장음표시 사용
51쪽
sit de nostri muneris praestantia disputare, dedat etiam materiem, & quasi silvam . unde ea eruam , quae dicenda mihi videntur paullo attentius cogitanti , qualis esse debeat Pontificiarum Scriptor Epistolarum . Nam quum ex humanae , divinaeque potestatis mirifice inducta conjunctione magnitudo exustat Pontificiae majestatis , ex duplici quoque politicarum . sacrarumque rerum Cognitione genus illud scribendi emorescit Pontufici Maximo accommodatum, eoque dignum Scriptore , quem quaerimus . Omnes enim illos derideo . atque contemno, qui hunc Epistolarum Scriptorem optimum interpretantur . si inanem quamdam , modo elega tem atque urbanam. elocutionem afferat; adique adeo nos sanctioribus exclusos doctrinae penetralibus in hoc scribendi munus compingunt , atque detrudunt , quasi in humulem ossicinam verborum . non rerum . Ego vero arbitror, Scriptorem persectum illum, de quo loquimur. & rerum instrumentis. &ornamentis verborum abundare oportere.
Sed de verbis mox erit sermo. nunc de rebus , quas quidem omnes sere & ex intima
Philosophiae parte . quae politica dicitur , dceX Cognitione rerum divinarum hauriendas esse dico. Haec est enim una maxime Scruptori nostro subjeeta materies . Nam qui
52쪽
possit ignarus Reipublicae ea scriptis suis prudenter explicare , quae pertinent ad Rempublicam 3 aut Pontificis majestatem seria hendo referre . qui, Pontificem quid deceat, ignoret Neque tamen ut hinc exo
diar non summi ingenii est , & summi l horis politicam scientiam assequi gravissimam. Aperiendi sunt humanae naturae sontes : unde Imperia extiterint, quibus stent
legibus , atque institutis; quid iis labem,
quid salutem afferat, etiam atque etiam i vestigandum . Cognoscenda praeterea studia Regum dc populorum ἔ momenta rerum &temporum ἰ vis tenenda exemplorum ; historia inprimis arripienda, telum maximum
iis , qui ad res gerendas accedunt: quae denique versantur in quaque Republica , quae de cujusque gentis moribus traduntur , ea Scriptori nostro quaesita, audita , lecta , agitata esse debent. Magnum sane opus, sed in quacumque arte multum inest difficultatis. ubi excellere velis, atque a turba secerni. iaetas certe nostra magnae illius, & virilis. ut ita dicam, eruditionis, vel fastidio ten tur , vel labore frangitur. Atque ut in o namentis domorum jam non solida veterum Praeclarorum opera Artificum , sed transalpinas, transmarinasque delicias leves & inanes requirit, sic in studiorum ratione adumbrata
53쪽
brata quadam eruditionis specie delectatur; essigiem vero doctrinae solidam illam ab optimis auctoribus mirifice expressam temere proiecit . Platonem , Aristotelem, Thucidi. dem, Demosthenem, Isocratem, Xenophontem , Ciceronem , Sallustium , Livium , T citum Scriptori nostro pervolutandos esse, ego nunc si dixerim , nonne , quum a vobis, vestrique similibus discessero , reliquis omnibus, qui pene sunt infiniti, aut merus Grammaticus , aut ineptus videar amator antiqui.
talis 3 Tantum proh l a veterum studiorum gravitate descitum est, tantaque essiu-xit copia eorum , qui suae blandientes ineditiae libellos nescio quos de Republica leviter, atque inconsiderate scriptos in ore semper, atque in manibus habent: Auctores autem nil se alios, qui tanta de re, uberrime, ut decet, atque ornatissime scripserint, serta se ne suspicantur quidem l Atque inter vete rum doctrinam, illorumque levitatem hoc ego interesse facile ex me cognosco, quod illos quum lego lego autem quotidie , nua quam non occurrit aliquid novi, atque prae- Clari, quo nostrum alatur ingenium : Ab horum vero lectione jejunior etiam recedo,
quam quum ad legendum accessi . Illi igitur
humanae prudentiae sontes, illa capita, ua
de administrandae Reipublicae ratio optim Peti
54쪽
peti potest. Equidem miror, in hac Civitate, quae habita semper est doctrinae domus , &dignitatis. jacere pulcherrimam hanc, maximeque necessariam , de qua disputatur. scientiam : In hac , inquam , Civitate , in qua, & Imperium prudentia magis , quam armis continetur, & nemini non patet aditus ad Rempublicam . At memoria teneo, audivisse me ex Gallo homine, docto inprumis, ac nobili, quum diceret, Ludovicum
non tam cognomine, quam rerum gestarum.& consilii praestantia Magnum , quum animadvertisset studium politicae disciplinae negligi a suis . novam quamdam Academiam , viro illo doctissimo , & Reipublicae gerendae peritissimo Coiberto auctore , atque hori tore , instituisse. Huius Academiae proprium
erat res magnas, atque memorabiles , sive e X vetere, sive ex recentiore historia proferre . judicium suum interponere , omnes vel casus, vel sapientiae, vel temeritatis caussas conferre, &, quicquid in quamque Pamtem dici posset, expromere, atque ad accuratam politicae doctrinae normam diligentissime perpendere . Utinam Romae, ubi plurimae sunt optimarum artium Academiae, hoc etiam tam sapiens, Reique publicae tam
utile vigeret institutum i Esset profecto quasi schola, ex qua optimi prodirent Pontificia
55쪽
I6 Bos AMICII vll PONTIFIC. rum Epistolarum Scriptores; quos ex anguis sto illo verborum opificio per me eductos, videtis in pulcherrima civilium rerum scie tia late dominari. Dominari autem , inquit arridens Fortius , ut alii tibi concedant, Iurisconsulti certe nostri acriter repugnabunt, nec vero serent Scriptorem hunc tuum illam suam veluti possessionem depasci. Provoc bunt etiam ad Furiettium nostrum , qui juri dicundo quum praesit eam illis actionem dabit, quae actio dicitur finium regundorum . Hic Furiertius, namque , inquit, ad infinitam illam multitudinem litium , Vari tatemque caussarum, quae me Romae enecat, etiam hanc molestiam assumam , ut Tiburtiano in otio de pangendis finibus disciplinarum Cognoscam p verum , ut opinor me Luc-chesinius judicem rejiciet, negabitque Iuris consultum de Iurisconsultorum caussa aequo posse jure decernere. Tum ille, ego vero
non modo , inquit, non recuso , sed etiam vehementer velim vos adhibere arbitros,
qui, aequissimi omnium quum sitis, non ita vestram scientiam amplexamini, ut omnia illi in sinum congeratis . Fuerit hoc eorum, qui quaestus, ac ambitionis gratia artem iulam suam hoc quasi praeconio venditarunt. Sed habent artes suos quaeque fines, eXtra
quos, si sibi consentaneae ege velint, egrediiis
56쪽
iis non licet. Jurisprudentia igitur , quae pamtem Reipublicae administrandam suscepit. non sane debet invadere in eam scientiam.
quam civilem Plato vocat, quaeque univerissam complectitur, & regit Rempublicam . Quae Iurii prudentia quidem propter plurimas in hominum societate opportunitates cum civili scientia tam arcte copulata est . vix ut videatur ab ea posse sejungi. Sejungenda tamen, eodem auctore Platone , ne 1 ublato earum discrimine , perturbatio existat civilium ossiciorum . Ut enim unum est hominis corpus, membra plura; ita ReL publica quidem una est, diversa munera , aliaque aliis praestantiora. At necessarii sunt
in Republica Iurisperiti. Quid manus, quas
natura dedit homini rerum sere omnium ministras , quam sunt necessariae Θ Nunquam tamen id sibi assument, ut capitis fungantur munere . Similiter Iurisprudentia leges, sine quibus humana societas stare non potest, quasi manus adjutrix , explicat, tuetur , ex ercet. Quid scientia civilis 3 Sedet domina& caput consiliorum omnium , leges ipsas, quae neque ad omnia valent, & Cum temporibus plerumque labuntur , sancit, immutat , id proprie unum agit, quod universae expedire civitati cognoverit . Illa denique
administrum aliquem , ut idem ait Plato, B haec
57쪽
18 BONAMI cII DE PONTIFIC. haec principem instituit reipublicae . Quamis obrem minuenda est eorum opinio, qui, propter illam Iurisprudentiae cum civili scientia necessitudinem , omnem civilis sciemtiae vim in Iurisprudentia positam esse existumarunt; ut, quemadmodum Stoici. sapiens qui esset, Regem esse magnifice magis, quam vere praedicarunt. ita hi Iurisconsultos solos esse dicerent idoneos moderatores , & legutimos quasi dominos Reipublicae: quod omnino salsum est. Num tu igitur, inquit Furiettius, me . aut hunc Fortium Iuri rudentiae multam salutem jubes dicere 3
tamen ad opes . atque ad honores mirum quantum valet in Republica nostra : Aut, quoniam non est integrum nobis consilio uti tuo , num Adolescentes eos, qui ad Rempublicam accedere velint, deducendos
censes non ad Iuris . sed ad Magiitros Epusolarum p Quibus quidem solis scientiam tribuere civilem mihi videris: Id quod haud
scio, an verum sit, a consuetudine Certe
nostrae civitatis abhorret. Ego vero, inquit Lucchemius, neque vos instituti vestri poenitere arbitror debere . praesertim , quod optime processerit, neque meum esse jud, co niti, & pugnare adversus consuetudinem, cujus tanta vis est . ut ejus gratia peccare i terdum quodammodo liceat. Sed neque a
58쪽
ΕpIs To L. SCRIPTORIE Us I consuetudine petendum est testimonium v ritatis , neque quid valeat ad honores adipuscendos in hac disputatione quaerimus. Nam si id quaerimus , non tam Iurisprudentiae fiducia nitendum nobis est ad honores, quam pecuniae , quae sortasse multo expeditiorem.& quasi compendiariam quibusdam munisse
videtur ad opes viam . At neminem unquam
vidi factum esse pecunia Politicum . Itaque scriptorem nostrum non in Republica dominari , sed in scientia politica diximus, quam
ei necessariam esse contendimus, ex eoque fieri arbitramur, ut capessentibus Rempublicam adolescentibus, melius consulere videatur , qui eos in Pontificiis Epistolis co scribendis, quam in Iuris sermulis addiscendis ad civilem prudentiam exerceri malit. Nulla certe in Forensium Iurisperitorum scriptis , Forensium inquam id enim dilugenter intelligi volo de Regum vel amicisti is conciliandis, vel cupiditatibus flectem dis , de vicissitudine temporum , de publucorum varietate negotiorum litera invenitur . At his omnino rebus, unde ars omnis
redundet oportet administrandae Reipublicae , abundant Epistolae Pontificum missae ad Reges & Caesares : quibus qui scribendis as sueverit, si mente sit idem bona, bonisque
disciplinis praeparata id enim est quacu B a que
59쪽
ao BONA MICII DE PONTIFIC. que in arte nobiliore per necessarium nae is haud paullo melius ad Rempublicam initi- tuetur , quam qui in Forensium doctorum libris pervolutandis aetatem conterat; Qui quidem doctores magna pro sessi, in parvis, ut ait Cicero , versantur . Atque ex illa institutione , praesertim si usus deinceps accesserit Legationum . & cognitio rerum exte narum , rarum illud genus existet virorum , qui & ad Pontificias Epistolas conscribendas genus afferant orationis grave , splendidum, quasique ex ipsa Republica depromtum , &Principem etiam apud Pontificem Maximum inter scribas, in ipsaque adeo imperii admunistratione locum obtineant cum dignitate rsicuti nunc revera obtinet Silvius Valentius Cardinalis, quem non Forum , credo , sed politica percepta disciplina , sed Legationes obitae ita instruxerunt ad tractationem T Tum maximarum , ut Benedicto XIV. sapiemtissimo illi hominum & rerum aestimatori, cum fidem & diligentiam , tum etiam ingenium & solertiam probaret suam , dissicillimo tempore, dissicillimo in munere , maximo Reipublicae bono . Quare non injuria Sadoletus , ut accepit Ra inutio Farnesio . quem nuper Cardinalem Avus Pontifex creaverat . magistrum aliquem, nescio quem,sorensis Iuris prudentiae datum, statim lom giorem
60쪽
EPIs To L. SCRIPTORI Us aggiorem epistolam scripsit, & plenam omnium rerum , quae adolescentem ab istiusmodi studio ad majora quaedam revocarent . Neminisset, non se Foro, & litibus , sed uni versae Christianae Reipublicae natum esse: Cujus gerendae ratio non aliunde petenda erat, quam a Philosophiae sonte , & cognitione rerum divinarum . Haec Sadoletus Ca dinalis in omni recto studio semper, magni seque rebus versatus. Contra quem aliam Epiastolam ad eundem Cardinalem Farnesium imscriptam edidit e serensi turba Massa quidam Gallesius , qui omnes partes illius senatorii muneris expromendas esse e Iurisprudentia dictitabat, idque tam inepte, ut omnes intelligerent . caussam minime bonam patroni inscitia factam esse deteriorem . Sed Auet res quidem eruditi & graves , inque his Germanus ille Conringius, homo impia licet superstitione imbutus, doctus tamen, & , si quid ad rem pertinet, Iurisconsultus , Sad leto magis, quam Massae assentiuntur ; dc aliam esse docent regendae Civitatis , aliam Iuris interpretandi scientiam . Ego autem non id dico . neque enim hujus est institutae quaestionis , sed tantum Iurisperitos amice rogo, ne a politicae quasi regno scriptorem nostrum ejiciant, di ipsi , quibus pars rei publicae attributa est , in totam invadere re