Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, juxta Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomus primus

발행: 1763년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

PRO LEGO MENA. TIbum re vera faciunt, tum causae seu ut melius dicamus conditiones sine quibus, quae praesentes quidem morbum non producunt, sed absentes, ne produceretur, impedirent.136. Principia sunt tum conditiones , tum occasiones , tum circumstantiae, nec non materia ,

instrumentum , finis , & prophasis.

Sic quoniam posito sanguinis grumo arteriolam vel venulam obturante , ex eo non intelligiturami vas illud dilatari, atque proinde tumere , grumus ille non est causa tumoris, sed intelligutur tamen non repugnare quominus dilatetur vas ;est ergo principium tumoris , illudque materiale , quia tumoris partem constituit; quoniam vero vas intumefactum est pars organica , cum in ii moris compositionem ingrediatur , illud est prinebitim organicum , sedes & in frumentum tumoris. Si illius grumi haerentia, quae per se tumorem non facit, ad illius productionem sit necessariata, ut multi putant, ex eo dJc1tur conditio seu primcipium sine quo non fieret tumor et si vero principium ad tumorem non sit necessarium, ut vasis angustia, illud tumoris occasio dicitur quatenus huic ansam praebet si causa accesserit. Si vero nec necessarium sit, nec utile , sed praesens, ut rubedo sanguinis ejusve acrimonia , illud principium cimeti antia tantum dicitur. Illud propter quod agens quidpiam exsequitur, Fnis dicitur. Sic si

ideo excitetur tumor , ut materies venenata e samguine secedat illa depuratio sanguinis ea a fnalis ab aliis dicta , frius es: tumoris seu scopus a principio agente intentus. Si tumoris occasio sit vasorum laxitas , vel inspissatio sanguinis acacochylia , Quia haec mere passive se habent in

tumoris productione , & praeviae sunt dispositio

82쪽

nes in corpore , tunc principia proegumena vel PMdispositiones vocantur, ut plethora, spissitudo, intemperies , acrimonia , &c. Sr vero tumoris oecasio sit activa, ut impetus , nisus , pressio famguinis, etiam si ad effectum per se insuffciens, vel animi excandescentia , vociferatio , cursus qui impetum, nisumque illum producat, ea proc tarcticum principium vel excitans dicitur , Graecis prophasis , quoties est evidens & externum.

Causa dicitur illud ex quo intelligitur alterius actualis existentia , unde discrepat a principio, ex quo non actualitas, sed tantum possibilitas intelligitur. Iliud est possibile quod contradicti,nem nullam involvit, sed ideo non existit, quocpotest existere ; posito principio non necessario ponitur ejus sequesa scholasticis principiarum verum posita causa , necessario ponitur ejus essem rus , etiam si nihil aliud ponatur, & hac sola

ablata tollitur. Causa etenim eatenus est causa, quatenus effectum seu aliterum quid' ah ipsa ebversum producit, ita ut effectum sine causa ut causam sine effectu issio dari contradictorium sit.

Quod actu existit, id possibile est , sed: ex causa intelligitur astralitas ; ergo a fortiori possibilitas alterius, atque proinde causae est species primcipii

138. Potentia , . qua vasa humanae machinaeresistunt suae elongationi, aut nituntur ad se decusetandum , Vocanar contractiluas . ut potentia , qui resitant suae ruptioni , seu nituntur in cohaesi

nem, tenacitas nUncupatur.

13s. Pressio fluidorum quae agit perpendiculae

16o. Vis qua collamnassiuidi in hasim antece

83쪽

PRO LEGO MENA. TTdentis agit juxta vasis axim, vocatur Mis Progressi Na , vel pressio secundum axim. 161. Causa tumoris in genere est excessus pressionis lateralis supra vasis aut vasorum contractialitatem. Demonstratio. Vasa eatenus possunt imtumescere quatenus a fluidis contentis distenduntur; sed non possunt distendi nisi a pressione

Iaterali; omnis enim actio fluidorum perpendiacularis est superficiei compressti , atque eatenus resistunt vasa in statu sano fluidorum pressioni, quatenus in sui decurtationem nituntur fibrae tum longitudinales , tum orbiculares , seu pressio fluidi lateralis aequilibratur a vasis contractilitate ; cum itaque pressionis lateralis energia major est vi contractilitatis , necessum est ut vasis fibrae Io giores evadant, & cum pressio illis perpendicularis sit, adeoque directio transeat per axim v sis , necessum est ut fibrae illae ab axi recedant; sed si fibrae , adeoque parietes ab axi vasis recedant , vas intumescit; ergo dato excessu pressionis lateralis supra vasis contractilitatem, vas illud intumescere necessarium est, quod erat probam

16x. Hinc sequitur vas intumescere data eadem ejus contractilitate , si vis lateralis fluidi solito

major evadat.163. Sequitur iterum data eadem pressione I terati, vas diductum iri , si contractilitas ejus

minuatur.

16 . Sequitur etiam tumoris magnitudinem fore in ratione composita ex directa pressionis lateralis & inversa contractilitatis.163. Nec non liquet, cessante contractilitate vasis , ut fit a ruptione ejus , aut, quod inde sequitur, cessante pressione lateriai Euidorum ,

84쪽

8 MORBORUM CLASSES.

nullum tumorem fieri posse a fluidis. Adeoque

limites in magnitudine tumoris esse eosdem , ac

limites contractilitatis vasis, ac limites pressionis afluidis inductae.166. Pressio viva seu collisio illata vasis, quolibet pulsu cordis , eadem est ac quae in basim columnae fluidi antecedentis infertur; sed ea est

ut quadratum velocitatis respectivae columnarum scilicet antecedentis & si1bsequentis : adeoque intensitas tumoris, si vasis contractilitas sit e dem , est huic quadrato velocitatis respectivae Proportionalis.1s . Prestio, quam fluidum exercet in vasis parietes est semper ut vis emboli cordis illud promoventis & urgentis ; vertim ea est mensura maximae velocitatis quam sanguis in dato vase potest concipere ; est enim ea vis , ut illius velocitatis quadratum ex hydrodynamicis, adeoque data retardatione sanguinis antecedentis illa vis est mensura pressionis lateralis , quae tumorem suo excessu inducit. 168. Hinc seqisitur tumorem tunc fore maximum , sub eadem vasis contractilitate, cum famguis vi totali cordis premet vasis parietes , quod accidit cum vas est omnino obstructum, & in hoc casia tumoris magnitudinem pro viribus cordis augeri & minui, quod in variolis accidit; pustulae enim decrescente vitali pressione rece

dunt.

16s. Hinc sequitur etiam tumorem , data eae

dem vi cordis, fore majorem in venis quam in arteriis . quia ( ex Haemastat. Gall. p. 23 I. ) venis obstructis pressio lateralis est maxima , & contractilitas vasis minor ; inde major excessus , cui

debetur tumor.

85쪽

P R o L E G o M E N A. TyI o. Effectus integri suis causis proportione

respondent, mechan. Zq. En alterum criterium, quo causa cognoscitur& a principio distinguitur , ut exemplis jam ad

iis liquet; sum enim excessus pressionis lateralis supra contraditilitatem vasis sit causa tumoris , qua proportione crescit ille excessus ( I6χ - 16s.) vel decrescit; ea crescit, vel decrescit tumor. I E. Sic vase transversim secto , quoniam sanguis antecedens & effvens non resistit subsequemti, adeoque pari prorsus velocitate fluit, nulla est velocitatum differentia , seu nulla velocitas respectiva , nec proinde pressio tum lateralis tum juxta axim vasis ( 166. ut patet ex litem statica Gall. ( pag. a T. n. ioo.) illico vasis tumor evanescit. IT 3. Ligata Vena , major fit tumor quam ligas ejusdem diametri arteria , quia cum in statu sano contractilitas venae minor sit quam arteriae, &tamen in utroque casia pressio lateralis eadem sit,s 168. excessus pressionis lateralis supra contra tilitatem major futurus est. 1T . Ab aequalibus causis, iisdem postis ci cumstantiis, idem semper producitur effectus,

Hamberger. phys . n'. I 8. In Scholis defectu definitionum accuratarUm vulgo statuitur unius rei plures posse dari causas equia causae nomine non causam integram, sed partem causae in effectu integro composito , vel tant m occasionem aut subjectum causae , aut demum quoddam principium intelligunt , verbo causam quodam modo cum non causa confundunt, secus unitas essectus eadem semper es caussa proxima efficiens , Id. ibid.

TS- Qui prD causa tumoris haerentiam se ub

86쪽

go Mon non UM CLASSES.

nis in vase reponunt, illi pro causa principium s 168. tantum assignant , quo semel errore imbuti facile existimabunt eumdem effectum induci posse tum ab illa haerentia , tum a pressione lat

rati , tum a contractilitatis decremento , tum ab aliis diversis , ut putant, causis ; nec mirum omnes ideas confundi, cum nomina confunduntur

IJ6. Ut suam regulam tueantur illi Philosophi

regerunt,tutum a sole indurari, a quo cera lique-fit , adeoque unius causae effectus diversos esse pronunciant. Vertim sol est quidem principium

non vero causa latum indurans; nam nisi accederes humidi exhalatio Sc terrearum molecularum majos seu latior contactus, lutum non obduresceret dato eodem sole; cerae vero mos eculae non ex

halant humidum, sed fluido lucis circumvoluisvelut atmosphaera tenuissima se non nisi per exilia raraque puncta contingunt, unde fluxilis evadi

cera et confusis vocabulis, omnia confundi ne cessum est.

1 . Nulla est scientia in qua tapius errent artifices quam in Arte Medica , in qua tamen erroisit damnosior, si Theologiam excipias ; atqui

fons errorum praecipuus est quod non causas Pro Nausa habeant; Iam hoc , ergo Pruter hoc lnullum pejus & tamen Sequentius ratiocinium. I S. Ut unum alterius causa dicatur, non sufficit ut uno posito sequatur alterum , & eo ablato tollatur, sed requiritur mi etiam ex uno intellig possit alterius actualis existentia, atque ut illiu: causae intensitati proportione respondeat effectu5 quantitas; & quoniam omnis effectus est mutatio , quae sine vi mutante perfici non potest s Iso. necessum est ut quod pro causa habetur vinhabet

87쪽

P R O L E G o M E N A. SI habeat sincientem ad effectum ipsi adscriptum ,

secus ex imo non intelligeretur alterum, quod

exemplis patebit. 1 v. In navigio si quis videat tensis velis navigium progredi, his laxatis quiescere , nequaquam

Tamen velortam tensionem pro causa motus navis

poterit referre . cum illa tensio per se navi motum non possit impertire datis hirundinibus datur arborum multarum vegetatio . his avolatis cessat ;as: quoniam ex hirundinibus non datur intellige dum quod succum intra fistulas arboreas trudit , illae vegetationis non sunt causa. Mirum est omnes fere morborum , quae circumseruntur , musas, non minus illis esse ridiculas. Sanguinis haerentia in vasis per se motum subsequentis quidem reta dat , ergo multum abest quin acceleret, ut in febre accidit ; interea illa haerentia pro causa febris venditatur, ut pro causa tumoris : itemta pressio cerebro illata pro causa convulsionis , quia scilicet principia cum causa confunduntur. Sic Astrologi eventuum causam in siderum aspectu

seu situ retpectivo reponunt, quasi in illo sitae

quaedam nova vis resideret.

18o. Nihil, quatenus est causa , sensibus cognosci potes , Hamberger. phys. Praefat. 33. nec Proinde quatenus est alterius effectus: etenim unum ex altero intelligere est non simplicis perceptionis , adeoque sensus operatio , sed intellectus a nam illatione seu ratiocinio opus est , ut unum ex alio concludamus ; verum causa est illud Ex quo alterius actualitas intelligitur seu infertur ;ergo nihil quatenus est causa sensibus percipitur. Experientia vero est cognitio horum quae ex sola attentione ad perceptiones nostras patent cimolf. Log. 66 . ergo nullam causam, nullum drim. I. E

88쪽

effectum, qua tales, ulla vel observatio , vel experientia demonstrat, contra quam pronum ciant Scholastici. 1 8 1. Prognossis est cognitio causae , & unius certitudo ab alterius certitudine pendet. Ideo quidpiam eventurum esse tuto praesagimus,

quia illud cognoscimus dari, ex quo intelligitur

alterius praesentia, seu quia alterius actualitas cum eo necessario connectitur ; sed posita causa necessario ponitur effectus , adeoque quanto certius novimus illam positum iri causam, tanto certitis effectum praesagimus ; verunt dato principio datur tantum possibilitas eventus , adeoque non repugnat , eo posito principio, eventum non subsecuturum, adeoque eventum quidem conjectare Positimus , certo praesagire non possumus. Quanto intervallo distat certitudo a conjectura , tanto etiam utilitas cognitionis causae & cognitionis principit. Cum navis progrediatur excessu vis venti & fluxus aquarum supra resistentias inertiae navis, ta velocitatis aquae , si illum excessum

accurate noverim, certo dimetiar navis velocitdtem , eamque praesagire & determinare licebit, quia data causa impossibile est quin effectus sequatur, ita cognita causa morbi vel datae symptomatum congeriei, tuto praesagitur illa congeries. 18 a. Diagnosis morborum ex symptomatum cognitione dependet, verum definitio est enmmeratio symptomatum nec plurium neet pauci ram qUam quae ad genus cognoscendum & ab

aliis dignoscendum sussiciunt ( ) ergo dia-osis morborum ex bona definitione dependet. 183. Si symptomata ita cognoscantUr connexa cum altero , ut illorum actualitas ex hoc altero

intelligatur, inde cognoscimus ea esse alteri

89쪽

PRO LEGO MENA. 83

effectus , seu illud alterum eorum esse causam , ac proinde accurata symptomatum cognitio , eorumqUe cum Causis connexionis notitia totam implet diagnosim & prognosim.18 . Signum est ens, quo alterius presentia , vel adventus , vel praeteritio colligitur ( Omolog. si x sed symptomata ita connectuntur cum

causis, ut his positis causae ponantur , vel sequam tur ; ergo symptomata sunt signa causarum praesentium vel antecedentium et morbi vero sunt symptomatum connexorum Concursus . ergo cum ex symptomatis eorum concursus & connexio intelligantur, symptomata sunt morborum signa ,

eaque certa.

18h Principiis positis morbus est possibilis ;ergo principia sunt signa probabilia morborum , eaque plus, vel minus dubia, prout pauciores vel plures casus aeque possibiles , in quibus datis his principiis detur talis morbus.186. Si jaciantur duae simul tesserae , quoniam sunt 36. modi diversi aeque posi1biles , quibus tesserae illae puncta sua exhibeant, facto jactu probabilitas datum punctum appariturum esse est ad certitudinem ut I. ad 3 6. Si datum punctum ut T. sex modis aeque facilibus exhiberi possit, probabilitas est sexta pars certitudinis.18 . Verisimilittido es: probabilitas quae se habet ad certitudinem in majori ratione quam I. ad 2. Sic quoniam plusquam octodecim sunt casus in quibus jactis duabus tesseris possunt exhiberi ni meruS T. vel 5. vel S. vel a. sunt enim illi casus dio. possibiles . iactis illis tesseris verosimile est

fore ut alteruter ex his numeris Punctorum comtingat.188. Incertitudo est probabilitas minor dimidiae

90쪽

8. MORA ORUM CLASSES.

certitudine; sic quoniam ex 36. casibus possibilibus,

numerus T. Potest tantum sex modis contingere, non verosimile esst , sed incertum utrum numerus

septem primo jactu contingat 18s. Distatim est probabilitas quae dimidiam certitudinem adsequat; sic si octodecim sint casus ex 3 6. possibilibus, qui eventui faveant , ille

eventus dubius est; sic si in morbo eventus quiadam ex concursu fortuito totidem principiorum possit accidere . ac eventus contrariUS , uter acob

dat dubium est. 1so. Possibilitas est primus & minimus gradus probabilitatis & cum ignorantia confunditur, vides Graves. Log.

Is i. Quo certius cognoscitur morbi causa, eo prognosis ejus certior, seu eo verisimilitudo eventus magis ad certitudinem accedit; quo plura morbi principia cognoscuntur, eo probabilitas ad verisimilitudinem magis accedit , seu eo prognosis est verisimilior. Is E. Periculam est status in uero sunt casus possibiles quibus malus eventus contingat ; sic

periculum mortis est in morbo , quo caeteris pariabus tot sunt qui fato cedunt, quot convalescUnt ;hoc vocatur Re ictilum simp&m Si casus aeque possibiles convalescentiae sint plures quam mortis , Pericugum minus si vero pauciores, dicitur ; & in hoc casu morbus lethalis pronunciatin ;quia aegrum moriturum est Verosimile , in altero

vero incertum,

Is 3. Quo fundamentum probabilitatis minus est, eo minor est probabilitas , & econtra , Pr babilitas quae ex principii notitia deducitur eo minor est quo minus verosimile est hoc principium in dato morbo concursimim esse.

SEARCH

MENU NAVIGATION