus ad Pontificias conscribendas epistolas, multis implicatas operosisque negociis, & quum Regiae ac Pontificiae potestatis in una persona conjunctam mirifice vim perspexerit, intelliget non ingenio solum , dc fide , ac diligentia, sed omnium
etiam humanarum, divinarumque rerum cognitione maxima opus esse , ad sensa me
tis explicanda, & consilia tantae majestatis. Quod optime ut faciat, non contentus vul-
88쪽
spis Tov. sc RIPTORIBVs εν garibus quibusdam Politicae doctrinae praeceptis , quae , novitatis specie dum percebiunt animos, verae sapientiae nervos elidunt, veterum assuescet praeclarissimorum auet
rum lectioni, eorumque incredibilem prudentiam ad rem suam , atque ad usum transeseret praesentis Reipublicae . Idemque, quum Christianam Religionem humanae societatis effectricem, atque custodem esse, plurimumque ad Pontificii auctoritatem dominatus pertinere intellexerit, attollet sese altius, ad ipsosque accedet Theologiae sontes sanctos , atque augustos , unde quum se adscribendum retulerit, quanta , re quam varia ipse affluet magnificentia rerum verissumarum i Haec autem omnia latinis exornabit verbis propriis, & lectis, eaque scribendi ratione , quae neque nimio depicta sit artificio . neque insolenti decolorata barbarie,
sed quae gravis sit , quae dilucida , quae splendida , quae Pontificem deceat regentem p Pulos , monentem Reges , edentem omnibus
leges , fc praecepta sempiternae salutis : quae
cohortari ad virtutem Ornate , quae prudem ter revocare a flagitio , quae optimos colla
dare viros . quae deterrere improbos possit, quae denique ipsius in terris imaginem quandam afferat, & sermonem omnia regentis, di moderantis Dei.
89쪽
Haec Lueeholaius quum dixisset. 6c sile rium fuisset aliquod consequutum , tum ego. Deus immortalis 1 inquam , qualem tu nobis Scriptoris tui sermam . Lucchesint . proposuistis quam elegantem l quam novam lquam resertam omnibus, & rerum, di veris horum ornamentisi Id ipsum, inquit Furiettius , ego sum , Lucchesinio dicente,
admiratus . Quid Fortius p Et ille . Noli . inquit , quaerere, qui ita sum ejus oratione Commotus, ut vel Iurisconsultis nostris Scriptorem illum suum minime jam dubitem anteponere. Neque , inquit Furiatius . in eo standum putas , quod judicatum olim fuit. In quo tandem p inquit ille: non enim novi . Tum Furiatius, Quondam , inquit, quum floreret Scriptorum Collegium horum, de quibus est a Lucchesinio sermo institutus.
orta est eos inter , & Advocatos, uti v cant , Consistoriales controversia, utri utris dignitate antecederent ; quumque multum esset , atque acriter utrinque disputatum,
Pontifix, qui tum regnabat, sapientissimus rem secundum Scriptores judicaevit; Atque
ita Advocati, qui alienas obtinere caussas consueverunt , offenderunt in sua . Sane, inquam ego, ita est. Nam legi in eam rem conscriptam epistolam a Leonardo Aretino,
qui re ipse ex eo Scriptorum Collegio erat,
90쪽
in qua quum multa, tum illud inprimis ab eo memini afferri: Mirari se . qui potuerit
in mentem hominibus venire , quos in sero , non in aula versari oportet, de dignitate apud Pontificem cum contendere, qui ipsius esse deberent intimi Pontificis, Ac gravissimorum participes consiliorum . Tum Fortius , Me vero nihil ista de loco, inquit .
Contentio movet, quae levis est, etiam quum necessaria videtur . Illa movent , quae descriptore illo tuo. Lucchinni, dixisti praeclara, atque divina . Quamquam vereor , ne , quum ostendere volueris , quales esse
debeant Pontificiarum epistolarum Script res , ostenderis fuisse nullos . Hic Luccheotius . Fuerunt enimvero, imquit, si non ab omni elegantiae laude laesi Ces , ea certe in scribendo auctoritate , revi, nihil ut in eorum epistolis inesse non videatur vel ad docendum sepientiae, vel ad Permovendum eloquentiae ; mini ineque mi Tum sit, tanti eas apud veteres fuisse, ut Adrianus Primus Pont. Carolo Magno Romam advenienti, tamquam munus lucule
tum obtulerit uno volumine comprehensas epistolas Pontificum Romanorum. Lege
dae certe sunt Leonis Primi, Felicis Tertii, Gelasii Primi, Symmachi etiam, & aliquorum eius aetatis Pontificum epistolae illae an. D a liqui-