Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, juxta Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomus primus

발행: 1763년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

CLASSIS QUARTA.

bamus & Tetanus Hippocrati , imo basmata ,

in coacis

no e Aretaeo. Spasmodea Rathe Galeno. Disensiones nerνorum Celso. Conductiones Caelio Aureliano.

Morbi s modici ac Da siet Neotericis; vulgo

hasmes Americanis ; Maladies conuti Des Gall. πνu De disca se Anglis , or nerastis mala . Vulgo etiam Vaporum nomine dissimulantur , & appellantur a Raulino de assectibus f orosis , IT 8. Umos dicitur a Graeco Spao, traho , quia convulsiones esse a nervorum retractionibus versus caput existimabant Veteres, qui tendines a nervis vix distinguebant.1. Convulsio est invita & violenta musculoriam motui locali inservientium contractio ; unde comvulsivi dicuntur morbi, quorum praecipuum sy t

352쪽

toma est convulsio sive constans, quam Neotearici O mum vocant, & Graeci Teianum ; sive interpolata & agitatoria, quam Neoterici mortimeonvulseaeum , Antiqui vero cum Boerhaavio proprie conνulsonem, & Graeci Spasimum appeti

hantis

Ut itaque cognoscatur convulsivus morbus, cognoscendum est prius in aegritudine praecipuum symptoma , seu magis obvium , de quo Vel aeger vel astantes potissimum conqueruntur, a quo plus metuendum videtur ; praeterea respiciendum est an Organum convulsum sit motui locali destin tum; nec enim contractio cutis, ventriculi, vesicae inter convulsiones potest jure recenseri, quod si valeret, omnes fere morbi inter convulsivos deberent recenseri, ut evacuatorii, a 'iosi, dolorifici, febriles , inflammatorii; demum distinguendum est num illi motus musculares sint inviti & violenti.

Utrum autem motus aegri sit invitus vel volantarius, non ita facile est dignoscere , ut dum aegri infantes, mente capti, tamnolenti exagitantur violenter , nec enim potant illi quid velint aut nolint eloqui; superest itaque ut eorum

gestus attente examinemus, ex circumstantiis judicemus an motus illi sint voluntarii, necne

Si itaque gestus, motus & positura ea serie se mutuo si1bsequantur in aegro , seu ita sint ordinata re concinna, ut in finem ab externis ci cumstantiis cognoscendam conspirent, signa sunt motum non esse convulsivum , ut si aeger aphonus Phlebotomiam aversans , sese a Chirurgi manibus magno conatu defendat. Verum si ab Ohjectis circumstantibus non ubdeantur aegrotantis conatus determinati, sed ab

353쪽

interna cerebri dispositione dependeant, tunc Ejus actiones sunt vel convulnvae, vel simpliciter delirae , quod in praxi vulgo confunditur . nec distingui refert, si aeger v. g. ob retinae vitium videre sibi videtur muscas in aere volitantes, eaoque manibus venetur , aut flocos in stragulis legat , motus delirus est non convulsivus, quia ad finem ab objecto externo imaginario evidenter determinatur ; verum si missum sit objectum etiam

imaginarium externum ad quod conatus referam tur , illi convulsionibus annumerantur. Praeterea Golenti sunt conatus convulsivi; violentus dicitur motus , qui majores virium imponsas exigit, quam quibus diu sustinendis par est motrix potentia ; ita ut quo fortiores sunt re pectu facultatis motricis, eo violentiores sint; unde sit ut licet in se sint debiles illi conatus , violenti tamen sint, si facultas motrix aegri sit minima, seu seger exsolutus ; sic infantuli tenelli

certe debiles motus tum artuum, tum oculorum Exerunt, dum convelluntur; ast convulsivi sunt

illi motus utcumque debiles , quia si spectetue

exiguum robur hujus aetatis , & musculorum illorum , maxime Vero si in agone mortis accedant, violenti sunt. Phreneticus econtra & maniacus fortissimos inbtio morbi motus exerit, eosque incitos, ast non violentos & absonos , cum scilicet sese ab astantibus eum vincire aut coercere conantibus expedire nititur. Demtim non invitus quicumque musiculoriam motus violentus convulsivis accensetura Medicis , licet inconcinnus sit; motus enim pe toris in tussi, cordis in febre non proprie convulsivis morbis annumeratur , licet a ma comvulsivum , palpitatio hysterica his accenseantur;

354쪽

sed fatendum est limites classium accuratos vix

assignari posse, ob familiarem Medicis loquendi

inconstantiam.

Theoria cinxti ionis.

3. violenta & coacta musculi contractio Gradicis spasmus , Latinis conνulsio dicitur ; hinc morbi spasmodici , seu convulsivi sunt illi quorum prae cipuum symptoma convulsio est Contractio musculi, ex Physiologicis , fit per vim fluidi nervet in fibras motrices musculorum immissi , cujus scilicet interventu fibrae illae corringantur , & totus fibrarum fasciculus , seu musculus

decurtatur.

. Circa mechanismum hujus corrugationis ubgent tres opiniones. 1'. Be noulliana a Borello accepta, supponit vesiculas oblongas in fibrarum textu, quae vi fluidi nervet sphaeroideae, adeoque breviores evadunt. Σ'. Moleriana a D. Privat de Molieres , supponit vasa sanguifera musculi fi-hrillis nerveis transversis vincta , & ex cylindris in vasa nodosa mutata, quorum alternis articulis inflatis , compressae hinc & inde tarse carneae corrugantur, & sic musculi abbreviantur. 3'. Opinio supponit fluidum nerveum electricum majori vi electrica imbui, cum a facultate animae motrice incitatin in musculos, atque illae fibrae prius parallelae , & identidem transversis fibrillis colligatae, a se mutuo recedunt in nodorum interstitiis,c ut accidit duobus filis sic dispositis , cum electrica vi imbuuntur o sicque in rhombos dilatantur fibrarum interstitia , quod sine musculi decuri tione fieri nequit. s. Facultas fuido nerveo vim imprimens al

355쪽

motum muscularem in quacumque opinione , est vel libertas, quae a voluntate aut noluntate d terminatur , unde actiones liberae dicuntur; vel est natura, quae a cupiditate aut aversationo sensitivis determinatur, unde actiones naturales

vocantur.

Voluntas vero, est inclinatio animae in alia quod objectum, pro ratione boni vel mali, in illo distincte percepti; itaque motivum quod contractiones musculorum liberas determinat, est 1imilis seu intellectualis boni vel mali perceptio. 6. Cupiditas vero, est inclinatio animae versus objectum pro ratione boni, & arematio clinatio ejus ab objecto pro ratione mali in illo confuse perceptorum , adeoque motivum quod actiones naturales determinat est perce tio boni vel mali, eaque confiisa seu sensitiva et . Omnis actio corporea fit per contractionem muscularem et ergo cum omnes actiones

corporeae sint vel naturales vel liberae, omnes motus musculares seu actiones determinantur ab alterutro ex hisce motivis. 8. Motiνum, est ratio sufficiens actionum hominis, verum nihil sit sine ratione sufficiem te et ergo nulla contractio muscularis fit sine alterutro ex hisce motivis. s. Dantur actiones seu contractiones muscin Iares sine apperceptione motivi eas determia

nantia.

so. Apperceptio est cognitio propriae nostrae perceptionis, definiente Wolfio; docet autem experientia plures a nobis actiones fieri, ut nitare, deglutire , oculos ad objectum dirige-rd, iuris internos musculos ad distinctiorem

356쪽

auditum aptare, &c. absque eo quod earum actionum utilitatem cognoscamus , dum haec agimus et ergo dantur actiones, qUas edimus apperceptione motivi eas determinantis. Perceptiones vero illae, quae nos determinant, sunt obscurissimae , vel dudum e memoria elapsti. II . Actiones musculorum intus in corpore ita latentium, ut eorum' actio seorsim sub sensus non cadat, qualis actio musculorum oculi, auris internae , gutturis, &c. fiunt sine apper ceptione motivi eas determinantis, quia, cum illas ignoremus, eas non conjungimuS cUm motivo, utcumque clare percepto. Illae vero a

tiones nobis insciis, Ac nolentibus saepe fiunt. Sic velim, nolim, cum objectum quoddam intueor , amborum oculorum musculi ita conci ne agunt, ut palpebra sirperior sit semper in eadem a pupilla distantia, necnon ut ambo axes optici ad objectum visum convergant. IE. Sic Velim, nolim , cum progrediendi mihi consilium est, musculi lumborum, & crurum ita agunt , ut centrum gravitatis trunci smei nunc a dextris ad sinistras , nunc a sinistris ad dextras transferatur , ut Borellius demonstravit ; secus lapsus vitari non posset, nec proinde progressio fieri.

I 3. Perceptio obscura necessario conlata est, adeoque cum actiones naturales dicuntur illae, quae determinantur a perceptione confusa honi vel mali inde eventuri, actiones, quae sunt juxta perceptionem obscuram boni vel mali, sunt naturales, non vero liberae.1 . Nemo, ut puto, dubitat, quin anima sit principium actionis musculorum oculos ad visionem distinctam , crura dc truncinn ad Proet

357쪽

CL Assis IV.

gressionem moventium et vix enim hodie infantes credunt dari automata, seu machinas quae ex se ipsis moveantur; ergo actiones quae nobis etiam invitis & insciis fiunt, ad animam tanqiuam auctorem referendae sunt.1 . Adde, quod actiones consuetudinales imputantur , quia licet naturaliter fiant , non libere , interea penes libertatem nostram fuit olim pravas illas consuetudines avertere , Metiam nunc illas sensim amittere ; sed absurdum foret imputare homini actionem mere mech nicam, ut aiunt, seu quae ab anima non pendet; ergo actiones naturales ab anima etiam dependent, & non sunt mere mechanicae.16. Natura est ea animae facultas, quae a tiones a cupiditate , aut ab aversatione sensitiavis indicatas exsequitur; illa est ergo principium movens musculos in omni actione nat rati, seu cujus motivum est confusa, vel obscura perceptio boni vel mali, inde exspe tandi. I . Ae Pones , quae determinantur 1 voltintate simul & cupiditate, quaeque proinde fiunt Imbenter, dicuntur Molantariae, ut deglutitio vini ab homine debili, sitiente simul, & vinum esse optimum in hoc casu medicamentum judicante. Actiones eoastae sunt illae , quas ratio sola su det, & aversatio sensitiva dissuadet, ut porria gere brachium gangraenosum a Chirurgo amphtandum ; injucundam, sed necessariam poti nem deglutire. 18. Coactae etiam sunt naturales actiones,

quae injucundae, sed quibus omissis pejus quid

Evvnturum timetur, ut alvum cum nisibus ege

rere in tenesmo, rasilae druri quid in glottidem

358쪽

3 et MORBORUM CLASSE s.

illapsum est; situm mutare in anxietate , quari nullus situs constans sublevat.1 v. Actiones aliae ordinariae sunt & faciles, aliae violentae. I citis sunt illae, quarum resis tentiae sine consueto majori virium dispendio superantur ; nolentae vero , quarum resistentiae magnae sunt, & non nisi vix reparabili virium dispendio superantur. a. o. A ctiones itaque , sunt eo violentiores; E'. quo sunt absolute majores , quod ex virium impenSa aestimatur ; a'. quo facultas motrix est minor; nam reparatio virium impensarum est

eo dissicilior, quo jactura major, & facultas

eam passa minor est. 1 i. Convulsio est actio muscularis , quae ubrium impensam ejus vehementiae & diuturnitati Proportionalem exigit. Est enim mutatio in corpore humano vivente , cujus principium est in eo ipso homine qui mutatur; ergo est hominis actio. QOmnis actio est effectus virium quarumdam, quae agendo absumuntur in vincendis resistentiis ; nulla enim est actio in corpore sine resistentiis; in contractione musculari ipsius musculi inertia, rigiditas fibrarum , pondus artuum ,

hujus contractioni resistunt. Atque cum Vehementia actionis repetatur ex mole moVenda, iacturae virium responderet vehementiae motus muscularis, nec non ejus diuturnitati, quod abunde docet quotidiana experientia. 22. Actio muscularis, quae non plus virium

Pendit, quam quod quotidie somno & pastu resarcitur, exercitium dicitur; quod vero plus impendit & delassat, Iabor est. Qui convulsione incitur, vere laborat, adeoque partem virium

359쪽

virium sumam non facile resarciendam amittit , atque si facultas motrix sit solito minor, aut morbus paulo diuturnior, convulsio est morbus violentus et merito itaque dicitur convulsio vi lenta musculorum actio. Σ3. Convulsio vere morbosa est coacta, proindeque involuntaria , docet observatio ;nam aegri, etiamsi nolint, musculos contrahunt;

verumtamen dantur leviores conVulsiones, quae a voluntate determinantur, & quas etiam n tura , non amplius consentiente voluntate, cum

aliquali voluptate & levamine exsequitur, ut oscitatio , pandiculatio , sternutatio , quas pro

Iubitu excitamuS. E . Convulsio est conatus naturae ad corporis humani statum in meliorem vel gratiorem mmtandum. Illa propositio, quae ab omnibus Hippocratis & Galeni asseclis ita admittitur, ut a nemine ex Antiquis ante Willisium non admittatur, apud plerosque Neotericos mechanicae sectae clientes paradoxa videtur , adeoque explicanda est. 13. Labor, qui tendit ad quemdam finem,

seu scopum vocatur conatus quod vero comvulsio sit labor, seu actio violenta naturae prius

definitae ( 16 patet ex antecedentibus ; superest ut finem supra (1 ) indicatam, finem eta

convulsionis ostendamus.16. Natura nihil agit sine motivo, id est, homo etiam invitus & inscius, si quid agat,

Aut quemdam artum moveat, nunquam illum

sine ratione lassiciente movet ; nihiI enim fieri sine ratione lassiciente , id est , sine motivo , dum de homine agirur, norunt omneS. Motus enim quos consuetudine ducti, inscii exsequimur , ut iactare, dexteram prae sinistra amico porrigere , Tom. I. Z

360쪽

centrum gravitatis corporis ambulando huc & illuc transferre ; illud, propter motiva olim percepta, s quorum memoria excidit ) facimus ; cum itaque convuluones sint actiones , eas a uiolivo quodam determinari, seu finis cujusdam gratia fieri constaquens est.

1 . Illud est finis, quo adepto levatur homo, &aliquali voluptate perfunditur , atque a labore quiescit; verum est: aliquid, licet saepius ignotum,

quod cum adepti simus , nos cupiditate saltem obscura assicit, in oscitatione , in sternutatione, Pandiculatione , quae convulsiones sunt, ut quisque expertus est pluries ; ergo in quemdam finem utilem vergunt convulsiones. ES. Antequam sternutemus inspirato tabaco, sentimus aliqualem titillationem narium, qua ad expetendam stermitationem incitamur , qua titillatione sedata sublevamur, & finis sternutationis est , aere firmiter expirato in nares posticas directo , tabacum, vel quid titillans, si sit, everrere.as. Ante pandiculationem percipimus torporem

quemdam totius machinae , quem mutare cupimus,

di illa peracta agiliores & s levati nobis videmur. Docet autem Sanctorius quod inter pandiculam dum & oscitandum sextuplo major quam solito exhalet perspiratio et docet Physiologia sanguinem suxiliorem & expeditiorem evadere ; & haec est

nis hariimce convulsionum. 3 o. Qui eas convulsiones sine animae concursu explicare contendunt, hos motus tanquam inordinatos & fortuitos considerant sine fine aut scopo institutos , atque sympathiae inter nervos olla torios , & nervos expiratorios ascrihunt, intellibgendo per hanc vocem , communicationem motus

impressi a labaco nervis olfactoriis , & inde nervis pectoris.

SEARCH

MENU NAVIGATION