Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, juxta Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomus primus

발행: 1763년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

CL Assis III.

68. Ex hoc itu & reditu vasis cordis ictibus distracti, & elatere restituti fit attritus vasis resanguinis contenti, qui eo majorem calorem eo citat , caeteris paribus , quo densius & spissius est fluidum inibi contentum ; nam calor ex attritu corporum diverta densitatis est ut eorum dentatas , docente Hermam. Phoron. 6s. Velocitas contractionum cordis est in ratione composita ex subduplicata virium illud moventium , & simpla amplitudinis emissariorum sanguinem ex arteriis in venas transmittentium. vires corporum inter se sunt ut essectus

ab illis praestiti, seu ut moles quae moventur , & velocitates simul , adeoque vis cordis aestia mari potest ex sanguinis ejecti mole , ac velociatate ; vertim fluidi per datum orificium tranantis moles crescit re decrescit in eadem ratione qua velocitas ; vis ergo qua cor contrahitur , & e pellit sanguinem, est in ratione duplicata velocitatis sanguinis , adeoque velocitas sanguinis e corde ejecti est in ratione subduplicata virium cordis. Verum crescit aut decrescit haec velociatas , qua proportione solidi cordis parietes locum a sanguine occupatum subeunt; & quo velocius

subeunt, seu contrahuntur, eo velocius sanguis Ioco cedit, & in arterias projicitur; ergo velocitas etiam contractionum cordis cum sit in eadem ratione , qua velocitas sanguinis e corde ejecti , est etiam in ratione subduplicata virium cor comtrahentium. 2'. Velocitas columnarum sanguinis pro diverisis arteriarum orificiis, seu emasiariis, diversa est; nam velocitas embolorum est emissariis reciproca , quoties orificia effectiva emissariorum

minora sunt quis bases embolorum. Si duet

292쪽

bitas consule aquileges, Vel tenta experimentum sequenS,

p. Sit brinx cum embolo suo, qui ope et teris , vel proprii ponderis aquam, aut fluidum

quodvis ex tota syringis cavitate intra datum tempus expellat per orificium cognitum ; jam vero fiat orificium duplo minus, attendendo ad attritus , ratione quorum orificia majora magistransmittimi, quam in ratione amplitudinis , &videbis quod eadem vis adhibita non nisi intra duplum tempus eamdem syringem fluido exhaurire valeat.

1. His positis, quanto minora fuerint minimorum vasorum emissaria simul sumpta, tanto minor erit in truncis sanguinis velocitas; verum velocitas contractiomim cordis, si iisdem urgeatur virbhus , est ut vel ocitas sanguinis in truncis praeexistentis . ergo quo minora sunt sanguiferorum emissaria effectiva, eo minor ; & quo majora , eo major est coiitractionum cordis velocitas. Q. E. P. E. COROLL. I. Si eadem sit vis contractiva codidis , & diversa sit emissariorum summa in alvei sanguiferi parte angustiori, quaerenda erit velocitas cordis: solito minor . vel solito major , prout minor vel major erit haec emissariorum summa; adeoque obstructa dimidia ramorum aOrtae parte, dimidio tardior erit cordis contractio , vel dimidio minor intra idem tempus erit ejecti in ao

tam sanguinis quantitas. Quod qui negant illi in

hydraulicis coecutire amAnt. 3. Errant itaque illi qui contendunt vires cordis & arteriarum datis obstructionibus, non via gere solum, quin etiam ex resistentia in arteriolis sanguineis , lymphaticis , obstructis, pluriet mumque tensis suborta intendi.

293쪽

T . C O R o L L. II. Si laxantibus, diluentibu que fluxilior , seu minus viscosus evadat sanguis ,

nec tamen ab his decrescat vis cordis contractiaua , tunc minor erit attritus ubique; sed res e dem recidet ac si orificia effectiva omnium vasorum ac praesertim minimorum paulo magis accederent ad truncorum amplitudinem , adeoque idem est ac si naturales solverentur obstructiones ;unde crescet sanguinis in truncis , & cordis ipsius

velocitaS.

i. COROLL. III. Si imminutis quavis docausa arteriarum emissariis , velocitas contractionum cordis & sanguinis in truncis eadem rem neat , quae ante obstructiones , necessum es: ut

vires cordis adauctae fuerint, & vires cordis ada geri tunc debent in ratione duplicata inversa emissariorum: obstructa dimidia orificiorum parte , dimidio minor erit ex arteriis in venas trans fluxus quantitas, ac proinde velocitas emboli

cujusvis ( 6 . n. s. ) jam vero nisi duplo major

evadat velocitas in emissariis , non poterit eadem sanguinis quantitas in venas tranare , quae prius Eodem tranabat tempore , nec potest duplo major esse in emissariis velocitas, nisi vis quadrupla pellat embolum. ( Vide demonstrationem in

Act. Acad. IT 33. Mem. fur les Pompes. Et si ve- Iocitas in emissario duplo major sit, duplo major eodem tempore tranabit per ea fluidi quantitas ; sed velocitas in embolis est ut quantitas ex emissariis fluens , adeoque si duplo major ev dat quantitas fluens ex emissariis, (seu aequalis Evadat quantitati per omnia simul vasa libera fluenti, ) duplo major evadet sanguinis in trum cis velocitas , quod sine vi quadrupla fieri non potest ; interea tamen eadem erit, quae in statullino I suum velocitas.

294쪽

6. Couo L L. Ratum itaque & fixum hoe maneat, quod positis obstructionibus , & eadem sanguinis densitate ac consistentia, impossibile est non imminui cordis & pulsiium velocitatem; Scsi tunc temporis eadem pers et cordis & pulsuum velocitas , impossibile est vires cordis non adaucitas fuisse in ratione duplicata directa obstructionis , seu inversa duplicata emissarii superstitis. T. Velocitas cordis ab obstructione minuitur magis vel minus , prout major vel minor retin tur sanguinis transfluxuri quantitas. Sic si decima sexta pars sanguinis a corde ejecti in quavis systole tranet arteriam mesentericam superiorem,

clim, ejus obstructo trunco una decima sexta parte, minuatur sanguinis in corde , in carotiadibus , subclaviis , aortaque descendenti, velocitas , tantumdem decrescit cordis velocitas. As eadem sanguinis quantitas tranare debet per ultimos ramos, sive rubros , sive lymphaticos &serosos simul sumptos , ut docet Anatomia; ergo obturatis omnibus simul arteriae ramis, idem

accidit ac obturato trunco. 8. COROLLA R. Si arteria mesenterica det

viginti ramos primi ordinis , & quilibet ramus viginti ramulos , ac demum quilibet ramulus viginti vascula lymphatica, obstructis viginti hisce

lymphaticis, non magis obstruitur arteriae alveus , quam si unicus ramus tertii ordinis obstrueretur,

qui in hypothesi est pars totius trunci ; adeoque si sint glandulae ex lymphaticis potissimum conflatae , fieri potest obstructio molis notabilis .

quae tamen non sensibilem velocitatis partem cordita pulsui adimat, utpote quae non centesimam sanguinis per alveum alteriosum transfluxuri paritem sistat. s. Cum

295쪽

s. Cum notabilis datur alvei sanguiferi obstructio , non raro numerus pulsuum intra datum temet Pus adaugetur, docente tantum experientia.

8o. Ubi datur pulsuum intra datum tempus major solito numerus , ibi datur frequentia pulsus, quae eadem est in corde ac arteriis , quaeque supponit repetitas cordis contractiones et raro autem

accidit in febribus acutissimis, ut numerus pura suum duplo major evadat quam in statu sano 81. Si orificia cordis arteriosa immutabilia sint, velocitas sanguinis in aortam ejecti intra minutum est: in ratione composita ex ratione velocia talis , & ex ratione frequentiae pulsus; nam velocitas sanguinis a corde ejecti est: proportionalis velocitati qua parietes cordis ad se invicem accedunt , ita ut quo altius contrahuntur, re quo minus tempus ad hanc singulam contractionem adhibent, eo cititis evacuantur ventriculi, eo velocius sanguis in arterias ejicitur: vertim subpari contractionis cujusvis altitudine . & duratione, seu velocitate, si intra minutum temporis fiant duplo plures similes contractiones cordis,

ut si pulset cor 1 o. vicibus, quod prius TO. pulsabat, evidens est toties, seu duplo majorem fore sanguinis aortam subeuntis velocitatem.

q. e. P.

8a. COROLL. Velocitates sanguinis in porta erunt quadruplo , noncupio majores solito , si frequentia simul & velocitas duplo vel triplo major evadat. Ast erunt sextuplo majores , si alterutra duplo, & altera triplo major evadat. Et erunt consuetis aequales , si tantumdem decrescat velocitas pulsus , seu ejus altitudo , quantum crescithequentia; ac demum velocitas sanguinis erit in

arteriis solito minor, si crescat Sequentia pule

296쪽

apo MORBORUM CLASSES.

suum cordis in minori ratione, quam decrescit ejus pulsuum altitudo ; ergo ex pulsus frequentia sola non habita ratione altitud1nis , non potest aestimari velocitas sanguinis in arteriis. 83. COROLLAR. Vis cordis est ut sanguinis ejecti duplicata velocitas , adeoque in ratione composita ex duplicati frequentiae & velocitatis

Pulsuum.

8 . Labor potentiae motricis aestimatur ex viribus quas exerit& ex duratione operationis. Haemon. sest. P. 8s. C O R o L L A R. Labor potentiae moventis est in ratione cbmposita ex duplicata velocitatis ,

duplicata frequentiae pulsuum, & ex laboris din

ratione.

86. Non debet conferri impensa virium pote tiae cor moventis inter durationem morbi, &durationem vitae sanae, quia in vita sana, non autem in morbo, vires a corde expensae quotidie& pluries in die integre reparantur; virium impensa quae pluries intra breve tempus reficitur , vocatur Exercitium ; ast quae pari passu non reparatur , & ex qua proinde actu debilitatur animal, vel potentia motrix, Labor vocatur. Hinc intelligimus eum qui febre assicitur , non metaphorice , sed proprie febre laborare , ut antiqui Medici recte senserant. 8 . Vita in animal thus supponit vim motricem superstitem, & huic proportione respondet vigor

finctionUm. 88. In animalibus potentiam motricem, tum amralem , tum habitualem esse certis terminis circumscriptam docet lassitudo , quae ex laboribus quotidianis paululum intensis supervenit, & demonstrat mors senilis , quae vires omneS motrices

297쪽

CL Assis III. etsi

exhaustas evincit; jam si tantumdem virium accederet corpori, quantum labore tum cordis , tum musculorum quotidie absumitur , potentia motrix eadem semper foret M perennis . cum autem

virium gradu & duratione finita sit, quo majus erit dato tempore ejus dispendium , eo major debilitas. 8 v. Quo major est labor tum vitalis , tum voluntarius , eo majus est virium dispendium; I

bore enim plus absumitur qUam repAratur, Potissim im vero a labore vitali , seu ab adauctocordis & vasorum motu , quia virium vitalium impensa solito major , cum noctu interdiuque fiat, nec corporis quiete ac somno reparentur jacturae , ea multo major est quam impensa virium quae sit a laboribus voluntariis , cibo , potu , quiete , somno , intermissis.so. Eatentis vivit animal, quatenus ejus potentia motrix sat est vegeta ad diversas , quae circulationi opponuntur, resistentias superandas, seu ut in medio resistenti circulum sanguinis sustineat; vertim clim illae resistentiae constantes sint, imo vivendo augeantur a fluidorum spissitudine , resolidorum rigescentia, requiritur ad vitam sustinendam determinata potentia, & exigua quaecumque non sufficit. Quo majores itaque simiresistentiae , ut in sanguiferorum obstructionibus, eo majus & praesentius est mortis pericu

s I. Quo major itaque est Iabor vitalis, seu

vita magis actuosa, functione s vitales magis viviadae & laboriosae , eo citius decrescit potentia motrix , & ad illum accedit gradum , qui resistentiis circulationi oppositis superandis impar est , quo facto mors est; hinc causam mortis validis & di

298쪽

etvr MORBORUM CLASSES.turnis febribus supervenientis , necnon lethi senilis quisque potest intelligere, sae. Quo labor est major, eo magis vires deterit ; quo labor est diuturnior, eo magis Vires exsolvit; adeoque febris , quae ( ut alibi demon tratum est ) labor est, periculum vitae portendit

in ratione magnitudinis suae ac diuturnitatis. Est tamen in hoc casu terminus maximus , quem di turnitas cum dato vigore transgredi non valet, Geometris determinandus.s3. Hinc intelligitur quare quo minori motu donantur erucae in nymphas conversae , locis sci licet frigidis detentae, eo diutius vitam suam protrahunt ; quae papilionum larvam indutae, quo Vbvidiori motu exagitantur, seu vitam magis a tuosam vivunt, eo citius lato funguntur. Nym-Phae enim ad plures annos , ast papiliones vix ad aliquot dies vitam protrahunt. Vide D. de Reaut mur de infectis , D. Ritter de longaνigate. s . Sequitur etiam eo majorem esse , vel minorem vitam , quo majores vel minores exeruntur vires motrices, ut in febribus inflammatoriis , ast tanto majus fieri virium detrimentum , unde caeteris paribus majus periculum. s . Adeoque si potentia motrix cordis sit imtelligens, & conservationi corporiS intenta, ea

debet tunc tantum vires cordis majores exerere, cum hujus ccinatus ope potest materiam morbificam circulationi oppositam destruere , vel de-hellare et & cum nulla urget causa morbifica, de-hent esse vires vitales quam minimae, modo ad resistentias conlaetas vasorum & fluidorum sup randas latis sint.s6. In statu sano potentia motrix minimam

suarum Virium partem expendit, ta est maxima ;

299쪽

OL Assis I I L

in statu vero morboso maximam, & evadit ( in agone ) minima.' . Pulsus enim in sanis , docente observatione, nec aeque frequenS , nec aeque duruS , nee aeque magnus est, ac in febris augmento & statu , ubi potentia motrix nondum multum est immin ta; sed in sanis potentia motrix est integra, quaeque multo majores exerere possu vires, quam quas actu in sanis exerit ; ergo in statu sano potentia motrix minimam suarum Virium partem expendit , & est maxima s8. Quo diutius procedit febris , vel morbus acutus inflammatorius, & quo fortior est , eo

minor ac minor evadit potentia motrix, usquequo in agone, seu ultima lucta deficiat; vertim si conferatur pulsus febrientium cum pulsu sanorum prior est pro statu potentiae motricis , multo se tior , plenior scilicet aut frequentior , vel durior odeo que potentiae motricis superstitis est pars tanto major, quo potentia minor est; ergo in statu morboso potentia motrix incum o solit minor, & demum in agone minima majorem

suarum virium partem , ac dein maximam expendit. q.. e. Poss. Data obstructione notabili alaei sanguiferi .

notabile imminet periculum, cum necessario muiarum retardatur in omnibus majoribus vasis circinlatio , adeoque languent omnes functiones a circulatione dependentes, ut videre est in summo senio, in animalibus frigore congelatiS IOD. Verum quoniam sanguis quadrupossum re hominis non potest notabiliter retardari in corpore , quin, defectu expurgationis putrefactio, ast quam pronus est, intendatur , ta putrefactione nil in pejus nil conservatium magiS Contrarium ,

300쪽

ut docet Sphacelus : ergo obstructione alvei sangusseri data, imminet summum vitae periculum, quod viperis , serpentibus , testudinibus , nymphis eru- carum non accidit, quia pingui quodam muco condiuntur , a putredine diutius servantur e rum humores , ut docet experientia Io I Patet inde obstrui posse magna vasorum lymphaticorum, & adipos oriam glomeramina,

sine notabili periculo, quia quam minima exinde alvei sanguiferi pars obstruitur , (ex is. Ja'. quia diutissime sine putredine servantur ea fuida , ut patet ex. adipe culinario , qui sine com dimento ad annos servatur , & ex tumoribus skirrosis, steatomatosis , quos vix putrescere etiam extirpatos observavi. Consulatur Boerhaaxe, chem. tom. E. O SthaL dissere. Sc

ne Ompromatis Inflammationis.

Ioa. Ea sunt quadruplicis generis; vel instinctionibus animalibus, ut dolor, agrypnia, ZMxietas , vel in functionibus Mitatibus, ut febris, dyspnoea; vel in excretis, ut puris fluxus , si ada geatur inflammatio vulneris , ulceris ; vel demum in qualitatibus vitiatis , ut calor, rubedo , tumor, tensio, &c. Mucissima ex his expendem .

De Calore. Io3. A particularum ignearum vi & impetu in

fibras nerveas calorem pendere norunt nuperi Physici s 'Graν and. Mochenbroech, Hambergera Adeoque calor caeteris Parthus est, ut ignearum Particularum quantitas in corpore , & ut earum

duplicata velocitas ; exhalato vapore calidissimo

SEARCH

MENU NAVIGATION