장음표시 사용
61쪽
publicam , eamque , ut seditiosi cives , perturbare ne moliantur. Quod minime facts ros existimo, totosque etiam laturos a me . si veri sunt, & germani Iurisconsulti, qu Tum opera , ac doctrina video non minui. sed augeri etiam posse scientiam rerum poluticarum . Tum ridens Ariettius, Non pugnabimus , inquit, tecum amplius. Quod enim Iurisconsultis primo eripere conabare, id ipsum artificio quodam orationis tuae deinde essecisti, ut rursus concedere viderere . Hic Fortius, Neque illud mihi, inquit, vehementer non probas, Lucchesini, quod paullo ante dixisti de veris & germanis Iurisco, sultis . Nam duplex esse genus Iurisconsuli rum mihi quidem videtur, cum cogito, tam multos in hujus muneris gravitatem , ac nominis irrepsisse, ut non sine caussa haec imducta partitio videatur . Quis enim in gregem illorum, qui non docti ipsi quidem voniunt in Forum, sed ex Foro doctrinam omnem suam arripuerunt, claros Viros conjuciat , qui ad Forum , atque ad judicia nulla
non humanarum, divinarumque rerum C
gnitione praediti accedunt. qualis es Tu, Furietti mi, qualis est is . quem mihi quum in Foro veni, tanquam exemplar proposui ad imitandum , Clemens Argenvillerius, aliique praeterea, quorum , si usquam est ,
62쪽
Romae est copia digna hujus Urbis gloria FAt isti, inquit Lucchemius , non unius Iuris prudentiae suffragatione , sed nativo quodam recto sensu , & multiplici rerum cognitione instructi , ut producantur ad Rempublicam, atque in politicae scientiae possessione pedem
ponant, non recuso, & quominus recusem
maxime omnium Benedictus iacit XIV. Pomti sex Maximus, qui, quum juris omnia sit consultissimus . talis est Pontifex , ut ejus inscribendo doctrinam mirentur omnes , in agendo sapientiam nemo desideret: In quem mihi intuenti illud verissimum videri solet, quod veteres quidam Philosophi assirmarunt.
scientiam unam optime qui tenet, eum tenere omnes, propterea quod communi vinc
lo & cognatione quadam inter se continem tur . Illis autem aliis, ut in privatorum caussis desensitandis , scriptitandisque sese jactent ego quum concessero , illud certe nemo tribuet, ut e vepretis Fori ad arr dendam potius, quam ad regendam Rem p blicam emergant, in eamque scientiam i volent, quae Scriptoris nostri adeo propria
est, ut ex ea constare totus videatur .
Quamquam Pontificiarum Epistolarum Scriptori , si meminerit , quem scribendo reserat hoc enim posuimus tamquam sumdamentum disputationis nostrae ad prude
63쪽
a4 BONA MICII DE PONTIFIC. tiam rerum civilium adjungenda est cognitio rerum divinarum . Neque audiendi sunt.
qui haec duo , quae sejuncta esse non possunt, discerpunt tamen ; atque ita discerpunt, fieri ut negent posse , ut idem sacris , idem reipubl. praesit, quasi aut nulla sit in religione ad rempublicam regendam vis , aut odio quodam perpetuo Imperium a Sacerdotio , si ruere nolit, dissidere debeat. Quod contra videtur. Nam neque firma est respubliea,
quae religione caret, neque tutum Imperium,
quod cum Sacerdotio digladiatur . Parco exemplis, ut in re nimis clara. Quis enim non videt, sublata religione, atque adeo j stitia , quibus rebus omnis humana societas Continetur, societatem ipsam , quibusdam
veluti nervis exsectis , dissolutam ac debilutatam jacere Θ Aut quae potest esse conco diae , vel denique salutis in civitate spes, si Sacerdotii, atque Imperii potestates , quae
ad conservationem civium coalescere una
debent, pravo consilio distrahantur 3 Valuit semper in optima quaque republica haec divinae , atque politicae scientiae conjunctio . Hinc Athenienses omnibus semper publicis consiliis Sacerdotes quosdam adhibuerunt: Hinc Lacedaemonii & Regibus illis suis A gurem alsesssorem dederunt, & , si quid gravius accideret, Delphos usque mittebant.
64쪽
Εν Is To L. SCRIPTORIE Us arqui oraculum sciscitarentur . Hinc Lycuris gus , Numa , aliique optimi rerum publicaiarum institutores atque moderatores hum nam societatem hoc religionis vinculo maxime devinciendam esse existimarunt. Atque haec fuit, credo , caussa , quamobrem ille
Philosophorum ingenio, 8c doctrina primceps Plato a civili viro, quem informandum susceperat, Iurisprudentiam sejunxit, Theologiam non sejunxit; & Sadoletus Cardin
iis ea in Epistola, quam supra Commemoravimus , Farnesium dehortatus qui erat a Juri sprudentiae studio , ad rerum sacrarum studium vehementer hortatus est . Hanc igitur conjunctionem maxime intelligat oportet Pontificiarum scriptor epistolarum. Eius nos. cat caussas, vim teneat, eaque ad homines apte , atque ad tempora in scribendo utatur. Hoc autem magis est scriptori nostro in his rebus pernoscendis nunc elaborandum , quo, nostris praesertim temporibus, gravior , t tiusque serpit certorum hominum vel error
vel dolus , qui magni tum denique politici sibi videntur esse . si auctoritatem Pontificis
convellant , & serant , atque alant intereum , reliquosque Principes caussam semper aliquam dissensionis . Ex quo quum multa , tum illud existit malum , ut neque Pontifex Maximus a Principibus pro religionis tutela,
65쪽
quae sibi petenda sunt, satis libere petere possit; neque illi tot obscuris sulpicionibus
exulcerati satis prolixe praestare velint . quae debent . Quum autem eji)smodi scribendi caussae incidunt, quae nimium jam saepe i cidunt , unde nam nisi a sacris literis script ri nostro argumenta sumenda scribendi 8 I de est omne Pontificiae doctrinae robur, in se
omne dignitati ornamentum . Propter eum,
quem Ponti sex Romanus habet a Deo in Christiana Republica locum principem , sancte atque auguste colitur a Regibus, gentibusque sere omnibus; ejusque habent scripta vim legis . & caelestis cujusdam oraculi. De
religione, de ceremoniis, de conformandis hominum moribus ipse unus consulitur, ipse respondet . Sed tantam hanc. tamque late diffusam Pontifici auctoritatem una Concutiat religionis sanctitas , te sacrarum usus luterarum ; quas qui ignorat, nunquam , mea quidem sententia, perfectus erit Pontifici rum scriptor epistolarum . Nam quum Pontificis auctoritas illa in epistolis maxime appareat . ut ipsae sint Pontifice dignae. dentique ut eam . quam dixi. habeant auctoritatem, in sacrarum praesertim literarum CO gnitione positum est. Etenim si civilium rerum cognitionem scriptori nostro necessariam esse diximus, recteque diximus, pr
66쪽
ptereaquod in Pontificis dignitate Principis est etiam speirunda persena; de divinarum rerum scientia quid dicemus p Quum sine religionis praesidio ne ipsa quidem in Pontifice stetisset ad hane diem Principatus majestas.
Illa quidem civilium rerum doctrina utatur Scriptor noster , quum opus fuerit opus est enim interdum , etiam ne humana prudentia destituta religio videatur; haec autem rerum divinarum scientia semper , atque in toto, ut ita dicam , spectetur scriptionis corpore . Bossuetius quidem , clarissimum Gallicae doctrinae lumen , rectam omnem administrandi Imperii rationem non aliunde
peti posse, quam a sacris literis, edito lubro , demonstravit; id quod si ad reliquos
Principes valet, valet multo magis in Pontifice M., in quo nihil non sanctim, nihil non augustum, nihil non esse debet a religione ipsa quasi consecratum . Quare uti Socrates philosophiam e Coelo devocasse, se in urbibus domibusque collocasse dicitur; ita coelestem Pontifex sapientiam ad civilem
usum transferet, atque in omnes rei publicae
partes , in ipsamque quoddammodo Regiam
Introducet . Eamque item ob caussam Pomtifieias in Epistolas inducenda est divinitas quaedam sermonis hausta sacris e literis . quas qui habet bene cognitas, atque perspe-
67쪽
a8 BONA MICII DR PONTIFIC.ctas, multo certe magnificentius & sentiet.& scribet. Omnia enim habent a religione excelsius quiddam atque admirabilius. Qua in re non possum non desiderare prudentiam Cardinalis Bentivoli illius, qui Batavi Belli scripsit historiam, viri coeteroquin prude tissimi . Dixisse enim dicitur, quum epistolas Silvii Antoniani quasdam Pontificis nomine conscriptas legisset, quod multa essent in iis a sacris literis derivata , videri eas sibi Monachum redolere, non Principem : quasi aut Principis, praesertim qui Pontifex idem esset, dignitas cum sacrarum literarum studio pugnaret , aut ad docendos, monendos , regendos populos, ipsosque Reges quae Pontificis Maximi partes sunt praecipuae nulla
esset in sacris literis auctoritas. Mihi vero tanta videtur esse , ut sine his neque Pontificis satis splendescere dignitas, neque oratio satis potenter influere videatur in legentium animos. Ubi enim major exemplorum C pia Θ lententiarum gravitas p verborum vis Quanta in his & quam admirabilis apparet conspiratio illa Imperii , & Sacerdotii pQuantus hinc divinarum humanarumque reorum quasi concentus existit 3 Equidem quod Crassus de uno xii. tabularum libello . ego de divinis libris verissime dixerim . Omnes
omnium philosophorum bibliothecas ab illis
68쪽
& auctoritatis pondere dc utilitatis ubertate superari . Neque vero reliquae Theologiae partes Scriptori nostro negligendae sunt; illaque solum cognoscendi, quae sunt in sacris lite . Tis , quaeque paucis, quos tanquam ad manum sibi habuit , occulto quodam ipse Deus admirabilique modo dictavit. Ea etiam cognoscendo, quae vel illi Christianae Reipublicae principes a Christo praesentes acceperunt , & voce tradiderunt, vel Pontifices Naximi , vel Concilia sanxerunt, Vel prae stantes doctrina & sanctitate viri scriptis Commendarunt suis ; quoniam ex iis etiam Pontificiarum vis Olarum conscribendarum ratio prudentissime essingenda est Quae autem theologiae pars contentiosa tumultuatur
in scholis, seseque ad pugnandum exercet adversus Ecclesiae hostes, ut sit utilis ad disserendum , Scriptori nostro non nimis necessaria esse mihi videtur. Volo enim in epistolis Pontificiis magis appareat praecipiendi vis, quam disputandi acumen ; ne, si intempestivis horrescant Dialecticorum argutiis ,
recte Benti volo tum demum videantur Monachum sapere , non Pontificem . Atque etiam vitanda est nimia illa divinarum tracta e sacris literis coacervatio sententiarum,
quae naturalem scriptionis cursum impedit,
69쪽
3o BONA MIe II DE PONTIFIC. non adjuvat. Sed erit hac de re sortasse. quum de verbis agemu S, accommodatior dicendi locus. Interim videor ne vobis opificem verborum aliquem , aut scriptorem, vel exscriptorem potius formularum desertipsisse Tu vero , inquit Furiettius , magnum quendam virum atque admirandum mihi Proponere visus es. iid enim abesse illi potest de maximarum rerum scientia , qui civilium divinarumque rerum cognitione Ornatus sit 3 Et Fortius , Majorem certe , in
quit, quam plerique suspicantur, & fortasse
etiam , quam rei patitur natura. Nisi sorte scriptorem illum tuum non facultatis ipsius, sed ingenii & doctrinae tuae magnitudine metiri voluisti. Nam quamquam in eo tibi vati de assentior, quod inanem a principio et cutionem funditus repudiasti nihil est enim vana sutilique loquacitate contemtius; t men illud vereor , ut tibi possim . Lucche ni, Concedere, quod epistolarum Ponti iactarum Scriptori res illas . quibus in singulis elaborare permagnum est, oportere statuisti bene cognitas esse . penitusque perspectas. Atqui ego satis superque arbitrabar esse , si arreptas aliunde sententias . & vel subito sumias decenter scriptor ille tuus vestiret, atque ornaret: id quod ejus maxime pr prium videtur esse, & praeterea ipsum per
70쪽
Eν Is To L. SCRIPTO HBUs 3Ise magnum adeo, & dissicile , ut, si ejus imdustria in plura studia distrahatur , periculum sit, ne . dum rebus nimis studet , verisborum amittat elegantiam . Ergo illud Penia rus theologis, politicisque relinquat , qui suam quisque scientiam separatim pertractando , in earum studio consenescere possunt , tantumque ipse ab illis mutuetur, quantum sibi satis videbitur ad hoc dumtaxat , ne iisdem in rebus peregrinus omnino atque hospes videatur . Ita & prudentem , ut opinor, consequetur , & inanem vitav rit elocutionem. Nam secus si secerit, sibi fortasse non consulet , & in alienum invadet; quod Iurisconsultis quum minime concesseris , non video, quare Scriptoribus tuis tria buendum putes. Non est enim aequi Iudicis aliam in sua , aliam in aliena caussa sententiam ferre . Tum Luechemius, De praeitanti,
inquit, deque persecto Pontificiarum Epistolarum Scriptore loquor id enim, quum aliqua de re agitur, quaeri solet ex quo facile intelligitur , neque de memetipso loqui me , qui ab illa perseetione quam longe a
sim optime sentio , neque de vestro illo, quem communi & levi quadam rerum intelligentia contentum esse voluisti. Nihil autem a perfectione aberrat magis, quam ut leviter discas, quod optime tenere debes.