Nosologia methodica sistens morborum classes, genera et species, juxta Sydenhami mentem et Botanicorum ordinem. Tomus primus

발행: 1763년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

rs . Si quantitas effectus viribus cauta proportionata demonstretur, cognitio philosophica

a mathematica omnimodam haurit certitudinei n(W-difc. praef. x Sic si demonstretur ane-vrismatis incrementum proportione respondere , in dato casu, vi trusivae cordis, seu altitudini ad quam sanguis intra rubum verticalem aortae i sertum potes: ascendere, modo non variet ejus arteriae contractilitas , aut eadem data vi cordis trusiva , ejus anevrismatis incrementum respondere ductilitati arteriae , ea cognitio mathematica

omnimodam certitudinem impertit philosophicae ,

atque utilitatem. Is i. Inde enim sequetur experimenta aetiologiae

responsiira esse ; sic experimento sequenti aetiologia potes: comprobari. Sumatur vesica suilla re humana ejusdem capacitatis , deinde appensis isdem ponderibus inveniatur utra ex illis, dato tempore ductilior sit, seu magis extendi se patiatur et quo facto si utrique aptetur tubus verticalis ad orificium , & aqua ad eamdem altitudinem affatiis datur, docet experientia tumorem singularum fore in raelone ductilitatum, seu inversaruontractilitatum , & si deinceps diversa-sit aquae in tubis altitudo, tumoris quantitas, caeteris paribus erit ut aquae prementis altitudo ; sed advertendum est temporis adhibiti rationem habendam esse, quia quae vesica diutius distenditur , ea paulo duct Iior evadit, atque successu temporis magis intuis

mescit.

tio consideratur, ut in tumore generico . cobo tus in quo plures, ut in tumore rubro, dolorifico

pulsatili , duro , &c. I. Causa phoenomeni simplicis debet seorsim

92쪽

gs Monno RUM CLASSES,

considerari antequam ad causam phoenomenorum concurrentium simul deveniamus , sine qua cautela plures errores in Medicina admittuntur ; ideo

tumor pulsat, quia per intervalla sensibilia presico

lateralis superat contractilitatem vasis aut partis tumidae et ideo rubet , quia radios rubros reflectit

Pars , maXimam vero caeterorum partem abso

het, demonstrante Newtono , & ideo rubri radii Plures reflectuntur, quia sanguis ejusdem coloris majorem hujus superficiei partem tingit , tum quia lymphatica vasa plura 1 ibivit, tum quia sanguifera distensa si1blimiora simul & latiora

iant, nec obstat membranarum pelluciditas: ideo dolet, quia fibrae nerveae parietthus vasorum diductorum intertextae distrahuntur et ideo tumor durus est , quia vis sanguinis retropellentis resis fit ne pressione digiti tumor in minus volumen

redigatur , adeoque suam figuram mutet, quod , ut deprimi positi, necessarium et

Is8. Jam vero cum tumor his symptomatibus praeditus dicatur tumor inflammatorius, cum s- , mul calore intenso stipatur , atque cum Omnia symptomata intelligantur ex excessu pressionis lateralis alternae , absolute adauctae , sit pra Vasorum contractilitatem , illum excessum esse tumoris inflammatorii causam consequitur. Iss. Cum autem non idem ex uno intelligat UnUs ac alter, prout ille accuratam vel nullam obtinet Philosophiae notitiam , quod est dati mo hi causa respectu tinius , non ea est respectu alterius , nec dati morbi causa absolute datur nisi quae talis demonstratur , quo pacto demonstretur causa allata tumoris inflammatorii , vide fiasitis in Haemast. Gath de inflammatione 2SQ. Corpus omne perseverat in stata seo,

93쪽

nisi quatenus a viribus impressis cogatur statum suum mutare ex lege prima universi (Nemton. Leg. i. cujus legis nulla alia est ratici praeter Dei voluntatem, adeoque illa perseverantia imter effectus naturales non est reponenda.Eo I. Mutatio motus est proportionalis vi motrici impressae, & fit secundum lineam rectam quavis illa imprimitur ( Neu ton. Ieg. E. ibid. Vulianus est partium solidarum animalis prius contianuarum separatio mechanice facta; fit autem mechanice cum vires ipsum vulnus infligentes agunt ratione molis , figurae , velocitatis & situs quae in sensus incurrere possimi Eo 1. Partes continuae ideo cohaerent , quia per plurimas superficies se tangunt, vis illa cohaesioniS mensuratur ex pondere , quod ad illas dissociandas requiritur , vis autem cohaesionis a minibma remotione evanescit, quia decrescit in dictantiarum ratione duplicata. Vis qua fibrae remembranae nituntur in sui decurtationem , seu contractilitas elastica , est im aequilibrio cum vi cohaesionis usque dum contactus illi minuuntur

facta solutione continui , contractilitas illico labia vulneris separat , re in circularem, flexuram dia ducit , ita ut infixo intra cutim gladio, hiatus vulneris multo major sit gladii crassitie. Sanguis

vehementer distendens venam, vel arteriam nititur ad fibrarum ejus separationem , & aliquando fit ut sic vasa ut anevrismata crepent seu vulne

rentur.

ros. Causa vulneris est vis fibras continuas ab invicem dimovens , major earum tenacitate , seu

cohaesione (138 adeoque cum vis illa dimovenS nunc intra , nunc extra corpus sit , ut vidiamuS , ea resultet ex vi applicata, ut vi

si iiij

94쪽

impetu cruoris , &c. & ex vi insita partium , seu contractilitatis , quo major est vis instrumenti simul & contractilitas, sub eadem tenacitate, eo majus vulnus , Ac sub eadem instrumenti contractilitatis vi , quo minor est partis cohaeficinativa , eo vulnus majus et hinc sequitur etiam vulnus fieri posse sponte sine adaucto nisu sanguinisoc sine ictu externo , modo contractilitas augeatur in majori ratione quam cohaesio , ut cum frigore rhagades fiunt& fi contractilitas simul cum ictu;

energia atque minima cohaesione concurrant, Vulbnus est in eorum singulorum ratione compositae

sequitur etiam impossibile esse vulnus , quandiu cohaesio partium fortior erit viribus tum impressis tum insistis ad partes separandas et unde leviter

distractae partes non vulnerantur, atque ideo Vu nius sanatum iri quoties vel sponte vel arte accedunt ita labia vulneris , & accretione vasculorum omnia interstitiola accurate replentur, ita ut amissius resarciatur contactus, sicque nativa redeat cohaesio atque tenacitas ; falsum est: itaque posita causa Vulneris vulnus non poni, nec ablata tolli, nisi pro causa vulneris instrumentum, adeoque principium proponatUr.. ZO Non minor debet esse cautela in Medico, ut causam morbi a non causa distinguat, quam ire Iudice ne criminis testem pro auctore liaberi, cum de vita humana in utroque casu agatur; nec potest: haec distinctio institu , nisi accurata causae:& principii acquiratur notitia, quae sine disimcta ueonflanti definitione comparari non potest. Veram causae ideam non habent illi qui exemplo vulneris. utuntur, ut probent sublata causae e ctum non tolli, quia nunc instrumentUm cum causa, nilnet uuius cum Uatu Iahiorum vulneris persemperan

95쪽

eor undunt; hiatus vero perseverat ex Iege prima Nemtoni , & producitur ob virium excessum ex lege secunda , nec instrumentum ad vulnus sufficit cum illud ex se sit iners & non agat nisi per vires ipsi impressas , nec vulnus infligat nisi vis

separans sit stiperior partium tenacitate. Zoi. Onctimus ,--ndrome , symptomae tum invicem connexorum morbus est; sic defintiatur morbus a veteribus, teste Clerico ( Historia Medica, Pag. 3 i ii concursus vero est symptomatum constanter sibi coexistentium vel succ dentium series; ea vero definitio est caeteris a teponenda quae notas ad definitum cognoscendum& ab aliis distinguendum suppeditat; verum quoniam symptomata eorumque concursus in sensus incurrunt, partium vero internarum dispositio sensus latet, melior est definitio a symptomatis quam a partium interna dispositione; praeterea ea definitio est antiquissima , nisi hippocraticam

excipiamuS, quae erat quacumque molestia in comPore consans & notabilis , atque usui loquendi Practicorum conformis. Omnes enim morbi sigi latim, ut apoplexia, pleuritis , sincope , dysem teria, &c. vulgo per symptomata sua definium tur , atque adeo morbus in genere per symptomata debet definiri. Eo6. Nullus est tam simplex morbus , cujus symptomata plura non sint, licet enim in definibtione unum aut alterum tantuem symptoma recensere sufficiat, non minus verum est ea simia esse plurima, quod cataractae vel Amauroseos exemplo patebit; coreus enim nori folium vita orbatur, Ut ex ejUS relatu cognoscitur, sed etiam vel labes est in oculis conspicua , ut glaucoma ,

cataracta , vel pupilla laborat mydriasi & inuri

96쪽

so MORBORUM CLASSE s.

hilitate , ut in gutta serena , simulque coec1 prooemdendo manus ad antecessum porrigunt ne in obviae corpor, capite impingant, & in media luce Coelum versus oculos dirigunt, ita ut assueti ex incessu , gestu, situ, aliisque notis plurimia coecos dignoscant. Colica simplex videtur moreus cujus dolor est symptoma constans , verum & agrypnia, & faciei distorsio , & corporis contractio, & decubitus, & dis pnoea, & constipatio, & dysuria, & borborygini , &c. vel alia symptomatae

dolorem concomitantur.

Eo . Quoniam nihil est fine ratione issicienti

datur ratio cur certa symptomata simul concumrant seu coexistant, aut sibi mutuo succedant adeoque connectantur, illa vero ratio est ipsamet connexio organorum , quae in morbis assiciuntur, materies morbificae, quae plures partes simul imfestat, facultatum seu earum potentiarum quae aamateriam illam corrigendam aut eliminandam sib mutuo auxilium praebent: datur itaque connexio eadem quae est inter principia & eventus, causam & effectum. Causa morbi itaque est illud ex quo intelligitur actualis symptomatum connexorum concursus ; verum symptomata sunt mutationes sensibiles in functionibus ves in qualitat bus , & mutationes omnes debentur facultatibustum corporis , tum animae ( 132. adeoque viriabus tum corporeis , tum animatis , de quibu&agendum est, utpote morborum omnium princi=Piis , antequam ulterius procedamu

De Viribus animatis.1o8. Vis dicitur quod in se continet rationem lassicientem actualitatis actionis Ontolog. 221-

97쪽

Puo LEGO MENA. SI

adeoque est causa, cuius effectus actio dicitur ;ubi datur vis , ibi datur facultas , quia nulla actio sine agendi potentia seu facultate; ast ubi datur facultas, non semper datur actio , quia a potentia ad actum non valet consequentia. ( Iia . F cultates hominis aliae sunt ipsi & animalibus aliis Propriae,aliae vero vegetabilibus communes; I i . actiones quae nunquam in plantis Observantur, Min hominibus fiunt , sunt animalibus propriae. In nulla planta observatur cognitio , appetitus , nee

proinde sensus nec voluntas , ut cuique notum est , verum & nullus motus muscularis , cum mucculis careant, seu fasciculis fibrarum quae decu

tatae partes appensas tranSferant , motus enim mimosae musculares esse nullus demonstrat , nubium proinde cordis motum his adscribere licet, cum cor sit musculus, & ipsis nullus sit musculus , nullum proinde cor, nulla Vasorum pulsatio, nulla, teste Halesio, circulatio , nulla qualis in quadrupedibus respiratio ; verum hae omnes func tiones homini competunt, & eas vegetabilium

functionibus opponere licet. EO'. Perperam a neotericis facultates 1 foro Medico ablegantur , quasi vero unica materia su tilis earum vices sola suppleret, vel ex eo quod earum essentia nobis sit ignota verum ea ratione nomen gravitatis , elasticitatis , quarum essentianos latet, ablegandum esset , vel ex eo quod

metus est ne pro rebus mera nomina tradantur ;verum vocabula etiam ficta ut x , γ & quantitates ignotas in suis compulis ita feliciter adhibent sapientissimi Mathematici , ut horum ministerio veritates aliis Philosophis inaccessas inveniant ; sic Mechanici potentias animatas , quarum essentiam non Tam, Ut operarioS , bruta , in praxi a b

98쪽

hent, & in theoria recensent , quarum V1res Meffectus experientia solae cognoscunt. a Io. Nos pari jure facultaties homini proprias sola experientiae cognitas indagabimus tanquam causas efferuium & principia multarum functionum, easque iri ar Mechanicorum considerabimus , quin judicium nostrum de modo, quo anuma agat in corpus, Cartesianae , Leibnitianae Aristotelicae opinionibus interponamus. Sussicit ut nobis quotidiana constet experientia ab anima tanquam principio pendere intellectum, appetiatum , motum muscularem, motum cordis & respirationem , cum illi motus praesente antina dentur, absente seu non agente evanescant, & diaversimode ea mutata vel affecta mutentur, quae certe ratio Mathematicorum Principem Alphonium Borellum impulit ad credendum animam esse principium vitae, ( de motu animal. pag. I. quod fides & SS. Patrum unanimis consensus confirmat , Pouget, Catech. Monsp. p. I. S. I. ch. 2. nec dissentiunt quotquot iuere , si Cartesianos paucos excipiatis, Philosophi , quotquot a Galeno ad.

nos extitere Medici , maxime vero RiVerius ,

Dulaurentius, Baglivius , Lancisius , & inter ne tericos Mathematicos Cheyneus, Porterfield, &c.

EII. Tres sunt praecipuae animae facultates, cognoscit enim , ametit & moνet , quod omnibus

vegetabilibus & fossilibus est denegatum.

EIE. Facultas cognoscendi duplicis est ordinis inferior brutis communis, superior seu intellectus, homini proprius.

213. Inferior continet sensum, imaginationem, memoriam , reminiscentiam. 2I . Superior illationem, attentionem, rest

xionem, sistractionem, ingenium & rationem,

99쪽

PRO LEGOMEN A

quibus in morbis vesanis agemus. a I s. Facultas appetendi duplex est, superior

homini propria, re inferior brutis hominique

communiS.

116. Superior est inclinatio animae ad obje tum pro ratione boni in eo distincte percepti, seu intellecti, & Voluntas dicitur; vel reclinatio animae ab objecto pro ratione mali in eo distincto

percepti, id est intellecti , & Nolanitis Wolfio

dicitUris

Ei . Inferior est inclinatio animae ad obje tum pro ratione boni in eo confuse, id est per sensationem solam percepti, & ea Cupido, vel appetitus sensitivus vocatur. Vel reclinatio animae ab objecto pro ratione mali in eo confuse percepti, re Apersatio num cupatur. c Psycholog. Empyr. 381. JE18. Rursus cupido & aversatio sunt vel d

hiles , vel vehementes ; ultimae vocantur an Epathemata quae in cupidine consistunt , Detinia quae in aversatione ingrata sunt. 2Is. Facultas movendi vel Iocomotiva duplex est ; alia Libertas quae cum noluntate aut cum voluntate determinatur ad agendum ; alia Natura quae cum cupidine aut aversatione motus exseriquitur. 21o. Motus a libertate pendens est vel vola tarius , vel invitus. 2 EI. Voluntarius est ille quem malumus exsequi, quam omittere , nec ipsi repugnat natura , ut ad amicum scribere, amasiam alloqui.222. Inxitus est motus quem quis facit, dum eum mallet omittere , ( Wolfi Philos. l. sol ut invitus est motus quo nefarius ferale pegma conccendit, quo natura repugnante brachium a vitandum Chumrgo porrigimus.

100쪽

s. MORBORUM CLASSES.

223. Motiis a natura productus vel est spontaneus , vel coactus. ZZq. 5ROrataneus motus est ille quem cupido determinat voluntate non repugnante, ut cibos jucundos deglutire in esurie. 213. Coactus est motus quem appetimus voluntate repugnante, Ut conatus ad egerendas feces

in tenesmo , scalptus excorians in pruritu; illos

motus mallemuS non Appetere.

216. Motus tum liberi tum naturales pendenta nobis , & sunt activi; caeteri vero quos ab im-Petu corporum recipimus , aut a gravitate , sunt passivi. Rursus activi dividuntur in assuetos &

11 . Inassueti sunt cum dissicultate & alte tione , ut dum quis choraeas agitare discit, vel scribendi arte informatur. 118 Assileti fiunt sine reflexione & cum aliquali levamine , sive vigilemus, sive etiam do miamus. Sic mulier incogitanter verba deblaterat, ebriosus propositi omnis immemor vinum deglaetit, scretosus dormiendo se scalpit.

22b. Motlas iterum ratione motivi sunt indisserentes , seu arbitrarii, & necessarii necessitate moerali. 13 o. Indifferentes sunt illi quos utrum omittamus vel exsequamur non muItum interest, ut ambulare a dextris , sinistris , vel quiescere. 231. Necesiarii vero quos animi pathema determinat , vel consuetudo dictat , verbi gratia, timidi ex hombardae explosione contremiscunt necessario , iracundi ex injuria accepta fremunt, nec cohibere se possunt; nauseos ingrata medicamina exspuunt ; ob assuetudinem garruli a loquacitate vix possunt abstinere ; pueruli irre-

SEARCH

MENU NAVIGATION