De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

inspirati locuti sunt Gncti Dei homines, ut dicitur secundae Petri. i. ca. ad maiorem tamen firmitatem debilium adsunt Sim chus Papa in ca . aliorum .s3 .q. dices. Aliorum hominum causas

deus uoluit per homines terminare, sed sedis istius praesulem suo

sine questione reseruauit arbitrio. Et quod loquatur de causis peccatorum, patet ex eo quod subdit dicens. uoluit beati Petri apostoli seccessores coelo tantum debere innocentiam, & subtilissimi discussoris indagini inuiolatam habere conscientiam. Et excludens obiectionem subdit . nolite aestimare eas animas inquisitionis non habere formidinem, quas Deus prae ceteris suo reseruauit examini Sc. Innocen. iii. in sermone cosecrationis papae dicit. In tantum mihi fides est necessaria, ut cum de caeteris peccatis deum iudicem habeam, propter solum peccatum quod in fide comittitur, possem ab ecclesia iudicari. Bonita. quoq; s .in extra uaganti. unam sanctam, dicit. Si deuiat suprema potestas, a solo deo iudicatur , ut superius allegatum est. Albertus Mag. Pet de Pal. Hemeus, Viricus, Aug. de Anch. & alij quos resert dominus Ioan . de Tur. Crema. in lib. de ecclesia. hanc uia secuti sunt. quibus magis credendum est quam canon istis multis, ad quos non spectat, nisi secundario de iuris diuini rebus tractare, sicut de usura, sacramentis ecclesit, heresibus & huiusmodi. Haec de secundo. Divi NA scriptura solum casum heresis aperte excipit,dum ut supra allatum est hereticos separandos ab ecclesia instituit, di fans doctrinae p latos, malorum autem morum tolerandos

constituit. Hoc enim nihil aliud est, quam differenti et pro solo heresis crimina: deponendum instituimus quantum est ex diuina lege prslatum, ac per hoc iuri humano reliquas depositionis causas dimittimus quo ad subditos iuri humano, de non subditis. n. nullus statuit. Et de heretici quidem separatione extat textus Pauli Apostoli &Ioan. Euangelistae iam dicti. De toleratione uero, o obedientia & pudientia malorum praelatorum fideliu, extat sententia domini Matth.xxiij. super cathedram Moysi &c. Ee Petri Apostoli. obedite prepositis discolis. qui iam inducti . sunt. Et nunc adiungitur sententia domini Luc. in . manifestans iudicium papae mali in seipsum de in proximum, agendum periPsum dominiim,dum respondens Petro est . quisputas est fidelis

dispensator& prudens, quem constituit dominus super familia suam &c. Et subdit de eodem, quod si dixerit seruus ille in co de suo.

152쪽

de suo. moram facit dominus meus uenire, & coeperit percutem re seruos & ancillas, & aedere & bibere & inebriari, ueniet dominus serui illius in die qua non 'erat, di bora quam nescit,& diuidet eum,partemq; illius cum infidelibus 'ponet. Vbi notanduest primo,quod ad literam loquitur de seruo constituto super familia m. i. ecclesiam, ut glo. interlinearis exponit. Quod patet ex officio. s. ut det illi in tempore tritici me suram. & ex prsmio. beatus ille seruus, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

In quo apparet differentia cui glo. dicio inter subditum N pra latum benefacientem,quia subdito promittitur quod praecinget

se dominus, & transiens ministrabit illi,praelato uero quod super omnia bona sua est constituendus. Notandum est secutido , Odistinguit manifeste crimina tria, in seipsum, in proximum,& in ecum, ac per hoc comprehendit omnia. In seipsum pergulam de ebrietatem . scriptum est enim propter crapulam multi obie runt, qui autem abstinens est adijciet uitam, Ecclesiastici. 3 . In Proximum , per percusionem suae curae comistbrum utriusq; si xus. In deum,per infidelitatem. Et non describit dispensatorem

criminosum in deum perinfdclit litem, sed in seipsum & in proxiimim.& dicit seruum talem confidentem in mora domini , iudi candum a domino per mortem, qua diuid crur a familia. & pendam nationem aeternam cum infidclibus. Haec manifestae simi in litera, b clare ostenditur quod diximus. s. quod quantuni est ex lege diuina. praelati de criminibus ceteris a domino iudicandi statu tiir,de infidelitate autem, ecclesiae iudicio dimissi intelligimtur. ac per hoc, si alii praelati non subessent iuri humano, qasia perappositit sui, subditis alias causas criminum iudicandas, ab ccci si a non essent iudicandi & deponendi nisi pro infidelirate sicut papa, qui quia soli diuino iuri subest in casibus a dinino iure toleratis, nulli sub ijcitur. Quia enim sola negatio statuti casus a iure diuino quo ad papam soli diuino iuri subiectum, sufficit ad ςonstituendam .l gem,quod non potest iudicari aut deponi multo magis expressa toleratio casuum in iure diuino constiatuit ipsum tot sata dum alios autem tolerabiles, si a superuentute

iure positivo, cui substituti ex diuina lege sunt, permittantur. . Vnde inter papam S alios quo ad casum criminis iudicandi& puniendi ab ecclesia, tantum interest, quod in papa locus ab auctoritate diuini iuris negatiuae efficacissimus est , quia scili illi iuri subiectusxst, In aliis aulineo toleratio,nec negatio diui

153쪽

ne legis efficax est: quia quod superius ius no statuit,aut tolerat, inserius ius pol,& statuere,& punire. ut manifeste patet in contrahendis matrimonisis, & administratione sacramentorum: in quibus multa permissa ex diuino iure, prohibita sunt ab ecclesia in sibi subsiditis. Et si absq; uelamine aliquo obumbrante, sententia domini perspiciatur, apparebit quod propter praela tum qui nullum habet supra se nisi dominum culpote constitutu super reliqua familia domini absentis P promulgata est haec sententia. Quod etiam ex eo habetur, quod constitutus super familiam absentis domini,neminem timere describitur, nisi domini aduentum: in cuius mora confisus tanquam neminem habens supra se peccare caepit. De praelatis nanq;. habentibus superiore praesentem in hac uita,non consonat,u, in sola mora domini cofidant. quia habent statim superiorem iudicem , quem timeant ultorem . Non nihil quoq; ad hoc confert, quod Petro futuro Papς hoc dominus dicit. Ex his auctoritatibus perspicaciter intellectis , habetur quod pro reliquis criminibus manifestis noest Papa deponendus. Docens .n. dominus secundum opera malorum praelatorum nolite facere, proculdubio demotis operibus loquebatur. de quibus dixit, a fructibus eorum cognoscetis eos. Ne autem propter adiunctam scandali rationem deponendum putares, docuit Matth. 18. 91 pes, manus, uel Oculus, non tamen caput scandahetans amputaretur. instruens ad literam, q, si aliquod nobis opportunum ut manus, pes uel ocu Ius 9 scandalizans occurreret, praecidendum esset. secus autem de organo habente officium capitis sentiebat, nunquam dices.si caput tuum scandalizat te, abscinde illud, & proiice abs te. Hanc auctoritatem qui credit, Iesum Christum Dei uirtutem, di sapie iam omnia priuidentem, & cunctis prouidentem,non

spernet, sed reuerenter considerabit, non casu nominasse dominum manum . pedem & oculum membra summae necessaria,& tacuisse caput. sed ideo non esse mandatam praecisione capitis scandalizantis, quia nec propter scandalum caput simpliciter pr cidendum est. Dico autem simplicitet, ad differentiam capitis in hac uel illa ecclesia di quia quantucunq; caput huius uel illius ecclesiae praecidatur,seper restat caput ecclesiae in terris papa. c Patet igitur quod nullii extra infidelitate crime notortu ac

standalizans, depositionem papae inducit. Haec de tertio.

154쪽

ad probandum quod papa ex alio cr imine quam haeresis potes deponi ab ecclesia. cap. 27.

MANiFε STATA sufficienter ueritate, quod scilicet si papa est fidelis, nec iudicari nec deponi potest ab ecclesia pro quocunque alio crimine quatuncunque notorio& scandaloso superest allatis in oppositum satisfacere. Ad primum ergo motivum ex parte criminis neganda est sequela,quia nec maior, nec par ratio est de haeresi & aths criminibus.Et ratio iam tacta est, quia scilicet ii delitas spectat ad non esse, alia autem crimina ad malae esse papae. Cum ergo dicitur,aut hoc est ratio ne grauitatis aut nocumenti. dico quod diuisio non est sufficiens,quia datur tertium. s. quod est ratione status. Infidelitas.n. mutat statum hominis, quia facit quantum est ex parte hominis de christiano non christianum. Odium autem Dei licet sit grauius peccatum, ac per hoc faciat hominem peiorem quam infidelitas faciat, non tamen facit de christiano non christianum. Nec obstat quod haereticus restat christianus inuitus ex charactere,quia quod non uoluntarie habetur, non est ab homine inquantum homo,ut in principio primae secundq. s. Tho. dicit. Propter quod fides informis saltem & character, non sunt duo costituentia distinctos status humanos ecclesiasticos , sed unum& eundem statum christianitati si constituunt complere concurorente utroque,altero ut humano scilicet fide,quae non est, si non est uoluntaria,& altero ut hominis scilicet charactere,qui S: sine uoluntate acquiritur c ut patet in pueris & inuite conseruatur, ut patet in haereticis. Propter quod sublata fide mutatur natus christianitatis inquantum erat humanus, quod est mutari ipstimeo modo quo per hominem mutari potest. Mutatio autem status christianitatis, extra christianos hominem ponit ex propria natura,& propterea crimen haeresis non ratione maioris grauitatis, sed mutationis status deponcndum constituit papam,alia autem crimina non .

Et licet haec responsio sufficiat etiam ad alterum membrii de

nocumento,sciendum tamen est,u, aliud est loqui de nocum ut per se annexo peccato,& aliud de nocumento annexo peri accidens, quia scilicet est in isto homine sic disposito. Si enim loquimur

155쪽

mur de nocumento per se, maius nocumentum est annexum haeresi ipsius papae quam cuicunque alteri crimini, quia haeresi quam tum ex se adhaeret doctrina haeretica, quae in capite quantum ex se est,induceret haeresim in ecclesiam uniuersalein, quo maius nocumentum inferri nequit. Si ucro loquimur in isto qui no docet haeresim & bene gubernat&dispensat, hoc est per accidens, &ideo de hiciendum. Ad aliam probationem scilicet, quod noni inuenitur in scriptura sacra expraessum, quod magis sit pro haeres papa deponendus quam pro alio crimine. iam patet resiposio, quod non inuenitur quod magis pro hoc quam pro alio, sed inuenitur in sacra scriptura, quod pro sola haeresi est deuitandus &declinandus, ut patet ex textibus inductis. Vnde non est uerum

quod sit hoc relictum interpraetationi doctorum & canonii, nisi sicut explanantibus, quomodo etia articuli fidei sunt relicti do. ctoribus & canonibus sacris. Sed sicut articulos fidei declarare non mutare possunt doctores & canones, ita legem hanc diuina declarare non mutare addendo aut subtrahendo possunt. Ad tertiam probationem dicitur, quod illa maxima, qui potest in maius, potest in minus, si philosophice discutietula est, inuenitur falsa, tam de actu,quam de obiecto, quam de effectu . Intellestus enim qui potest in actum maiorem. s intelligere , non potest in actum minorem,puta odorare. Similiter uisus qui potest in obiectum maius,puta lucidum, non potest in obiectum minus, puta sonum. Virtus quoque generativa hominis potest in effectu maiorem scilicet hominem homo enim generat hominem & tamenon potest in effectum minorem, puta leonem . Si autem p O- Iitice discutienda est ut Innocen. 3. in dicto cap. ex parte, et tertio iducit sub aliis uerbis. scui cocessum est maius,minus quoq;

con sum esse uidetur 9 dicitur quod intelligenda est cς teris paribus. modo autem caetera non sunt paria, quia in crimine haeresis quod est maius crimen subiectum mutauit christianitatis statum, in aliis uero criminibus minoribus subiectum permanet in eodem christianitatis statu. Et haec est uera resposio ex parte criminis maioris & minoris. Ex parte autem maioris uel minoris effectus iudici j, negatur minor, quia maius esset iudicare papam in statu christianitatis de adulterio, quam iudicare ipsum a Christianitate mentem de heres,quia in primo attigitur superior status gradus quam in secundo,ut patet.

Ad secundam rationem, ex parte. s. actus indicitur, quod sal-S a latia

156쪽

lacia consistit in hoc, quod aliud est auferre gladiu,resistere, impedire,& huiusmodi,& aliud est facere istam et autoritative. Auferre naq; gladium de manu furiosi, resistere tyranno, impedire oppressorem,& limoi, cuilibet licet & debitum est ut actus uirtutis, sed facere ista autoritatiue soli superiori licitum est. Unde licet cuilibet uim in se & in proximum ui repellere cum moderamine inculpatae tutelae,non tamen cuilibet licet punire eum qui uim insert. Et similiter quamuis quilibet licite posset papam linuasorem, se defendendo occidere,nulli tamen licet papam proopter homicidium punire poena mortis. Vnde limoi argumenta:& similia,non concludunt autoritatem iudicis ad puniedum,sed cuiuslibet priuati debitum ad resistendum, impediendum,defendendumq;. nisi quis adeo desipiat, ut dicat quelibet esse iudice cuiuslibet. Resistendum est ergo et in faciem papet publice dilanianti ecclesiam. v. g. quia non uult dare beneficia ecclesiastica nisi pro pecunia,aut commutatione officii, & cum omni reueretia,& obiecta neganda est possessio talium beneficiorum his qui emerunt,& alleganda est ca simoniae et cum Papa commisset. & sine dubio principes seculi & clerus gladium de manu furiosi siecum modestia tollerent. Nullae quoq; sunt uiae, quibus.absq; rebellione principes mundi & pretiati ecclesiae si uellent uti, retinentiam impedimentumq; abusus potestatis afferrent. Sed quado principes,& praelati non curant,nisi quasi somniando, cur coqueruntur quod non potest deponi cur opponunt quod pote. stas data est in edificationem,&non in destructionem e Abusuinaq; potestatis qui destruit, obuiam eant congruis remedijs no

Obediendo in malis, non adulando,non tacendO,arguendo, ad

uocandi, illustres ad increpandum exemplo Pauli ,& praecepto

eiusdem dicite Archippo .uide ministerium quod accepisti in domino, ut illud impleas, ad Col.ult. dec. & parum,aut nihil abu teretur potestate. In responsione tantum ad quintum habebis ultimam satisfactionem huius argumenti. Ad tertiam rationem ex parte ipsius Papae,dicitur quod et est sallacia. nam aliud est purgatio ad remouedu scadalum,& aliud est purgatio ipsa coram iudice. Ad primam tenetur Papa de iuum diuino, ad secundam non. unde Damasus no coram generali concilio , sed coram εα. episcopisse purgauit, ut Patct. u.q- Vij.

nos si competenter. Et si Greg. ipse testam r. quod ex humilitate exhibuit se ad iudicium, Patet ij. q. vij. cap.Petrus. ubi ipse

157쪽

reg. dies t. petrus potestatem regendi acceperat,& tame idem apostolornm primus quaerimonte contra eum a fidelibus factae, cur ad gentes intrasset,non ex potestate officis qua posset dicere,oues pastorem suum non accusent,nec repraehendant ed eae

auctoritate diuinae uirtutis qua gentiles acceperat spiritum sanctum,respondit. ubi apparet quod ipsae imitatus est Petrum apostolum,non utendo potestate sua,& quod potuisset illa uti. Ad quarta ex parte ecclesiae ut sponsae,breuiter dicitur primo quod papa non potest anuitam ecclesia deserere, quia no potest iuri ecclesiae renunciare. praelatus .n .est propter ecclesiam,& non eco tra,ut super epistola ad col. in fine diuus Tho. dicit. Secudo quod no est par ro ex utraq; parte,quia ecclesia est subdita papi, di no e contra.Nec et in lege Moysi uxor poterat dare libellu repudii uiro . Nec est periculum de ipsius dilanatione, quia scriptuest , portat inseri non praeualebunt aduersus eam. Ex parte uero ecclesiae ut coitatis libere,breuiter dicitur, quod licet sit libera libertate gratiae,est subdita tamen scina iurisdictione papae.Vnde ipsa ecclesia non abdicauit a se piatem supra principe, sed Iesus Christus dominus ecclesie non subiecit ea ipsius coitati ecclesie, sed suo uicario,& propterea nihil pol supra suum principem. Nosic est de alijs communitatibus de quibus assertur Arist. Ad quintam ex parte diuinae prouidentiae, & operationis i m mediate, &perfecti operis dicitur quod deus perfecte ecclesie corpus secit, disposuit ac ordinauit, ita ut ordinatissimum optime extet, & nihil opportunum desit illi. Et cum dicitur,ergo est relictum ecclesiae remedium contra papam fidelem criminosum&c. concedendum est. Sed cum insertur,er3o ecclesia potest ilolum incorrigibile deponere, me bru illud abicindere & huiusmo di. respondet quod est sophisima consequentis a superiori ad suuin serius affirmatiue, a prouisione & remedio in comuni ad hanc prouisionem seu hoc remedium, ac si non esset alia prouisio N Milud remedium. Dicendum est. n. quod IEsvs CHRxSTVS altioris ordinis remedium reliquit in ecclesia ad repellendum sui propris uicari; incorrigibile scandalosumq: regimen. Ad cuius euidentiam sciendum est, quod sicut in naturalibus diuina sapientia inferiora per media & media per supremas causas secundas gubernat, ita in supernaturalibus, inter que est O

do gratiae fidei, & ecclesiae super illam sundatae, inferiora per meis,de me di a P supremas causas secudas supraturales gubernat. Rursus

158쪽

Rursus cum causs effectibus proportionata sint, ut superiori bus e flectibus superiores causs respondeant,& inter causas secudas prouidentia humana ecclesiastica auctoritate sulta, inferioris ordinis causa sit qua oratio quae in supremo ordine secunda rum causarum locata est a deo quod ex eo patet quod tota cre tura corporea & incorporea subiecta est illi & prouisio supra papam fidelem sit inter supremos estectus in ecclasia, conseques est, quod sapientissime deus dispotat remedium in ecclesia su pra fidelem papam, non prouidentiam humanam,cui subiecit reliquum ecclesiae, sed oratione. Nec est minus emcax causa se-'clida oratio ecclesiae pro se petens necessaria ad salutem perseueranter, qua prouidentia humana, cum constet quod cuiuslibet particularis personi oratio pia perseverans petens necessaria ad sal utem pro se,est causa efficacissima & infallibilis, ut diffuse habes in. 3. contra gen. a beato Tho .ca.s 3.& os. Unde si necessaria est ad salutem ecclesiae,quod papa talis auferatur, sine dubio oratio sic conditio nata auferet illum de medio. Et si non est necessarium quod auferatur, quid causamur bonum dominum , qui ne gat quod uolumus, di tribuit quod mallemus p Si est necessaria eius ablatio, non potest non auferri ab eo rogato, qui promisit quod nihil deesset timentibus eum. Si non est necessaria diuino iudicio,& tamen iudicio humano utilis & necessaria creditur, cur praeponis te deo uolens illum deponere λ tu quis es, qui iud cas alienum seruum λ domino suo stat aut cadit Iesu Christi uicarius. Non dico hoc ego, sed dominus,qui Luc. 1 f. docet quod deus multo magis qua homo faciet cito uindictam electorii suorum clamantium ad se. Constat enim ecclesiam electos claudere, & uindictam hanc, quia ipsi soli domino reseruata est,ab φ' so prae ceteris faciendam. non dormitat neq; dormit culto dies Israel, qui nauiculae fluctuantiquarta uigilia noctis ex oratione surgens subuenit, qui a Senacherib exercitu Ezechiam libera' uit, Assiieri cor mutauit , Nabuchodonosor praedicatorem suu fecit, Anastasium. i.Oratione ecclesiae percussit, Leonem etiaP3pana seu Liberium apud alios Hylarij orationi subiecit,qui etiaomnia temporalia bona superadhcienda promisit, qui demitria dedit nobis filium & omnia donauit cum illo. Sed heu implertum quasi est illud. putasne filius hominis ueniens,inueniet fidem in terra λ nam prouisio istius tam excelsie & tam efficacis causae

secudi pro ni hilo habetur. Oportet inquiunt prouidentia no-

159쪽

TT CONCILII: τἀ

stra puniri papatii, non diuinae prouidentiae soli & orationibus relinqui. Quare hoc dicunt, nisi quia prouidentiam humana praeferunt orationum efficacis λ quare hoc dicunt, nisi quia animaalis homo non percipit quae dei sitiit c Quare hoc dicunt, nisi quia

didicerunt considere in homine,de non in domino,& Ponere carnem brachium suum c Quo fit ut si incorrigibilis existimet quadOq. papa, inproprios uiths manentes subditi quotidie murmuret de malo regumine ullum orationis remedium adbiberi procurantes, nisi forte, ut somniantes absq; fide, & facto suo adim- ' pleant scripturas quod. s. propter peccata populi regnat hypocrita, ossicio sanctus, animo diabolus γ& detur ac conseruetur rex in furore domini. Iram enim & clementiam dei in manibus orationum nostrarum esse,spiritui sanctus in psalmo testatur. benedictus deus qui non amouit orationem meam & misericordia suam a me. glo. quia non est amota oratio, securus esto,quia noauseretur misericordia. Verum ita stolidi sumus ut nolimus orare ut debemus,& tamen uelimus orationis fructum,nolimus seia re & uelimus metere. Aut christiani non nominemur, aut Chri- si prouisionem amplectamur, & sic phreneticum, furiosum, ty-tannum, dilaniatorem, dilapidatorem corrumptoremq; ecclessae c cum continguret talem prete se superabimus. Sed qui nosmet non luperamus nostris orationibus quia eas non ut d cetagimus quomodo conqueri possismus,quod aliorum malorum uitam non superamus orationibus e quae non solum tectum non transeunt,sed nec oratiu capita propria penetrant. Et quod peius est, olim conquerebatur deus. populus. hic labijs me honorat cor autem eorum longe est a me. Tempore reuelate gratiae, clabhs honoratur, quoniam nihil dicitur minus intelligibiliter quam diuinum officiu . nihil tam celeriter persoluitur quam missa. Tempus diuini offici j & missa ,onerosum est ualde. ioci autem& negocia ac comoda secularia distincte dicuntur di repetuntur, de absq; temporis mensura delectant. Vnde concluditur, quod aut abscissio papae fidelis & incorrigibilis post humana remedia est in ueritate necessaria ad salutem ecclesiae,& oratio fit siue intermissione ab ecclesia. & sic habetur certa,& multo celsior ac efficacior prouiso qua si auctoritas deponendi Eumanae essit prouidenti et delegata, aut non est necessaria,uel non fit oratio ut debet & tunc nullus est quaerete locus, si in non necessarijs abest prouisio exterminatiua,.qupniam nec humana Pro ubdentia

160쪽

dentia extra ueram necessitatem deberet illa uti auctoritate, si eam haberet, uel si nosipsi cocesso remedio efficaci nolumus uti. Quamuis etiam non sit abbreviata manus domini, ut non possit saluare citra omnimodam necessitatem, nec aggravatae sint aures eius, ut non exaudiat citra necessitatem . sed iniquitates nostri sunt,quae diuidunt inter nos & deum nostrum, & multas malas actiones in rectoribus nostris procurant, ut Hiero. in ca. audacter. 3. q. I Greg. 7. q. l .ca. ex merito dicunt.

Et si contra haec initetur. Quia oratio comune est remedium omnibus occurrentibus malis, in hac autem re proprium quaeri

tur remedium, sicut in ceteris rebus,ultra comunem causam propria assignanda est. Respondetur, quod supremae causae quavis, sint causi comunes respectu inferiorum, sunt tamen propriae respectu se periorum effectuum. &propterea oratio quia est inter supremas causas secundas supernaturales, respectu inferiorum est causa comunis, respectu autem summorum effectuum, qualis est exterminatio papae fidelis,utpote eflectus reseruatus deo, est causa propri e te medium proprium. ultra quod sunt multa alia humana adminicula,quet scripsit dominus Ioan .de Tur.Cre.

in lib. a. de ecclesiaca. Ico. Cum his tamen omnibus memeto,

quod pessimus papa fidelis toleratus a deo, no potest totum colpus ecclesiae inficere, aut in perniciem ducere & huiusmodi, ut argumenta autumant in similitudinibus corporum & huiusmodi. Nam deus non potest seipsum negare. de quo scriptum est. fidelis deus qui non permittet uos tentari sit pra id quod potestis,sed

faciet etiam cum tentatione prouentum.

Ad sextam,quantum ad gesta concilij Constantien. iam dicta est, quod concilium perfectum secundum presentem statum ecclesiae potest deponere incertum papam, nullus enim fuit illo tempore certus papa. Quantum ad gesta concilii Basilie n. respondet uniuersalis ecclesia, quae Eugenium a concilio depositum adorauit & adorat ut papam, olim in persona Ba ,& post in successore Nicolao, quem ipse eodem anno creaverat Cardinalem,& sic deinceps. Et hqc responsio facti testatur quantum delirent, qui papam concilio submittunt. Ad priscorum temporum gesta dicitur, quod licet multi llegantur depositi pontifices summi, aut non erant indubitati pontifices summi,aut de facto non lagitime depositi sunt, ut in ca. roi. secundi libri de ecclesia dominus Ioan. de Tur. Cre. manifestat diffuse. Ad autoritatem

SEARCH

MENU NAVIGATION