장음표시 사용
71쪽
3a Bos AMICII DA PONTI FI c. Illud enim nescio quid continuo apparet, atque extat, quo facile declaratur , utrum is, qui scribat, tantummodo adumbrata quadam earum rerum , de quibus scribit. cognitione sit coloratus , an ad scribendum doctrina omni diligentissime imbutus accesserit. Eadem , quae peregrinum a cive , doctum hominem a non satis docto distinguit oratio. Erto istud in sermone notabitur, effugiet in 1cripto p Quod quidem non prae- . tervolat , ut oratio, sed haeret diutius in oculis animisque legentium . Illud Socratis probabile plerisque videtur, neque tamen
verum est, omnes in eo, quod sciant, eloquentes esse: At illud apud Ciceronem Crassiverissimum , qui negat de iis rebus , quae non fuerint antea plane cognitae , bene quemquam aut loqui, aut scribere posse . Si igitur Scriptori nosti o politicae , ac theologicae res pertractandae , quae necessario Pertractandae sunt, utramque ille quidem scierutiam non ut alienam attingere , sed possidere debet ut propriam & suam. Arduum sane
opus, dictum est jam semel atque iterum, sed aliter fieri non potest , si illud sequi volumus , quod in omni re summum & persectissimum est. Neque vero tibi non aequum videri, Forti, debet, eam a me Scriptori
meo possessionem dari, unde Iurisconsultos
72쪽
Εs Is Toti SCRIPTORIBUs 33 non ego quidem , sed Plato dejecisse videba tur . Non enim Iurisconsultus expostulare ,& queri jure potest iis se rebus spoliari, quas
ab eo licet sejungas , nihil tamen deperit de ejus ossicio , & nomine . At Scriptori nostro civilium divinarumque rerum scientiam si eripias , quid, quaeso , relinques , nisi illum . quem recte & vehementer improbas , nulla subjecta sententia, sonitum inanem verborum 3 Theologi vero atque politici, quum de amplissimarum disciplinarum magnitudine nihil deminui videant, si in earum quasi possessionem immittam scriptorem meum, quid querantur 3 Habitent illi quidem in sua quisque scientia, deque eo genere rerum, quae ad se pertinent, acute disputent atque subtiliter ; nihil demum reliqui faciant, quod ad pulcherrimas disciplinas ornandas illustrandasque desiderari posse videatur: Non solum non recuso , sed etiam vehementer la do : faciunt enim , quod proprium ipsorumeti . Sed neque Scriptor noster , si easdem res ad usum suum necessario traducat, aut illis quicquam detrahet, aut sibi non assumet, quod suum est. Non enim dico , the logum , aut politicum esse posse neminem , quin idem sit Pontificiarum scriptor epistolarum; sed id dico, id omni ratione Conte do , nullum esse posse Pontificiarum epistol C rum
73쪽
34 BONA MIe II Da PONTIFIC. rum scriptorem optimum, nisi ad easdem epistolas conscribendas politicarum divin rumque rerum cognitione instructissimus --eedat . Nostra igitur si modo scribimus Pontificis nomine . qui est ipse humanarum
divinarumque rerum in terris caput & sons nostra , inquam , est possessio illa rerum divinarum , & politicarum , ubi tamquam det mini consistere, vagarique libere . & quodammodo regnare debemus. Quae pulche rimae disciplinae , si rite diligenterque excolantur . iam minime verendum est, quin eL serant ipsae p r sese eam copiam, elegantiamque verborum . quae scriptoris nostri sit propria araxime. Rerum enim copia Copiam gignit verborum, quae mimquam non Lile occurrent atque incident, ubi, quemadmodum Horatius ait , Lecta potenter erit res;
praesertim quum luctuosum illud ae setale
rerum verborumque dissidium , unde in discuplinas sere omnes non minima invecta est
Pars incommodorum , aut nullo alio, aut abnoc scribendi genere abesse omnino debeat . Atque hic non alienum videtur , expli- eare perbrevi, quales hae sint Epistolae Pomtificum Romanorum, in quibus scriptoris nostri elucere debet industria. Aucto enim,
ac mirum in modum propagato unctissimae
74쪽
Εν Is Tox. SCRIPTORIBVs 3s religionis Imperio, propter multiplicem negotiorum varietatem, de quibus & cons lebatur & respondebat Romanus Pontifex , varium quoque & multiplex extitit Pontificiarum epistolarum genus . Omitto autem Perveteres illas, quae Formata, quae Traci ria , quae Θnodica , quae Encyclisa , quae Privata dicebantur : non enim aegre utoriis verbis , quibus res, sin minus latine ,
certe magis dilucide explicantur . Sed de his epistolis, aliisque plurimis non est dicendi locus, quum & Pontificibus Romanis eae iuerint cum ceteris Episcopis communes , & a multis ecclesiasticarum rerum admodum prudentibus viris , praesertim vero a Francisco Bernardino Ferrario de iis fuerit diligenter, copioseque pertractatum. At epistolae illae propriae Pontificum Romanorum , quas antea dispersas collegit primum omnium Dionysius Exiguus , deinde Antonius Cardinalis Carasa, tum Antonius Aquinas, cui debere se plurimum ille E clesiasticae Historiae parens Baronius profitetur ἔ possi emo autem Petrus Constantius B, nedictinus , qui inchoatum eorum, modo quos nominavi , laborem ad Innocentium usque III. producere voluit; Eae, inquam, epistolae nunc quidem in partes tribuuntur duas. Aliae enim Bullata, aliae Breves ap-
75쪽
pellantur: discrimen autem Bullatas inter &Breυes quod sit, & quando incoeperit, ii afferant, qui Pontificum Romanorum Diplomata illustrant. Ned neque Brevium epistolarum una atque eadem ratio et . Nam aliae summis de rebus a Pontifice Maximo scribuntur ad Reges & Principes : Aliae autem veluti Diplomata sunt, quibus consignantur beneficia Pontificum. Atque illae quidem elegantium quoddam retinuerunt seriis hendi genus: hae incultius atque horridius, propterea quod certis quibusdam formulis
continentur , quas conditio temporum i vexit , atque ita demum amplexa est consuetudo , ut jam neque improbari sine quae dam temeritatis nota , neque mutari sine multorum querela possint. Quamquam ego quidem non video . quid de iis detrahatur ,s ad rerum sanctitatem , quae maxima est , verborum addatur elegantia . Neque hujus ipsius elegantiae si exempla quaerantur, eXempla desunt; veluti illud , quod Pauli ΙΙΙ.nomine scripsit Sadoletus , & in Urbis loco celeberrimo insculptum marmore ad Iacobi in via Flaminia visitur . Quod exemplum propalam postum eos credo in fugit, qui soloecismos . si Deo placet, & barbarismos appellant sormulas , negantque multa bine posse scribi, nisi inepte scribantur . Ve
76쪽
ΕpIs Tox. SCRIPTORIBVs 37rum , illis omissis, de his loquamur Episto, iis . quae proprie ad nos pertinent, & in quibus nemine , ut arbitror , repugnante , latina non incommode versari potest, dc vero etiam debet eloquentia ; quae jam spreta a Philosophis atque Theologis , pulsa e V stro sero , locum hunc sere habet unum, ubi publice possit consistere . At vero et quentia nomen quomodo obtinebit suum , si verba negligat 3 & ipsa nisi proprie rem significent verba , unde enitescent 3 Scriptor autem noster nisi latinam plane noverit linguam , qui poterit verbis uti propriis delectis , in quo profecto vis maxima est ad bene scribendum 3 Delectum enim verborum originem esse eloquentiae dixit Caesar, Caesar , inquam, qui in maximo Imperio , maximisque occupationibus non alienum existimavit dignitate sua , de ratione latine loquendi accuratissime scribere. Sit igi eur mihi latinis literis instructus Scriptor ille , de quo loquimur, neque hominum leviter eruditorum, quorum videtis quanta sit hodie multitudo, opinione & concursu abstrahatur , qui totum hoc latine scribere aut ineptum omnino, ut negligendum , aut non tanti putant esse, ut docti hominis mentem Curamque detineat. At mihi inepti esse hominis videtur ostentare eruditionem . & n
77쪽
gligere illud , in quo tam multi praestantes
sepientia viri elaboraverunt, & rursus max, me docti linguam illam excolere, a qua in tum in literas omnes profluxit luminis, atque ornamenti. Neque hoc in eam partem disputo , ut dicam: natam esse in hac urbe latinae eloquentiae laudem : ab hac urbe profectam ad omnes sere gentes accessisse, omnium instructam genere scriptorum, omnium
litam luminibus disciplinarum: hanc unam - laudem esse reliquam, qua victi propem
dum ab exteris victores vincamus ipsos; atisque adeo necessario nos commoveri debere
ad hujus linguae studium Romani nominis
splendore, majorum gloria, nostro ipso h nore & fruetii. Verum haec praetereo omnia: Unam specto Religionem , a qua neque Ponlisex, neque Pontificias qui conscribit epist las dejicere oculos usquam debet. Ecclesia enim, quae Latina dicitur, latini sermonis usum in sacris, in caeremoniis, in decretis semper retinuit suis , atque ita retinuit, ut quadringentis non ante annis desitum sit latine loqui in iis etiam concionibus, quae intemplis haberi ad populum consaeverunt id quod observavit Fontaninus multae homo eruditionis, & amicus meus); ut Ponisti sex Romanus non sine quodam neque inutili consilio, si quis attentius animadVerterit,
78쪽
EPIs Tox. sc RIPTORIBVs 3ν oratores olim Principum , nisi latine imquentes , non audiret : Episcoporum vero epistolas , non latine conscriptas, etiam re,
pudiaret; ex quo nemini mirum videri debet, tantam suis e Pontificum Romanorum,& Conciliorum quoque in latina lingua conservanda curam . atque diligentiam . Aut igitur abjicienda est antiquituma haec Romanae Ecclesiae consuetudo , aut huius ii guae studium necessirio suscipiendum . An vero , quod est scire necessarium, non erit recte facere pulcherrimum p Scriptori certe nostro illud est diligenter providendum, ne parvi interesse putet, latine dum scribat, vitiose , an eleganter scribat . Nam neque latinum est, mea quidem sententia , quod incultum, quod barbarum est ; neque dici potest , quantum rebus ipsis momenti accedat a ratione scribendi. od ni ita sit, cur easdem res, si ornate explicentur, legit quitique avidissime; sin tractentur horride, aut nemo legit, aut legit invitus p Cur ipsa interdum veritas infantia obruitur , & perver sitate scribentis 3 Et contra eminent, late que dominantur errores una styli elegantioris commendatione probati Θ Equidem quum video Pontificiae caussam dignitatis foedari sordibus semilatinae dictionis. multo acriore ardeo doloris vi, quam si excellens ille
79쪽
46 BONA MICII DE PONTIFIe pietor Corrigius noctem illam suam misere deformatam videret in trivio. Atque ut illa coeno oblita vix posset agnosci , sic inquin tae scriptorum barbarie sanctissimae res aliae videntur , atque quum elegantibus expolitae verbis , tamquam tabulae collucent bene pictae, atque in bono lumine collocatae . Tam ii interest in scribendo cura verborum i Ubi nunc sunt isti, qui . ut videantur prudentia quadam repudiare , quod assequi ingenii tarditate nequeunt , elegantiam Contemnunt elocutionis p Et rebus intenti non se de verbis laborare dictitant Z Nos autem, qui paullo accuratius studemus elegantiae, grammaticos jam per contumeliam vocant 8 Salse admodum Cujacius , restitutor ille Iuris civilis , qui quum a leguleio nescio quo exagitaretur ut grammaticus . latinae quod erat elegantiae studiosus ; scilicet, inquit, huic dolet non esse talem . Quamquam optandum nunc quidem sciret, ut Romani homines dilerent nescire latine , neque novis quibusdam
opinionibus depravati, gauderent jacere suae linguae studium, quae quidem est non leve Italici nominis decus , & , id quod caput est,
Pontificiae auctoritatis instrumentum . Sed ut eo revertar, unde me justo quodam expressa dolore oratio averterat , scribendum nobis est & latine & eleganter ; neque
80쪽
EPIsmo L. SCRIPTORIBUS 4 Itamen non fugienda est in verbis struendis. atque illuminandis operosa nimis diligentia. Elaborata enim concinnitas puerilis est, &detrahit orationi auctoritatem , & fidem . Quo in genere valde peccatum est ab iis, qui
veterum latinorum verba ita cupide , atque intemperanter amplexi sunt, ut alia omnia fastidirent, atque illa etiam , quae aut neces sitas asciverat, aut Religio consecraverat. Tale autem vitium ex eo prosectum esse arbitror, quod ubi primum e diuturnis tenebris , quas latinis literis erumpentes in Italiam Barbari offuderant, lux affulsit aliqua
elegantiae atque humanitatis , perstrinxit sta. tim adeo hominum mentes , ut ejus neque usum, neque modum viderent. Unde illa nata sunt, ut alii ex latinis auctoribus veris horum tantum flosculos delibarent & carperent , obliti sententiarum , atque in unius vocabuli controversia dijudicanda ingenium Omne , atque aetatem absumerent; Alii nullum probarent verbum . quod non esset a
Cicerone desumtum , ab iisque , qui ab hac opinione dissentirent, capitali odio dissiderent ; Alii demum , quod multo est flagiti
sus . nova novis rebus id autem semper licuit non ausi imponere nomina, a Christiana veritate mallent, quam a latina et