Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, juxta Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomus primus

발행: 1763년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

PRO LEGO MENA. 6s1d tantum in nos suscipimus ut fundamenta philosophicae notalogiae hocce aevo minus cognita aut neglecta , quae tamen, me quidem judice , necessaria sunt, paucis tradamus , in quibus certe si nexum & ordinem exquirerem, multo proli xior essem , caetera ex instomo , Boerhaavio , Pitcarnio , Shcreibero, aliisque cognita suppono. Atque quoad fundamenta ontologica, psychologica & mathematica , ea omnia solus fere suppeditare potest celeberr. Wolfius, cujus terminos utpote definitos, & propositiones demonstratione munitas in usum vocare ; nequZquam vero iterum definire nec demonstrara

meum est.

111. Homo est aggregatum ex anima

motabili atque machina hydraulica simul unitis. IE3. Humana machina ita a summo numino est fabrefacta , ut ejus singulae partes & actiones ad totius conservationem seu tutelam & medelam mirifice conspirent. Sic oculus ita structus est, ut ejus singulae partes eo colliment, ut nitida objectoriim externorum imaguncula in retina depingatur, unde moneatur anima de objectorum sibi utilium aut noxiorum

praesentia: media per quae ille finis attingitur

sunt corneae convexitas , pelluciditas , radiorum res angibilitas , eorum a crystallino refractorum ConUergentiae ; verum ut cornea sic pellucida servetur , lacrymis affuentibus lubricari debuit , ab externarum injuriarum accessu per palpebras , earumque nictationem muniri debuit , globus

appositis musculis versus objecta dixigi , pupilla

ad moderandam lucem nunc constringi, nune

dilatari , &c. IE . In hoc autem sita est sapientia , ut finem

Tom. I. E

72쪽

utilem sibi proponat agens , ad quem obtinendum

media optima dirigantur et cum autem humanam machinam attente consideranti pateat ejus singi Ias partes in sui & totius conservationem ultimo

conspirare , & singularum actiones dirigi in fines

proximos, qui sunt media ad finem obtinendum aptissima, quin humana machina a sapientissimo Creatore sit fabrefacta nullum est dubium. Ia 3. Vita animalium est coexistentia actionum cordis , & in natis pulmonum , cum actionibus animae : posita actione ponitur vis , quae ejus est ratio sussiciens , adeoque hira vires vitales &animales coexistentes audit. 116. Vita Remcta est complexus omnium actionum in totius conservationem tendentium; ut autem in eumdem finem consentiant, non omnes

actiones possibiles eodem tempore, eademque aetate debent simul exerceri, sed somniis & vigilia , manducatio & dejectio , accrescentia &generatio diversis temporibus peragi.11 . Persino est sufficientia ad finem, seu

plurium diversorum consensus in unum finem: Deus vero creavit hominem perfectum, & ita ejus organa construxit, ut singula in totius co servationem mirifice conspirent; quoties itaque

organorUm omnium actiones in totius conservationem tanquam in unum finem consentiunt, &finis a Deo intentus attingitur , & vita hominis huic fini conformis perfecta dicitur. IES. Sic actiones omnes oculi ad perfectionem tendunt, cum ipsius figura, pelluciditas , mobilitas , proportio ea sunt, ut objecta possint in retina sui imaginem , quantum fieri potest, amplam , nitidamque & claram depingere, pabPebrae injurias externas arceres singula fluida

73쪽

PRO LEGOMEN A. cytalidaque nutriri & a putredine immunia ser

vari.

11'. Si pupilla solito magis dilatetur , campus visionis eiusque lux majores sunt ; sed visio imterdiu confusa evadit; si solito miniis constri gatur, campUS visionis minor, lux minor est ;sed in magna luce visio est distinctior; datur autem certa pupillae apertura omnium utilisi1ma, ex qua productum ex distinctione , claritate & amplitudine visus est omnium maximUm, atquE EA Rumgetur in tenebris , decrescit in luce meridiana , atque mirifice aptatur ad diversas objectorum distantias , ea dispositio visiam quidem limitatum facit, sed intra datos limites perseetum : adeoque perfectio humanae machinae consistere potest intra certos limites , uti perfectum est microscopium , etiamsi remota objecta non attingat, modo finem ob quem ab auctore suo constructum est ,

iso. Homo gaudet viribus limitatis, seu non nisi datum virium gradum obtinet, ejusque actiones vitales & animales sunt finitae ; errant itaque illi qui sanitatem ex actionum vigore aestimant, cum insecta minimis viribus praedita aeque sana& perfecta sint ac boves ta elephantes multo majori vigore praediti.

13 i. Sanitas historice considerata est concumsus phoenomenonun quae vitam & struct ram perfectam. designant. Galenus qui sanitatis nomino intelligebat functionum exercitium laetum, conctans & facile , persessionem reponebis in qu tuor conditionibus , scilicet sanitate, integrietate , robore & forma seu pulchritudine I 31. Ad sanitatem concurrunt perfecta partium

omnium combinatio , quM si sit partium sensibi-

74쪽

68 Mou AORUM CLASSES.Iium, practura dicitur ; si insensibilium, vocatur in

sollicis rexetis , in fluidis vel miscela. Strucitura perfecta est , cum ades: totius corporis deubita integritas & forma , seu concinna proportio, decens firmitas & connexio, qualis ad functionum perennitatem ta totius conservationem requiri

turo

133. Verum illa machina sana non est nisi vivat , nisi motore interno donet ; nulla enim machina agit sine motore, & vita ejus perfecta est complexus actionum tempori , aetati & sexui convenientium in totius longaevitatem conspiram

Quae concurrunt, illa vel invicem coexistunt, vel sibi mutuo succedunt, adeoque datur ratio illius concursus , seu unum dependet ab altero, vel cum altero connectitur: cognitio vero sanitatis philosophica ea est, quae rationem sussicie tem reddit hujus mutuae connexionis: haec vero ratio captu vel inventu difficius est, ut probat circa eam medicorum dissensus.13 . Essentia scilicet sanitatis est poros inter& fluida proportio juxta Asclepiadem; qualit tum primarum justa temperies ex Galeno; expeditus & aequabilis sanguinis circuitus ex Pitcarnio: aequabilis liquidorum fermentatio ex millisio; vel expeditus humorum placide fervescentium ci cultus cum idoneo fibr uni tono , teste Burette :solidorum & fluidorum aequilibrium , docente

HEC eto et nos vero machinam omnem bene se habere atque decenter agere putamus, cum quoad crasim fluida , solidaque quoad structuram ad finem machinae , cum ipso motore Concurrant , ita ut quam maximas vires servet motor, & quam

minimas impendat.

75쪽

I3s. Sic cor bene se habet, cum talis estrius textus , ut flecti, contrahique se patiatur Mita fabrefactum est , ut sanguinem accipiat altern tim, & dimittat ea vi quae ad circulationem per omnia vasa sufficit , da ut non torpeat motor Mmotus, ut in syncope , typothimia ; nec de viriabus suis ultra quam par est impendat, ut in symcope & febre : sic enim & actiones , quibus a Deo illa machina destinatur, ficile & constanter perfici possunt, de propter illam virium parcia moniam longaevitas seu perennitas virium conse

vatur.

136. Mutatio , quae statum corporis re animae simul perfectiorem reddit , . sana dicitur, atque si conspicua sit vel sensibus possit percipi, ea

Phoenomenum fanitatis vocatur . illa vero phoen

mena duplicis sunt generis, ve, enim ea consis, tunt in motu sensibili per visum, tactum ,. audimium , & Functiones vocantur ' ut loquela , resipi ratio , contractio muscularis , incessiis, dejectio, mictio , exspuitio , &c. vel consistunt in sensibili partium dispositione , sed sine motu partium comporis sensibilium anifesto, & ea otialitates ditet consueverunt a Medicis, ut figura , color , situs, magnitudo, &c. 13 T. Mutatio, quae hominis: statum minus pedi

Facultates hominis aliae corporibus animalis propriae , Manimalis dicuntur, ut facultas cognoscendi , appetendi, movendi , respirandi de pulsandi in corde re arteriis. Quarum aliae vitales dicuntur, ut respiratio re pulsu&; caeterae animales vulgo vocantur, quia ab anima pendere solae pa- tantur ; facultates vero ipsis metabilibus communes quae vegetabiles possent nuncupari, sunt facultas crescendi , -- triendi , digerendi. secernendita senerandi.

76쪽

o MORBORUM CLASSE s.

fectum facit vel ostendit, morbosa dicitur, eaque sit conspicua , fmploma vel phaenomenUm mo hosum nuncupatur; symptomatum Vero duplexes: genus scilicet in fundione , Ut raucedo , clavi dicatio , palpitatio , pulsatio frequens , ejectio frequens , sudor immodicus , &c. & in qualia rare , ut flavedo in aurigine , asperitas in scabie, odor in OZaena, tumor in ascite, rubedo in fe- ihUS. 138. Fluidi solidive prius in corpore contenti exitus seu emissio extra corpus vocatur in genere exeratio Vel eVacuatio , sed ex definitione allata Evacuatio es: motus partium corporis conspicuus; Ergo functionibus est: accensenua; unde alia est functio in motu solidorum conspicuo, qualis in ambulatione , loquela, dec. alia in motu fluidorum extra corpus , ut in mictione , exspuitione. Unde - se itur divisio symptomatum ab Antiquis iniunctione, in excretione , & in qualitate ubitatiS. 13s. Morbi omnes hominis statum imperfectio.

rem faciunt quandiu vigent , quod enumeratione patebit ; morbi autem omnes reducuntur ad finhrem , inflammationem convulsionem , paralysin , anhelationem , dolorem , vesaniam , eVacuationem & cachexiam: ostendendum est in illisve structuram , vel crasim vel motoris vires non in longaevitatem consentire eo modo quo in satu perfecto. 1 o. In febre vel fluida solito viscidiora cana-Ies suos infarciunt, vel acriora eos stimulant, unde vires vitales ad ea discutienda vel corrigenda evehuntur, absumuntur majori proportione quam ut positiat pari pasita resarciri ; variat itaque

illa optima virium impensa (a 3 quae Parci'

77쪽

monia longaevitati prospicit, dum nulla 1mpendent sanitati pericula. I I. Morbi inflammatorii virium vitalium dispendio , eoque magno fiunt, ut febres ; adeoque de Iongaevitate hominis detrahunt, sed praeterea doloris Ac debilitatis causa hominem a functionibus consuetis avertunt , & suppuratione in quam vergunt, integritati machinae no

cent.

1 1. Convulsivi morbi sunt quoad nervos idem quod febriles quoad vasa sanguifera ; maximo virium animalium dispendio fiunt unde summa sequitur debilitas & functionum sanitatis feriatio. I 3. In paralyticis nervi qui ad meum finem

sunt fabrefacti ut animam moneant de oblect rum noxiorum & utilium praesentia, jam impressionibus eorum transmittendis sunt impares ;ergo ad totius conservationem & cautelam non

concurrunt.

1 . In dolorificis vires absumuntur , ut in i flammatoriis ; atque anima dolore detenta caeteris fiunctionibus exsequendis impar est atquet integritas nervorum labefactatur. I S. In Vesanis anima , cujus finis praecipuus est verum dignoscere re bonum appetere nec Vero cognoscendo , nec hono sectando apta est ,

nec etiam fini propiori , seu sanitatis tutelae pars ejus nobilior scilicet intellectus invigilat, dum ideis absurdis & appetitibus depravatis transve

Sum rapitur.

I 6. In Evacuatoriis morbis , vel continuis excretionibus functiones principes turbantur , vel immodicis effvxibus vires exhauriuntur; adeoque diverso ac in sanitate modo distribuuntur imlongaevitatis detrimentum.

78쪽

i MORBORUM CLASSES.

in . In cachecticis demum forma, color, emteraeque apparentiae a statu sano tantum discrepant quantum interna solidorum textura , structura,

fluidorumque crasis ; sed cum a perfecto statu non possunt machinae discedere , quin in priorem ruant, evidens est in his morbis structuram &Erasim non eamdem esse , quae est ad longaevitatem neeessaria utpote perfectissima (11 . I S. Hinc concludere licet a morbis omnibus statum hominis imperfectiorem fieri , quandiu

viget morbus, adeoque morbos omnes malis physicis esse annumerandos. Maltim enim id est quod nos statumque nostrum reddit imperfectiores. I s. Quoniam vero malum ratione cujus ab infortunio graviori liberamur in eo statu bonum est respectivum: si dantur conatus naturae quorum ope a causis morbificis , aut pejores morbo inducturis liberemur, illi conatus salutares dicum tur quod in homine iocum obtinere quotidiana doeet observatio et verum illi conatus sunt mut tiones morbosae (1 3 3 . adeoque morbi dantur; itaque morbi salutares qui scilicet a morbis multo pejoribus nos immunes, servant, quique proinde licet in se sint malum absolutum , ctim a malo graviori nos liberent, pro bono respectivo possunt haberi, sic vomitus spontaneus vel arte excitatus , qvi crapulosum ab apoplexia ingruente excitat, morbus est salutaris et diarrhoea quae febrem gravem avertit, utilis & bona cenietur; febris imtexmittens , quae epilepsiam tollit, pari titulo lase

daturo

rso. Nulla in corpore mutatio fieri vel co cipi potest nisi per motum ; sed omne symptoma mutatio est (13 . adeoque fit per motum vel internum , vel eXternum . mutatio status , cujus

79쪽

P R o L E G o M E N A. Is ratio sussiciens continetur in subjecto, cujus si

tuS mutatur, vocatur actio ( Ontol. y13 - sed ratio sufficiens symptomatum fere omnium continetur in ipso homine, ut attendenti patebit: ergo omne Eere symptoma debetur actioni partium hominem constituentium. Excipiendae sunt laesiones evidentes a causis externis, ut vulnera . comtus1ones , fracturae, quae non morbis , sed affectia hus seu vitiis accensentur. 1 1. Actio omnis est effectus virium immediatus , seu sine vi nulla datur actio , & posita vi ponitur actio, nisi detur resistentia ipsi aequalis( Ontolog. 18. cum autem mutationes morbosae plurimae fiant a partium hominis actione , dantur in homine vires, quae ipsius statum mutare , a que symptomata inducere possunt; morbi autem, si ex horum numero affectus excludamuS, omnes a viribus humanis dependent. Ist. Omne ens quod potest vires exerere seu agere, potentia activa vocatur seu facultas ( tol. 16. overtim in homine partes tum fluidae , tum solidae , thm substantia incorporea seu anima, vires exerunt, agunt in se mutuo, in qua actione mutua vitale consistit commercium, adeoque mutationes morbosae corporis & animae potemtiis activis seu facultatibus sunt ut plurimum tribuendae.133. Hoc ulterius patebit si ad classes more

rum recensitas attendamus, ut febres , inflammationes , &c. licet enim illis occasionem praebeant corporum externorum ut applicatorum & ingestorum actiones, ipsi tamen morbi nunquam ex riuntur nisi vires ipsius hominis exerantur , Ac fiant mutationes in corpore a fluidorum, solidirum, aut ipsius principii vitalis & sentientis viribus.

80쪽

Is . In cadavere vigent facultates vegetabiliabus , & machinis hydraulicis communes , ut gra. Vitas, attractio , elasticitas , & quae ex his forte pendent putrefactivus &l fermentatiVUS motus, dissoliatio , relaxatio , condensatio , pilorum,

Unguium Vegetatio, fluidorum lapsus, & pressio

versus imas partes , colorum, Odorum , semita. tiS mutatio , adeo que symptomata in qualitatibus mutatis , & pauca in excretionibus quia paucae Excretiqnes fiunt independenter a sensu & motu musculari; nullae vero fiunt in cadaVere muta, tiones quae pendent a perceptione , appetitu , motu musculari, motu pulvis di circulationis ac respirationis ; functiones enim illae animae praesemtiam , & actionem requirunt , adeoque omnes mutationes quae sponte fiunt in homine a faculta. tibus itim corporis, itim animae dependent, Priores vegetabilibus communes sunt, . posteriore, animalibus propriae.

13 3. Principium illud est quod continet in se

rationem sufficientem cur alterum possit existere,

seu est illud ex quo alterius possibilitas intelligitur. Pathologi qui verborum aequivocationem Parum curant, illud causae remotae nomine inhgniunt, licet causa a principio multum discrepet, hinc inextricabilis in arte mledica oritur confusio ;causa , ait celeber. Astructus , illud quod morbum producit, & hanc solam cassae nomine insigniem dam esse facile censeremus , si usus permitteret pace tanti viri dixerim , abusum non esse usum, &hominis esse ut rationi potius quam usui irrationali obsecundet: ipse vero fatetur multum dissicultatis esse in tradenda definitione causae , quia Eliandinum , usu ita volente , solent , sub communi nomine, confundi tum causae essicientes , quae modi

SEARCH

MENU NAVIGATION