D. Hilarii Pictauorum Episcopi Lucubrationes quotquot extant olim

발행: 1535년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

D E q. TRINITATE

filius existimetur,tanquam defeetus ex eo laetit, ita ut in duos fit res una diuisa,& ideo substantiae dicantur unius,quia portio desecta de toto in na tura ea sit unde desecta sit, nec posse in deu cadere diuisionis pamionem, quia dc demutabilis erit, si imminutioni per diuisionem fiat obnoxius,de imperseetus efficietur, persectionis suae in portionem alteram decedente substantiamee non in eo se eleganter doctrinae propheticae,sed ec euange licae atis apostolicae posse existimant contraire,ut fit 3 natiuitate intra tem/pora praedicent.Cum enim uitiose a nobis asserant dici filium semper fui Gse,necesse est ut excludendo quod semper fuerit, natiuitatem cius confite antur ex tempore.Si enim non semper fuit,erit tempus quo non fuit. Et si est tempus quo non fuit, ehit ante eum tempus, quia qui non semper es Ad ais cul esse coepit ex temporeIQui aute caret tempore, no potest eo carere quod semper est Respuere se autem id quod semper filius fuerit, ob eam causam assirmant,ne per id quod semper fuit, sine natiuitate esse credatur, tanquaper id quod semper fuisse dicitur innascibilis prUicetur. O stultos ais impios metus,& irreligiosam de deo solicitudinem.Haec quae in homousia igniticatione,& in eo quod semper filius esse dicitur arguuntur,ecclesia abominatur,respui damnat . Nouit enim unum deum,ex quo omnia. Noulare unum dominum nostrum Iesum Christum, per quem omnia. Vnum ex quo, unum per quem Ab uno uniuersorum originem,Per unum cunetorum originem de creationem, In uno ex quo autoritatem innascibilita

tis intelligit, In uno per quem potestatem nihil differentem ab autore uoneratur. Cum ex quo & per quem, ad id quod creatur, in his quae creata sunt communis autoritas fit, nouit in spiritu deum spiritum impassibilem de indesecabilem.Didicit enim a domino, spiritui carnem re ossa non esse,

ne sorte cadere in eum corporalium passionum detrimenta credantu Nouit unum innascibilem deum:nouit dc unum unigenitum dei filium. Confitetur patrem aeternum, re ab origine liberum: confitetur 5 filii originem

ab aeterno. n ipsum ininitiabilem,sed ab initiabili.Non per seipsum,sed

ab eo qui a nemine semper est, natum ab aeterno, natiuitatem uidelicet ex paterna aeternitate sumentem. Caret ergo fides nostra haereticae prauita/tis opinione.Aedita nanque est sensus nostri professio licet nondum fit ratio professionis exposita. Tamen ne quid in homousi a patribus nunca pati enunciatione,& in ea quod semper sue fit consessione suspicionis relinqueretur,ista memorata sunt,quibus re subsistere filium in suos antia quagenitus eX patre est cognosceretur:& patri de substantia qua maneba per filia natiuitatem nihil esse decerptum. Et homousion patri filium non de commemoratis superius uit as causes , a sanctis, te doctrinam dei callen/tibus uiris esse memoratum,ne quis forte existimaret adimi per usiam na/tiuitatem unigeniti filia,quod patri homousios diceretur, sed ut sescepti ha

52쪽

ius utrius y uerbi necessitatem,&contradebacchantes tunc haereticos ad maximam fidei securitatem, usiurpati rationem intelligamus, responden dum csse existimo haereticorum peruersitati,ic omnes eoru stultas ac mortiferas institutiones euangelicis atq; apostolicis testimoni js coarguendas. Videntur enim sibi de singulis quae asserunt praest are rationem, quia sint gulis assertionibus suis quaedam ex diuinis uoluminibus testimonia sub diderunt, quae corrupto intelligentiae sensu solis tantum ignoratibus blan diantur peciem ueritatis secundum prauitatem interpretantium praestitu/ra. Conatur enim sola dei patris diuinitate celebrata filio auferre quod de us est quia scriptum est : Audi Irael: Dom1nus deus tuus deus unus est.Et id ipsum ad legis doctorem interrogantem, quod praeceptum maximum esset in lege, domino dicente: Audi Israel: Dominus deus tuus,deus unus est.Et rursum Paulo ita praedicante:Vnus enim deus,re unus mediator dei

dc hominu. Tum quod solus innascibilis,lc quod solus uerus fit quia Esabas dixerit Benedicent te selum deum uerum. Quod id ipsum contest,

tus fit dominus in Evangeliis dicens:Haec est autem uita aeterna, ut cognostant te solum uerum deum di quem misisti Iesum Christum. Tum quoaselus sapiens fit,ne quid sapientiae filio relinquatur, secundum Apostoli dictum:Ei autem qui potens est confirmare uos secundum Euangelium me/um,d praedicationem Iesu Christi secundu reuelationem sacramenti tem/poribus secularibus taciti manifestati autem nunc per scripturas prophetit cas secundum praeceptu aeterni dei, in obedientiam fidei in omnes gentes,

cogniti soli sapienti deo per Iesum Christum,cui est gloria in secula seculorum, amen . Tum quia solus bonus, ne quid fit bonitatis in filio,quia per eum dictu sit: Nemo bonus niss unus deus. Tum quod itus sit & potens quia Paulus dixerit: Quem temporibus suis ostendit nobis beatus de solus

potens,rex regum, re dominus dominantium. Tum quod hunc nouerint inconuertibilem de indemutabilem,quia per propheta dixerit:Ego sum dominus deus uester, dc non demutor. Et Iacobus apostolus dixerit: Apud quem non est demutatio.Hunc iustu iudicem,quia scriptu est:Deus iustus iudex,fortis dil patiens. Hunc cuncta procurantem, quia dominus dixerit cum ei de auibus sermo esse Et pater uester coelestis pascit illa. Et rursum Nonne duo passeres asse ueneunt, eg unus ex illis non cadet super terram sine patris uestri uolutate Sed de capilli capitis uestri numerati sunt. Hune omnia prouidentem, sicut beata Susanna dicit: Deus aeternus,absconditorum cognitor, sciens omnia ante generatione eom. Hunc etia inconcepti

bilem secundum quod dictum est: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum, quam domu aedificabitis mihi, aut quis locus

requietionis meae Haec enim secit manus mea sunt omnia haec mea

Hunc quot capientem omnia Paulo testante: Quoniam in ipso uiuimus .ec movemur

53쪽

S movemur & sumus.Et Psalmographo dicete: Quo abibo a spiritu tuo, de a facie tua quo fugiam et Si ascendero in coelum, ta illic es: si descendero ad infernum,ades.Si sumpsero pennas meas ante lucem habitauero in postremis maris,etenim illic manus tua deducet me,& tenebit me dextera rua.Hunc quot incorporeum quia dictum est: Spiritus enim deus est,ec adorantes eum, in spiritu reueritate adorare oportet. Hunc immortalem dc inuisibilem, Paulo dicente: Qui solus habet immortalitatem, &lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit,nec uidere potest. Et secundum Euangelium: Deum nemo uidit unquam, nisi unigenitus filius,

qui est in sinu patris.Hunc quot solum manentem, quia dictum est: Ego sum qui sum.Et rursum: Sic dices filhs Israel: Misit me ad uos is qui est. Et Ah quis non per Hieremiam: Qui es domine. Atque haec ' quis intelligat plena fraudis iniussu t esse& plena fallaciae cQuae quanquam sint subtiliter consula at sper mi

xta,tamen absolute artiticiosam malitiae atis stultitiae calliditatem dc inep/tiam testantur.Inter caetera enim addideriit, tum se patrem innascibilem cognouisse:tanquam hinc quisquam possit ambigere, eum ex quo ille ge/nitus si per quem omnia sunt id quod ipse est a nemine consecutum Ipso enim quod pater dicitur,eius quem genuit autor ostenditur,id habens no men, quod ne F profectu ex alio intelligatur, ec ex quo is qui genitus est, substitisse doceatur.Igitur id quod deo patri proprium est,proprium ei ac secretum relinquamus,confitentes in eo aeternae uirtutis innascibilem pol statem.Nemini autem dubium esse existimo, ob eam causam in consessione dei patris quaedam eius tan* peculiaria de priuata memorari,ne prser ipsium eorum quisquam particeps relinquatur.Dum enim dicut solum ue/rum deum solum iustum, tu sapientem solum inuisibilem, solu bonum, solum potentem,solu immortalitatem habente in eo quod solus haec sit, a communione eoru secundum hos filius separatur.Soli enim,ut aiunt, pro pria non participantur ab altero:quae si in patre solo, no etiam in filio esse existimabuntur,necesse est ut filius deus di falsus 6c ininiens de secundum eospicabiles materias corporeus dc malevolus dc infirmus,lc extra immodi talitatem credatur esse,qui ab his omnibus,cum in his pater solus sit, exci/pitur.Dicturi autem de absolutissima maiestate dc de plenissima diuinita/te unigeniti dei filii, non existimamus quenquam arbitraturum, omnem hunc sermonem,quo h. esuri erimus,ad dei patris contumeliam pertinere, quasi ex eius dignitate decedat,si quid eorum reseratur ad filium,cum po/tius honor fit a dignitas sit paterna dc gloriosus autor sit, ex quo is qui tali gloria sit dignus extiterit. Nihil enim nisi natum habet filius, de geniti ho/noris admiratio in honore generantis est Cessat ergo opinio contumelis, cum quicquid inesse Hlio maiestatis docebitur,id ad amplificandam pote, statem eius, qui istiusmodi genuerit, redundabit. Consequens aute est, ut cognitis

54쪽

cognitis iam ηs,quae ad deformationem silia de patre cofessi sunt,id ipsum illud quod de filio professi sunt audiatur.Responsuri enim singulis eorum

propositionibus, & diurnorum diciorum testimonias irreligiosam eorum doctrinam prodituri,debemus ad illa quae de patre dicta sunt, ea quae de inceps de filio dei sint commemorata subiungere, ut de confessione ea quq de patre Sc filio est,inter se comparata unus at idem a nobis in absoluendis fingulis propositionibus ordo teneatur. Memorat nant filiu dei ne

ex aliqua subiacente materia genitu esse, quia per eum creata omnia sunt: necs ex deo esse,quia decedere ex deo nihil possit,sed esse ex 's, quae non erant id est creatura dei perfectam,verutamen non similem caeteris creataris Esse autem creaturam, quia scriptu sit: Dominus creauit me initium uia

tum sitarum. Esse autem facturam persectam, sed non similem caeteris fa/cturis. Facturam autem per id quod Paulus ad Hebraeos dixerit: Tanto melior factus angelis, quanto excellentius ab his possidet nomen. Et ruta sum: de fratres facti uocationis coelestis participes cognoscite Aposto/lum S principem sacerdotum consessionis nostrae Iesum Christu, qui fidelis est ei qui fecit eum. Ad infirmadam uero filii Ee uirtutem 5c potestatem

5c diuinitatem eo maxime utuntur,quod dixerit Pater maior me est.Idcir

co autem no esse eum unum ex omnibus creaturis cocedun quia scriptum

est: Omnia per eum facta sunt. Concludunt ergo omnem irreligiositatis suae doctrina istiusmodi uerbis,dicentes:Nouimus deum una,solum infe/ Exempta uactum, tu sapientem, tum sempiternu, tum fine initio solam uerum, so sthmi ς πlum immensum,solu immortalitatem habentem, talum optimum, solum potentem,omni u creatorem,ordinatore dc disposetorem inconuertibile, in 'commutabilem,iustum de optimum legis S prophetaru dc noui testamen/tii hunc deum genuisse filium unigenitum ante omnia secula, per quem de seculum di omnia fecit: natum autem no putatiue, sed uere Obsecutum uoluntati suae: immutabilem 5c inco uertibilem,creaturam dei perfectam, sed non sicuti unam de creaturis facturam,sed no sicuti caetcrae facture. Nec ut Valentinas prolatione patris natum comentatus est. Nec sicut Manichae/ Valantismus patiem unius substantiae patris natu exposuit. Nec sicut Sabellius,qui unionem diuidit,ipsum esse dixit filium quem dc patrem.Nec sicut Hiera/ehas lucerna dicit de lucerna, uel lampadam in duas partes.Nec cum qui Forte in enitante, postmodum natum,uel supercreatu in filium,sicuti ec tu ipse bea/ Forte diuidittissime papa,media in ecclesia ic in consessu fratrum frequenter eos qui ta/lia introducunt renuisti. Sed sicut diximus uoluntate dei ante tempora dc secula creatum,dc uiuere dc esse accipiens a patre dc glorians cum subsistente patre. Nem enim pater dans ei omnium haereditatem fraudauit semet.-ipium ab his, quς non facta habentur ab ipso,tans est autem omnis1 Quapropter tres substantiae sunt,pater ec filius re spiritus sanctus, ec quide de,

us Pater

55쪽

-S DE TRINITATEus pater causa est omnium, omnino fine initio solitarius: filius autem sine

tempore aeditus est a patre.ante secula creatus oc fundatus Non erat an tequam nasceretur, sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo patre subsistit. Nec enim est aeternus,aut coaeternus, aut simul no factus cum fiatre,nec simul cum patre habet esse,sicuti quidam dic ut, aut aliqui duo notinata principia introducentes, sed sicut unio est principium omnium, sic Ndeus ante omnia est.Propter quod de ante filium est,sicut & a te didicimus papa media in ecclesia praedicante.Secundum quod ita φ a deo esse habbet,lc gloriari ec uiuere,& omnia ei sunt tradita secundum hoc principium eius est deus.Principatur autem et utpote deus eius, cum sit ante ipsum.Si enim quod ex ipso S quod ex utero exivit 8c uenit,ta quod ex patre, uelut partem eius unius subst antiae,5 quasi prolationem extendens intelligitur, compositus erit pater, & diuisibilis de mutabili suconuertibilis,etiam corapus becundum illos, quantum in ipsis est, cosequentia corpo i sustinens sine corpore deus. Hic eorum error est, haec mortifera institutio, ad cuius confirmationem corrupto intelligentiae sensu, diuinorum dictorum testi monia usiurpant,oc de his sub occasione humanae ignorantiae mentiuntur. Nemini autem dubium esse oportet ad diuinarum rerum cognitioncm diuinis utendum esse doctrinis Nelenim scientiam coelestium per semet

humana imbecillitas consequetur, ne* inuisibilium intelligentiam ipse sibi corporaliu sensus assume Non enim uel id quod creatum in nobis ais carnale est,uel id quod in usum uitae nostrae ex deo datum est, suomet i dicio naturam creatoris sui opus* discernet. Non subeunt ingenia nostra in caelestem scientiam,nel incomprehensibilem uirtutem sensu aliquo in firmitas nostra concipiet,Ipsi de se deo credendum est,ic iis quae cognitioni nostrae de se tribuit obsequendum. Aut enim more gentilium denegan dus est, si testimonia eius improbantunaut si ut est deus creditur, non po/test aliter de deo Φ ut ipse est de se testatus intelligi Cessent itali propriae

hominum opiniones, neq; se ultra diuinam constitutionem humana iudi/cia extendant.Sequamur ergo aduersus irreligiosas id impias de deo institutiones, ipsas illas diuinornm dictorum autoritates , dc unumquod eo/rum ipso cie quo quaeritur,autore tractabimus, non ad fallendam οἱ male imbuendam audientium imperitiam, quasdam uerborum enunciationes subtractis eorum causis coaptantes. Intelligentia enim dictorum ex causis

est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus. Verum omnia aeditis simul 5 dicendi causis de dictorum uirtutibus prosequemur. Igitur singula secundu propositionis ordinem retractentur.Nam hoc eorum principale est: Nouimus,inquiunt,unum solum deum, Moyse dicente: Audi Israel, Dominus deus tuus deus unus est, sed nunquid hine quisquam fuit ausus ambigere,aut unquam aliter a quoquam eorum praedicatum

56쪽

Scutum esse qui deum crederent cognitu est, nisi unci deu esse,eX quo om/nia,unam uirtutem innascibilem,& unam hanc csse sine initio potestatem

Sed no per id quod deus unus est dei filio accidit negari posse, quod deusin. Moyses nant,uel potius deus per Moysen. populo dc in Aegypto 5 in deserto idolis ec deoru ut putabant religionibus occupato,hoc costituit

principale mandatum, ut unum deu crederet, dc uere ac merito constituit.

Vnus est enim deus,ex quo omnia. Sed uideamus an idem Moyses eum quo* per quem omnia sunt,deu esse confessus fit. Non enim patri adimsetur quod deus unus est, quia dc fissius deus fit. Est enim deus ex deo, unus X uno:ob id unus deus,quia ex se deus.G5tra uero,n5 minus per id filius deus quia pater deus unus fit. Est enim unigenitus filius dei, no innascibi=lis,ut patri adimat quibd deus unus sit, ne v aliud ipse quam deus, quia ex deo natus est: de quo quamuis ambigi no oporteat, quin nascendo ex deo deus fit per quod fidei nostrae deus unus est,tamen uideamus an Moyses qui ad Israel dixeratiDominus deus tuus unus est dei filiu deu praedicaue rit. Vti enim nos ad costendam domini nostri Iesu Christi diuinitatem testimonio illius oportebit cuius autoritate haeretici una tantu deu confiten/tes,filio putant negandu esse quod deus est.Igitur cu absoluta haec de deolo perse a confesssio fit,secundu Apostolum ita loqui: Unus deus pater eNquo omnia dc unus dominus noster Iesus Christus per que omnia, uidea mus originem mundi,quid de ea Moyses loquatur.Ait naml: Et dixit deus fiat firmamentu in medio aquae, de sit diuidens inter aquam re aquam, de factum est sic de secit deus firmamentu, dc diuisit deus per mediu aquae Habes ergo deu ex quo,habes deu per quem: aut si id negabis, necesse est id quod factu est, per quem factu si doceas: aut certe naturam ipsam cre andorum deo obedientem esse demonstres, quae ad id quod dictu est,fiat firmamentu,se ipsam dei uerbo iussa firmauerit.Sed haec diuinae scripturae ratio no recipit. Omnia enim,secundu prophetam,facta ex nihilo sunt,nec natura aliqua manens demutata in aliud est,sed id quod non erat creatum est,ec absolutum est. Per quem Audi Euangelistam:Omnia per ipsum se Patris ius. icta sunt Si quaeris per quem, audias eundem Euangelistam dicentem: In per filivom/principio erat uerbia,S uerbu erat apud dou,dc deus erat uerbu, hoc erat inpiincipio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt. Quod si negare uoles a patre dictum uideri, fiat firmamentu, audias rursum prophetam dicen tem: Ipse dixit S facta fiunt ipse mandauit lc creata fiunt. Quod ergo dictu est,fiat firmamentu,in eo quod pater sit locutus ostenditur. Quod autem ad icitur:Et factum est sic, ec quod fecisse deus dicitur, in eo persona effici entis est intelligenda qui faciat.Dixit enim dc facta sunt. Non utit solum

uoluit εἰ fecit mandauit de creata sunt Non utit quia complacitu ei est ex/titerunt, ut mediatoris officium inter se N ea quae essent creanda cessaret

57쪽

so DE TRINITATE

Dicit ergo fieri deus ex quo omnia sunt, Zc fecit deus per que omnia sunt. Eodem parte, nomine,Win dicentis significatione S in efficientis opera/tione consessio est.Si autem loqui audebis,no de filio dici,& fecit deus,ubi erit quod dictum es omnia per ipsum facta sunt Et illud Apostolicum: Unus dominus noster Iesus Christus,per quem omnia Et illud Ipse dixit facta sunt Quod si impudentiam tuam haec diuinitus dicta covincent,no adimitur dei filio quod deus fit per id quod dictu est: Audi Israel, Do

minus deus tuus,deus uuus cst cum ab eo ipso qui haec est locutus, in ipsa esstitutione mundi deus fuerit praedicatus, si lius.Sed uideamus in quem prosectum hse distinctio iubentis dei,dc facientis dei agatur.Nam tametsi sensus comunis intelligentiae no recipiat, ut in eo quod dictum est,iussit refacta sunt,solitarius atl idem significatus esse credatur,tamen nequid ambigi possit,oportet ea quae mundi creationem consecuta sunt explicati. Cuigitur perfecto mundo eius incola sermandus esset,ialis de eo sermo est:Et dixit deus, Faciamus homine ad imaginem & similitudinem nostram. Et rursum, Et secit deus hominem ad imaginem dei fecit eum. Quaero nunc, solum ne sibi deum locutu existimes, an uero sermonem hunc eius intelli gas no sibi,sed ad alterum extitisse i solum fuisse dicis,eius ipsius uoce argueris dicentis: Faciamus hominem ad imagine εἰ similitudine nostram. Deus enim per legislatorem secundu intelligentiam nostram locutus est, uerbis uidelicet quibus uti ipse nos uolait. cognitionem eorum nobis quae gessit impertiens. Significato nam dei filio per quem facta sunt omnia, in eo quod dictum est:&dixit deus,Fiat firmamentum. Et rursum ita di ctum est: Et fecit deus firmamentu, ne tamen hic quidam inanis ac super suus sermo existimaretur,si sib ipsi dixisset ut fieret S rursum ipse secisset Quid enim tam alienum ab eo qui solus esset ut sibi faciendu dicereticumuauntate tantam opus esset ut fieret ab tutius uoluit intelligi significa/tionem hanc no ad se tantum esse referendam,dicendo:Faciamus homine ad imaginem S similitudinem nostram, sustulit singula is intelligentiam professione consoriq. Consortium aute esse aliquod solitario ipse sibi non potest. et rursum recipit solitarii solitudo faciamus. Q quisquam alieno a se,nostram, loquitur.Vteri sermoαfaciamus de nostram, ut selita/rium eundem no patitur,ita nem diuersum a se alienumi, significat. Aut

quaero, si cum audias solitaria, utrum no ipsum eundem , esse existimes: aut cum audias no ipsum, nem eundem, an ne quod solitarius tantia fit intelligas In solitario ergo solitarius in no eodem uero nel ipso non solita rius reperitur.Solitario ergo conuenit faciam & meam: non solitario uero, faciamus de nostram.Cum ital Iegimus:Faciamus hominem ad imagine de similitudinem nostram, quia sermo uteri, ut no selitarium tantum, ita differentem esse significat,nobis quoi nec solitarius tantum, nec di uersus

58쪽

uersus est confitendus,cognita per id quod nostram imaginem dicit,n5 etiam imagines nosi ras,unius in utrol proprietate naturae. Non sufficit at tem solam uerboru attulisse rationem, nisi dictoria intelligentiam etiam re rum operatio consequatur Scriptum enim ita est : Et fecit deus hominem,

ad imagine dei fecit eum. Quviro si solitario at p ipsi ad se eundem suit ser/mo,quid hic sentiendum existimes c Video enim nunc tripertitam signifi/cationem de facientis de facti de exempli.Qui factus est,homo deus. Deus aute secit,& quem iacit ad imaginem dei fecit. Si de solitatio Genesis esset locuta,dixisset uti siec secit ad imaginem suam. Sed sacramentu Euange/Iicum annuncians, non duos deos, sed deum de deum elocuta est, cum ho/minem per deum effectum ad imaginem dei dicit. Ait ita deus,ad comu/nem sibi cum deo imaginem ait eandem similitudinem hominem reperitur operari, ut nee solitudinis intelligentiam significatio efficientis admit/int,nec diuinitatis diuersitatem, ad eandem imagine ac similitudinem corastituta patiatur operatio.Et quanΦ superfluum post hμ existimetur ultra aliquid aiserre,quia in diuinis rebus no frequentius dicta sufficiunt, tamen quid de hoc eodem dictum fit cognosti oportet.Non enim diuinorum dietoru, sed intelligentiae nostrae a nobis ratio praestanda est. Deus ad Noe Ait restim inter multa manclata ita loquitur: Qui effuderit sanguinem hominis, profanguine eius effundetur anima eius, quia ad imagine dei secit hominem. Etiam hic distinguitur exemptu, opus de operans. Deus testatur se ad ima ginem dei hominem secisse. Cum faciendus homo est,quia nem de scin que ad se loquebatur, dixit ad imaginem nostram. Cum autem factus homo est,secit deus hominem ad imaginem dei. Non ignorauit uti uerbi proprietatem,si sibi ipse loqueretur,ut diceret:Feci ad imaginem meam.Dixerat enim iam ad demonstrandam naturae unitate,faciamus ad nostram.

Ne rursium confundit de solitatio ac no solitario intelligentiam, cum ho

minem deus faciens,ad im sinem dei secetit. Qubd si deum patrem selitarium sibi haee locutum fuisse assirmare uoles, tanquam concedi tibi possit, ut unus secum uelut cum altero sit locutus, credatur* in eo, quod ad ima/ginem dei fecit hominem,ita uoluisse intelligi, tanquam ad imaginem meam feci hominem,primum ipse testimonio tuo redargueris. Dixisti enim:

Ex patre omnia,sed per filium omnia. m p per id quod dictum est: Fa/ciamus hominem,ex eo origo est, ex quo capit ec sermo. In eo uero quod deus ad imaginem dei fecit homine,significatur etiam is per quem cosum matur operatio.Tu deinde nequid tibi hinc liceat mentiri, sapientia quam in ipse Christum confessus e contraibit dicens: Cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat fundamenta terrae, eram apud illum cun/ω componens. Ego eram ad quem gaudebat, quotidie autem laetabar in conspecta eius in onani tempore, cu laetaretur orbe perfecto, de laetabatur

59쪽

in fili js hominia. Conclusa est omnis occasio,*coarctatur ad ueri conses 11onem uniuersus error. Adest deo genita ante secula sapientia. Neis sola adest,sed etiam compbnit.Est ergo compones apud ipsum.Intellige com positionis uel dispositionis officiu. Pater enim in eo quod loquitur efficit, filius in eo quod operatur quae fieri sunt dicta componit. Personarum au/tem ita facti discretio est,ut opus referatur ad utrunis. m in eo quod di citur faciamus,&iussio exequatur de factu. In eo uero quod scribitu Eram apud illum componens, no solitatium se sibi esse in operatione lignificat. Laetatur autem ante eum quem sibi significat aggaudere laetanti. Quoti die autem laetabar in conspectu eius in omni tempore, quando lae atur

orbe persedio Sc laetabatur in filus hominum. Causam laetitiae suae sapien/sia docuit, laetabatur autem ob laetitiam patris in persectione mundi. de in fili js hominum laetantis.Scriptu est enim:Et uidit deus quia bona sunt. acere patri opera sua gaudet per se ex praecepto eius effecta. Gaudiu enim situm hinc esse profitetur,quod in consummato orbe in filiis hominum pater laetus existeret. Et in filiis hominum ob id, quia iam in uno Adam om/ne humani generis exordiam constitisse Non ergo in fabricatione mundi solitarius pater sibi loquitur, sapientia secum eccooperante de consummatia cooperatione gaudente.Non ignoramus aute multa dc maxima ad ab

selutionem horum dictoru esse reliqua sed dilata nobis potius quam dissimulata habeanturPlenior nam v eorum tractatus propositionibus caeloris reseruatur. Nunc enim tantum ad id respondetur quod in expositione

fidei suae, uel potius perfidiae ab impiis dictum est, unum tantum deum a

Moyse praedicatum,& uere ita praedicatu meminimus, quia unus deus est ex quo omnia.Sed non propterea ignoranda esse,quia filius deus est,cum

idem Moyses deum Sc deum toto operis sui corpore fit professusIgimr uidendum est, quomodo electio dc legislatio deum de deum pari confessio nis ordine praedicet. Post multas nant dei id ad Abraham allocutiones, cum aduersum Agar Sara comoueretur, conceptui ancillae domina steris lis inuidens,cumc, discessisset a conspectu eius,ita de ea siriptura loquitur: Et dixit angelus domini ad Agari Redi ad dominam tuam,& humilia te sub manibus eius.Et dixit ei angelus dominuMultiplicans multiplicabo semen tuum,dc non dinumerabitur a multitudine,Et rursum: Et uocauit no

men domini,qui loquebatur secum deus,qui aspexisti me. Angelus dei lo/quitur.Duplex autem in angelo dei lanificatio est,ipse qui est,&ille cuius est. Et loquitur no res secundum nomen officii sui. Ait enim: Multiplicans multiplicabo semen tuum,& no dinumerabitur a multitudine. Ministeriuangeli potestas multiplicandam gentium excedit, sed quid tandem de eo qui dei angelus,quae soli deo propria sunt loquebatur,scriptura testata est:

Et uocauit nomen domini qui loquebatur secum, tu deus qui aspexisti me Primum

60쪽

LIBER in V A R T V a s Primum angelus dei secundo dominuS.Vocauit enim nomen domini,qui loquebatur secum. dehinc tertio deus Tu enim es deus qui aspexisti me.

Qui angelus dei dictus est, idem dominus di deus est. Est aut e seeundum hophetam filius dei, magni consilii angeluS: ut personaru distinctio absoluta esset, angelus dei est nuncupatus. Qui enim est deus ex deo, ipse est ell& angelus dei. Vt uero honor debitus redderetur, dc dominus 5e deuς est praedicatus,& hic quidem primu angelus dei,deinde idem postea de domi nus 5c deus. Ad Abraham uero tantu deus Tota enim iam personaru diseretione praemissa, ne solitar' error subesset, absolutum lc uerum eius uo, men edicitur. Scriptum nam v est: Et dixit deus ad Abraham, Ecce Sara uxor tua patiet tibi filiu,ta uocabis nomen eius Isaac,& statuam testame, tum meam ad illum in testamentu aeternum ec semini eius post illum. De Ismael autem haec: Ecce exaudiui trita benedixi eum, dc amplificabo eum ualde.Duodecim gentes generabit,ic dabo eum in gente magnam. Nun quid ambigitur,quin qui angelus dei dictus est,idem rursum dicatur de de os Pariter* de Ismael sermo est,& nunc de dudum multiplicandus ab eo/dem est.Et ne forte non idem qui esset locutus ad Agar, nunc loqui crede/retur, eiusdem personae significationem diuinus sermo testatur,dicens: Et benedixi eum,ec multiplicabo eum.Benedictio ex praeterito est, iam enim ad Agar sermo fuerat: amplificatio uero in futurum. Nunc enim primum ad Abraham de Ismael deus loquitur: ad Agar uero angelus dei locutus est. Deus igitur est qui de angelus dei est, quia dc qui angelus dei est, deus est ex deo natus. Dei aute angelus ob id dictus, quia magni consilii est an/ magni constigelus.Deus uero idem postea demonstratus est, ne qui deus est,esse ange ius crederetur. Sequatur sermo ordinem rerum. Angelus dei ad Agar locutus est, idem ad Abraham deus loquitur. Ex eodem ad utrunt fit sermo Benedicitur Ismael,& in gentem magnam amplificandus esse promittitur. Se iptura oc per Abraham,deum esse qui loqueretur, ostendit. Abrahae quos Isaac filius promittitur. Dehinc postea assistunt uiri tres.Abraham Errat tres uti conspectis tribus unum adorat lc dominum confitetur. Scriptura astitisse uiros tres edidit: sed patriarcha non ignorat qui re adorandus fit de confittendus Indiscreta assistentium species est,sed ille dominum suum fidei ocu iis ei oeuli filis icuisse mentis agnouit. Dehinc sequitur Et dixit ei: Reuertes ueniam ad dea inter te,ad hoc tempus in futura,st: habebit filium Sara uxor tua.Et post lis dixit ei dominus: in celabo ego Abrahae puero meo quae facturus sumet Et rursum: Dixit autem dominus, Clamor Sodomoru oc Gomorreorum impletus est,ic peccata eoru magna ualde. Et rursum post alium multu setamonem, quem breuitatis studio praetermittimus,cum de iustis una cum in/tins p etdendis Abraham esset solicitus, ait: Nequa qui iudicas terram,

secie. hoc iudicium, ut perdas iustum cu impiis. Et dixit dominus: Si inue

SEARCH

MENU NAVIGATION