장음표시 사용
161쪽
MOR DONO MCLASSES.CLASSIS PRIMA. eaus sversetciarii
U N T vitia conspicua in partibus extemnis corporis seu pravae partium conspicuarum dispositiones ex quibus magis laeduntur qualitates , ut figura , color , quam ipsarum functiones; unde minus nocent sanitati & robori quam pulchritudini & integri tati , ut cum antiquis has quatuor valetudinis conditiones distinguam. Distingiiuntur a morbis sequentium classium , quia iunt syndromes symptomatum vix intens tale aut extensione notabilium ; si quis tamen maluerit hos inter morbos ordinare , & maculas ad cachecticos decolores , efflorescentias ad in- fiammatorios exanthematicos, vel cachecticos
162쪽
Ieprosos , aliosque ad alias classes referre, non repugnabo.Ex his autem intellectis facilius fluet caeter rum morborum theoria, quippe affectius isti sunt veluti illorum elementa, de cum a simplicibus ad composita progrediendum sit, a vitiis istis corporeis exordiendum duxi. Ista vitia sunt 1'. vulnera, Eq. ulcera, 3'. maculae , c. exanthemata , S'. Phymata, 6'. excrescentiae, '. cystides , 8'. procidentiae.
De duobus prioribus actum est: in pathologia,& quoties m morbos a vulnere, ulcere, coni sione ortos incidemus, toties eas specieS Traumagicas nuncupabimus et sic apoplexia tramatica dicetur species ea quae a cranii fractura , commotione , vulnere, contusione, &c. capitis ortum
ducit, ut eas distinguamus ab speciebus spont neis , id est, quae a principio interno sine causa evidenti, vel principio mechanico procedunt. Caeteri affectus superficiarii vulgo dicti morbictimetici non ita evidentis sunt originis, adeoque theoriam magis elucidatam expostulant, maxime quia multo pluriuus morbis internis occasionem praebent; 'adeoque theoriam non solum phymatiS , excrescentiis, &c. morbis inflammatoriis cachecticisque applicandam hic in antecessum tradere necessarium judico.I Tumor, Graecis orichos , est quidquid praeter naturam crescit in humano corpore, Galeno definiente ; juxta neotericos est praeternaturalis elevatio partis : is vulgo dividitur in calidum refrigidum et adstrihlaur humoris cujusdam haerentia:
tanquam causae, cui haerentiae causam praebentres non naturales dictae, &c. Verum has definiationes ingrediuntur vocabula a nemine hactenus
163쪽
recte definita, & admodum obscura , a quibus abstinebimus; ut autem de tumoribus dilucido agamus , praemittenda sunt more Alphonsi B relli quaedam lemmata lucem huic theoriae fore
E. Volumen corporis humani sani crescit in dies ab ortu usque ad vigesimum quintum circiter aetatis annum cum notabili altitudinis augmento; aetate vero provectiori, ut circa quinquagesimum , aut sexagesimum, augeri consuevit in latum & pr fundum sub eadem altitudine; nec non singulis diebus , horis matutinis, aliquot lineis crescit altitudo , quae tantiundem vespertinis decrescit. 3. Volumen quarumdam partium corporis limmani crescit prae aliis determinata aetate, hora, &m aetate fertili abdomen gravidis , mammae puerpem ris , hora pares epigastrium saturis , hypogactrium vesicam & alvum exoneraturis, incres
. Sanitas , ex physiologia, facultas est omnes omnino functiones , quae aetati, semi, temperamento , tempori conveniunt, jucunde, consta ter , & facile exercendi; exercentur autem illae functiones per partes corporis tanquam instrumemta, quorum moles, situs & figura ita concinncia sapientissimo Numine sunt ordinata, ut ad fines plures simul & optimos obtinendos mirifice com
s. Si itaque aberrent moles, situs, vel figura Partium a regula , quod nostra culpa aut poena Evenit, non mirum est si impertacta exinde ev dat machina , seu si iisdem functionibus dato tempore M ordine exercendis impar evadat; ut in machina aut statua omnium perfectissima , nil
immutari potest , quin perfectio vitietur ; ita
164쪽
1sS MORBORUM CLASSES. in humana machina ( quae si perfecta fuerit ti
animata fana dicitur nulla: situs , molis , figurae mutatio fieri potest, quin imperfectus evadat ejus
status , seu fiat aegritudo. 6. Moles partium & ipsus corporis variat admodum intra sanitatis limites ; patet molem recens nati cum adulti mole conferendo: nee enim solius corporis mire discrepat magnitudo in diversis aetatibus , verum etiam non eadem ratione excrescunt diversae ejus partes , datur tamen si non absoluta , saltem relativa partium sibi invicem comparatarum magnitudo constans , aut sanitari conveniens proportio , a qUa si parteS aberraverint , morbosam molem habere dicuntur.
T. Protuberantia est partis magnitudo adau ta ultra quam exigit sanitati conveniens proportio 8. Protuberantia dicitur absoltita, si alterutrius partis moles augeatur , dum caeterarum magnit do eadem perstat. Relatiνa Vero vocatur , si datae Partis volumen idem perseveret , dum in aliis omnibus imminuitur. Sic macilentis ostium juncturae , scapulae , claviculae protuberant. s. SCHOLIUM I. Omnis protuberantia non est molis augmentum et moles enim est ut quantitas materiae in parte , Verum protuberat pars etiamsi tantum eadem materies majus spatium occupet , ut in meteorismo , tympanite et ergo omnis promtuberantia non est molis augmentum.1 o. SCHOLIUM II. Si liquida, solidave ex uno loco in alterum transferantur , crescet quidem moles partis recipientis ; ast quoniam illud Incrementum fit cum alterius dispendio , totius scorporis moles non crescit, secus totum corporis
165쪽
pondus augeretur ; ergo omnis protuberantia non iupponit molem corporis auetam.
II. SCHOLIUM III. De visceris singularis tumore , nequaquam certo ex sensu tactus judbcare possumus ; nam ut certum foret judicium , deberet prius esse perspectum & nativum hujus visceris volumen, & hujus incrementum; sed ambo nos latent utplurimum ; ergo anceps est de tumore viscerum judicium ex tactu petitum. Pro
exemplo sumatur lien et eum intumefactum cens mus thim ex elevatione regionis abdominalis quae ipsi respondet , tum ex ejus percepta inter comtrectandum resistentia. Vertim non certo constat
quantum sit in vivo homine lienis volumen, imo nuper tantium innotuit illud post pastum non idem esse quam ante pastum, nec ex renitentia regionis illius abdominalis ad lienis tumorem v let consequentia, cum indurari possit viscus de simul pristinum volumen servare , imo mole minui : sic induratur lens crystallina, & simul d
crescit, arescunt partes tabidae & minuuntur. IE. Protuberat pars omnis vel auisto volumine vel aucta mole , Vel figura mutata, vel mutato
partis situ. I 3. Volumen dicitur auctum , si spatium a parte
occupatum majus evadat, non aucto partis pomdere : hujus protuberantiae exempla praebent em- physema a rarefacto aere , pneumatocete , tympanitis & meteorismuS.I . Moles dicitur aucta, si pondus partis increscat, quod duplici modo fieri potest, vel aucto simul volumine , vel crescente partis demsitate, & eodem volumine persistente; sed iste ultimus casus est tantum possibilis , prior vero
Erigatissimus. Talis est Pllotuberantia a fluidis vel
166쪽
solidis in parte aggestis , ut in Shirro , Cedemate Phlegmone , hernia , sarcomate.
13. Figura mutata protuberantiaS non raro pro.
ducit, ut in gibbis , quorum sternum , Costae , Veratebrae extrorsum flectuntur ; rachiticis , quorum ossa vel intorta, vel spina ventosa affecta &intus cariosa in extremis intumescunt.16. denique partium mutatus quandoque tumores essingit, ut in ossitim luxnione , fra tura , Viscerum , musculorum prolapsu, disto
IT. Tum'res vocantur illae partium protubstantiae , quae a fluidis intra vasa inconspicua dilatata congestis producuntur, tales sunt phlegmone, erysipelas , shirrus , Cedema , emphys ema, &c. I S. Cupides vel tumores saccati illae sunt protuberantiae quae fiunt a fluidis intra vasa sensibiliter diducta , vel intra conceptacula quaevis sensibilia, diductione , ruptione , vel erosione facta , cumulatis , ut anevrisma, varix , abscessus, hydrocele, phlyctaena. Is . Excreicentia sunt illae partium protuberam tiae quae a fluidis in partes solidas , carneas, osseasue conversis producuntur , ut Verruca, sarcoma, mostosis.1o. Loia es demum sunt caeterae protuberantiae, quae a partium solidarum e sua sede dimotione dependent, sive mutata tantum figura , sive mutato situ. Cum autem de tumoribus tantum agere ferat animus, praemittendae sunt propositiones , quibus intellectis , horum theoria in conspectum se
prodat.21. Omnes corporiS partes organicae molis, vin
laminis , situs , figurae suae mutationi resistunt,
167쪽
EE. Partem in anatomia vocamus organum i
Iud , quod ita toti cohaeret, ut tamen ratione figurae Sc usus a contiguis diversum videatur ; sic digitus est pars manus , unguis pars digiti. Partiacula vero dicitur portio organi a caeteris situ tam tum aut loco distincta , ut particula unguis , temdiniS.I'. Quidem omnis materia gaudet vi inertiaeta tamdiu perseverat in suo statu , quanditi a viribus applicatis non cogitur statum suum mutare ex lege universi, quam Newtonus tradidit ; ergo& materia corporis humani seu pars quaelibet.1' Ut moles vel volumen partis mutetur, de
bent partes solidae, fluidaeque ex loco in locum transferri ; verum & illae partes priori loco a haerent per fibras continuas , quae sine violentia non possunt elongari , rumpi, inflecti; vel loca vicina , in quae transferuntur , plena sunt aliis partibus , quae resistimi suae expulsioni, dimotioni, ut docet anatome , ergo moles & volumen partis mutari non potest, quin vires his resis etitiis majores adhibeantur , quin proinde propo tionalis superetur resistentia. 3'. Fluida omnia corporis humani viscosa sunt, & eo magis resistunt motui, quo majores in t his vehentibus .affrictus patiuntur; sed affrictus in minimis potissimum vasis sunt maximi , ut patet ex bulla aeris , aut aquae intra tubum capillarem adacta , quae vi flatus vix potest ejici: cum autem ad tumores proprie dictos fluida e loco in locum per minima vasa transferri debeant, simulque intra vasa plena non possint urgeri quin superent vasorum eorum renixum, & contractilit
tem nativam , evidens est non exiguam hinc reinde superandam esse resistentiam: verum si partes Irim. I. L
168쪽
solidae organicae osseae sint inflectendae, vel rumis Pendae ad hoc ut novam figuram , Vel novum adipiscantur situm , resistentia superanda adhuc major est. Ergo patet parteS organicas corporis nostri resistere omni figurae, situs & molis mintationi.13. SCHOLIUM. Duae sunt partibus nostris vires resistentes, scilicet vis qua fibrae nostrae suae elongationi resistunt, & in sui contractionem nituntur , quae vis Hallicitas vel contractilitas dicutur ; altera es: vis qua distractae suadi ruptioni resistunt, & tenacitas vocatur. Vires illas diversi generis esse docet observatio, qua constat carnes animalium semellarum potissimum annosarum esse parum elasticas , seu facile elongari, & tamen esse tenacissimas , ita ut carnes ovilla a vervecunis ea ratione distingui possint, ita & coria licet
Raccida & mollia vix elastica multum tenacitatis habent econtra vero ligna viridia , quae facile frangi possimi, non ita facile possi int elongari, vitrum admodum elasticum est , tamen fragile ;ergo diversa est elasticitas a tenacitate. 2 . Utraque vis si caetera sint paria est in partibus ejusdem diametri ut quadrata diametrorum , Vel ut numerus fibrarum , adeoque resistentia utraque crescit in partibus prout sunt cras
23. SCHOLIUM I. Tenacitas absoluta paditium corporis humani diversa est pro temperamento , aetate , sexu; major in adultis & annosis, ut ex usii culinario notum est , minor in junioribus saginatis, delicate nutritis, non multum exercitatis. Cutis , ligamenta , tendineS, membranae majori tenacitate gaudent quam caeterra Partes molles et & tenerrimae partes
169쪽
sunt cerebrum , cerebellum , medulla spinalis , iien : mollis , sed tenax e st pulmo , vesica : firma& tenax arteria , intestinum , Uterus , renes , durum , sed fragile pancreas . hepar. 16. S C H O LI U M II. Loramentum cutis hi manae viginti quatuor post mortem horis resectum longitudinale unius lineae quadratae sectionem h hens sustinet citra ruptionem plures quam duce tas libras , ut expertuS sum. Tenacitas ventriculi humani non excedit libras 3 o. ex meis & Halesianis experimentis , ast ten
citas arteriarum est: quam maxima.
In pede vituli, cujus circumferentia erat de pollicum , si ponamus crassitiem periostei ursitemi-lineae aequalium , sectio transversa totius perios ei erat IE . linearum ;. illa autem juxta experimentum Er. D. Halles in haemastatica , sustinuit Ante rupturam d31. libras, & symphisis sola periosteo nudata sustinuit tantum I xv. libras. Licet symphisis haberet sectionem aequalem i81. lineis. Ergo tenacitas symphisis est 3. 6 vicibus initator
E . Resistentiae fibrarum viribus eas distri hentibus sunt in ratione simpla densitatis e
18. Partes eo densiores sunt, quo intra datum spatium plures fibras ejusdem generi; obtinents sic caro in culla minus est densa ejus; tendine , quanto pauciores in eadem transversa sectione fibras longitudinales obtinet quam ipsius tendo. Docet autem experientia cNod multo minori varumpatur fasciculus carnis muscularis, quam fac ciculus tendineus ejusdem diametri r prout plures in tendine secataeae sunt fibrae quam in pari fasciculo carne .
170쪽
as. Eamdem Vero esse ventris totius muscussienacitatem quis sui tendinis docet experientia, qua constat non facilius disrumpi musculos inventre quam in tendine, quippe cum idem sit hine & inde fibrarum tenacium numeruS. so. Flexilitas & ductilitas fibrarum aestim tur Ex quantitate elongationis quam patiuntur directe , & ex intensitate potentiae ipsas distrahentis inverse. Adeoque carnes , tendines eo minorem habent contractilitatem , quo ab iisdem viribus magis intra datum tempus se elongari pistiuntur
31. Contractilitas partium nostrarum est in ratione inversa earum longitudinis. 32. Etenim docet experientia ab iisdem ponde-xibus appensis capillos, chordas fidium, lor menta cutis eo magis elongari, quo majorem obtinent nativam longitudinem, adeoque ad m, jorem sagittam earum arcus inflecti a ponde m hus , vel viribus inflectentibus; verum quo magis Te ab iisdem viribus diduci patiuntur chordae, eo minus contractiles sunt. Ergo contractilitas partium est in ratione inversa nativae longitudinis. 33. Sic si capillum humanum pedis longitudine, Pondere unius unciae elongemus ad lineas duas, eodem pondere duplo brevior capillus una tantum linea elongabitur.3 . Contractilitas partium corporis humani est ut earum tensio.3 3. Illa propositio verissima est, licet in Scholis
Continuo contradictionem patiatur et si enim loramentum cutis humanae diversis & successive majoribus ponderibus distrahatur, docet observatio quod cum nativa majorem adepta est tensionem ,