Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, juxta Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomus primus

발행: 1763년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

merus respirationum, seu ut earum stequentia , modo tamen velocitas cujussibet respirationis e dem sit, quam in respiratione ordinaria 81. PROP. XII. Quantitas aeris inspirati, vel expirati intra datum tempus est in ratione composita Sequentiae & magnitudinis respira

tionumis

81. Etenim si data mensura aeris inspiretur una inspiratione , duae in duabus , tres in tribus simialibus inspirabuntur . si vero inspiratio sit duplo , triplo major , sectio transversa , seu amplitudo pectoris duplo , triplo major erit; ergo & aeris inspirati quantitas et vertim frequentia non impedit magnitudinem ; ergo si duplo Sequentior , retriplo major sit respiratio , quantitas aeris respia rati sexies major erit. 83. Dato eodem Iaryngis orificio, quantitati aeris respirati respondet ejus velocitas; Verum vires sunt ut velocitates quadratae ; ergo vires respirationi exsequendae impensae, sunt ut qua titates quadratae aeris respirati, si caetera paria

sunt.

8 . PROP. XIII. Vires requisitae ad augendam quantitatem aeris inspirati, aucta pectoris magnitudine , majores sunt, quam aucta seequentia.

Dum crescit magnitudo pectoris in magna in piratione , vires requisitae ad illas inspirationes exsequendas, sunt ut quadrata incrementorum pectoriS. Inveni diametrum mei pectoris in minima in piratione IEo. linearum, in mediocri 11 . in maxima I 18. Incrementa capacitatis in his calbus, respectu auctae diametri erant inter se , ut differentiae inter quadrata harum longitudinum,

402쪽

MORBORUM , CLASSES.

quae quadrata sunt, ut Id. I S. 16. proxime . ergo differentiae sunto. i. r. seu ut differentiae diame

trorum

Vires requisitae ad elongandas fibras circula. res vesicae , cui comparari possunt sacci bini plemram constituentes , inventae sunt olim, & traditae in nostra theoria tumorum , Rag. I i. Vessica premebatur diversis aquae intra ipsam infusae altitudinibus , vires elongantes erant ut illae altitudines. Cum ad altitudinem f. pollic aqua in tubo ascendebat supra apicem vesicae, peripheria ejus crevit 1 v. lineis ; ctim vero ad 2 . pollices aqua ascendebat, tunc peripheria crevit non

quadruplo, ut vis premens , sed vix duplo ; imo

requirebantur 3 o. pollices altitudinis, ut perbpheria cresceret 38. lineis. Ergo vires requisitae ad producendas fibras circulares sacci membranacei corporis nostri, sunt ut quadrata hinum productionum. Iam vero in casu allato differentiae voluminum pectoris, sunt inter se ut ipsae productiones Ghrarum , ut mox vidimus ; ergo vires requisitae ad respirationes solito majores exsequendas , sunt inter se, ut quadrata quantitatum quibus pectus

augetur. Q. e. p. 8s. Ex Propos. X. Si crescat magnitudo pectoris , nec crescat glottidis orificium , quod verisimile est, vis requisita ad pectus eadem velocitate contrahendum , vel dilatandum , crescit ut quadratum magnitudinis , vel sectionis transversae pectoris. Verum glottidis orificium aliquant Ium crescere debet, cum tunc temporis urgeatur ab aere velocius praeteremte . adeoque si suppo

namus , quod probari facile potest, glottidis orificium crescere in multo minori ratione , quam

403쪽

cavum pectoris, semper verum erit, quod Vis requisita ad peAus in majori respiratione solita velocitate movendum sit major , quam quae respondet quadrato incrementi pectoris. 86. Virium ergo parcimonia duplo major esta dupla frequentia , quam a dupla magnitudine ;triplo major est a tripla frequentia , quam a tria pia magnitudine et parcimonia enim est , si minori virium impensa eadem aeris quantitas obtine tur et seu est directe ut effectus quaesitus inverse , ut vis impendenda.8 . Ex hac propositione magna Iux affunditur in theoria medica ; jam enim apparet quod adhuc latuerat, quare decrescentibus viribus , ubi aeris respirandi necessitas urget, natura frequentiorem,

non vero majorem edat respirationem.

88. PROP. XIV. Angustato Iaryngis orificio.& aucta pectoris amplitudine , vires requisitae ad

pectoris motus diversos edendos , sunt in ratione composita ex duplicata tum angustiae Iaryngis, tum amplitudinis pectoris , tum velocitatis motus pectoriS.

8'. Sit larynx duplo minosis orificii ; ut dupla

solitae aeris copia transeat, requiritur vis quadrupla aeri imprimenda; nam quantitates illae sunt in ratione composita velocitatis directe , & angustiae orificii inverSE.so. Ergo vis sexdecupla requiritur sub pari amplitudine pectoris. Ergo ut sub dupla angustia , dupla pectoris amplitudine , velocitas pectoris duplo maior evadat , requiritin vis quae sit 5 . vicibus maior.si. Ex hoc intelligitur exemplo quanta virium iactura sit necessaria , cum respiratio est intendenda quoad magnitudinem, etiamsi detur an-

404쪽

3y8 MORBORUM CLASSES.

gustia laryngis, & quantus naturae labor in hac angustia. sa. Robur facultatis motricis est limitatum,& juxta experimenta Bernoulliana , operarius qui quotidie per horas decem laborat sine lassitudine, quovis secundo temporis , Vel pondus To. librarum ad pedis altitudinem attollit, vel opus huic

aequipar exsequitiir.

y3. Hujus roboris pars cordi, altera pectori, residuae partibus movendis destinantur , & forte decima pars respirationi impenditur. Si itaque respiratio decies majores solito vires absumat, cito omnes alios musculos languere, & hominem prosterni, ac debilitari necessum est ; si cantus per horas paucas continuatus lassitudinem inferat, quanto majorem respiratio laboriosa noctu, dii que divexans Es . Cum vero motus vitae necessarios , ut respirationem , pulsum intendere cogit necessitas, tunc ut viribus parcat, motibus arbitrariis suppressis , vel imminutis , natura fluidum nerveum superstes ad meliores usus reservat ; hinc lassia ludo ad motus liberos , dum motus naturales fortiores sunt.

si . Robur facultatis est tanto majus, quo per Iongius tempus, sine lassitudine, majores vires

potest exerere.s6. Robur itaque magnum esse potest , cum vires actuales sunt minimae , quod paradoxum videtur illis qui facultatem cum ejus viribus confundunt.

s . Robur facultatis potest conferri cum promptuario , vel receptaculo aquae, quod quotidie novam aquae copiam accipit , superfluamque esiundit. Ea quantitas certos limites non transgre-

405쪽

ditur a receptaculi magnitudine determinatas ;vertina potest esse minor & minor , usquequo receptaculum exhaustum sit. s8. Cum receptaculum plenum non est , quam litas aquae est in ratione directa aquae per immiclarium continuo accedentis, & inversa ejus, quae per emissarium effunditur. ss. Roboris magnitudo cum integra non est, facultas est in ratione directa acceptae, & inversa

copiae immensae.

Robur accipitur , vel reparatur somno & pastu, impenditur superfluum actionibus naturalibus , taliberis , & necessarium iisdem actionibus violentis. Ioo. Cum facultas integra non est, quo minus

accipimus, & plus impendimus , eo magis depavi

Peratur robur.

Io I. Sed quo majores vires exerimus , eo plus impendimus virium; ergo in morbis quo actiones sunt majores, eo facultas debilior evadit. Ior. In morbis febrilibus vires coctrices Ianguent , docente experientia; ergo minus aptae sunt ad cibaria in chylum & sa uinem conve tenda , seu ad robur reparandum: ergo roboris acceptum minus est, dum majus est impensum, hinc debilitas crescit. Ios. Ad vitam sustinendam robur minimum sussicit ; quippe videmus aegros fere omnino exhaustos , M pro mortuis derelictos revalescere ;econtra vero mostifici principii violentia alios cum integra fere facultate e medio tolli; cum autem non nisi agendo , adeoque vires impe dendo poss1t natura se a morbificis principiis libberare, sectis mortem passura, vires morte a

cedente inutiles ad mel orem usum vertere non

406쪽

oo MORBORUM CLASSES.

potest, quam ad morbi principia evertensia ietiamsi eventus non semper sit faustus; quippe Latius es: dubium experiri remedium , quam nul

Io . Hane theoriani morborum , quod scilicet sint lucta naturae cum materia morbifica, ab omnibus Graedis, Arabibus & Latinis acceptam, Evertere conati sunt Neoterici, qui corpus humanum pro mobili automatico habuere , & ex legibus, ut aiunt, Mechanicis, sine scopo , sine providentia , coeco impetu , sine animae concursu activo dirigi pronunciarunt, ut Pitcarnius , Belibrius. Verum in primas Mechanicis leges impegerunt , & Patrum Medicinae dogmata scripta ipsis contraria flocci fecerunt, inutiliaque reddiderunt,

utpote quae novae theoriae elave reserari non possint. Sed haec de secta Chemica de Mechanici dicta sint.1os. Roboris facultatis integritas aestimatur ex similitudine actionium Se qualitatum cum sanis &consuetis ; in sanitate scilicet robur facultatis

magnum plerumque est; 'di vires , seu actiones naturales minimae , regulares , pacatae . caeterietiberiores , arbitrariae cum voluptate exercitae.1o6. in morboso statis robur facultatis parvum est, & continuo decrescit ; oc vires , seu actiones vitales niagnae , dissiciles, irregulares, coactae; caeterae vero impeditae , languidae , interruptae, molestae.1o . Natura in sanitate sui roboris eonscia , ab injuriis externis & internis tuta, moim v. g. respirationis lenes , regulares , pacatos , parVos , o debiles instituit; libertas vero in hos magnum imperium retinet, & viribus pro lubitu utitiis , motusque respirationis pro lubitu mutat. Iog. M

407쪽

CL Assis V. dos

Io8. Ast in morbis pectoris natura ad materies morbificas impugnandas , majores & fortiores conatus exerit, viresque sic magnas impendit ; atque cum luctae diuturnitate debilitata est , conatus irregulareS, inconstanteS , molestos, praecipites , interruptos exercet motus vero liberi,

ut loquela, cantus, sunt impediti , suppressi ,

minimi. Ios. Respiratio notabiliter frequens dicitur in Praxi, quae constanter pluries absolvitur dato tempore, quam in sanitate consueverat. Rara Vero quae rarius, magna quae majorem solito pe toris ampliationem, parνa quae minorem infert. IIo. PROP. XV. Res ursato notabiliter frequens significat urgentem respirandi necessitatem , ct infirmam facultatem. III. Frequens respiratio vires absumit huic

frequentiae proportionales ; ( Propos. XI. sed vibrium jactura malum est, seu nos imperfectiores

reddit ( 38. io 3. scilicet debiliores, & ad func

tiones liberas minus paratos , quod molestum est ;( o.) ergo respiratio frequens naturae molesta est. Cum tamen utut molesta a natura instituitur, eam frequentiam utilem, & vitae defendendae necessariam esse oportet. Quod enim coacti facimus , illud minus malum, quam necessarium aestimamus ; nemo enim quidquam facit , quod malum reputat ; repugnat enim nos agere nisi quod cupimus, aut volumus , & nos appetere quod malum videtur et ergo natura cum frequentem instituit respirationem virium suarum impendio , id coacta a metu majoris mali instituit, ad id cogit dura necessitas II E. Verum quidem est , quod posset eumdem

scopum assequi , aucta tantum amplitudine; quod Tom. I. C c

408쪽

do 1 MORBORUM CLASSES.

etiam morbi initio facit suspirando , oscitando; verum in progressu cum vires sensim labascant, ipsarum parcimoniae consulendum est, & sola sequentia utrique indicationi satisfacit; ( Prop. XIII. 8 .) ergo ut ea exsequatur , quae eXpediunt,seequentiam adauget, cum infirma est facultas; ergo patet Prop. II 3. PROP. XVI. Respiratio frequens &magna significat necessitatem aeris uberius respurandi majorem , & robur facultatis majuS.II . Vis requisita ad respirationem frequentem , dc magnam est in ratione composita ex simpla frequentiae , duplicata circiter ampliationis pectoris s 6. 8. ) Sic ad respirationem duplo frequentiorem requiritur vis tantum dupla consuetae ; sed si simul sit duplo major , requiritur vis plusquam octi la. Ex hoc labore tanto promptius infirmatur robur facultatis , debilitatur totum corpus , molestatur anima , & timet eventum. Sed cum , non obstante timore debilitatis, conatus tantos exerit, evidens est quod magis timeat infarctum pulmonis , & circulationis suffocationem, quam solus ille conatus potes: avertere , ( 66. ergo necessitas aeris uberius respia Tandi major esset; quod in cane suffocante vidimus,& in asthmaticis saepius observatur. II 3. Verum ad tantas vires exerendas per aliquod tempus, requiritur robur facultatis magnum; si etenim parvum foret , frequentia solum intemderetur ; nam majori parcimonia foret utendum. Cum ergo non solum frequens , sed etiam magna fit respiratio , periculum urgentius , & robur majus indicatur , quam in respiratione tantum fie-quenti, munus tamen quam in sanitate.

116. Violentus hic labor minime durabilis est;

409쪽

qilippe vel cito facultas exhauritur, Unde mors , vel victoria laeta sequitur, abacta materie mor bifica. III. PROP. XVII. Respiratio frequens tamagna pulmonis infuctum magnum significat rea. Iem, aut imaginarium.118. Docet historia medica eos qui talem susfocationem respirationis passi sunt, vel repetitis phlebotomiis, vel puris sanguinisve copioso excreatu , vel per paracenthesim effuxu , sublevat esse ; ergo copiosa orat materia morbifica in-

11 v. Vel si vires non suffecerint ad evacu tionem , vel hujusce materiae solutionem, & aeger obierit, reperiuntur vel pulmones skirris, ab cessu, cruore turgidi , thorax pure , lympha ,

cruore exundanS , anevrismata portentosa in arteriis , ventriculis , auriculis , quae Omnia magnum

velut infarctum ( 8. significant; horum testes

sunt Auctores in Sepulchreto citati, cap. de Di

Idio. Verum quidem est dari quandoque conatus maximos , licet nullus similis infarctus in thorace reperiatur. Ast in hoc casu conatus illi vel sunt fugaces & transitorii, ut in ephialte, panophobia , hysteria, orthopnoea ; vel Iaryrgem, ut in angina, a corpore intus latente obturatam, vel exilis premente angustatem reperire est, quod infarctum suppetet; vel musculi thoracis sunt cruore in rcti,maut ventriculus crapulis turgidus diaphragma sursum pellit , adeoque pulmones, ut in ephi te; vel demum imaginatio depravata tanquam necessarios illos conatus repraesentat; unde infuctus imaginarius, aut con trictio spasmodica realis laryngis ; nec enim rem

410쪽

d' MORBORUM CLASSES.

ticere debemus quod imaginatio depravata nat ram in errorem aliquando deducat, ut ipsum intellectum deludit. IEI. Hoc exemplo Ephialtes quotidie comprohatur ; si quis somniet se a daemone, fera im ginaria strangulari, a fele pectori incumbente opprimi , is revera suffocatur , , conatus eosdem exerit, ac si reapse pulmones gravi in rctu, aut collum laqueo torqueretur ; discuta somno omnia evanescunt. Discusso enim somno omnia evanescunt phantasmata, seu ideae imaginariae; ergo es metus suffocandi ex illorum daemonum pressione; sed metus suffocandi hos conatus ad obices superandos, & pectus liberandum excitabat; ergo

illi conatus evanescunt.111. Non magis in hisce somni ludibriis cubpanda est natura , quam in actionibus vigilantium imaginatione seductoruni libertas. Vertigine affectus sibi videtur nutare dextrorsum, & labi, dum excelsum pontem praeterit, & hujus imaginarii periculi metu sinistrorsiam vergens in flumen se praecipitem agit et sic quotidie imaginationis culpa libere incidimus in Scyllam, ut vitemus Charybdim. Nemo tamen dixerit hominem sibi libere &voluntarie malum inferre ; cum enim infelicissime succedit eventus , optima tamen est intentio ; ita naturae conatus in scopo sunt salubres , in eventu quandoque funesti. Sed si deficiant, teste Celso, nil ars medica proficit; sicque monet Baglivus, quod morbi a curis , gravibus aerumnis altae animae insedentibus, ta apud magnates Sequentissimi, dissicillime sanentur , ut morbi acuti senum in quibus naturae vigor & actio languet. 23. Qui ex infarctu pulmonis respirationem majorem, frequentiorem mechanice deducere

SEARCH

MENU NAVIGATION