De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

pΑΡAE ET CONCILII.

testas synodi differt ab his ex quibus accumulatur , secundo modo. Et ista potestas in tota synodo per uiam comunionis seu accumulationis in comuni a singulis partibus liberalius uel minus liberaliter, prout partibus & praecipue principi uidetur, qui

nunqua totam sitam autoritatem accumulare in comuni intelligitur, sed quantum ad illa tractanda expedit. In cuius signu' inon intelligitur se subhcere synodi potestati coactiue,quantucuque statutis synodi consentiat, comunis omnibus ecclesiae personis. Et ex hoc patet,quod si tota ecclesia secluso papa aliquem praeficeret curae ecclesiae, ille esset subditus papae,nec posset a ca- si papali absoluere, quod non est et,si ecclesia haberet uniuersale& plenam potestatem inaediate a Christo ratione suae totalitatis secluso papa. Et similiter papa potest quantum est ex potestatia autoritate , tollere statuta concilii generalis etiam de consensu& autoritate sua facta,quod non esset, si ecclesia integra ratio . ne siuae totalitatis haberet potestatem uniuersalem & plenam a domino Iesu Christo. Ex omnibus autem dictis euulsam iam esse radicem ex iure diuino opinatam potestatis ecclesiae supra papam liquido apparet.

Apologiae secunda pars.

T sic cum utriusque iuris, naturalis. &diuini, fundamentum ademptum sit, ad singula obiecta descendendum est.

r x I in cap. 3. illius libelli dominum ordi nasse sic ecclesiae reginae, ut Petrum summu Pontificem initituerit , a ovo uia ordinaria in reliquum ecclesiet potestas derivaret,&quod ipse dominus uia preventioniSgra

testae apostolis alijs potestatem dedit.

OBIICI TvR CONTRA. In ecclesia fuit potestas electi papae,ante qua Petrus fuerit Papa, ergo cum maiori apparentia diceretur Christum cum iacit Petrum summum Pont. preue

nisse ecclesiam, & id ex gratia Petro contulisse quod ecclesia notuisset ordinare ex Christi institutione, qua quod prevenerit Petrum dando apostolis potestatem. Antecedens probatur, quia p o testas electiva est in ecclesia a Christo,Matth. i 8. Sc. Respondeo.

182쪽

G sPONDEO. quod assumptum est falsum,nam cum electio

papae sit uicari3 principis electio,& ordinarie electio uicarij uniuscuiusq; principis uiui & praesentis spectet ad ipse ni principem ,

consequens est, ut cum dominus usq; in diem ascensionis ut princeps praesens fuerit in ecclesia, ad ipsum ordinarie spectabat tunc electio sui uicarij. Nec unqua inuenitur quod in Matth. 18. nec prs sente. Vnde dominus non praeueniendo,sed instituendo & exequendo quod promiserat Matth. 16. tibi dabo claues regni coelorum &c. N Ioan . t O. fiet unum ouile & unus pastor, Petrum papa& papatu simul instituit. Rursus c ut per antedicta patet Matth.

ad . potestas clectiva papae non est data ecclesiae. Quomodo aute& unde potestas electiva papae sit in ecclesia,inserius in ca. 22. di fcetur. Et aduerte hic,quod praeuentio quam ego dixi, super ipsius ecclesiae & sanctorum determinatione fundatur. Quod enim a Porro ordinarie potestas in reliquum ecclesiae corpus derivan da si ideo in ca. ita dominus di. is. manifestat. Quod etiam dominus ipsum ordinaria uia instituerit. ex hoc quod non ipsum solum, sed in ipso omnes successores suos instituit habetur, hoc .n. statuentis non praeuenientis est sicut per oppositum, quia reliquos apostolos in proprijs tantum personis, & non in successoribus suis legatos uniuersales fecit, ad praeuentionem gratuitam spectat. Haec enim ecclesia fatetur, petri solius successorem uniuersali pote itate cognoscens. Et per hoc etiam patet non suisse in ecclesia ante institutum Petrum papam, potestatem electi-uam papae. Nam tantam potestatem habui nunc quantam tunc,

cum papa non possit illam auferre, & dominus qui instituedo dederat, eam statim non diminuerit praeueniendo secundum illos in institutione petri. Quemadmodum igitur poterat tunc quemlibet alium episcopum iu papam eligere, ita mortuo petro qui ex gratia factus fuerat a principe , potest alium episcopum qua ro

manum papam instituere. Et sic Ro. Pontifex recognoscere debet se praelatum ceteris ab ecclesia hoc illi conccdente non auferendo saltem, cuius tamen oppositum docet pelagius in ca . qua uis di. 21. Sancta RO. ecclesia catholica&apostolica, nullis synodicis constitutis ceteris ecclesiis praelata est, sed euangelica uoce

domini & saluatoris primatum obtinuit. Amplius. S .doim ecclesis, qua pinsumptione cicrus romanus de populus eius & alibi dominus dederit ecclesiae ius eligendi suum uicarium ipsonus inaediate dedit hanc potestatem clectivam papae uniuersali

183쪽

p Α p AE, ET CONCILII. 8

usurpaverunt sibi hanc potestatem electivam papq tanto tem pore antequam institutum aut approbatum fuerit per generale concilium de electoribus e qua conscientia tot sancti uiri electionem toti ecclesiae a Christotcommissam irrequisitis alijs a

paucissimis tractauerunt, fecerunt, acceptaverunt, exercue

runt f Sed de his latior erit sermo. Haec autem dicta sunt ad ostedendam falsitatem assumpti in hac obiectione. Dixi in ca.quarto eiusdem,quod priualuisset sententia Ioa.&c. Sed obiectio. contradictionis proprie in ea. a 3. tractabitur.

Dixi in ca . sexto eiusdem, papam esse caput ecclesiae unia uersalis, non solum singulorum membrorum,ut inimici ueritatis glosant. ΟBIi Ci TvR contra hoc dupliciter. Primo, quia falsem est papam esse caput ecclesiae uniuersialis collective sumptae. Tum, quoniam ecclesia non est Petri, sed Christi, iuxta illud Matth. P . super hanc petram edificabo ecclesiam mea, no tuam. Tum, quia papa est minister ecclesiae, non dominus, ecclesia autem est cui ministratur, ac per hoc maior, iuxta dictum saluatoris , maior est qui recumbit quam qui ministrat. Tum, quia omnes autoritates dicentes papam esse caput ec clesiae , intelliguntur de ecclesia pro singulis ecclesijs particula ribus , respectu quorum est caput ministeriale, & non pro tota ecclesia collective. Secundo, quia licet concedatur Petrum esse caput ministeriale etiam totius ecclesiae uniuersialis, non tamen Oportet omnem proprietatem capitis in eo saluari, & specialiter superioritate an autoritate respectu totius residui. Et hoc pricipue,quia to ta ecclesia non dicitur corpus Petri , sed corpus Christi, ut patet ad Ro. II.

Et confirmatur hoc. quia rex dicitur caput regni, non tame propterea est regno congrcgato superior, sed qualibet eius

parte.

Rr spoNDEo. Et ad primi quidem probationem primam, quod ecclesiam non esse petri sed christi, non arguit pereum non esse caput eius: sed petrum non esse caput illius ex se, sed loco christi: ut patet. Ad secundam uero probationem, quod petrum osso ministrum ecclest ut cui ministrat, non est esse inserio

184쪽

DE COMPARATA AUT ORIT.

Inferiorem potestate, sed exercitio, unde ipse dominus de seipso

dicit, quod uenit ministrare, & papa uocat se seruum seruorum dei. di sic est in ueritate. Ecclasiam autem esse maiorem papa ut finis est maior eo quod est ad finem,uerificatur quod est esse melius, in his . n. quae non mole magna int,idem e it maius quod melius secundu Aug. papatus si quidem est propter ecclesiam.&non e contra. Vnde ex hoc,quod papa non est dominus sed minister,& ecclesia maior bonitate & nobilitate, nihil habetur contra potestatem capitis, contra qua tenditur. Ad glosam demum comunem , dicitur quod licet multi auctoritates possent sic glori-ri,non omnes tamen sunt illius capaces,ut in libro oste sum est. Ad secundum aurem dicitur, quod ecclesiam non esse corpus petri, sed Christi, uerum est, quia Christus non solum caput mysticum eius, sed mysticum hippositum ipsius est, ut pater ad Ephe. i. Vbi de Christo duo dic rura quod est caput ecclesiae,& quod ecclesia est corpus eius. Et primae ad Cor. et r.expresse dicitur. sicut. n. unum corpus est,& multa membra habet , omnia aute membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus

sunt, ita dc Christus. Ex hoc aute,quod ecclesia est corpus Christi & non Petri, non sequitur quod Petrus no sit caput loco Christi, sed quod Petrus non sit ille, qui operatur per membra huius corporis, sod Christus,qui per Petrum de ceteros operatur. Vt similiter non sequitur, quod illud caput loco Christi non sit superius auctoritate residuo corporis Christi,ut manifeste liquet. Ad confirmationem dicitur dupliciter., Primo quod nullus dicit,quod exese qualitercunq; caput alicuius multitudinis, sequatur potestas iurisditionis super illa multitudine , spum multiplici, ter aliquid possit dici caput alterius metaphorice. Papa autem cst fac caput, quod. cst pastor episcq pusti rector totius e labτ,

S non solusn singularum,ut auctoritatibus de ratione ibi proba tum cit. Dicitur secundo, quod sicut rex est caput regni,ita superior eo di propterea rex qui depcndet a regno collective, noest caput illius,& ideo non est supcrior eo sed si gulis partibus.

Rex autem qui etiam a re no collective non dependet ut est re gnum est caput etiam toti congregati.& superiore o. Vnde ait guere ab es. caput in rege dependente a regno', ad esse caput in papa, non est rectum. eo quod papa non dependet a regno ec clesii , nec uices ecclesiae gerit sicut rex talis uices regni, sed solisus Iesu cEristi uicarius est.

Dixi

185쪽

r Ap AT ET CONCILII. 23

D I xi in eodem cap. 6. quod potcstas electiva ipsius Papae in Papae potestate est. Sed quia in cap. aa .latius tractatur, abidem obiecta soluentur. Dς6e IVLVM TERTI v M.

I xx in eodem cap. 6.quod non est maioris autoritatis concilium autorizatum a Papa, quam ipse Papa. OEOCI TvR CONTRA . Primo ex glos. in cap. legimus xciti. dist. Statuta concili j generalis praeiudicant statutis Papae, si contradicant. Secundo, quia constitutio Calcedonensis con .ciiij praeualuit reclamationi Leonis de Constantinopolitana sede, ut patet in cap. antiqua. de priuilegijs,& xxij. di. renovates. Tertio quia conluetudo generalis ecclesiae pontificale statutum abrogat.

REsPONDllo. Et de glosa primo dico, quod ipsemet non assertiue dicit illam sententiam,sed argumentum ad illam dicit, ut patet etiam ex seipsa in cap. nemo q. ix. ad quam se remittit. Secundo dicitur, quod uerificatur de statuto concilij superuenientis statuto Papae: quoniam quemadmodum ipsemet Papa ius condendo priori contrarium, illud tollit cui patet in cap. licet in H. ita etiam concilij autorizati a Papa constitutio, Papae

constitutionem priorem contrariam tollit. De uigore aut concilii circa sedem Constantinopolitanam,dicitur quod non concludit superioritatem concilij supra Papam, sed tolerantiam papae. Videmus. n. continue praelatos cedere multitudini magnatum,quamuis si ptate uti uellent,compescere possent. Quamuis de reclamatione Leonis nihil in capitulis illis habeatur. imo ibi humilis est locutio dicentium, petimus,&c. De ui autem consuetudinis uniuersalis,dicitur quod si hoc cocluderet ecclesia supra

Papam,concluderet et ecclesiam supra seipsam ecclesiam: quoniam et statutu uniuersalis ecclesis generalis consuetudo abrogat. unde abrogat io istiusmodi no fit plative. sed executive ex parte ecclesiae, & ne gatiue ex parte principis, quia.snon cogit. Dς δ η T V L V Μ Q V A R T V Μ . I xi in eodem 6.c. quod si ecclesia,hoc est coitas ecclesiae secluso Papa haberet piatem supra Papa,quod ecclesiae regimen esset democraticum seu populare, in quo tota autor,tas apud nullum residet, sed in tota communitate. On i I CITVR contra sequelam. quia non dicitur regina nrestate, in quo sit unicus toto residuo superior c quia tunc non Y esset '

186쪽

esset in ciuilibus aliquod reginae regale sed quiaest unicus, qui

totuli, populi uices gerit,quolibet particulari superior. RESPONDEO. quod sequela est optima formaliter intellectis terminis: quia si in tota communitate sola , est autoritas,ergo ut sic conitituit regimen populare, quamuis inquantum aliquem unum preficit,constituat aliam speciem regiminis. Rursus sequela est optima de supremo regimine ecclesis, de quo est quaestio, quoniam si in tota communitate, & sola est uniuersalis ecclesis potestas, summum regimen , summumq; tribunal eiusdem,ad quod omnia resoluenda sunt, esset populare, ut patet,qucquid ei let de regimine medio per unum. Vnde si in regno aliquo populus est supra regem , manifeste sequitur, & quod communitas populi ut sic regimen est populare, & u, summum tribunal est populare, quamuis exerceat per aliam regiminis speciem c puta per regale supra alios iurisdictionem suam comuniter. Nihil igitur obstant obiecta dictis, quoniam cum regimine regali medio, stat supremum populare, de quo est quaestio. & formalis sermo.

' x I in cap. I. probando Papa esset supra communitate totius reliquae ecclesiae, e x illa autori tute pasce oves me las, &c. quod Papa est pastor uniuersalis ecclesiet, dc non solum

singularum ovium.

OBIICi TvR resiponde do dupliciter.Primo per intereptionem negando. shoc. Secundo per fimitationem, quod Papa est pastor totius ecclesiae quantum ad administrationem pabuli spiritualis, uerbi Dei & sacramentorum. Haec .i .non exercentur

per communitatem sicut actus iuridici. REI PONDEo. Et negatio quidem , irrationabilis inserius in 7.cap. rati Onc monstrabitur, nunc autoritate inducta osten ditur. Cum dominus dicit, pasce oves meas, illimitate admittitur, ergo non est limitandum ad singulas, & non omnes, ut negatio ista limitat, nam singulae, & omnes suae oves sunt. Secun'da autem re sponsio , aut nillil dicit, aut seipsam interimit. Nam dupliciter potest intelligi concessum, quod Papa est pastor totius ecclesiae quantum ad ministrandum uerbum Dei ει sacrameta. primo autoritatiue . secundo ministerialiter respectu totius ecclesiet . Si autoritatiue, ergo ipse uere superior, tota ecclesiae com munitate est, nam autoritatiue pascere uerbo Dei, & sacramentis.

187쪽

mentis, est actus siuperioris absolute respectu illius qui sie pastitur , ut patet inductive. & sic responsio interimit seipsam . Si autem ministeriali ter, ergo non habet Papa ex se in pastendo plus quam in actibus iuridicis, potest siquide, & actus iuridicos omnes ut minister ecclesiae communitatis apud istos. & sic responso nihil dicit. Est ergo Papa uere pastor autoritauiue uniuersalis ecclesi ,& singulam personam eius in iudicio,& iustitia,& uerbo Dei, dic. uice illius qui pascit omnes in innocentia cordis sui. Dς et TVLVM,SEx Tu M.

I x I in eodem τ. cap. ex illa autoritate, fiet unum ouile& unus pastor, quod Papa est pastor illius ouilis, & non

e conuerso.

O a i ici TvR, quod Christias dixit Petro, pasee oues meas , non tuas, & quod Christus dedit potestatem ovili supra p,

storem .

RxsPONDEo, quod Petrum esse pastorem ovium non suarused Christi, concludit ipsum esse pastorem non ex se, neque loco ecclesii communitatis c ut obiicientes dicunt θ quoniam

oues, nec sunt Petri, nec sunt communitatis ecclesiae, sed loco

Iessi Christi, cuius solius sunt oues proprie. Vnde ex hoc nihil aliud habetur, nisi quod Petrus praeest ovili non suo , sed Christi,non ex se, sed loco Christi. Quod autem additur Christum

deditie autoritatem ovili supra pastorem, uoluntarie dicitur, &ipsis uerbis domini disi onat& repugnat. Dissonat quidem,quia ovile illius pastoris ecclesiam constituit. regulare est autem ut pastor praesit ovili, & non econtra. Repugnat autem ut ibidem deductum esto quia non fieret unus pastor iuxta uerbum domi Di,sed duo. s. Petrus & ipsum ouile. Et quia de Petro uoce domi ni constat dicentis , pasce oves meas: & quod unus tantum sit, eiusdem auctoritate domini patet, consequens est ut alter Pa stor Lictus sit contra domini sententiam. D ς' et TVLVM SEPTIMUM. I x i in eodem T. ca. quod non minus Papa est episcopus ecclesiae catholicae quam quilibet episcopus suae ecclesiae, ex hae propositione inferendo superioritatem eius super eccle-sam catholicam, & non solum super singula membra, sicut est in ali s episcopis resipectu suarum ecclesiarum. O a it C r T v K contra similitudine. Tum quia episcopus paeticularis gerit uices uniuersalis ecclesiae,quet est supra suam coita Y α tem.

188쪽

tem . Tum quia ecclesia particularis cui praeficitur episcopus, habet superiorem in terris, qui praeficit illum episcopum. RESPONDgo. Et primo quod ratio non fundatur supersi militudine, sed super proprietate huius sententiae, papa est epia

scopus ecclesiae catholicet, quavis declaretur ex simili, imo eaderatione in ali s episcopis. Ambrosius est episcopus ecclesiae Mediolan. &c. v nde cum ex ista propositione formaliter intellecta, papa est episcopus ecclesiae catholica ,sequatur ipsum esse episcopum comunitatis ecclesiae, satis habetur intentum. Obiecta autem afferunt dissimilitudinem in non causa ut causa. nam in eo quod est esse episcopum catholicae uel talis ecclesiae, potest considerari quid importet esse episcopum,& potest cosiderari a quo fiat episcopus. Et obiecta quidem procedunt considerando a quo fiat uel fieri debet episcopus,ratio autem procedit considerando quid est esse episcopum. Constat autem quod ad iudicandum de naturis rerum, causa formalis & quod quid est, concludit efficaciter undecunq; fiant effective, sue. n. homo fiat a deo cui Adam9 siue ab alio homine, ut nos, unius naturaesumus. Et similiter siue episcopus sita papa, siue ab uniuersali ecclesia, siue habeat superiorem siue non, unius naturae est inquantum episcopus, quavis alterius naturae sit inquatum subditus Unde ut unico uerbo dicatur,ratio de episcopo ut sic loquitur,obiectiones autem de episcopo inquatum subditus alteri & alteriusti ab altero. Propter quod cum papa sit uere episcopus ecclesiae catholicae, sequitur ut ibidem dixi, P est primo episcopus ipsius ecclesiae catholicae, & secundario singularium. Tum quia non mi nus est ipsae catholici ecclesiae episcopus qua Ambrosius episto pus ecclesiae Mediola. esset.n. longe minus, si non esset episcopus totius, sed singulorum membroru tantu. Tum quia actus Pprius episcopi,qui est superintendere,primo fertur super bono ipsius catholics ecclesiae,& secundario super bono singulorum,ut patet ex hoc quod papa ad hoc tenetur sub peccato mortali ex hoc est papa. constat autem potestates per actus proprios cognosci. Nec ad hoc uideo responsionem, nisi diceretur quod papa babet hunc actum inquatia gerit uices uniuersalis ecclesiae, cui primo conuenit iste actus,& ex eius comissione conuenit paps. Sed

hee responsio potest dupliciter intelligi. Primo θ papa habeat

hunc actum dependeter ab ecclesia, sicut rex creatus a regno, &in hoc sensu falsa est,quia sic papa esset uicarius ecclesis,& no immediate

189쪽

PAPAE. ET CONCILII ij

mediate ipsius Iesu Christi, quod monstratum est esse falsum, Se

amplius monstrabitur. Secudo potest intelligi,quod papa habet hunc actum ex suo officio, supplendo id quod ecclesiae conueniret,si non esset subdita. Et in hoc sensu est uera responsio sed nihil obstat rationi, ut patet.

DI x x in eodem septimo ca. quod papa habet suprema po aestatem in ecclesia dei, & ex hoc deduxi ipsum esse supra

uniuersalem ecclesiam.

Oa i i C i TvR glosando, primo quod potestas papae dicitur suprema respectu potestatu particulariu non aut respectu potestatis coitatis totius ecclesiae. Dicitur secundo quod ex hoc quod ponitur suprema potestas in papa, & suprema potestas in ecclesia,non sequitur quod sint duae supremae potestates in ecclesia dei, quia potestas paps est propter ecclesiam, iuxta illud ,po.

suit uos deus regere ecclesiam .ubi autem unum propter alteru, ibi unum tantum, ut patet in topicis. REsPONDEO. Et glosa quidem allata repellitur ex magna

differentia inter secudii quid & simpliciter. De papa asseritur simpliciter,quod habet suprema potestate in ecclesia dei,ut patet intex .allegato ibi. glosa aut ponit papa habere potestate suprema secudum quid,quia in respectu ad aliquas, & non ad omnes potestates in ecclesia dei. Repellitur quoq; ex literati expositione illius superlativi suprema potest. n.exponi negative & Politive. I. non habens superiorem,& omni alia stuperior.& utroq; modo repugnat glosae illi. Quod aut oblocitur sequelae,nihil est,quoniali coitas ecclesiae est latae potestatis quod papa subest ei, opori tmod obiectum proprium potestatis ecclesiae & obiectu propriupotestatis papae se habeant secudu supra& sub proportionaliter scut ipsae potestates. Et hoc et e manifestu ex eo quoci coe bonuecclesiae totius est propriu obiectum potestatis coitatis ecclesiae, bonu aut singulorum est proprium obiectum potestatis papq cosequenter loquendo, quia potestas sita propria secundum illos est primo respectu singulorum. & respectu boni cois totius,papa non intromittit se nisi ut utens potestate ecclesiae ut instrumetum illius. essent ergo uerissime due potestates supremae,& sub Ordinate simul, quod est ridiculum. Ad id uero quod dicitur, po testas papae est propter ecclesiam. dicitur quod secundum ueritatem est uerum,& nihil iuuat,sed secundum hypothesim eoru non esset

190쪽

esset propter ecclesia eo de modo formaliter sumptam , propter qua esset potestas illa ecclesiae, quia ista propter ecclesiam collective, illa uero propter ecclesiam distributive. Vnde cum regula ex unitate 'biecti non obstet.& potestas non sit propter potestatem sed sub potestate,no uideo quomodo obstet regula topica.

CAPITULUM NONUM.

Di x t in eodem septimo cap. quod papa est proximuci & i-

nediatus uicarius Christi, ergo nullam habet in terris po te itatem priorem se, & inde intuli ecclesiam non habere i- mediate ordinariam autoritatem a Christo,& papam non rnedia

te ecclesia habere autoritatem &c.

Ο ait Cir v R glosando , quod papa dicitur sinediatus uicarius Christi, quia potestas uicariatus sui, est tmediate instituta a Christo & ecclesiae collata,& non propterea quod habeat a Christo non mediante ecclesia.ita quod papa est immediatus uicarius Christi sicut apud apostolum reges sunt ministri dei in uindicta malefactorum,qui tamen mediante populo fiunt. RgsPONDEO. Et glosa quidem repellitur ex differentia inter medium in instituendo principatum. & medium in principando. differunt.n.haec sicut coelum & terra. Et esse immediatum uel mediatum uicarium. non attenditur secudii institutionem solam,

sed secudu ipsum principari. Declaro singula breuitatis causa in exemplis. Christus instituit absq; medio potestate episcopale& sacerdotalem, instituit mediante ecclesia potestate ordinii minorum, & subdiaconatus secundu aliquos. in istiς est medium in instituendo, in illis no. Papa instituit legatum,qui comittit uices suas alteri.legatus principatur sub papa absq; medio,vicarius aute legati cum medio in principado, dependet. n. principari huius a principatu legati & no sola electio ipsius. Ex his aute liquet quale me diu negatur,cum absolute dicitur aliquis imediatus ut 'carius alicuius principis,quod . s. negatur mediu in principando, . ut patet inductive. Vnde cum papa absolute & absq; limitatione aliqua asseritur proximus & inaediatus Christi uicarius, negatur medius principatus inter Christu & Papa in serior Christo & su

perior Papa, cuius uices gerat Papa.Si. n medius principatus ra lis est ut isti concedunt ponentes ecclesiae totius coitate esse ta

te principatu licet Papa posset dici uicarius Citristi, non tam e Potest uere dici simpliciter o ablolute inrediatus uicarius Christi, sed imediate uicarius ecclesia di mediate ipsius Christi. Imme

diatio

SEARCH

MENU NAVIGATION