Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, juxta Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomus primus

발행: 1763년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

CL Assis III. a s

illustr. Astructi rigorem Geometricum pUrioris sermonis suavitate deliniant ; ast cordatis striabunt, non quibusvis etiam stolidis placere si

lagunt. Omnia enim stolidi magis admirantur amantque Veraque constituunt quae belle tangere possunt Aures, de lepido qime sunt fucata sonore. Lucret. 3O. Hoc unum addo eos , qui mathematicas

disciplinas despiciunt & ignorant , nec certum in physicis comparare , nec praestantissima optimorum Medicorum, ut Bellini, Pitcarnii, Neillii , Iurini , Michelotti , Ilambergeri , Schreiberi , Silva, Morgani, &c: Scripta intelligere posse, quo certe auxilio nullus destitui velit qui semel vel primoribus labris veritatem degustaverit. si Geometriae & Arithmetices cognitioni stu- dium adhibeto , mi fili , neque solum vitam si tuam gloriosam & ad multa in rebus tam

,, nis utilem , verum etiam mentem acutiorem

& longe splendidiorem , ad fructum eorum H omnium , quae in arte medica usui sunt, con-- sequendum reddet si Hippocrat. Thei aro Nio

Insammationis Theoria.

3I. Quaecumque hominis pars calore intenta , molesto & dolorifico assiciatur , maxime si tensio, rubor & tumor simul adsint , ea inflammata dicitur , ejusque status Graecis phoeosis a Phlegomo , inflammatio Latinis a sentu flammei caloris

nuncuparer.31. Sibin eadem parte concurrAnt calor, ro

bor , tensio, dolor , sitque tumor sphaeroidaeus , ac dolor pulsatilis, haec symptomatum syndrome

282쪽

a 6 MORBORUM CLASSES.

phlegmone ( a phlegmainein , incendi vocatur. Huc phlyct aena , epinictis, furunculus , &c. 33. Si Vero calor, rubor, tensio , dolor &tumor absint , ast rubedo sit diluta & rosea a

pressione evanescens , mox reditura , dolor pungitiVus, acer, demens , & tumor superne planus , Vix unam aut alteram lineam altus , haec

symptomatum syndrome E sipelas ( ab er tros ruber ) denominatur et huc herpes , ambustio ,

intertrigo, &c. 3 . Horum symptomatum nullum est, si ea larem intenstim excipias , quod in omini inflammatorio morbo etiam in statu & vigore possit vel ab aegro , vel a Medico observari. Si enim phlegmone sit in theca cranii, claustris pectoris, ossium medullis , nullum ( excepto calore & febre comite , & , modo delirium non adsit aut

sopor , dolore ) potest sensu percipi. Quorsum

ergo -c syndrome definiretur per tumorem , cum a potiori & constantiori symptomate peti debeat definitio.

33. Inflammatio quae nec intensitate , nec extensione , nec numero notabilis est, inter affectus& νitia tantum numeratur , ut furunculUS , varus , therminthus, phlyctaena. Ast si eorum symptomatum syndrome sit intensitate , extensione , numero aut aliorum effectuum comitatu notabilis , haec morbus in flammatorius vocatur.36. Qui assicit internas partes vel externas . si internae partes affectae sint membranaceae , oriuntur in meningibus Phrenitis ; in pleura , pericardio , mediastino , Pleuritis ; in ventriculo Galbitis , & sic deinceps ; si vero afficiantur viscera, Graecis parenchymata dicta , oriuntur nancte, Peripneumonia, mpatitis, Nephritis,in

283쪽

Crassis I II. a T

3 . Si demum externae partes affectae fiderint , dantur Pesiis , Variola , Rubeola , aliique similes

morbi.

38. Quanti itaque momenti sit inflammationis theoriam veram nosse & perspectam habere

docent horum morborum numerUS , sicutus ,

gravitas , frequentia. Non itaque in tam seriota gravi negotio hypothesibus & ludicris figmentis indulgendum , quibus otiosus nimis deIectatur animus ; ast anatomia, experimento Mmathesi facem praeferentibus , in abditas horum morborum causas , dissicile quidem, sed tutum iter quovis Iabore tentandum est. 3s. Lemma. Si per sectiones transversas ductus vel alvei cujuscumque sive flexibilis , suo inflexibilis , sive angusti , sive ampli , similis intra datum tempus fluat liquidi copia , velocitates hujus fluidi erret utique in sectionibus

alvei reciprocae. Ne rem. Princ. l. 2. PHOR. 36. o. Arteriosum alveum juxta cor esse anguotiorem quam in primis a tae ramis , & anguiatiorem in illis quam in secundis, & in secundis quam in tertiis , & sic dein ps, probant memsurae Anatomicae. De venoso alveo idem dictum esto. Vide Figur. I. I. Eamdem sensibiliter fluidi quantitatem quovis pulsu cordis transire per omnes alvei arteriosi & venosi sectiones B. CC. DD. EEE.&c. in statu permanenti circulationis vel velocioris , vel tardioris , nemo negat qui circul tionem admittit. E. COROLLARIUM. Velocitas sanguinis quo nomine & cruorem & lympham intelligimus , est in diversis alvei arteriosi re venosi sectionia S eo minor , quo major est alveus , seu

S ii,

284쪽

Mons ORUM CLASSE s. plitudinum vasorum summa ; eo major , quoiumma minor est.

3. Docet experientia quod si sint duo tubuli inaequalibus orificiis:praediti , idem fluidum e

dem vi propugium transmissuri, minor ab utroque transmittatur copia propter attritum , seu adhaesionem fluidi cum parietibus , quam quae ex iorificio & velocitate deberet expectari , si nulla attritus haberetur ratio. AE. Acad. Paris. I OS. M. Carre, Z s. q. Vertim attritus quantitas caeteris paribus est iuperficiebus attritis proportionalis , adeoque effvaeus diminutio major est , ubi major stipersici Sodi. Superficies vasorum cylindricorum ejusdem longitudinis est in ratione composita di metrorum simul & numeri vasorum; docent Geo

6. COROL Diminutio transfluxus sanguinis

per truncum est minor diminutione transfluxus per ramos in ratione composita numeri truncorum ad ramorum numeros , & periphaeriae vel diametri truncorum ad periphaeriam vel diametrum summatim si impiam omniUm ramorUm. . COROL. Diminutio transfluxus in trunco est minor respectu diminutionis in ramis tertii ordinis , quam in ramis secundi, & in ramis secundi, quam in ramis primi ordinis . quia, ut docet

Anatomia , crescit numerus ramorum , quae pro Portione arteria prolongatur, in majori ratione quam crescit eorum capacitas. Sic mesentericaesi perioris rami primi sunt 11. rami quarti , qui initestina jam amplexantur sunt Iroo. seu ST. vicibus numerosiores , & tamen eorum alucius Primorum sectione transversa non est quadruplo

maior , ut observarunt S Halis.

285쪽

CL Assis III. a p

8. Eadem tranat per truncum ac ramos samguinis quantitas, ( I. vertim in ramis multo major est attritus, quam in truncis ( 6. & ratione attritus decrescit transfluxus quantitas ; g.

ergo necessum est ut transfluxus in truncis retum datur a resistentia in ramis oborta , magis quam a propria truncorum resistentia; adeoque si sanguis per truncos tantum apertos exsiliret , is multo velocius emeret , quam de facto fluit in ipsis non vulneratis. s. Necessiim es: pariter e trunco transversim secto majorem dato tempore sanguinis copiam effuere , quam quae ex ramis ejus omnibus D ulapertis transflueret , licet ante sectionem aequalis tranet utrobique copia. o. EXPERIMENTUM. Sint duo canes quam tum fieri potes: robore & aetate aequales, scindatur secundum longitudinem alteri intestinatis tuba, ligata prius vel pressa mesenterica inferiori& accipiatur sanguis intra minutum ex arterio- Iis ommibus sectis effvens ; alteri vero secetur transversim arteria mesenterica superior, re excipiatur sanguis eodem temporis spatio emissus,

vigecuplo maj erit priori ista sanguinis quan

3 I. ExPERIM. Canis vivi aortae inferiori aptetur tubus aqua tepida continuo plenus ope Amplissimi infundibuli , videbis intra breve tempus ita elui sanguine omnia vasa arteriosa re venosa , ut me merium niveum candorem acquirat ; jam scindantur intestina tenuia, re ex pendulo aetmensura quaenam transfluat aquae copia perspicito , dein secto trunco, vel prilis sectis ramis ejus primi vel secundi ordinis , habebis quantitatem eodem tempore transfluentem, & invenies eo mino

S iiij

286쪽

rem esse transfluxum ex arteriarum ramis simuIOmnibus, quam ex trunco , triplo minorem , si

primi; sexdecies minorem, si rami e limbo m lenterii intestinis contiguo secentur ; & vigesies , si ultimi & minimi qui in aversa intestinorum Parte reptant, fuerint aperti. 3r. Similibus experimentis evincitur nullam etiam esse arteriam in animalibus , si pulmonariam excipias , de qua non sussicientia capta fiunt experimenta, quam sanguis , aut saltem aqua

tepida cruenta facilius tranet mesenterica. Nil enim arteriaS, v. g. renaleS , perparum muscum lares, parum carotides tranat in experimentis snstitutis.

3. Velocitas cujuscumque fluidi potest concipi velut acquisita ex lapsu fluidi a quadam altia tudine. Idem enim est quoad velocitatem , sive ea debeatur emboli prementis viribus , vel lapsui ex altitudine debita, unde omnes hydraulici

velocitatem aestimant ex altitudine ad quam motu sursum verso aqua eadem posset assurgere, & ea Altitudo eadem prorsus est ac altitudo genitrix Felicitatis. AE. Acad. passim.3 . Constat autem velocitates ejusdem fluidi diversis altitudinibus delapsi, aut diversis viriabus propulsi, osse ut radices harum altitudinum vel virium. AE. Acad. 1 33. M. Pittot, gem.

3 3. Quidquid corpora movet vocatur Vis , &Corpora nulla moventur nisi a viribus obices superantibus, & non velocius eadem corpora moventur , nisi a majoribus viribus; fluidorum ita- Sue velocitates omnes debentur viribus , & m jores majoribus viribus. Errant itaque illi, qui, non adaucta vi pellente, velocitates fluidorum

287쪽

CL Assis II I.

intendi putant in emissario , eo tantum imminuto id est, auctis etiam obicibus , quo errore non est in theoria medica crassior.36. COROLLARIUM I. Obstructa alvei sanguiferi parte quacumque in extremis arteriis cujusi vis ordinis , eadem prorsus remanebit in superctite orificio , quae prius erat velocitas , nisi m tetur cordis vis ; a corde autem totam saltem in statu permanente , sanguinis velocitatem pendere demonstravit D. Michelotti, Pranot. 2. A f aratione fluidorum. 3 . COROLL. II. Imminuto sanguinis alveo vel aucto ex arteriis in venas emigario , minuitur ratio sectionis emissarii ad sectionem alvei in trunco aut ramis anterioribus; ergo ( ex 3s. 3debet imminui ratio velocitatis in truncis ad velocitatem in emissariis, seu tanto minor evadet velocitas in trimco, quam in emissariis , quo sectio , seu vertita a emissariorum minor est aper

tura trunci.

8. COROLL. III. Obstructis v. g. ex Iato ramusculis arteriae mesentericae, 6 o. seu dimidia parte obturata , docet experientia etiam in vivis

animalibus facta, &ievincit ratio , quod dimidio minor est solito transfluxus quantitas , adeoque eadem quae prius in his emissariis remanet velocitas ; ast totus qui in ramis & truncis superioribus est sanguis per haec tantum emissaria Potest effuere , adeoque ( ex s6. I duplo tardius

transfluere debet. Negligimus h c argumentum velocitatis , de quo agemus insea. s. COROLL. IV. Quantitas sanguinis per m sentericam arteriam in statu sano tranantis sit decima sexta pars ejus , quae eodem tempore et corde in aortam transiuittitur; hoc posito trum

288쪽

Cus melantericae potest haberi pro decimi sexta

parte emissarii aortae; obturata itaque arteria me- senterica, vel ejus ramis omnibus, ratio trunci Aortae ad ejus emissaria adaugetur, sive major est una decima sexta parte ratio sectionis aortae adsectionem ramorum eius; ergo ( ex lemm. 32. velocitas sanguinis in aorta respectu velocitatis in ramis liberis est decima sexta parte minor. 6o. Nulla est arteria cujus ultimi rami omnes simul sumpti propter attritus, possint transmittere Piusquam vigesimam partem sanguinis quem transmittere posset truncus , si & rami & trunci seo

sim aperti fuerint. ( Experim. io.

61. COROLL. Orificia vel emissaria essem aestimantur majora vel minora pro quantitate fluidi ea tranantis intra datum tempus , modo vis fluidum premens eadem sit. Nulla etiam alia ratione variare potest effluxus quantitas ; cum ergo idem tempus , eademque vis premens adhibetur, quantitas fluens est ut emissarium.

61. COROLL. Ergo res eodem recideret

quoad quantitatem sanguinis vasa tranantem, sive rami simul sumpti ampliores sint truncis , sed attri- tui obnoxii, sive rami ultimi paterent in ,enas orificio seu emissario , quod truncorum amplitudine vigesies minus foret, & attritus expers. 63. Embolus est corpus quod in vasa fluido vehendo destinata ejusdem prorsus figurae ac di metri interioris , propulsum , fluidum in vasis comtentum ulterius pellit, & promovet, cum sui

cienti v1 ipse promovetur. 6 Sit A. B. C. D. arteria ramosa fluido plena intra quam ex A. in B. immittatur embolus E. 1 o. Evidens est massam fluidi cylindro A. B. vel spatio ab embolo occupato aequalem necessario

289쪽

CL Assis II L

tranaturum esse , sive embolus ille sit durus , sive columna ipsius et fluidi emboli vices gerat. EP.Patet etiam quod columna fluidi prius in A. B. posita eadem prorsus praecedat velocitate, qua basis emboli subsequitur. 3'. Liquet etiam columnam fluidi e trunco expulsi , eo minorem in ramis ejus B. C. longitudinem occupaturam fore , quo rami illi bini simul sumpti trunco suo cap ciores fuerint. . Quod idem obtinet in ramis secundi ordinis C. D. respectu trunci sui B. C. sic deinceps. s'. Quod eadem prorsus ex emicsaritis E. E. omnibus simul effueret fluidi copia , quae ab embolo A. B. fuit propulsa , quaeque volumine aequalis est volumini ipsius emboli. 6 '. Si pari passu crescit emboli volumen & hasis , qua

dilatatur vas , non mutantur prius assignata ph nomena , quando quidem diametrum vasorum indeterminatam assumpsimus, & illas majores ut in diastole , vel minores ut in systole supponere potuissemus. Unde vanum est perfugium eorum qui

diametros vasorum utpote varias computo se subducere clamant.di. His positis evidens est quod sanguinis columna in quolibet vase contenta ( velut in C. D. sit embolus respectu fluidi in ramos ejus i D. E.

transmittendi, qui eatenus procedit, & truncum subit, quatenus locum ipsi facit fluidum in ram Ios patulos ingrediens et si itaque ramulorum alte uter sit obturatus , vel sit nullus , tunc impossibile est hunc embolum progredi, nisi totus liquor in eo contentus per residuum tubum ( D. E. traliciatur, & in hoc casu velocitas fluidi trajecti Erit ad velocitatem emboli sequentis , ut hasis emboli ad basim columnae fluidi, seu orificii emiclarii ; ut autem vas sensibiliter dilatetur , requiet Hilire vis fluidi adaucta.

290쪽

66. obex dieitur corpus quod velocitatem in se recipit, & partim vel ex toto destruit; unde evidens est quod columna sanguinis in vasis Praetexistens obex est sanguini de novo immisso. As: si columna sanguinis in vase praeexistens ita

vasis parietibus adhaereat , ut nequeat ulterius promoveri quin vas secum trahat, tunc temporis obex est: non solum ut moles hujus columnaeta vasis , sed ut moles requisita ad solvendum &etrahendum vas. Sit v. g. pondus quod requiritur ad lacerandam arteriolam aequale viginti libris, gremus sanguini huic vas adhaerens, ut non possit Melli quin laceretur vas, aeque resistit ac moles. viginti libris aequalis. Si itaque vis sanguinis datum vas subeuntis major non sit hoc pondere, datur obex huic vi insuperabilis ; res eodem recidit , si arteria sit ligata , vel quoquo modo

constricta.6 . Cum omnis obex in quiete constitutus sit, veluti moles movenda , & resistat vi suae tantum inertiae, si columella sanguinis quovis pulsu co dis eum impetat vi viva utut exigua , debet moles

resistens eam velocitatem concipere, quae sit quotus quantitatis motus in columella contenti per massarum summam divisae et sit v. g. velocitas columellae sanguinis unius pollicis intra secundum , lamella ejus prima aequalis uni grano, moles vero movenda aequalis quoad resistentiam decem libris, velocitas post impulsum a corde factum erit in obice sequalis parti pollicis intra secundum

ex legibus motus. Et quoniam vis cordis inte mittit in vasorum systola, tunc temporis elasticavis vasis distracti, & aliquatenus elongati resurget, & obicem 68o. parte lineae remotum pri tino loco restituet.

SEARCH

MENU NAVIGATION