장음표시 사용
211쪽
liis quibuscunque qui ob malefacta sua
supplicio afficiuntur, ut sit hoc euidens testimonium gratia Dei, qua recipit om nes quantumuis infami suppliciorum genere afficiantur coram mundo , modo ipsi firma fide confugiant ad Iesum Chri
Vt autem miseri peccatores, supplicio afficiendi ob sua delicta, sciant qua ratione gratiam Dei consequantur , certo Squosdam articulos, suxta quos cogitatiuones suas dirigant, subiiciam. Primum omnium miser peccator supplicio asticiendus ob manifesta sua flagitia , hypocritice non extenuabit suum peccatum , nec collatione peccati sui cum peccatis aliorum , se fallet. Sed potius examinabit seipsum & suae iniquitatis grauitatem lancibus non fallacibus ponderabit. Cogitabit quis sitis, que offendit, nempe Deus iustus iudex, quem nihil latere potest, tam dignum se aestimet, qui merito ob peccati sui enormitatem& turpitudinem,indignus sit appellatione hominis. Huiusmodi cogitationes pariunt in homine cognitione sui ipsius Mexcitant sensum ac gustu amaritudinis, mortis Minferni. Secundo. Ne autem sentiens dolorem
212쪽
inferni,ob peccati magnitudinem desperet de gratia Dei, quemadmodum Cain, Iudas, Saul, Malii multi lacerunt, cogitanda sunt haec quinque. . Primum, promissio tona voluntas Dei, dicentis: Nolo mortem peccatoris,sed ut conuertatur vivat. Deinde mandatum Dei serio praecipientis conuersionem sub rigore oboedientiae,quam omneS creaturae tenentur ipsi praestare. Vos filii hominii, inquit, conuertimini ad me. Item, conuertatur unusquisic a viis suis malis. Et Christus,Venite ad me omnes, qui laboratis&onerati estis, ego reficiam vos.
Tertio, proponat sibi morte .passione Iesu Christi, qui hoc sufficienti λύπω tisfecit pro peccatis omnium hominum. Augustinus ait: Maior est misericordia
Dei, quam omnium peccatorum miseria. Quarto, ponat sibi ante oculos exempla eoru qui conuersi recepti sunt in gratia, ut Adam, David,Manasi ef,Latro quotquot unquam veniam petiuer ut, adeo ut nunquam quenquam serio agente poenitentiam reiecerit Deus. Quinto,considerabit testimonium gratiae, baptismum nimiru,quo Deus testatur se velle remittere peccata omnibus fide conuertentibbus se ad illum Scriptum est enim Mar. I.
213쪽
Iohannem praedicas e baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, hoc est, docuisse, baptismum esse testimoniu signaculum, quo Deus testetur se abstomni personarii respectu remittere peccata omnib. conuertentibus se per fidem ad Iesum Christum. Tertio, hisce quinque cogitationibus exercitatus miser peccator, iam locum concedat verbo D cuius esticacia operante Spiritu sancto concipitur in corde humano igniculus fidei. Quarto, concepta fide, petenda est remissio peccatorii, propter preciosum sanguinem Christi, quem in ara crucis es- fudit pro peccatis totius mundi. In hac precatione paulatim crescit fides, rimul experitur homo in corde suo respo- sum Spiritus sancti, qui facit ut certo certius statuat sibi remissa omnia sua pec
Quinto,impetrata coram Deo peccati venia, subiiciat se aequo animo poenae meritae,& simul petat a Deo fortitudinem animi, quo patienter sufferre possit poena iuste pro malefactis sibi irrogatam. Immo etiam gratias agat Deo,qui ad poenas in hoc mundo temporales eum pertraxit ut estu geret aeternam codem nationem
214쪽
nem, corpore hic plecteretur, ut u latrone anima Deo commendare posset. Tertium genus crucis , cuius meminit historia passionis Christi, est crux latronis pendentis ad sinistram. Hoc modo patiuntur, quicunque non agunt poenitentiam, nec inuocant Deum, sed spreta
gratiari victima Christi, in desperatione
moriuntur, Min aeternum codemnantur.
Qui ita patiuntur ob malefacta sua iur-ma fide ad Deum non confugiunt, illis existit temporanea haec crux, quasi praenuntia aeternarum poenarum,quibus afficientur absque omni mitigatione ac consolatione in inferno cum diabolis im- ni condemnatorum turba. Hactenus de triplici crucis genere,cum ius meminit historia passionis Christi egimus. Nunc porro generalem subiiciamus admonitionem profuturam piis omnibus quocunque tandem modo affligentur in hoc mundo. Quicunque cruce premitur, ad haec quatuor ordine respiciet. In Diabolo, mendacium .homicidium perpendet. In seipso, peccatum miseriam ponderabit. In Deo, iudicium & misericordiam venerabitur. In
215쪽
I Euangelio conlilium Mauxilium
PRIMvM in diabolo mendacium &tyrannidem perpendet, qui ut primos
nostros parentes mendacio occidit, ita nunc omni momento , mendacio & tyrannide insidiatur toti urnano generi. Nam ut Petrus ait Circuit ut leo rugiens, quaTela quem deuoret. Queterit quidem omnes sed eos tantum deuorat, quos mendaci laqueis inuoluerit. Perpetuo enim conatur impurus iste Spiritu S , alios omnes impuros secum reddere Mentem mendaci, erronea doctrina inficit, cor prauis affectuum tempestatibus commouet, voluntatem speetro v-tilitatis fascinat. Denique totam hominis vitam flagitiis conspurcare nititur, ut hominem tandem spiritualiter occisum, sociu aeternae damnationis habeat. Haec cogitatio studi maligni istius spiritus, hostis Dei lumani generis, odium Deccati excitabit labominationem turpitudinis eius , in animis hominum pariet. SECvNDo in se ipso peccatum hi seriam aequis lancibus ponderabit, cogitabite miseriam, quam patitur, esse peccati commeritam poenam. Et ex miseriar magnitudine aestimabit peccati enormitatem
216쪽
tatem , turpitudinem, multitudinem. Cogitabit se suo peccato offendisse sumnium Minfinitum bonum. Vnde concludat calamitatem praesentem esse viam ad sempiternam miseriam, nisi aliunde succurratur. In hac cogitatione totus homo contremiscit,cuius rei imagines multos videre licet, in multis Psalmis, praecipue in iis quos poenitentiales vocant,in quibus David graphice exprimit summos dolores, cruciatus, quibus ceu tempestatibus ob sua peccata obrui
Titu 1 o, in Deo iudicium misericordiam venerabitur. Iudici quidem Dei iustissimi est punire peccata in omnibus hominibus. Misericordiae vero pu-nhe, non ut perdat, sed ut salvet modo medicinam non contemserimus. Vnde Esaias: Vexatio dat intellectum. Item, angustia in qua clamant,disciplina est eis. Breuiter, Deus punit iudicio, ut misericordia saluet , quemadmodum videre est sal. I. In verbo Euangelii quaerat consilium remedia Ablegat Euangelium omnes afflictos peccatores ad hunc solummodicum Iesum Christum , qui ad se vocat saluat omnes peccatores. Hoc consilium
217쪽
lium optimum est, quia neque in coelo neque in terris inuenitur vllus, qui vulneribus peccati mederi potest, praeterquam hic unicus Iesus Christus. Porro hoc ipsum verbum , quod consilium nobis imperiit , auxilium etiam confert, Tanat vulnera peccatorum,ita ut iuvemur per Christum, modo cred mus in eum, firma fide cum Davide oremus dicentes : Sana me DOMINE&sanabor. Hoc loco rursum reuocandi sunt in mentem quinque articuli, quorum iam proxime facta est mentio. Causae autem finales, quare Deus suam Ecclesiam velit cruci subiectam L se, multae sunt, quarum hae sunt praeci
Prima vi discamus non expectanda in hoc mundo bona illa, quae Deus filiis suis promisit, sed cogitemus de vera patria, ad quam vocamur, ita ut omnes huius vitae aduersitates leniamus, meditatione futuri gaudii, vitae aeternae. Si enim omnia ex voto succederent piis in hoc mundo , non afficerentur desiderio bonorum per CHRISTu promissorum. Secunda, ut cruce tanquam freno co
218쪽
pronus alioquin est ad peccandum. Hinc Psalmista, in hamo, reno maxillas illorum constringe, qui non appropinquant ad te. Tertia, ut sit crux sensibilis praedicatio poenitentiae. Quemadmodum enim legi arguenti peccata assentitur conscientia, ita etiam cruce admonemur ut agamus poenitentiamin saluemur. Quarta, ut crux euertat omnem humanam praesumtionem Uduciam carnis,& doceat nos firma fide soli Deo adhaerereri hunc inuocare, iuxta mandatu ipsius. Inuoca me in die tribulationis, eripiam te. glorificabis me. Haec dicta sint de cruce cuius nos admonet baptismus noster. Q loco docet nos baptismus, quid expectemus. Quemadmodum enim baptizatus aspersus aqua, extrahitur ab aquis, inuemadmodum ipse Christus post suam passionem Mortem introiuit in gloriam suam. Ita nos etiam ex hac mundi peregrinatione proficiscimur in salutem vitam aeternam , cuius rei uidentissimum testimonium dedit Christus baptismum omnii, credentib. Q i m o loco docet nos baptismus vitam nostra in his terris, nihil aliud esse quam na*ym
219쪽
quam peregrinatione trium dierum, p. timur,sepeli muri resurgemus ad extremae tuba sinitum , cum dicet Christus, surgite vos mortui. Tertia baptismi significatio cuius supra meminamus, est, quod sit tes ara militaris, qua dignoscuntur milites Christi, qui ipsi sua nomina dederunt,4 sacramentum praestitere se sub illius vexillo pugnaturo contra diabolum aegnum ipsius, videlicet peccatum. Discernuntur aut quatuor praecipue
notis milites tristiani ab his , qui sub
duce iliabolo stipendia merentur. Prima ac certissima nota filiorum Dei, cst inuisibilis, soli Deo cognita fides, cum suis occultis internis fructibus in corde homini S. Secunda est in ore aperta fidei profensio coram toto mundo. Tertia cospicitur in pietate Jonestate vitae, cum ita vitam instituit Christianus ut sit ea manifestum testimonium latitantis fidei in corde humano.Quarta nota est corporis, baptismus videlicet, quo profitemur nos esse seruos Christi. Huc etiam facit sacramentum coenae dominicae , de quo nunc verba fa
220쪽
I supra, Sacramenta noui testa menti, tertium locum occupare in accommodatione seu applicatione ben faciorum Christi. Quoniam autem de baptismo hactenus diximus, restatuta-gamus nunc de altero sacramento videlicet de Coena Domini. Faxit Deus vice dat in nominis ipsius gloriam, piorum omnium salutarem institutionemri profectum. Removebo autem omnes inutiles quaestiones & opinionum diuersitates , quae plus obsunt quam prosunt, solummodo ea proponam de sacrosancta coena Domini, quae didici ac hausi ex fontibus sacrae scripturae ut fiat hoc maiori cum fruge ac utilitate Christiani lectoris, comprehendam hanc totam doctrinam paucis ac certis quibusdam articulis ac punctis. P atque praecipuum quod
scire oportet de coena Domini ab ipso Christo sub visibilibus panis xvini symbolis instituta, est, quod Christus in ea nocte qua traditus est, instituerit hoc sacramentum, ut esset apud sitos omnes aeternum monumentum ipsius passionis,
qua corpus suum tradidit in mortem, sanguius suintonuitis, saeclis ad