장음표시 사용
471쪽
conditionem homines accedant, - ut videre est ex mania , lycantropia , rabie.
II. Errores dividere possumus in theoreticos& practicos; cum quid opinamur verum quod falsum est, ut solem moveri, terram staret , error ille theoreticus est, ctim inde nulla pathemata subsequantur et si vero judicamus verum quod falsum est, ita ut inde pathemata gravia subsequare tur, error est practicus , ut cum maniacus melancholicus amicos suos pro hostibus habet , a quibus insidias , venequm & mortem timet, aut cum quis vertiginosus imaginatur domum inclunare dextrorsum , & se inde pro metu sinistror sum praecipitat.18. Prior error mllucinatio , Graecis lito, dicitur , ut in syrigmo, suffusione ; alter erro vocatur delirium , Graecis paraphronia, quoties
scilicet pathema delirantis ipsi soli nocet, ut in nos algia , tarantismo , hypochondriasi , pano-phobia ; furor vero dicitur si animi pathema ad
manus violentas sibi, aliisve inferendas, adebaque ad grave damnum eum inferat, ut titania , melancholia , rabies , nymphomania, daemonomania, &c. 1 v. Inter hallucinationes referendae sunt vesaniae , quae a vitioso organorum externorum statu
oriuntur, illaeso judicio ; ita ut cerebri vitium nullum adsit, ut in boulimia , cacositia, polydipsia, & juxta quosdam , in vertigine.
Eo. Ex sola fibrarum cerebri contonantia, Seditanantia, qui rectam hominis rationem , & v saniam deducere tentant, nullo -habito respectu ad imperium libertatis in proprias animae actiones , & sua pathemata , illi materialis is , vel inviti velificamur : si erroris causa foret mere meis
472쪽
chanica , nullus error deberet imputari; adeo sde philosophia morali & jure actum esset, ut impii Spinoetistae existimant , qui moralitatem a
tionum fabulis accensent. EI. Error non solum procedit a vitio corpo- reo , ut a retinae obstructione suffusio , a vitio labyrinthi syrigmus , &c. verum etiam a neglectu suarum facultatum, aut ex eo quod in vero inquirendo , & judicio excolendo non satis invigiis
laverimus ; unde libertatis nostrae abusu deinceps errores corrigere nescimus. Sic rusticus suffusione Iahorans revera muscam prae oculis volitare j dicat ; Philosophus vero hunc errorem agnoscit,
re ab illo se liberat; ebrius duplicem candelam adesse judicat i strabo mentis excultae errorem strum brevi dimittit, & unicam cernere agitescit. Ipse vidi hydrophobam, quae pathemata sua religioni & rationi subnaittere assueta, affatim aquam hibebat, neminique ullo modo nocere parata erat; & recte monet ili. Delauit bruta & rusticos solum in hydrophobia astantes minitari; homines vero rationem excolere assuetos , minime.χχ. Errorem ab organorum externorum vitio
ortum corrigere facilius est , quam qui a vitio cerebri oritur; scilicet errorem corrigimus, I'. mutuo diversorum sensuum , & imaginationis a xilio ; Eq. ope attentionis , abstractionis , & jindicii ; auditus errores visus tactus corrigunt; visus errores audituS , tactusque arguunt, ut patet ex historia illius adulti , cui Cheseidenius cat ractam congenitam abstulit, visumque dedit, quique solo vim corporum ' distantias , figuras , minime distinguebat; deinceps vero tactu & auditu visui conitinctis optime distinxit ; ergo si imum tantum sensus organum laesum sit ,i errorem fac,
473쪽
lius erit corrigere, quam si in emporio affecto plures divertorum organorum fibrae nerv eae lae dantur . praeterea cum cerebrum ipsum laesum est, gravius percellitur animais quam cum organum ad vitam minus necessarium laborat , ut oculus ;ergo huic attenta malo minus apta est ad ope rationes, quae errori corrigendo necessariae fiunt, dum hallucinationes sunt, fugaces. Vertiginosus primo instanti timet, altero errorem suum agnoscit, at phreneticus maniacusque errorem suum non agnoscunt. 23. Quo erroris objectum ad vitam, aut felici tatem nostram magis conducere nobis videtur, eo pathema subsequens vehementius est: et fere omnes
maniaci somniant se hostibus gladio aut veneno armatis stipari: & nunquam, si abesset ille timor . in furorem adigerentur et melancholici qui vitam suspendio aut submersione finiunt sortem , morte illa multo pejorem se manere somniant, & stata praesente multo magis quam a futuro cruciantur. Hydrophobi quotquot accedunt homines , tot hostes scyphis ac phialis armatos judicant, quibus ad bibendum cogendi sunt, & ipsi potum cane pejus & angue timere se dicunt ; non mirum itaque si eos sputis , minis, ululatibus re
1 . Licet maxima vesanorum pars vitio Organorum , vel cerebri primario deliret, non rari sunt tamen apud quos vitium primarium Contraxit anima ; notum est puerulos qui noctu utcumque soli domum obambulabant sine metu , st tim atque numquam satis punienda ancillarum Manicularum garrulitate , fabulas de larvis , vam- Piris , manibus , hauserunt , misere torqueri incia Pere nocturnis terroribus , sibi mille somnia in
474쪽
lecto , aut in tenebris fingere, unde in metam choliam, aliosque graves morbos incidunt. a. s. Observat Felix Platerus moriones bene multos , qui quaestus gratia apud Magnates mimos , histriones & stultos se simulant, ut ipsis Placeant, demum reapse longa assuetudine desipere. Asserit Ovidius plures qui tantum se am turos finxerant , reapse amore deperiisse; plures puellae amicarum suasu & exemplo ad gypsume vorandUm, quod abhorrent, incitatae , pici deinde revera laborant, & pauci sunt qui tabaco- maniam simili modo non contraxerint; adde quod deliria febrientium , ut somnia dormientium Ve sentur circa objecta quae sanorum & vigilantium animis antea versabantur, horum vero ideam abjicere prius poterant; febrientes vero aut do
mientes nequeunt, cum sensuum suorum non sint
compotes ; hinc patet principium horumce morborum non semper esse Vitium corporeum, ut Boerhaavius male innuit, & Spinoχistae pronum
tiant.16. Multi in vesaniam incidunt, ne dicam omnes ex pathemate , seu idea objecti, quod vehementem cupiditatem aut aversationem in ipsis Excitavit, adeoque ob ideam boni animi, ut salutis , honoris, loci quem adipisci cupiunt, aut
amittere metuunt; boni eo oris, scilicet sanit, iis, formae ; boni foratinae, ut opum quas com servare desiderant, vel perdere timent vehemen
a . Sic plures sunt melancholici qui se damnatos esse metuunt , inde vero desipiunt ; alii cui a Magistratibus, Iudicibus, Militibus se inquiri putant , & famae, vel vitae detrimentum
pati metuunt , inde delirant , plurei mulieres PN
475쪽
senescentes ex detrimento formae , plures: mercam
tores ex fortunae , litigantes ex litis , adolescentes ex amasiae suae jaliura insaniunt; daemonomania obsessorum, vampyrorum , maleficiatorum, sagarum a pathematis vehementibus pendet , ut sigillatim in speciebus videbimus.18. Docet observatio quod si historiam cujusdam facti audiamus , in qua omissa sit temporis , Ioci, aliarumque circumstantiarum determinatio , nobis illico fingimus locum, tempus , ut noctem, vel diem, aliasque circumstantias, re sic casum omnimode determinatum imaginamur; haec est itaque lex sensationum , ut idea unius objecti excitet in nobis ideam omnium circumstantiarum quae illud concomitari solent. Es. Falsum es: fibras cerebri medullares e tensas, elasticas, cum resecti ipsi nervi minime
se retrahant; falsa est itaque hypothesis, quae systema fibrarum illarum chordis clavi cymbali
confertur , & quis asseritur pulsata una caeteras eo vividitis resonare, quae sunt ejus alterutrae harmonicae , ut unis onus , octava , &e. nec enim ulla est ratio cur credamus fibras quae repraesentant colorem, figuram, aliasque qualitates utcumque diversas unius hominis , ejusque vestium, eas inter se, minime vero cum aliis esse hammonicaS , quae tamen omnes audito illius homianis nomine juxta hanc hypothesim debent resonare silentibus caeteris ; ergo illa idearum acces.soriarum conjunctio minime mechanicis musices
legibus tribuenda videtur , sed dissicultati res in abstracto concipiendi, & facilitati illas in commeto , ut saepius fit, perspiciendi , adeoque comsuetudini. 3o. Cum itaque ob hilarctum, pressionemve
476쪽
quarumdam fibrarum medullarium emporii quaedam ideae in anima excitantur , quae eam fortitis assiciunt, anima v. g. metu perculsa ad hanc tanto fortius attendit, quo minus ipsi momentosae caeterae Videntur , aut quo ob opinionem Praeconceptam , motivum metuendi illi fortius ubdetur , statimque huic ideae simplici alias comites metui fovendo , vel augendo aptas adjungit; sequi somniando cogitavit se criminis cujusdam ii simulari, cito satellites , judices, tortoreS , patibulum hisce consociat; unde mire discruciatur, febrit, sudat, & tandem evigilat, atque
de errore suo visu , auditu , v 'rho circumstam tiarum collatione monitus resipiscit.
3I. Verum non ita resipiscit ille , qui ob fibra. Tum emporii constans & permanens vitium, in- farctum inflammatorium , siccitatem , rigiditatem
fixam , priorem metum excutere non potest , aut
si defervescente sanguinis impetu , in febris remissione, resipiscat, febrili excandescentia reveritente iterum delirat miser. Nec objectum delirii dimittit, nisi altera cerebri parte magis infarcta aut excalefacta a novo pathemate fortius quam a priori assiciatur.32. De caetero quandiu objectum delirii idem remanet, quod quandoque per integrum aegritudinis decursum perseverat, quidquid agit & loquitur delirans , praeconceptae ideae consonat, &consequens est , & licet anima sit in continuo statu statum suum mutandi, atque sit nobis impossibile ad unam ideam simplicissimam per duo temporis secunda attendere , quin ad ideas ipsi comiunctas evagamur ; interea ab objecto primario non semper recedimus; ita licet delirans vide
tur Pandoque multa deblaterare , textui Pria
477쪽
mario intermiscere, non raro accidit, ut per dies integros discursus, ejusque actiones sibi cohae
33. Merito itaque definitur a Pitcarnio delitarium Pellantis somnium . quippe ut in somnio , ita in delirio nullius sensationis sumus conscii,
seu res praesentes. non appercipimus, & absentiabus tantum detinemur , seu sensationes omnes sunt obscurae ; phantasmata vero clara nos assiciunt , judicium vero minime laeditur , cum c ex praeconcepta idea imaginaria recte judicent, de appetant delirantes. 3 . Clim delirantes objecta praesentia obse
rissime aut nullatenus appercipiant , eorum rati cinia non determinanitur ab objectis externis, seu circumstantiis non respondent ea quae appetunt , loquuntur & agunt sed respondent imaginationi , quae ab interna cerebri dispositione maxime determinatur. Merito itaque dicit Boemhaavius in delirio esse ideas , quae non respondent objectis externis , sed internae cerebri di positioni, & illarum idearum exortus est causa delirii, quatentis anima ad eas solas attendit, dea circumstantiis non assicitur.33. Verumtamen in maniae paroxysmo cum magna est agitatio in cerebro , ita velociter excitantur diversae omnino objectorum ideae, ut nullam invicem cohaesionem habeant, adeoquo cum ex ea actionum & ratiociniorum cohaesionis
judicemus de judiciorum consequentia , non miram si in hoc casu ipsum judicium maniaci nobis videatur depravatum, atque sunt optimi Auct res , qui in hoc maniam a melancholia distin tam esse volunt, quod melancholici consequenter
478쪽
ratiocinentur ex praeconcepta idea, maniaci ver minime sibi cohaereant, sed reapse limites interutrumque morbum assignare difficillimum est, iique vix nisi gradu differunt in certis individuis. Praxis. 36. Cum hallucinationes, ut vertigo, brisemus, diplopia, &c. nullum cerebri vitium agnoscant pro suo principio, nec maxima pars cupiditatum & aversationum , ut boulimiae , cacositiae, polydipsiae , &c. in illis curandis corrigendum est organi determinati vitium, ut stomachi in bo Iimia, auris in syrigmo , oculorum in diplopia ,
quorum proinde morborum nil habet comm therapetas quam quod medicamentis cuique o gano convenientibus sit utendum , iisque diversis pro diversitate principii eos excitantis ; interea tamen quoniam omnem vehementem cupiditatem& aversationem sedant, quae sensationem obtundidiunt, in illis narcotica & sedantia videntur generaliter indicata 3 . In maniacis Vero , melancholicis , aliisque
cum cerebrum peccare videatur , non solum remedia topica conVeniunt, vertim etiam ea quae
vitium. sanguinis & solidorum hic iuspicandum corrigunt, scilicet humectantia, laxantia, diluemtia, necnon ea quae sensationes compescunt, ut narcotica ; demum cum remissior est morbus, Maeger intellectu suo potest uti, auxilia moralia non negligenda sunt; etenim illa deliria saepius ex eo procedunt , aut foventur , quod judicent sibi magnum malum impendere , Ut paUpertatem ,
inflagrim , mortem, aut magni cujusdam hom
479쪽
jamaram se patas esse ; verum si qtud apud eos
vZleat ratio , ut valet initio morbi, facile est magnis rationum momentis hanc praejudicatam opinionem evertere , furit νerba S νoces quibus hunc
depellere morbum potest Medicus philosophus. 38. Sapientis esset ut felicitatem assequatur, eam finem semper sibi proponere , & media certissima ad eum scopum attingendum adhibere . ad
hanc conferunt bona , quae ideo omnes quaerimus avidi; verum non omnes aequali sapientia eligiamus ; ea certe aliis anteponenda sunt, quae Omnium maxima, quae fortunae non obnoxia, quae sola mentis aviditatem explere possunt: talia certe sunt hona animi, quae ideo bonis corporis anteponenda , & prae quibus bona fortunae sunt mersequisquiliae, quibus frui dulce est, adhaerere intapientis est . Insani omnes bonum quoddam fluxum re labile misere ambiunt, diliguntque. Sic sunt
adolescentes, quos etiam mentiri saepe non pudet, qui ita laeduntur a contumeliosa mendacii exprobratione , ut hoc dedecus suo, aut adversarii famguine eluere non dubitent, & si inulti sunt, in morbum , ut melancholiam delabantur; hoc furore tamen apud Sapientes multo plus eos ins mari certum est, quam ab ultione decorari ; misera felicitas, quae ab alterius arbitrio pendet. 3s. Itaque insanientes falsis moralis philosophiae principiis imbuti possunt ratiocinio ad rationis usum revocari , modo velint nobiscum per pendere quid vere bonum sit, quid aliis anteponendum , & cujus possessione contenti caeteris tuto carere valeamus: voluptas equidem estiumma honorum; sed ea debet esse constans, inconcussa, sincera , re vera , nullisque obnoxia damniS.
480쪽
n Nam quid velle potest homo, ni vult esse beatus,n Hoc unum variis quaerunt in motibus omnes ;M Vos per delicias Sc lenimenta dolorum , D In quibus ut vento fluviique fugacibus undiso Nil stabile est, ubi se veri spes conscia fundet; M Quos bona nulla movent, nisi quae infinita putentur,n In virtute Deum, atque Deum in mercede requirunt.
o. Praeter moralia sunt etiam auxilia physica, qtiae morbo radicato saepius inutilia sunt, nisi a febre fugaci sustineatur delirium; notum enim est maniam, melancholiam , similesque morbos chronicos difficillime sanari, & hypochondriasim ipsam, licet multo leniori delirio stipetur ; ob id cruxta opproba tum Medicorum vulgo dicitur; cum autem in ipsis fibrarum tensio, & sangiuinis viscositas ad siccitatem vergens ut plurimum morbum foveat, nihil diluentibus , refrigerantibus,& potissimum balneis felicitis succedit. I. In melancholia vero & hypochondrias optimum auxilium est itineratio & equitatio; quippe cum maxime referat ideam morbificam, qua aegri torquentur, depellere, nihil est ad hoc
utilius quam animae attentionem ab hac in alias, easque varias ideas divertere et docet autem observatio, homini iter facienti; vel equitanti comtinuo varia nova & grate afficientia obversari objecta , quae successu temporis animam a priori idea revocant; interea dum purioris aurae respiratio, & moderatus muscuIorum motus sanguinis lentorem resolvunt, perspirationem adjuvant, famem & digestionem restituunt, somno, que pacato ansam praebent.