De summi pontificis auctoritate, de episcoporum residentia, et beneficiorum pluralitate, grauissimorum auctorum complurium opuscola ad Apostolicae Sedis dignitatem maiestatemque tuendam spectantia. Omnia nunc primum in vnum collecta, congrueque diges

발행: 1562년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

diatio autem institutionis potestatis papae a Christo,non facit ipsum Papam Christi uicarium immediatum nisi secundum quid. s. secundum potestatis suae institutionem Sic. n. quilibet episcopus potest dici immediatus uicarius Christi quia cuiuslibet potestas immediate est instituta a Christo .constat autem, quod aliud intedit determinatio ecclesiae de sancti patres, cum asseritur Papam immediatum esse uicarium Christi. Unde ratio stat in suo robore. Ad id uero quod additur de sitnili in regibus . dicitur quod non dicuntur proximi & immediati ministri dei, sed uices multi tudinis gerendo, dei ministri pro culdubio sunt. Longe autem aliter est de Papa,qui non gerit uices multitudinis, sed L su Christi. Et scito quod inter regem creatum a populo, ut Saul ut stan do in naturali iure fit9 S regem datum a Deo, ut David, & Papa

factum a Christo, ut Petrus.S: Papam electum ab ecclesia, ut reliqui. tanta est in rc presentando populum ditarentia, quod rex tacreatu S a populo qua datus a Deo, populum de eius potestatem representat, licet naq; in fieri differant inter se s quia alter a po Pulo, altera Deo praeficitur in natura tamen officij de potestatis non distinguuntur. Nam quemadmodum organum naturale puta manus si sit a Deo miraculose, perinde est ac si esset a natura,

ita organum politicum puta rex) cum est a Deo, perinde est ac si esset a populo. de propterea eius potestatem utroq; modo 'ctus representat& exercet , illiusq; uices gerere dicitur, & no dui1mediate. Papa autem siue a Christo immediate. siue ministerio 'ecclesiae mediante factus,eiusdem etiam est naturae N poteliatis.& non representat potestatem populi ecclesiastici, nec ipsum, sed dominum Iesum Christum immedia te, N illius solius uices gerit immediate. Et ratio diuersitatis in rege & Papa est, quia pote stas regia naturali iure est in populo primo, de ex populo derivatur ad regem,Potestas autem papalis supra naturam est, & diui no iure in persona unica, non in comunitate primo est. statuente Christo Ioan. io. formam supremi ecclesiastici regiminis in unica persona. cum dixit.alias oves habeo,& illas oportet me adducere, de fiet unum ouile de unus pastor. & determinante eodem talem formam ad persona Petri in sua perpetua successione I Oa. ult. cum dixit illi pasce oves meas. Vnde Papa solius Christi uica rati s est,& non ecclesiae.& propterea diffinitum est per ecclesialia,

qu od Papa in beato Petro officium suum uniuersale suscepit, ut pa ter ex allegatis in libello die.

192쪽

Di x i in eodem septimo cap. conclusionem hanc papae po

e stas est supra ecclesiam uniuersalem,& concilium generale ut distinguitur contra papam. O B l I C i T v R primo autoritate Aug. in epistola ad GIorium Eleutium, Fcelicem grammaticum Sc. que inter epistolas est 161. ubi loquens de depositione Ceciliani Carthagine n. episcopi, dicit. Ecce putamus illos episcopos qui Romae iudicarunt,non bonos iudices fuisse , restabat adhuc plenarium ecclesae uniuersiale concilium. ubi etiam cum ipsis iudicibus causa posset agitari. ut si male iudicasse conuicti essent, eorum sententiae solueretur &c. Et inter episcopos Romae iudicantes, comprehendit Melchiadem papam: ut patet ex epistola illa. Ex quibus uerbis manifeste sequitur quod a Papa& concilio simul particulari,potest appeti ari ad concilium uniuersale, & sententia eiusdem solui. Secundo autoritate octaue synodi canone . a I. cuiuS pars habetur. 12. di. inca. diffinimus. ubi dicitur. Vniuersalis synodus cum conuenienti reuerentia,quamlibet questionem de Ro. sede exortam audire tenetur r& in ea proficere: non tamen audacter sententiam in Romanum pontificem dicere. Ex quo patet quod licet omnem questionem de Romana sede diffinire habeat synodus: id tamen cum reuerentia propter illius eminentiam facere debet. Tertio autoritate Damasi P pae,quae ponitur inter epistolas Ambrosi epistola. 7 a. ubi Damasius dicit respondendo.Cum huiusmodi fuerit concili j capuensis iudicium: ut finitimi Bonoso atq: eius accusatoribus iudices tribuerint, aduertimus quod nobis iudicandi forma competere non posset. nam si integra esset hodie synodus, recte de his quae uestrorum scriptoru coprehendit series decerneremus.Vestrum est igitur qui hoc recepistis iudicium, sententiam ferre: uicem. enim synodi recepistis: quos ad examinandunV synodus elegit, Et infra. Vos.n. ut scripsimus totius synodi uicei dei decernitis nos quasi ex synodi autoritate iudicare non conuenit. Ex quibus manifeste patet primo, quod Papa dicit seno pos se de illa causa cognoscere,de qua posset, si synodus adhuc esset integra . i. nihil commisisset. Secundo, quod Papa confitetur non solum concilium esse eo in iudicando superius, sed etiam deputatos per concilium,in ea causa in qua deputati sunt. Quarto autoritate canonis in cae si duo. di. τρ. ubi dicitur,

quod

193쪽

quod si duo contendunt de papatu, concilium est iudex , ergo

habet superioritatem in ut inq;. nullus .n. cst alterius iudex

ordinarius,quin sit iurisiditione superior. minio ratione. Papa & reliqui praelati quicquid iudicant Sec. faciunt ut ministri ecclesiae, non solum finaliter .i. propter ecclesiam sed este cliueautoritate ecclesiae,ergo in ecclesia est primo autoritas. Antece dens probatur,quia agere dicuntur secundum intentionem ecaclesiae. Sequela autem est manifesta. Et confirmatur. Quia suffragia quibus priuatur excornunicatus,& indulgentiae non sunt prelatorum sed ecclesiae. Et confirmatur iterum. Quia sicut deus condens humanum genus,dedit potestatem regiminis clauilis ad finem naturalem,non uni, sed communitati &c. ita regenerans idem ad finem supernaturalem , dedit potestatem spiria tualis regiminis ad illum finem communitati ecclesis N c. Et sicut -quandoq; praeuenit populum dando principem,ut Moysem, ita .prcuenit ecclesiam dando petrum. Et cofirmatur tertio. Quia aliter politia ecclesiastica non esset ita bene ordinata sicut ciuialis, nam ista potest prouidere sibi principe potestate abutente in destructionem. ecclesia autem non posset,si non esset superior Papa. Et confirmatur quarto.Quia ipse Papa esset miserabi- Iior ceteris,si a malo compesci non posset. Et confirmatur quin to.Quia Papa est ecclesiet filius,ac per hoe subditus. A ntecedens patet ex Ambro. in lib. de symbolo. non habebit ibi deum patrem,qui noluit habere ecclesiam matrem. sequela patet prouerb. Io. stultus despicit matrem suam. Sexto etiam ratione. Si Papa habet potestatem super totum residuum ecclesiae collective,ergo potest aliquem actum iurisditionis in illud rotum etiam inuitum exercere. sed hoc est salsum, quia non potest illud totum excommunicare aut interdicere,nec ad aliquid ipso renitente obligare, ut patet per illud Aug. Leges

instituuntur cum Promulgantur,firmantur cum moribus utentium comprobatur. di. . cae in istis. Septimo. Quia potestas ecclesiastica prius tempore est in ecclesia quam in aliquo summo poni. quia illa fuit instituta & ecclesis collata Matth. i 8. ista auem Ioa. ult. petro data est. Et ideo si Christus Petrum Papamion instituisset, potuis et hoc lacclesia facere, committendo ei: iam potestatem,nec potuisset illam ab eo auferre, nisi ex causa attonabili, sicut populus potest respectu regis. RESPONDEO. Exautoritate illa Augustini non sequiture concib

194쪽

DE COMPARATA AVTo tam

eoncilium esse supra ripam, sed dupliciter argumentuni ex illla deficit. Primo. Quia equivocat de concilio, nam quaestu nostra est de concilio distincto contra Papam seu secluso Papa,

quod est concilium acephalum. Aug. autem loquitur de uniue sali concilio cum Papa,ut patet ex hoc,quod ponit prauentiam iudicum .i. episcorum qui iudicauerant. Constat autem quod

non licet arguere a concilio,ad concilium acephalum. t: a

Secundo deficit. Quia ex hoc,quod restabat refugium conci iij uniuersalis,insertur superioritas , est . n. hic sophisma cons quentis. Potest . n. recursus iste haberi propter multas causas. s. exclusionem suspitionis, pleniorem discussionem, maiorem se pientiam,personalem tractatum,& quicquid eiusmodi est,ut patet ex continua consuetudine appellantium ad eundem iudicem

puta Papa plenius informandum, & causam per alios tractasturum iudices &c. Et hoc consonat literati sensui Augustini. tibi propter praesentia omnium praelatorum potuisset causa ita discuti, ut etiam iudices qui primo in partibus & qui secundo Romet iudicarunt,personaliter praesentes, rationes iudicu conferre potuissent,& uniuersiali omnium iudicio decerni, & etiam

distblisi prius male iudicatum.Ad nihil . n. horum exigitur maior autoritas intensiue quam Papae,sed sua susscit cu maiori disicussione sapientia Sc. ut quotidie videmus. Est etiam cum his omnibus in concilio uniuersali maior autoritas extensiue,& maior solenmtas iudici j,qus omnia sententiam eius omni exceptione

maiorem reddere uidentur. Ad secundum ex autoritate octa-us 'nodi,dicitur quod male exponuntur uerba synodi,dicendo quod synodus negat modum iudicandi Papam. c. s. audacterὰδ non iudicium ipsum. Et quod hec expositio sit mala probat quiali audacter aut importat uitium audaciq,aut importat autorita tem. Si primum, cum illud sit uitandum respectu cuiuscunque, Ocnon solum respectu Papae, ridiacula esset decisio synodi,quod ip'sa non debet uitiose uel ex passione iudicare Papam &c Si secundum haberetur contrarium eκ positionis allati. undeliteratis sensus est, quod dicere sententiam in romanum pontificem est audacie uitium, illa siquidem negatio praeposita

non modum solum,sed totum negat. Dicendo igitur non tamen

audacter dicere sententiam in Romanum pontificem, significat quod non nisi audacter dicere potest sententiam in Romanum pontificem.Sic cum dicimus,quod de manifestis licet nobis iudi'

195쪽

rare, de eordis autem occestis non licet nobis tenere diffinire, non intendi mus negare modum diis niendi tantum puta temere sed intendimus determinare , quod ipsa diffinitio de occultis cordis est temeraria. Determinat ergo li audacter naturam iudicii in Papam , sicut Ii temere in exemplo dato naturam iudicij incor. Et propterea ex hac auctoritate habetur opposio eum eius quod arguentes intendunt. In cuius signum synodus dicit sibi competere audientiam, & progressum in quaestione de Papa cum reuerentia,&de sententia subdidit illam negativam , quam non subiunxisset, si etiam sententia cum reuerentia sibi competeret. ipsa quippe distinctio expositionis consu-tate defectum ostendit. Cum autem legeris hoc, memeto,quod sermones morales de hs sunt quae regulariter accidunt. In casuquppe heresis pertinacis in Papa, simodi iudicium depositiuum

Papae absque audacia esset. Ad tertium ex auctoritate Damasi, dicitur quod neutrum deductorum ex illa auctoritate sequitur. Nam in illis uerbis non negat potentiam, sed formam iudicandi sibi competere posse. huius negationis, causam reddit, non impotentiam, aut subiectionem sitam, sed indecentiam, ut patet in illis uerbis. hoc autefamiliare est principibus. Quin etiam si dixisset se non posse iudicare, uerum dixistet, a consuetudine principium non recessi Aset,qui ea se negant posse facere, quae indeceter facerent si exaudirent. Constat autem, quod indecens est determinationes cociiij etiam prouincialis soluere , quanto magis concith generalis quorum decreta etiam Papam in foro conscientiae ligant, non minus quam propria. unde & secundum sacros Canones ad Romanum Pontificem praecipue spectat seruare statuta patrum.

Et ti notaueris eandem autoritatem, contra arguentes facit

pro quanto insinuat excellentiam suam tantam,quod eum quasi ex synodi autoritare iudicare non conuenit. Ad quartum ex autoritate canonis dicitur quod gratis cocessum est quod.Papa incertus subditur concilio . Duobus.n.contendentibus incertis, iudicat ecelesia, sed si alter M.t certus, Nindubitatus, ecclesia non iudicaret, sed adiuuaret certum, obediendo, condemnando antipapam, &c. Ad quintum ex ratione, quia praelati ministri echlesiae. dicitur, quod praelati dicuntur ministri Christi, & ecclesiae. Christi quidem, effcctive c quia ab illo habent suam potestatem eue

196쪽

ctiueo & se m si taliter, mythice tamen,quia omnes praelati sunt. uelut membra Chrsiti, iuxta illud Augu. super Ioan. si praepositum ecclesε pallores sunt. quomodo unus pastor est, nisi quia sunt illi omnes unius me bra pastoris Ecclesiae autem integrae id est, cum capite suo , quod Christus est ministri etiam dupliciter dici possint,scilicet efictive ratione par is, scilicet capitisia quo habent praelati auctoritatem. & integraliter , quia sunt muribra ecclesiae reliquae a capite, non ut suppositi, sed ut corporis myllici partes intcgrates . Et haec dicimus loquendo de prael tis ecclasiae ab lolute , non de illo ordinato , & instituto ab illo, sic enim esset quaestio de illo alio, & sic de alijs. Ex quibus patet, quod praelati ecclesiet proprie loquendo nosunt ministri ecclesiae effective, nisi roe capitis. s. Chrilli , di conlsequenter non sunt milii stri ecclesiae, ut dominae, nisi ratione capitis propter quod Paulus dicit. siquid ego donaui in persona

Christi, & rursus. Sic nos existimet homo ut ministros Christi. Et hoc autem quod ministri ecclesiae dicuntur agere secundum intentionem ecclesiae. non plus habetur quam dictum est quia, scilicet, agunt secundum intentionem ecclesiae in capite, di in corpore ab ipso capite diffusiam . Quamuis hoc possit et intelligi secundum intentionem ecclesiae, id est, secundum intentionem ecclesiastico officio debitam hac enim intentione con. fici, & conferri dicuntur sacramenta, &c. Ad primam confirmationem. quia suistagia sunt non praelatorum, sed ecclesis . dicitur quod salsum est suffiagia non esse praelatorum ut dispensiatorum , quamuis sint ecclesiae integre, ut proprietarie, sed hoc nihil aliud concludit, nisi praelatos ab ecclesia integra ratione capitis potestatem habere. Vnde omnia deficiunt ob squi uocationem ad propositum ab ecclesia in 'tegra ad ecclesiam ut distinctam contra caput. Ad secundam confirmationem de similitudine conditionis, S regenerationis generis humani, dicitur quod apertissime co. stat falsum assutant, & dissimiliter Deum instituisse. Nam in or dine ad silem naturalem potestatem communitatis indidit, &non uni, in Ordin' autem ad finem supernaturalem, potestate dedit uni, & non comunitati. perfecitenim Iesum Christum secundum quod homo est, in principem, & caput:omnis eccle

sae. ut patet. & hoc non praeueniendo sicut in ciuilibus, sed instituendo, ut patet.

197쪽

Et scito, quod argumentum deficit ex eo quod non attendit

ordinem primarium regenerationis humana sicut attendit primarium ordinem conditionis humanet, sed dcclinat ad ordinem

secundacium ecclesiae, qui est in tempore absentiae principis, qui abhi in regionem longinquam accipere sbi regnum S. reuerti. Quae declinatio manifeste desectiva est, quia primario in uno , primarium in alicro re idcndum propo rtionaliter et t. Hic autem secundarius ordo in ecclesia naturam si se quitur principes. absq; omni cotradictione optimus uidetur. Sic autem potestas in uno principis uicario non in comunitate locanda est, & locata ab ipso principe in Petro. Vnde patet u non praeuenit princeps ecclesiam, sed thapte natura ordinem regiminis spiritualis prosec utu S, in petro & eius successoribus uic amatum suum locauit. Ad tertiam confirmationem, iam patet-optime prouisum est politiae spirituali in suo naturali principe, qui peccare non potest,in Or dinatione autem uicarii illius optime quoq; prouisum est, dum suauis dispositio,seruata est. Supcrnaturale itaq; regimen quale est papatus suapte natura supernaturale defensione & remediusibi uendicat, quale dominus Iesus Christus sibi autoritatiue reseruando eiectione,& ccclesiae reliquae ministerio orationum instituit. Hoc .n. suave N efficax est remedium, ut in loco suo inferius amplius ni onstrabitur. Vnde falsum est domini, Iesum Christum minus bene ordinasse politiam ecclesiae etiam sub uno uicario, quam politia ciuilem in humanis,quoniam utrobiqc no ide , sed proportionale remedium contra malum principem datu est. Ita 3 ecclesia potest se& contra illum tueri,& deponere uotis&operibus ecclesiae proportionatis. s. OrationibuS,Ieiuni sieleemosynis . hqc. n.efficaciora sunt ceteris causis secundis, quia superiores sunt reliquis,& propriae uniuersali saluti ecclesiae. sed non omnes capiunt uerbum istud. Ad quartam confirmationem,dicituril, imediate susceptus siub cura Christi uiuentis , & specialiter de ipso curam habentis, non est miserabilior cunctis,nisi ratione seruitutis uniuersalis.& periculi maximi, & huiusmodi. talas au tem est Papa, qui non potest coactiva poena puniri, sed tenetur ex amore libere operari. Finlicitatis enim quaedam inchoatio est non miseris, esse in statu in quo non sicut seruus sub lege, ,ed si cu i liber in gratia constitutus homo adhuc mortalis eu positus ,

ut in papatu contingit. . ..

Ad secundam dicitur, quod Papa in quantum singularis P sQ-

198쪽

na est filius ecciesig, quia regeneratus nutritus Sc instructus ab ecclesia sicut ceteri, in quantum autem Papa,est filius ecclest integri . hoc est cum suo capite,& pater non filius reliquae ecclesim sed in his & similibus aduerte tu, cui hec & similia ob ijciuntur, .ne equi uocatio de ecclesiae uocabulo te fallat,ut ea quae dicuntur de ecclesia integra siue cum capite siue cum uices capitis habenae ad ecclesiae comunitatem secluso capite applicata suscipias, hec . n. xe deciperent. Ad sextum argumentum principale dicitur cum apostolo,u, omnia mihi licent sed non omnia expediunt,&rursus omnia possum, sed nO omnia ediscant. Conceditur igitur,quod Papa potest quantum ex potestatis sue auctoritate est actum iurisdictionis etiam in inuitam ecclesiam reliquam

e xercere,sed non expediret,sinoedificaret.Nec ualet argumentum non potest illam excommunicare,ergo non potest aliquem actum iurisisitionis in inuitam exercere,ut patet.

Ad probationem autem ex auctoritate Aug. dicitur quod potius probat Oppositum.Si . n. leges instituuntur cum promulgantur, Papa promulgando legem in totam ecclesiam instituit absq; ecciusia consense,potest igitur ipse solus instituere legem in illam Firmitas autem ex consensu utentium,non ex parte auctoritatis,sed executionis se tenet. Quod conuincitur ex eo,uestat

tum uniuersalis concili) integri etiam consensu utentium firmutur, ita quod non ligat quando est a dissense utentiu infirmatum,& tamen nullus dubitat uniuersale concilium integrum firmitatem auctoritatis legibus suis dare. Prouenit autem haec legum infirmitas ex dissensu utentium etiam ab ipsis legissatoribus negatiue,pro quanto tolerando dissimulant, & implicite reuocant quod fecerunt. Et merito, quia lex c ut dicitur di . . m. erit) de bet esse patris loco temporiq; conueniens. Ad septimum. dicitur, falsium assiimitur, nam potestas ecclesia'stica primo fuit in primo summo potifice domino Iesu Christo,

qui pontifex assistens futurorum bonorum eternam redemptionem inuenit. Falsum quoq; monstratum est esse quod dominus per illa uerba quae habentur Matth. 18. potestate ecclesiasticani dederit ecclesiae , quamuis promiserit ei super suos subditos, ut

superius dis usc discussim est. Equivocatio demum incidit iam

dicta ab ecclesia ad ecclesiam secluso capite declinando. Reii 'qua aut e que arguendo afferunt urc .s c, ecclesia potuisset instituere Petrum Papam P qua falla sint ex inpradictis patet . quia si potuit

199쪽

FApAE ET CONCILII. sa

ruit ecclesia unqua instituete papatum in uno & eius successore, ut Christus secit, posset quoq; illum instituere in triumuiratu,uel aliquo huiusmodi, quia eiuldem est instituere, & instituta mutare pro loco & tempore.

Dix. 1 in. 8.ca.quod concilium Constantien.pro illo tempore primo quo fecit illa decreta de potestate is nodi,no erat veruin concilium uniuersalis ecclesiet. Et quod Baulien .errauit illud sequendo. oariCi TvR dupliciter. Primo, quod blasphemavi.

Secundo , quia concilium Constantien. sub obedientia Ioan is 23 .erat uerum concilium uniuersale,quia succedebat concilio pisano,in quo fuerat unio ecclesiae,deposito utroq; Papa .sGregorio. I. Sc Benedicto. i 3. & electus Alexander quintus,cui successit Ioannes. ra . qui congregauit illud Constantie n. concilium. RESPONDEO Et primo quo ad Constantien. concilium. si ego plasphemo. quam Grego. ia. qui expresse recusauit in actu unionis ecclesiae, recognoscere concilium illud pro tunc,ut concilium illud, non blasphemus sed ii ir pacis & ecclesiet amator habitus est ut patet in gestis eiusdem concilij sessione. 1 q. Quare obedientia Benedicti. I 3. inter foedera unionis, & in actu unionis ecclesiae reculationem talis pro tunc concilij uolens & faciens, non blasphema sed catholicae unitatis studiosa est habita ut patet in sessione. ro.& 22. Quare Sigismundus Imperator, qui praesedit illi concilio ut satisfieret recusationi illius concilij, no blasiphemus sed defensor ecclesiae habetur Quare demum ipsummet tunc Constantien. concilium,cum negauit facto seipsum esse co-cilium non semel sed bis c primo in acceptando prcesidetia in imperatoris & autorizari se in concilium a Gregorio. ra. secundo in acceptando se conuocari ab obedientia Benedicti. 3 3. & con uocare illam)non blasphemauit Et si potius scandalum permitti debet a qualibet singulari persona,qua ueritas deseratur, quo modo conciliunx niuersale aspiritusincto rectum,potius ueritatem deseruit seipium tacto negans. qua scadalum permittere uoluit iam natus Ex his aut recte cosideratis patet, ν cociliu illud no reputauit seipsum certum & indubitatum concilium illo tempore. Se propterea huiusmodi negationes admittebat, dans Operam ut unum certu&indubitata concilium fieret cu indubitato capite

200쪽

capite,ut tandem fuit. In quo igitur ego erro,si dubia & incerta pro dubi)s incertisq; habui j nihil .n. dixi aliud in sententia. Nam dubia di incerta pro uera auctoritate resutari constat,ueritati': auctoritatem eis tribuere nephas est. Ad secundam obiectionem de successione ad concilium Pisenum,dicitur quod nec illud concilium constat suisse certum & indubitatum, ut ceteri omissis patet ex duobus. Primo. Quia astertio ista renouaret antia quum schisma, quid . n. aliud est dicere , consilium illud pisanuincii Alexandro U. certum & indubitatum, quam certe di indubie damnare Gregorium. i a. & benedictum. I 3. cum suis obedien ths Hoc autem est redire ad illud schisma. secundo. Quia ipsiura Constantie n. concilium sub obedientia Ioannis .r3. licet crediderit se esse uniuersale concilium succ dens pisano, non tamen hoc pro certo Si indubitato tenere se contestatum est facto suo ut patet ex dictis. Accedir ad' hsc, quod sine Papa diffiniuit. & propterea si fuisset etiam tota reliqua ecclesia reprae tentatiue,potuisset errare, nec fuisset c6cilium generale perfectum simpliciter, ut patet in libello. Quo ad concilium uero Basilien . uniuersalis ecclesis responsionem replico,quae Eugenium adorauit, concilium forentie uniuersale exorientali etiam ecclesia celebrauit in materia fidei &c. Si ego blaspheinaui,quis excusat ecclesiam a blasphemia p

DI x i in ca . . glosando uerba Aug. petrus quando claues accepit,ecclesiam significauit,& similia,quod in hoc sensu dicta sunt quia officio capitis perpetuo, in petro & successoribus data haec sunt,& propterea in persona ecclesie diciturpe trus sit scepisse haee. Olli sci TvR quod no sit iste sensus intentus ab Aug. qui

sequeretur claues datas esse e celesiae finaliter,& non formaliter, cuius oppositum uult ibi Augu. R s PONDEO. quod sequela non tenet. Immo sequitur ex illo sensu claues esse datas ecclesiae formaliter. tum quia quod datur capiti formaliter,uere etiam datur corpori cuius est illud caput formaliter. tum quia datum capiti di corpori in aliter, quamuis corpori mediante capite,constat datum esse toti for maliter sic autem est in proposito, ut patet. Sed argumentu Printer hoc fallitur in equi uoco de ecclesia ab integra ecclesia in terris,capite .c dc corpore c de qua loquitur Aug. ad ecelesiam pro

SEARCH

MENU NAVIGATION