장음표시 사용
381쪽
mant vicini, potest capere , aut ausculiare v. Verum sive terror ille sit panicus , ut cumspectra dormientium oculis obversantur, & a tinnitu strepitus terrifici aures percellunt; sive legitimi, non minus sympathicae convulsiones exoriri debent; sive inconcinni & perturbati conatus , quales in terrefactis , iracundis, furiosis ,
desperabundis observantur ; nec necesse est ad hunc statum inducendum, ut sit in cerebro materies morbifica, cum non minus a diro dolore aliarum partium anima commoveatur, & epilepsia a punctura tendinis , aponevrosis laceratione , ventriculi re intestinorum torminibus , lumbriacorum terebris , venenorum erosionibus labsequatur, in quibus casibus vitium in cerebro gratistagunt Machinis se.
382쪽
I. IFFICU ET AT Es respirandi , vulgo Ita e morbi Anhelosi , Oramata Garae cis Q aad anhelo.
Egri monot oi Graecis , Athesos Latinis ei,
H Singultus, tussis, ruaus , oscitatio &c. ni M tum illegitimum pro genere habent. Galen. squi dyspnoicos morbos cum spasmodicis eiusdem esse classis existimat, nec enim multum abludunt. Riverius etiam difficultates respirandi refert admotus depravationes , a quibus tantum disserunt, quod musculi respirationis nunc libere , nunc naturaliter noctu & interdiu, quod ultimum artuum musculis non accidit. Ibi natura nullos ad respirandUm conatus ex xit, pectusque proinde velut immobile videtur, nihilque ex parte gestuum aut nutus respiranda conatum designat, ut in syncope , catalepsi, asphixia , nemo jure illam aspnoeam inter respirandidissicultates reposuerit, cum ibi nulla sit dissici illas motiis , ubi nullus est conatus , nec ullum desiderium movendi apparet. a. Respiratio est motus pectoris, quo alternutim dilatatur, & aerem admittit, dein coarctatur,& aerem emittit; prior motui in iratio , alter
383쪽
In respiratione constanti, quantitas expirati aeris est aequalis quantitati inspirati; vertim non aequalibus temporibus illi motus in sanitate absolvuntur, nam inspiratio breviori, expiratio Iovigiori perficitur. Inspiratio itaque est velocior expiratione , e dem tamen organorum seu pectoris , & pulmonis moles movetur; ergo si ad vires aestimandas temporis ratio habeatur , vis ad inspirandum impensa major est, quam quae ad expirandum impenditur.3. In sanitate respirati aeris quantitas in leni respiratione est o. circiter pollicum cubicorum , mensurante Borello et ast in profunda & forti ad 22o. pollices assurgit ex Jurini aestimatione. . PROPOSITIO. I. Quantitas aeris inspirati non est proportionalis magnitudini respirationum. 3. Quantitas enim respirationis est ut augmemtum trinae dimensionis pectoris inter inspirandum , & iuius decrementum incremento aequale inter
6. Quantitas vero aeris inspirati est directe ut illud pectoris incrementum , & inverse ut pulmonis moles. Vertim pulmonis moles sensibiliter v riat in sanitate ; nam in exercitiis validis corporis ,& in pathematis vividis, sanguis in pulmone coluligitur , & tantum abest, ut aeris inspirati quantitas sit proportionalis capacitatis pectoris aug
. Si liceat insinus nomine designare pulmonis illam intumescentiam , quae pendet a sanguine , lympha , alioque fluido aere densiori, vel visciassiori ; aeris inspirati ac proin expirati quantitas
tanto minor est caeteris paribus, quo major est pulmonum infuctus.
8. Ad infuctum referri potest omnis intumes
384쪽
centia interna claustrorum pectoris , viscerum abdominis , in quantum diaphragmatis descensum impedit ; corpus etiam extraneum in pectore collocatum , quod expansionem pulmonis inhiabet , ut lympha , cruor, pus , &c. s. PROPOS. II. Infarctus pulmonum crescit inter inspirandum , decrescit inter expirandum. Io. Pro quatuor circiter cordis pulsibus, una datur respiratio , vel parum abest; nam obse vante Robinsonio in oeconomia animali, quibus erant pulsationes cordis singulis minutis 6s , Tet, II 6. erant respirationis vices in illis II. I s. 3 o. 11. Post D. Schligling , observavi Venas omnes saltem majores detumescere & complanari durante inspiratione , intumescere vero & rotum dari durante expiratione , atque tempore inspirationis pulsum arteriarum ex aorta proficiscentium paululum minui , inter expirandum vero
Paululum augeri , quisque potest experiri , si paulo altior , & diuturnior sit ille pectoris moe
IE. Ex his vero attendenti patebit sanguinem tempore inspirationis uberius ingredi pulmones , parcius ex ipsis & cordis sinistro ventriculo egredi:
Econtra vero tempore expirationis sanguinem ubinrius in venis cavae continuis collectum parcius
ingredi pulmones , uberius per cordis sinistrum ventriculum in aortam immitti.13. Atqui sanguinem uberius ingredi , quam egredi , est colligi, ac proinde pulmones allia quatenus infarcire et ergo inter inspirandum datur infarctus pulmonum fugax , qui expirando seu
I . Cum autem circulatio perstet interea, Mquatuor pulsus patiantur arteriae, sequitur in er
385쪽
anspirandum arterias pulmonares plus transmittere in sua tum diastole tum systole quam in hisce m tibus dum expiramus , venas vero pulmonareS
is. Inter expirandum caVa cordis dextra imment , & sinistra detument; verum cava cordis dextra sunt ampliora, aut magis expanssilia quam sinistra, docente anatome & iterata injectione. Cum autem illa cava intra tempus integrae respirationis eamdem transmittant sanguinis molem, necisum est: ut plus temporis impendatur in liberandis sinistris cavis cordis ab infarctu quam in dextris liberandis; cum liberentur sinistra cava ab infarctu mediante expiratione , dextra mediante inspiratione, requiritur ut expiratio sit diuturnior inspiratione.16. Colligitur sanguis in pulmonibus per totum inspirationis tempus , quod tria tempuscula exigit circiter et solvitur vero infarctus pulmonum intra quinque tempuscula his aequalia , & sic per cordis ventriculum sinistrum qui simili rhythmo contrahitur , quo dexter, sensim superfluus in pulmone cruor aortae erogatur , toti corpori distribuendus. Non secus ac si per infundibulum tertia parte angustius altero transfundi debeat eadem fluidi quontitas , tempus impendendum debet esse tertia
parte majUS.IT. PROP. III. Respiratio motum & fluxilitatem sanguinis adauget.18. Inter inspirandum & expirandum, vis motrix musculorum intercos alium, quorum motus noctu & interdiu fere vigesies quovis minuto repetuntur , sanguinem in suo textu contentum undique comprimit , atterit exprimit. Clim Eutem attritus corporum inter mortarium & pist
386쪽
tilium , si fas sit ita loqui, felicitis succedat .
quo actio unius & reactio alterius majores sunt, attritus sanguinis inter musculos & vasa ossibus iustentata, aut alios musculos , felicius succedit, quam in quocumque viscere musculis molliore , ut pulmone, cerebro, &c. I s. Interea cum, data vi sanguinem premente, velocitas 1 resistentiis sublatis generatur, generatur etiam velocitas a sublatis per inspirationem resistentiis , quas sanguis pulmones ingressurus experiebatur inter expirandum , dein vero Vis major musculorum expirationi famulantium pulmones
constringit, & cursum sanguinis accelerat per
Eo. Ast sanguis majoribus viribus pressus magis incalescit, resolviturque , proinde fluxilior evadit et ergo respiratio motum & fluxilitatem sanguinis adauget. In animabilibus frigidis , ut serpem tibus , testudinibus, respiratio rar ma est, quam doque per dies , ac menses suspensa , ita & cidiculatio tardissima, ac fluida viscosa , tardigrada. a I. In hominibus , avibus , quadrupedibus sanguis est calidior , fluxilior , velocior: respiratio an nobis vix potest per duo minuta cohiberi sine
mortis periculo; actiones in genere majores, Vivibdiores , somnus longe parcior , vita longe actuosior. Hinc Veteres pronunciarunt a respiratione calorem innatum, seu vitae principium , ut credebant, intendi, dum calor actualis in pulmone mia
11. PROP. IV. Quo fortius sanguis iri pulmones appellit, eo infarctus pulmonum est: major. 23. Infarctus pulmonum est effectus pressionis Iater is vasorum a sanguine injecto in arteriam Pulmonarem , verum ex demonstratis Bernoub
387쪽
lianis , pressio lateralis vasorum caeteris paribus est eo major , quo vis fluidum premens , vel impellens maior est, & quo minus est emissarium ipso immissario ; cum itaque arteria pulmonaris multo flexilior aorta, ab aucta vi cordis dextri multo magis dilatatur , quam orificium arteriosum cordis sinistri ( 1 . ) emissarium est minus immi serio. Cum vero simul ob exercitia vel pathemata vis sanguinem impellens in pulmones intemditur , necessum est ut presso lateralis tantumdem
E . In exercitiis immodicis , ut cursu, vocifer tione , ponderum gestatione, musculis validitis contractis sanguis sub prelo positus nititur quoquo versum aequaliter ; verum cum retro urgeatur
in venis ab arterioso accedente , & retineatur a valvulis , fortius ad cavam , & cor dextrum accedit , quam in quiete ; ergo cor dextrum magis dilatatur , & ad majorem contractionem coactum fortitis impellit sanguinem in pulmones ; verum ille impetus adauctus concurrens cum inspiratiotio
infarctum addit infarctui; ergo & magis pulmones
aggravat.1 s. Hinc fit ut in hisce circumstantiis pressio
lateralis saepe vincat tenacitatem arteriolarum , Mhis ruptis vel distractis effuit sanguis in cavum pulmonis, hinc haemophses. Similes effectus procreat gaudium est sene maxime cum cachinno et item ira immodica , furor suppressus , quae omnia tantam pressionem vasis inferunt , ut inde fiantes quandoque crepent anevrismata in his organis ;unde mortes repentinae, quas suffocatio & pabpitatio praecedunt. 26. Circulatio in vasis facilis est , cum sanguis
subsequens non I. cius progredi nititur , ita ut
388쪽
neuter in alterum agat; talis facilitas nunquam datur in arteriis quandiu pulsant; datur in venis, anima & corpore quiescentibus, absente Nethora;
verum accedente motu, maxime cum plethora,
datur pressio lateralis in venis, & tollitur circulationis facilitas , atque toties pressio in pulmonum
1 . Hinc sequitur quare ubi arteriae vix pubsant , ut in syncope , catalepsi , cataphora , debulitate senili , in caro a frigore , submCrsione , suspensione , hysterica cataphora , vel aspnoea
hyiterica, respiratio sit ita lenis, ita placida &exigua, ut obscura & fere inconspicua evadat , quod etiam indicat respirationem vix ullam esse,
ubi pressio lateralis , vel infarctus pulmonum
18. Virum & ejus conjugem ambos gere centenarios mortem senilem obeuntes olim observavi; Eos autem sensim frigescentes , magis immobiles videbam, pulsum sensim rariorem , ita ut vix quadragesies, dein trigesies intra minutum arteria pulsaret; respirationem debilem , rariorem & minorem pari passu ; ita ut per aliquot horas dubius haererem num adhuc viverent , an jam obiissent. as. Hominem fune suspensum e tortoris maniabus vix ereptum sine ullo vitae signo , phleboto-miis tribus intra horam institutis , in vitam revocare ipse satagebam; est cum redivivus in tuto se collocatum esse putabat suspensus, collum int muit , sensus obscurati sunt , respiratio sensim rarior, pulsus vix quadragesies in minuto pulsi hat , uterque motus sensim obscurior , demum inconspicuus aegrum letho reddidit. De submersis idem est judicium, cum circulatio debilissima est , respirationis necessitas evanescit , quae videtur
389쪽
proportionalis insertati pulmonum. Ergo Iue infuctus in suspensis & submersis non semper
3 o. PROP. V. Respirationis necessitas est proportionalis calori pulmonis & aeris inspirati.3 i. Aer inspiratus est semper frigidior expirato
in statu sano , calor enim sanguinis pulmones alluentis hyeme est 18. graduum , cum aer temperatus calet ad Io. grad. Ergo cum calor diffundatur in contigua corpora, usque ad aequalitatem temperaturae , aer inspiratus calescit a sanguine re
sic calidior effatur. Et si supprimatur respiratio intra minutum, crescit duobus gradibus calor se guinis ex Halesio. Patet ergo reci e sensisse Veteres, cum dixere respirationem inservire refrigerio sanguiniS. 32. Ex triginta tribus circiter unciis quas quotidie perspiramus , viginti duae e pulmonibus avolant ( teste eodem Halesio incomparabili ad experimenta physico-medica viro ergo cum vapor ille fumidus expirando tanto uberius avolet , quanto frigidior est aer inspiratus hisce vaporibus , ut docet hydrostatica , ( nam levia eo velocius ascendunt intra fluida, quo radices gravitatis specificae levioris superant radicem gravitatis densioris ) ergo respiratio est ad fuliginum pulmonis evaporationem utilis , si aer sit Sigidus 3 3. Quo aer itaque inspiratus est calidior, minor est differentia gravitatum specificarum inter inspirandum; ergo minor vaporum excrementitiorum
excretio , major noxa , major molestia pulm
num , maior pressio , ac proinde cupiditas aeris novi, puri, seigidi major.3 . Quo minus libera , magis coacta circulatio in Pulmonibus, seu major attritus ob actionem
390쪽
& impulsum fortiorem sanguinis subsequentis , O
reactionem aut tarditatem antecedentis ( is.) eo calor intensior in pulmone & in aere contiguo, in retus signum , & effectus et, ergo eo major molestia , maior cupiditas aeris copiosi, frigidi, qui infarctum & fervorem tollat. 33. Respiratio dicitur moraliter necessaria , cum sine ea vix vivere possit homo , absque anxietate mortifera aut intolerabili; atqui quo maior est fervor pulmonis , & aeris inspirati, eo intolerabilior est molestia , sine refrigerio & lev mine novi aeris ; ergo eo major respirationis iterandae , accelerandae necessitas.
36. In febre potissimum ardente , in peripne monia , maxime si durante aestatis tempore accederet , crescit necessitas respirandi pro ratione infarctus pulmonis , fervoris ejus & caloris aeris; unde tanta aeris frigidiusculi cupiditas, quae licet nomen proprium non obtineat, ut fames & sitis , non minus tamen urgens est & expletu necessaria. 3T. dicitur , quod nos statumve nostrum perfectiores facit; sic alimenta in fame , potulenta in siti, inter bona merito numerantur,& eo major est eorum cupiditas , quo major vim detur ad vitam necessitas , licet qui famem & sitim Praevertunt, quid haec sint, vix , nisi per auditum, cognoscant: ita & cupiditas aeris asthmaticis tantopere cognita, Physiologicis ita parum est nota, ut nullam ejus mentionem injiciant. 38. Cupiditatem aeris sic descripsit Aretaeus lib.
S. cap. I. de Asthmaticis. u Multum & frigidum D aerem cupiunt sub dio ambulantes , quaelibet D enim domus ipsis ad trahendum spiritum parva D & angusta est, prae aeris autem cupiditate , os M aperiunt , patefaciuntque , tanquam eo amue pliore indigentes. 32.