Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, juxta Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomus primus

발행: 1763년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

contradicunt, asserendo a parvis viribus Inagnos effectus produci, aut fingunt virtutes explosivas& pulveres pyrios ubi non sunt. Qui vero naturae humanae hosce conlitus tribuunt, supponunt esse in anima facultatem motricem, de qua nemo dubitat , & eam etiam coacte agere, quod in pathematis fieri videtur; de caetero mechanicis legibus non contradicunt; ergo potior est eorum opinio. 6. Causa itaque convulsionis est conatus naturae , mediante impetu fluidi nervet ad musculos

immissi, quo materiem morbificam corrigere, Vel a nervis removere , aut molestum & intolerabilem situm mutare contendit. 3T. Principia vero convulsionum sunt vel pro gumena , vel procatarctica. Praegumma sunt qua cumque nervos irritant, vel dolorifice , ut puncturae , dilacerationes, erosiones , distensiones partium sensu acuto praeditarum , ut membranae , tendinis , vel partium irritabilium , quarum obscura est sensibilitas, ut ventriculi, intestinorum; vel

demum organorum obscurissime sentientium, sed quorum integritas ad vitam maxime est necessaria, ut cerebri, cerebelli : sunt itaque illa primcipia vel mechanica, ut os fractum quo meninxvellicatur , Iumbricus intestina terebrans ; vel physica , ut venenum ore susceptum , myasma intus genitum, &c. quae omnia etiamsi acuta repungentia non sint, Ioco tamen suo , & necessitate partis affectae gravissime nocent , ut patet exemplo guttulae aquae in glottide tussim excitantis. Illa itaque principia materialia reduci possimi ad primulos & ad obices, eo discrimine quod in morbis febrilibus stimuli re obices sint in vasis sanguiferis et in convulsivis vero morbis nervosae

372쪽

66 MORRORUM CLASSES.

partes , cerebrumque potissimum assiciantur ; anterias autem vix sensibiles esse prae nervis docet vivisectio , probat ili. Hallerus.

38. Demonstrari potest in physiologicis , & ex

propositionibus Borelli 113. I. & 6 p. lib. 2. Pondus quod musculus contraditas attollit esse sevdecies saltem majus proprii musculi pondere, ae ex hydrodynamicis ( Mem. de I Academ. de Be An par M. Euler, maxime T. quod vis requisita in fluido machinam movente sit septies

Ditem major pondere quod machinae interventu attollitur; ergo vis fluidi musculos moventis est saltem II1. vicibus major vi ponderis a musculo elevati; moles a ventriculo cordis sinistro mota est columna sanguinis , cujus ne centesima quidem pars tendit in eos carotidis ramos, ex quorum finibus nervi cardiaci oriri censentur; ergo ex hydraulicis vis sanguinis a corde impressa fluido nerveo , interventu ultimarum arteriolarum ad cardiacos nervos desinentium, non est Centesima pars virium ventriculi cordis sinistri;

sed illa ipsa vis fluidi nerves a sanguine procedens in nervis cardiacis vix est IIE'. pars virium ipsius ventriculi, dum sanguinem propellit; ex dictis

ergo vis sanguinis in origine nervorum cardiacorum non est II Eooo'. pars virium quae cordimovendo, aut conVellendo simi necessariae. EDrant itaque illi qui ex arteriolarum cerebri imfarctu & pulsatione mechanica deducunt palpitationem sympathicam cordis, aut alterius cujusvis musculi convulsionem. s. Ex simili infuctu ad convulsionem musculi non valet consequentia mechanica , ut vidimus . verum maxime valet consequentia psychologica . quiPpe cum natura invigilet conservationi corpo-

373쪽

ris, nec possit hunc sive cerebri, sive cordis , ad quod sympathice refertur, statum morbosum mutare, nisi per vim motricem, adeoque per impetum fluido nerveo impressium, illa juxta I ges sympathiae debet fluidum nerveum vi solito majori impellere , quod convulssiones inducturum

est.

6o. Ex simili in rctu ad convulsionem musculi non valet consequentia physica, ultimum scilicet Machinistarum ad incitas redactorum perfugium ;aiunt siquidem , ex levi scintilla magnus pulveris pyrii acervus accenditur , & eflectum multoties majorem vi scintillae excitat; ergo potest excitari consequenter ad illum in rctum vis explosiva fluidi nervet, quae convulsivos illos motus procreet , seu valet consequentia physica.6 i. Exoletam & dudum ab ipsis Machinis is com futatam hypothesim frustra ipsi recoquunt, I . quia demonstratum est effectus suis causis non esse

majores ( Wolf mech. Prop. Ia . ( Beguelin, Mem. de P Acad. de Berlin I 36. Quia pulveris illius pyrii in nervis existentia est fictilia.

3'. Quia etiamsi existeret, non intelligitur cur a grano nicotianae pulveratae naribus inditae accenderetilis ille pulvis ad sternutationem. c. Multo minus qua ratione in determinatos, ta ab inviacem distantes partes potius quam in alias quasvis serperet haec explosio. 3'. Demum cum necesse sit ad animam hos motus excitantem & dirige

tem (3o. & 3s in hac ipsa hypothesi confugere , frustra fit per plura , quod fieri potest perpauciora ; ergo vanum est illud perfugium.

61. S mpathicae dicuntur convulsiones, quarum

symptoma est in una parte, ut diaphragmate , reprincipium illas excitans refertur ad aliam, ut

374쪽

nares in sternutatione ; secus vocantur idivati eae et qui vero has convulsiones mechanice , ut aiunt, explicant, illi in multos errores funda.mentales labuntur; (ut patet ex n'. 3 o. & 3 i. verum psychologia & anatomia hoc phoenomenum facile evolVunt.

63. Sola anima percipit in corpore iuvamen, quod praestant diversae partes ad effectum quemdam edendum, sola eligit organa quae in hunc effectum debent conspirare, ( Pathol. methodie. I-s sola musculos statim inspiratorios, dein

expiratorios ea fine potest contrahere , ut solassernutatio ad tabacum e naribus everrendum necessaria inter millenos alios motus aeque possibiles subsequatur ; ( Dissere. fur Paction des medicamens M'. adeoque cum convulsiones sint conatus in scopo salubres ad statum machinae in melius mutandum , ( 3 8. nil mirum , si natura eas excitans utatur organis sive proximis , sive remotis, iisque solis , quorum concursu finis intenta potest obtineri (1.1. M 11. seu si convulsivi conatus leteque ac liberi omnes sint sympathici, seu a smultis organis conspirantibus perficiantur , quo lmachinistae per verba tantum apud eos sensus v cua frustra explicare conantur.5 . Notum est molestatis nervorum principiis

in medulla cerebri subsequi imaginationem, seu perceptionem illi similem, quae irritatis organis externis , quibus prospiciunt illae fibrae medullares , subsequi solet, patet ex amputatis , ex insomniis, &c. vertim ex perceptione molesta imaginaria idem conatus ad statum corporis mutam dum subsequi debent, ac ex sensitiva sequeremtur; ergo ex vitioso statu cerebri convulsiones aeque subsequuntur in diversis partibus, acia ex

375쪽

ipsis irritatis partibus subsequuntur; unde dissicile est sympathicas convulsiones ab idiopathicis distinguere ; sed salsum est omnium convulsionum principium in cerebro latere, ut putant plurimi.6s. Principia convulsionum procatharctica sunt diversa animae pathemata; cium etenim pathemata sint vehementes & irrationales quorumdam objectorum cupiditates , aut aversationes , s Protegis 218. adeoque causae conatuum tape anomalorum ad haec objecta removenda , vel illa admovenda , si objecta illa fuerint imaginaria , conatus Vehementes , nec tamen objectis externis co respondentes erunt, adeoque convulsiones; unde non mirum si convulsiones histericae apud eas sint frequentissimae, quarum anima pathematis es: semper exagitata, & a pathematis , ut curis , soli1-citudinibus, aerumnis exacerbentur. Non mirum si viri adulti mascula educatione roborati minus in morbis convellantur , quam pueri debili, delicatoque animo praediti, & mulieres ingenio viavido , turbulento , & pathematis vexato donatae ,

ut meticulosae, rixosae, Anxiae.

66. Nullum est animi pathema , quod convulsiones vel pluribus communes, vel sibi proprias

non excitet, si morbos a viscerum violentis conatibus oriundos convulsionibus annumeremus

Terror horrorem, frigus , cordis palpitationem , epilepsiam excitat; aversatio cibi nauseam , vomitionem , gutturis stricturam ; taedium , oscit tionem , pandiculationem ; ira trismum , tripudium spasmodicum , ecclampsiam. 6 . Quoniam vero nihil est tam essicax ad supprimendum quoddam animi pathema , quam alterius pathematis excitatio , nihil etiam est aptius ad conatus convulsivos priori pathemati annexos

Tom. I. A a

376쪽

3 o MORBORUM CLASSES.

supprimendos. Sic apud vulgus notum est quod superstitiosa fiducia in amuletis & variis verbis, sicut & gravis Maedam contumelia singultum supprimat, tussim suspendat, accessum febrilem rintardet , sternutationem arceat, quandiu levius assicitur anima ab horum symptomatum principiis morbosis, quam a novis pathematum Oh-jectiS. 68. Sunt millena animi pathemata, quibus assici multos pudet, tum quia eos in loco tali consti.

tutos, vel maturam aetatem adeptos dedecet; tum quia hisce pathematis cedere omnibus turpe videatur; atqui licet illorum phoenomena externa reprimantur , & aeger haec caute dissimulet, non minus ab eorum effectibus internis divex tur , imo fortius excruciatur, quam si non coerceret , simulque dissicillimum est Medico horum effectuum causam , vel principium attingere , aut ldivinare quod celatur ; cum vero ignoto morbi principio, curatio specialis , dogmatica nulla institui possit , dissicile est morbis a pathemata oriundis mederi; hinc fit ut hysteria , & hypo- chondriasis , ac mania , melancholia sint crux ae sopprobrium Medicorum. 6s. Verum & alia longe major dissicultas lahis morbis dignoscendis & sanandis est, quod pathemata continuo mutentur , & contra ipsam ima ginationem & naturam, a qua foventur, luctetur ratio , vel religio , ita ut pathemata inde oriunda multifariam sint complicata: has animae turbas maris fluctibus in tempestate se mutuo

subvertentibus conferunt Poetae , & norunt quicumque , dum pathematis vexabantur paulo attemtius eam facultatum suarum pugnam examinave

runt; si tamen tantum a philosophia sua sibi

377쪽

Iicuit. Cum itaque in hisce casibus , qui apud juvenes Sequentissimi sunt, homo sibimetipsi aenigma sit imperscrutabile, nec seipsum cognoscat,

quanto dissicilius erit Medico motiva actionum naturalium alterius divinare , seu diversa aegro lationum illius motiva introspicere. o. Huc pertinent symptomata morborum quamplurima tum a sanis, tum ab aegris, quod

vix olim crediditam , simulata & ficta. Vidi non semel puellas quae ut matri vel patri ipsas nimium diligenti durum negotium facesserent, non solum morbos graves simulabant, sed & amaris

ma remedia, phlebotomias, emetica per bene mututos dies experiri non recusabant: vidi moniales ,

vidi libidinosas in Monasteriis detentas epilepsiam,

maniam, haematemesim , syncopem , hemiplegiam per menses integros fingere. Et quis dubitat quin ad suum parochum Granderium perdendum Laudunenses obsessionem per duos annos simulaverint moniales ; quin millenae Fanaticae Gebennenses similes religionis gratia comoedias olim egerint; quin milleni nostris temporibus abiit. Hecqueto descriptas convulsionum larvas induerint. Quae quidem simulationes morborUm, etiam in aegritudinibus veris, odii, amoris , vim dictae gratia erga maritum , socerum , sororem , priVignam, socrum , &c. quotidie ni fallor factae possunt observari maxime apud hystericas. I. Si quis vero partim expertus existimet quosdam morbos non ita simulari posse , quin facile fraus a Medico detegatur si judicet symCopticum v. g. statum, palpitationem, singultum non dari simulatum , quia motus cordis ,

ventriculique liberi non sunt , ille vim imaginationis non perspectam habet , & ignorat eos qui

378쪽

s a MORBORUM CLASSES.

perbelle personam in theatro ludunt tragicam non minus commoveri, quam si vere iis pathematis laborarent, quibus repraesentandis incumbunt;

qui oscitationem & pandiculationem simulant, ipsi non raro inviti oscitant & pandiculantur, ut

Qui finxit Mutator amare , Saepe quod incipiens finxerat esse . fuit.

Ita & qui fingit morbos , in eos etiam incurrit; ut ex terrore sincero , ita ex simili pathemate bene simulato cor palpitat. E. Principia moralia pathematum, adeoque convulsionum sunt irritabilitas , seu sensibilitas, pusillanimitas , debilitas & consiletudo, ea ipsa

sunt convulsionum principia proegumena, quae ideo moralia voco , ut distinguantur a materialibhus , scilicet a materiebus morbificis tum irritantibus , tum obstruentibus. 3. Sensibi iras ab educatione molli, essemi nata dependet, fovetur a vita studiosa, umbratili, solitaria, augetur ab aerumnis, a sollicitudinibus; qui semel operationem chirurgicam experti sunt, ad scalpri aipectum tremunt, & convelluntUr. q. Pu illanimitas, seu timiditas valde ad convulsiones disponit, ut ad eam sensibilitatem eo quisitiorem ; summa debilitas & virium exsolutio,

quae mortis aut summi mali periculum comitatur, ad convulsiones etiam disponit, non secus ac consuetudo; sunt siquidem convulsiones levidenses , quae si negligantur initio , successu temporis consuescunt. Sic vitio educationis sunt qui in coetubus oscitant, re indecore pandiculantur, aut alios motus initio coercibiles, deinde vero

longo usu uecessarios ta involuntarios edunt, ideo

379쪽

autem omnes actiones dudum assuetae evadunt naturales, seu fiunt independenter a ratione re Iibertate, quia consuetudo est facultas agendi propter motiva olim percepta , quorum sumus obliti; olim ob levem oculi stimulum aliquod levamen persentit homo a repetita nictatione ,& nictando assuetus est ; dein absque stimulo ni tare perrexit; ut omnes actiones assuetae sine consilio & deliberatione fiunt ; sic tabaco assueti licet ab eo abstinere decreverint, etiam cum studio acrius incumbunt, propositi sui immemoresperulas perscrutantur, ut pixidem tabacariam imveniant ; consuetudo itaque altera ideo natura diacitur , quia sine motivo externo pyaesente actiones , velut invitas & irrationales , exsequitur. s. Convulsiones quasdam comitatur anaistheesia, seu sensuum omnium externorum Obscuraretio , ut videre est in epilepsia , eccla si a , hystericis insultibus , aliisque gravissimis paroxysmisi; hujus vero duplicis symptomatis causam, scilicet convulsionis & an sthesiae, putant esse inaequalem cerebri compressionem ; quippe ut influxum fluidi

nervet in partes convulsas explicent, OS nervos a compress1one immunes fingunt, alios vero in origine compressia, ut anaisthesiamsintelligant. Obstat itaque necessitas convulsionis explicandae , quominus aequalem in toto cortice cerebri compressionem admittant, qualem in apoplexia ad

mittunt.

6. Verum haec hypothesis non felicior est caeteris; quippe cum fluidum nerveum per liberos nervos influat ad convellendas partes, quidni adsensiferos motus non refluit qui sensus in quibusdam partibus saltem convulsis viget 3 Sica sit causa , quorium tot tantur casus in quibus

A a iis

380쪽

est inaequalis compressio 3 ( mirum enim si un. quam ea aequalis sit in vulneribus, fracturis, )in quibus stipe nulla est epilepsia Demum repugnat hydrodynamicae haec opinio. ( 38.

T. In extasi, catalepsi, magnisque animae pathematis, sensuum omnium externorum feriationem observari docet historia medica. Ex magno gaudio , metu, moerore animam in somni speciem , quae vulgo animi deliquium dicitur , incideret , notum est omnibus. Monachus Hipponensis, teste & autopta divo Augustino , illud habebat lin organa sua imperium, ut quoties vellet gravi scontemplatione abreptus , visiam , tactium, audi- tum suum supprimeret. Vidi ex gastrodynia sin spervenisse grave animi deliquium , ex quo aegra subito a doloribus liberata a priori morbo co

valuit. l 8. Cum animae attentio limitata sit, non potest ea statu cerebri interno valde assici quin minus ad organa sensuum attendat; verum in i farctu cerebri duplici de motivo tota animae attemtio intus detinetur; primo quidem, quia ab inserta illo gravissimum imminere sentit suo domicilio lpericulum, cum ex eo inserou non raro mors

apoplectica , abscessus , sanguinis effusiones, lethaliaque alia mala in cerebro subsequantur ; sin 'cundo , quia ab origine nervorum compressa dolores atrocissimi ( docente vivisectione 3 ideaeque tonitruum , fulgurum , similiumque gravi

marum sensationum terrificarum exoriantur , quihus ita mens percellitur, ut ne minimum quidem ad clamores, puncturasque exteriorum partium queat attendere. Quis in medio domus suae, diunincendio conflagrat, vel summo fragore fracta in caput illabitur, quae in vicis aut plateis clam

SEARCH

MENU NAVIGATION