장음표시 사용
211쪽
pere , est circiter ro. pedum in secundo. In statu sano velocitas sanguinis per vas quodlibet, ut per venam brachii datam & aequaliter pertusam, est in eadem semper ratione ad velocitatem sanguinis aortam trajicientis , ita ut da
crescente crescat altera, decrescente decrescat;
ergo velocitas sanguinis phlebotomia emissi, ab trahendo ab affrictuum inaequalitate , est mensura virium cordis , cum saltus sanguinis est constans. 13. Velocitas sanguinis resistentias superantis ,
aut intra vasa fluentis multo minor est ejus velocitate , quam intra aerem potest conservare , prior actualis , altera νirtualis nuncupatur ; & quoniam verisimillimum est sanguinis velocitatem in aorta non esse actu majorem semipede intra secundum , velocitas actualis est ad virtualem ut unum ad go. E . COROLLARIUM I. Detracta mole sanguinis antecedentis, citra toni cordis imminutionem, velocitas actualis sanguinis crescet in minori ratione quam subduplicata resistentiae imminutae; velocitates enim fluidorum moles inaequales promoventium sunt ut radices illarum massarum inverse; vertim quoniam non potest detrahi sanguis, quin moles per aortam fluxura, seu ex orificio cordis egressura , minuatur ; cumque velocitas sit caeteris paribus eo major quo moles sanguinis major ocorde per orificia ejus tendinosa & constantia egreditur, velocitas actualis crescere debet in paulo minori ratione quam est radix mas se sanguinis superstitis ad priorem massam. Ei. COROLLARIUM II. Liquidiori facta mole sanguinis, vel imminuta ejus visciditate per diluentia, calida , attenuantia , velocitas actualis tanguinis crescit in minori ratione quam subduplicata visciditatis decrescentis. Visciditas enim
212쪽
est resistentia moli movendae analoga , adeoque idem valet ratiocinium , quod prius. Utrumque vero docet experientia. 16. COROLLAR,UM III. Dilatatis orificiis minia marum arteriolarum , velocitas sanguinis actualis crescit in minori ratione quam subduplicata orificiorum. Magnos affricti is patitur sanguis arteriosis, dum orificia ultimarum arteriolarum superanda habet, ut patet experimentis haemastaticis
Halarii exper. s. dc pag. ae s. atque eadem lege
fluit, ac si summa horum orificiorum foret vigesima circiter pars orificii aortae. Notum autem est ex hydraulicis quod magis deficiat effuxus ex Parvo orificio quam ex magno, id est major sit defectus in ratione diametrorum inversa ( Act. Acad. Paris Carre 1 o 3. ita ut orificium cujus diameter est 16. lineae. duplum aquae effundat ejus, cujus orificium est 1o ; licet orificia , adeoque Effuxus , abstrahendo ab a rictu, debeant esse
invicem ut Io8. ad goo. non ut 1. ad I. Unc sequitur quod si orificiola arteriolarum crescant ut A. ad T. effuxus crescant in majori ratione, seu ut I ad 1. adeoque velocitas sanguinis in arteriarum truncis major evadat.
et . Quoniam quo dissicilior est transitus sanguinis per vasa minima, eo pressio quam exercet adversus parietes arteriarum magis accedit ad totalem pressionem, ( Haemia . Gad. pag. 2SQ. atque arteriarum tensio & renitentia est hujus pressionis mensura, ex hac tensione aestimare pocissimus resistentias sanguini oppositas, atque sub iisdem resistentiis vis cordis est proportionalis quadrato magnitudinis arteriae, & frequentiae pulsus in se invicem ductis , quod sic probari potest.28. Ut sanguis a corde emissus arterias duplo
213쪽
magis diducat, necessum est ut duplo maiori copia intra datum tempus e corde exeat; verum quoniam orificia arteriosa cordis sunt tendinea re
vix mutabilia , sanguis illa trajiciens debet ga dere duplo majori velocitate , adeoque ex principiis hydraulices vi quadruplo majore projici; jam si pulsus sit duplo frequentior solito, quae ejectio perficiebatur in uno secundo , perfici debet
in semissecundo, seu in tempore duplo minore quam supposuimus ; sed ut eadem sanguinis qua titas per orificium idem ejiciatur duplo minori tempore, seu duplo velocius, illud debet vi quadruplo majore projici, adeoque ut ejiciatur se quentius , vis debet intendi in ratione duplicata frequentiae , quod erat probandum.1s. Quandiu fluidum libere per orificia tubi emissaria effluit, tanditi nullam pressionem pari tibus vasorum infert ( haemast. et 6. verum ari riae quae nullam intus pressionem a sanguine pat
rentur , facillime flecti possent, ( ex demonstratis Varignoni adeoque renitentia arteriarum est proportionalis pressioni sanguinis laterali. 3 o. Pressio autem lateralis sanguinis est propor tionalis quadrato velocitatis respectiVae, seu quadrato excessus velocitatis sanguinis subsequentis
supra velocitatem antecedentis, adeoque ari riarum renitentia .huicce quadrato proportionalis est. 3I. COROLLARIUM. Si itaque eadem data a
teriae magnitudine & pulsus seequentia, ejus renitentia sit duplo major , actio respectiva columnarum sanguinis duplo major est et si quadruplo major sit velocitas respectiva , sexdecuplo major est, &c. 32. COROLLARIUM. Velocitas respessiva est,
214쪽
ut differentia velocitatum ; si itaque velocitas sanguinis antecedentis sit eadem , & tamen renibtentia arteriarum quadruplo major , necessum est ut velocitas sanguinis subsequentis sit duplo major, adeoque ut vis cordis quadruplo major ev serit, ( haemast. 116. pr. 21. ) Vires itaque cor contrahentes , si eaedem sint ex parte sanguinis amtecedentis resistentiae , & eadem velocitas absoluta, sunt ut renitentiae arteriarUm,33. COROLLARIUM. Vires itaque cordis sunt in ratione composita ex duplicata magnitudinis ac frequentiae pulsuum , atque simpla renitentiae ari aiarum , modo eadem sit in subsequentibus vasis libertas , adeoque virium vitalium ad vires artuum liberas ratio cognosci potest. 3 . Frequentia pulsus est numerus pulsationum Jntra datum tempus, qui vulgo solito major cem fetu , nisi expresse moneatur. NumerUS vero pubsuum intra minutum diversus est pro diversitate aetatis , temperamenti & tranquillitatis etiam in
statu sano. Sic infantibus pulsus est frequentior quam adultis , biliosis quam pituitosis , recens pastis quam jejunis , pathemate vel exercitio agitatis , quam animo & corpore pacatis. Apud me horis matutinis, jejunum & tranquillum, ab annis fere quindecim, pulsat arteria TE. vicibus intra minutum ; datur itaque in his circumstantiis numerus pussuum satis constans.
3 3. Si sumantur in qualibet aetate numeri pubsuum medii hominum ejusdem altitudinis , illi
numeri sunt inverse , ut radices hi adratae cuborum longitudinis co oris. Robi on , animaluconora, pp. i ,
215쪽
Lamia nescorporum in pollicibus.
Numeri pulsuum ex observatione.
36. COROLLARIUM. Inde sequitur frequentiam pulsuum esse in diversis subjectis in minori ratione quam inversa longitudinis corporum . nam puerorum pulsus non sunt tanto frequentiores pu sibus virorum , quanto pueri virorum longitudine superantur, etenim I 8 : TE : m 63. χ6o. cui numero respondet
3 . In diversis animalibus vis cordis es: in ratione composita ex quaduplicata diametri cujusvis homologae animalis , Ac ratione inversa temporis quo cor contrahitur. Iurin. Act. Angi. A νi co dis humani , Theor. V. Vis enim est ut factum ex pondere dinsto in ejus velocitatem; vertim velocitas est ut spatium quod cordis parietes percurrunt in si1a contractione divissim per tempu intra quod percurritur; atque illud spatium in diversis animalibus est ut diameter homologa cordis, majus scilicet in corde majori , minus in minori; moles autem ut cubus diametri homologae , adeoque vis est in ratione directa quadruplicata diametri & temporis ad comtractionem impensi inversa, conjunctim. q. e. P. 38. Illa propositio innititur principio ab omnibus admisi, scilicet homines & animalia ejusdem generiS , eorumque partes in quovis genere esses corpora similia, quorum itaque omnes diametri TOm. I. O
216쪽
aio MORA ORUM CLASSES.homologae eamdem servant proportionem , modo recens natos & deformes excipiamUS. 3s. Quantitas sanguinis quae per ultimas arteriolas in venas transire potest, minor est quantitate , quam a cordis contractione deberet exspectari, nisi sanguinis antecedentis & parietum vasorum obstaret resistentia. o. Etenim tota vis contractiva cordis impenditur partim in dilatandis arteriarum tubis, partimque in promovendo sanguine. Jurin. Theor. III. I. Atque motus qui in systole cordis comminnicatur sanguini praecedenti, est ad motum tunicis arteriarum communicatum , ut tempus systoles ad tempus diastoles. Iurin. Theor. IV.
r. Verum in statu sano , ut multiplici observatione videre mihi contigit, tempus diastoles cordis , ejus systoles tempori aequale est , adeoque dimidia pars virium quas cor in contractione
sua exerit in arteriarum tunicis diducendis ; altera vero pars in sanguine promovendo , usque ad ventriculum cordis alterum, absumitur. 3. Quantitas vero actualis sanguinis per arteriolas fluentis, seu ejus transfluxus actualis , non
est nisi circiter vigesima pars tranfluxus possibilista virtualis, seu qualis foret ablatis omnibus ie
g. Sanguis itaque a corde projectus est intra
majores arterias tam coactus , ac pressus, quam si transiret ex tubo vigesies latiori in angustiorem , licet reapse ex angustiori in latiorem transeat.
s. Pressio itaque Iateralis arteriis illata a semguine est ad pressionem totalem, seu maximam
Possibilem quam a data vi cordis Posium arteriae
217쪽
6. Si obstructione , visciditate, constrictione , aut quovis modo transfluxus actualis sanguinis per minima vasa duplo minor evadat, quam in statu sano, pressio lateralis erit ad totalem ut Iis v. ad 16oo. Si vero is transfluxus sit ad sanum ut E. ad 3. pressio lateralis erit ad totalem ut 3 ius. ad 36oo. (Haemast. pag. aio. n '. IOS. ) eadem vi cordis superstite. T. Status permanens dicitur , quanditi intra datum tempus sibi aequales scint pulsuum numeri, altitudines , ta tensiones, in hoc statu sanguinis aequalis quantitas in quavis alvei arteriosi & v nosi sectione circulatur. 8. Obstructis seu imminutis ultimis arteriarum orificiis , vires necessariae ad cordis contractio nes , sub iisdem velocitate & frequentia , prod cendas sunt inter se , ut quadrata orificiorum si perstitum inverse. ( Hoemas . p. 31 r. Si itaque summa orificiorum in arteriolis obstructis sit ad summam in statu sano , ut unum ad duo , atque eadem quae prius sit cordis contractio quoad altitudinem & frequentiam, vis cordis quadruplo major evasit. s. Obstructis quoad dimidiam partem ultimis arteriolis , ut solitam magnitudinem servans pulsus
frequentior evadat, vis cordis contractiva adaucta est in ratione composita ex duplicata inversa orificiorum superstitum , & directa numeri pulsuum
o. Obstructis arteriolis , vis cordis necesseria ad hoc , ut pulsus magnitudo major evadat , est in ratione comuosita ex orificiorum severstitum
218쪽
air MORRORUM CLASSES. duplicata inversa, & duplicata plenitudinis , seu
magnitudinis pulsus. mem . P. 3IS. M'. y3.
In praxi sussiciet perspecta habere principia
a Cel. Iurino in Act. AML tradita, quae forte pluribus intellectu faciliora videbuntur , & haec sunt si . Quoties pulsus fit celerior, (frequentiam cum celeritate confundit auctor , ) aut minuitur resistentia , aut potentia cordiS augetur , aut minor solito sanguinis copia singulis vicibus ex corde
1. Si pulsus solito tardior fiat, ( rariorem imtelligit, necesse est ut vel augeatur resistentia,
Aut potentia cordis minuatur , aut major sanguinis moles e corde ejiciatur.33. Aucta resistentia, vel necessario pulsus retardatur , vel augetur cordis potentia, vel solito minus sangvinis e corde exprimitur. y . Imminutis cordis viribus, vel minuatur necesse est resistentia, vel pulsus tardior fiat, vel minus sanguinis e corde exprimatur.33. Auctis cordis viribus, vel augebitur reso tentia , vel pulsus accelerabitur, vel plus sanguinisto corde ejicietur. 6. Imminuta mole sanguinis e corde projecti, vel acceleratur pulsus , vel cordis vires minuuntur, vel augetur resistentia. uera sanguinis e corde ejecti copia, vel pulsus tardior fiet, vel augebitur cordis potentia , vel resistentia minuetur.38. Tota vis ad singulam cordis contractionem impensa absumitur in ipsa systole, M subsequenti diastole, tum ad sanguinem promovendum ad corusque, Nun ad arterias dilatandas. In uterus enim
219쪽
vis sanguinis est duodecies major quatit in Venis ;verum sanguis confluens in auriculam dextram , velocitatis suae superstitis maximam partem a Diit ; nam auriculae sectae transversa est triplo major orificio cavae , adeoque velocitas in illa auricula triplo minor, & vis viva in datam aequalem superficiem novies minor , proindeque fere centies minor quam in Aorta. s. Quoties in omni machinatione hydraulica fluidum in loco ad quem deferendum aut elevandum esst , notabilem retinet velocitatem, magnum fit potentiae absolutae dispendium; nam si vis T. pedum altitudinis lassiciat ad hoc, ut trans resistentias sanguis ad auriculam dextram devehatur, ibique habeat velocitatem minimam , requiritur vis tanto major, quo velocitatis illius notabilis quadratum majus est, nec tamen major fluidi copia transfertur ; ergo magnum est potentiae absolutae dispendium. Vide D. Bernoullium Moeso ne P. I 68. Repugnat autem Divinae Sapientiae , quo machinam humanam essinxit, magno virium, disipendio effectum minorem producere ; unde s pientissime cavit Deus , ne sanguis magnam in auricula velocitatem retineret, quae id tantum praestaret, ut cor fortius diducendo , ipsius. comtractioni resisteret. 6o. Renovanda itaque vis contractiva cordis
singulis pulsibus ; sed quoniam in homine illud a
machina & potentiis inanimatis fieri nequaquam potest, ut suo loco videbimus , reli rum est ut A natura peragatur. Verum cum seequentia exigat vires solito majores , natura ad has virium impensas instituendas non nisi motivis sincientibus induci potest. Motivum autem est intendere ci culationem sanguinis ob resistentias fatiscentem ,
220쪽
vel ob motus musculorum necessario adaugendam; prior necessitas datur in febribus , altera vero in laboribus immodicis , ut cursu , vociferatione , &in pathematis vividis , ut ira , gaudio. 61. Adauctis quidem resistentiis circulanti semguini oppositis , velocitas ejus necessario minuuiur , ni vires cordis increscant, etenim velocitas sanguinis respondet quantitati a corde ejectae directe, & tempori intra quod ejicitur inverse; ve-xtim quantitas a corde ejecta est in statu perm nente aequalis quantitati in venas trajectae ; cum itaque ista ob resistentias minuitur, cordiS evacuationem pari passu imminui necessum est. Si itaque ob vasorum obturationem, Vel constrictionem, vel fluidorum velocitatem, non nisi dimidia orificiorum pars sit pertusa, data e dem vi cordis, velocitas in illis extremis oritaciis , quae semper est ut radix virium prementium , Crit eadem ; verum quantitates effventes eadem velocitate per orificia inaequalia, funt ut orificia; ergo duplo minor erit per vasa sanguinis transflixus, adeoque cor non nisi dimidiatam sui sanguinis partem intra datum tempus ejiciet.
63. Verum docet expcxientia quantitatem s Cretionum quantitatem motuS muscularis, adeoque omnium fere fimctionum vigorem , respondere velocitati sanguinis intra limites sanitatis; cum itaque velocitas sanguinis duplo minor est ,
functiones omnes, calorem maxime & fluidit tem sanguinis duplo minus intensas esse conse mens est , quo statu confuse percepto, natura
dehet admodum molestari , adeoque juxta sympathiae leges, vires suas exerere , ut fimclionbbus vigorem & sanguini pristinam velocitatemper majora vasa conciliet , simuIque noxam,