Oratio philippica qua inter huius saeculi tenebras veritatis domicilium perspicue demonstratur. Auctore Fr. Ioanne Dubliulio Neruio, ..

발행: 1597년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

stant,iratus Deus mittit:ita haeretici suo robo re infirmi, nostris vici, sortes,si Galliae, sup rioris in seriori si tu e Germaniae, caeterarum mprouinciarum, in quas offensus Deus eos penetrare permisi tantum externas opes, alia mhuiuscemodi ornamenta diriperent: seredum. quodam modo videretur. At alia longe maiora nobis istae locustie mille nominibus ac aristibus auferre conantur. Hinc enim illae scor pionum caudae, aculeique lathales in istarum

iocustarum extremo.

Hoc enim est, quod illa cauda signiscat,

quae arcuato vulnere haeresum venena diffundit. Ad hunc finem omnia locustarum studia, conatus,acta reseruntur. Idcirco purum putu, ut aiunt:Dei verbum videatur. Scorpiones autem facie quidem blandos, cauda vero laeth les, seque innoxios simulantes, Ut mortis Orci vulnere venena diffundant, utrum inter ver mes, an maiorum animalium genus numerεeplaerique non iniuria dubitant. Nihil in ijs vi .rium: neq; leonibus aut ursis similes, aut via gulis armantior, aut dentibus. Itaq; cum neq; ut lepores suetae fidant: neque Vt aues, alarum

remigio uti possint: facillime capti,soleis ob teruntur. Sic haeretici primo Sirenam in mo Tem, ore virgineo blandientes: hinc adducto supercilio, Dei verbum adulterantes, in extremo tanquam in cauda,laethalia venena ci cunserunt, setosque incautos arcuato Vulnere occidunt. Sed vigiles & attentos, qui eorum verba diligenter expenduli laedere nequeunt:

32쪽

sed ab iis nullo negotio victi, facile quibus dum

vigilantiae soleis Obieruntur. ΡΠAt vocem alarum earum, illumq; tumultum ac strepitum, quae exponet oratio' Iactantistae locustae hinc Angliam, Daniam,Galliam, quam non habent: inde Saxoniam caeterasque Germanice, in quibus oliquid possunt, Flan ' driael prouincias: suamque Auguli a nam consessione toto terrarum orbe crebrescere meniatiuntur.Inde Turcarum quibus Catholicos oppugnari sciunt, nomine audaces, Graeciam&Hurigariam,totamque Dalmatiam ac Ligan tiuiis perstrepunt, omniaque sibi Mahurn cranorum atque Persarum arma promittunt. Itaque Catholicis omnibus minantur excidium. Sed piser inque a melioribus victi, vanum illustrepitum ac puerorum terriculamentis simi .lem essestio malo discunt. Patrum memoria Saxoniae & Hassice reguli, col l ceto in Germ nia maximo haereticorum exercitu , Ecclesiae Catholicae excidium minabantur. Sed ij a C rolo V. Aug. qui ex Italia, inferioris; Germa nia tot ge minores copias euocauerat, Victi: in

Belgium capti adducti sunt.Nihil superbia infirmius. nil sit animi tumore debilius. Proinde is Catholicus Imperator, clarissima victoria' reportatamon Vt olim Iulius Caesar,cum Plia nacem Ponticum regem primo accessu stipe

rasse ad amicos in Italiam scripsit: Veni,vidi, vici : sed in hanc vocem Deo gratus erupit: Veni, vidi Deus vicit. Ita ille Deo; sidens, diuinitatis iniuriam vindicabat. C i Sed

33쪽

EPIς TOLASed ad nostras locustas redeamus, quae iri capitibus suis coronas,auri similitudine meri tientes habere dicuntur.CFera metalla,quan quam huic vitae necessaria, auri bonitate pre cloaue superantur. Omnia domat serru.ses λ-norum ac tinnulum .argentum clarum &can

dicum suo pondere valet plurimit, sed omnico paratione vilescit. Sic artes omnes, humanae vitae necessariae. ut sabrica architestura, caete

Deo; huiuscemodi ure meritoq; plurimi fixit: medicina vero & oratoria, nihil utilius: physica & mathem ilicis nihil putatur esse iucundius: ouarum illa corporum curam, ista sul g rem eloquentiae pollicetur. harum prima de

rerum natura, altera de orbibus coelorum ac

siderum cursu disserens. in superna coelestia-.que conscendit. Quid Theologia ' Nonne his omnibus longe praeflantior, quippe quae ad omniu conditorem Deum ascendit,ac de ina mortalitate de gloria sempiterna, de peccatorii remissione de gratia caeterisq; eo pertinen tibus disseres, aureae coronae, quod si immu est capitis ornamentsi imagine praeserti Eius si militudinem istae locustae, fallente mendacio blandientes, suis capitibus imponunt, dum illotis manibus ac pedibus, in diuinarum lit rarum adytum irrumpentes,aureum doctrinqgenus olim diuinitus traditum, m opinionis

humanae aurichalcu adulterare conantur.Non

illud hic urgeo, quod alius fortasse diceret: nullam artem, ne illas quidem, quarum paulo Φnte metionem secimus,sine magistro percipi

34쪽

caesores, lanarij, sullones & caeteri, qui variam sit pellectilem, viliaque opuscula fabricantur, discunt antequam doceant: nec absque magi stro possunt esse, quod cupiuint. Istarum aute Iocustarum discipuli modo adsit volubilitas lingvpsacilitasque verborum, adducto stupercilio,diuinam scripturam non sistum in antlcs ridiculasque sententias repugnantem trahunt: verum etiam in haereticas cininiones Dei ver ba detorquent. Idq; si potissimum inter cva thos Je aequales poculorum haustus, ubi haec ventris animalia incaluere ceruilia , aut certe vino dijs suis ex more libarunt scucundi calices,quem non secere dissertum' Tum de sacrisIiteris omnes coci, sarctores, lanii, caeterique huius farinae homines argute philosophantur: tum de theologia rebiisque diuinis agunt, 'ociferantur ac perstrepunt: tum Capiti suo coronas illas auri fulgorem similitudine mentientes imponunt, singulis; se reges potentis simos arbitrantur. Haec quidem illarum locu starum nubes & gregarij milites. At illarum duces &antesignani, quicquid in buccam v c nerit, inter illa Rhenensia de Aliatica vina illinunt chartis. Adeo apud haereticos audacia pro sapientia omnibus uti licet.

Sed apud omnes nationes receptum est, Vt qui monetam adulterauerit, morte mulctetur. Atqui constat, argenti monetam, priuatorum contractuum causa inter ciues repcriam csc: leges autem moneta esse reipublicae. Principes

35쪽

igitur oportebat multo magis si quis eam qum Reipublicae moneta sit, adulteret atque cor rompat euod iste&punire; quam si quis eam quae sit hominum priuatorti . Multae enim ciuitates, regina, prouinciae, argento, quod aer Cac plombo temperatum sit, haud dissimulaniater Utuntur attamen incolumes stant & ma nent,nec Vllum ex ea re detrimen tu accipiunt.

At qu: leges corrompi sinunt, ijsq; adulterinis

utuntur:ad extremum misere pereunt. Quoclii de Solonis aut Lycurgi legibus Verum. est:

quanto magis de lege aiuina, que adulterata . mendacio, reipublicae pestem ac ruinam continuo secu trahit' Testis est ori ens, Aegyptus, Africa, multaeque aliae prouinciae, quas Chri stiana fide ab haereticis adulterata, Deiq; lego

corrupta: tot tantisque cladibus inuolutas sta tim sui ste constat: ut eas aLt Arab S Occuparet, nobilis simisque prouincijs captis, tetro latro cinio cuncta Vallarent aut deleto Reipub.no

mine legibuso; sublatis,Turcica tyrannis, pro sua libidine,cucta foedaret. Quid misera Gra cia' Nonne funditus peri jt, propterea quod iis reticorum impias Voces, potius quam Eccles ad Romanae silutarc consilium audiendum putauit' Quid de te dicam miseranda Germ nia' cuius ea pars, quae istas locustas accepit, . libertatem, quam se inuenturam sperabat imisit.Ita quondam alii in captiuitatem abducti: Defecit, inquiunt, gaudium cordis nostri, versus cs in luctum chorus noster. Cecidit. corona capitis no tri : Vae nobis quia peccaui i

36쪽

DEDICATORI A. V

mus. Propterea moestum sectum est in dolore cor nostram : ideo contenebrati sunt oculi nostri. Quod ii malum tuum adhuc sorte non sentis, tuumque pectus nescio quae phrenesis occupauit, aliquando tamen senties: teque vel sero ab istis locustis corrosam esse cognostes.

Quid quod istae locustae, equis paratis in proelium similes esse dictantur ' Equis autem non solum libido ingenita est, verum etiam fastus ac superbia. Proinde bene pasti, stare

loco nesciunt,sed pede cauant terram, naribus' spirant,erectisque in altum iubis,pedes in numerum colligunt, crebroque hinnitu, animi in bella promptissimi meditantur ardorem. Ita haeretici saeculi nostri, se omni hominum generi praeserre non dubitant. Extat Lutheri

liber ad Georgium ducem, iis quo is ita scriptum reliquit:A tempore,inquit,Apostolorum nullus doctor aut scriptor, nullus Theologus aut Iuristonsultu tam insigniter& clare conscientias saecularium statuum confirmauit, instruxit, ac consolatus est, sicut ego feci.bPer singularem Dei gratiam hoc certo stio, quo niam neque Augustinus, neque Ambrosius, qui tamen hac in re optimi sun mihi in hoc aequales sunt. Ita istorum antesignanus. Quid

Caluinus aliique eius symmystae' Nonne pluribus locis diserte scribunt, se mille Cyprianos, Ambrosios, Augustinos nihili facere Quid arrogantius dici potest' At forte rei, qui ministri, quos vocant, modestiores sunt.

37쪽

Athanaside gestis

Antonii Abbacis.

8 EPIITO LAImo vero nullus istorti est, quamuis κου-ι-& indoctus, qui non Catholicos omnes pro fungis ac stipitibus habeat. Tanta in om nibus arrogantia, tantus superbiae tumor esti . Quale aute illud est,quod in Gallia inferiori que Germania ab istis ealcitronibus equis nu

per admissum, Christianus orbis ingemuit lDireptae & incensis sunt aedes sacrae, Christi m mysteria impie prophanata. Tale quiddam ,

mille trecentis aut circiter abhinc annis, Ari,norum molitus est furor et quod suturum cum biennio ante diuinitus monitus, magnus ille pneuidis et Antonius, lachrymas tenere non potuit.Itaq; suis reserens: Magno,inqui fides Catholica turbine sit buertetur , & homines iumentis similes,Christi sancta diripient. Vbdi enim altare Domini, mulorum di equorucircundatam multitudine, qui crebris calciuictibus omnia dissipabant. Haec est causa g mituum meorum,quos audistis. Biennio post saeva Arianorum erupit insania. Tunc Ecclesiarum suerunt rapinae,tunc diuinorum tem ratio vaserum : tunc indomitorum equorum furoritunc impijs ethnicorum manibus min,

steria sacra polluta sunt. Non Apostoloru, inquit,sed demonis,& patris eorum diaboli ista doctrina est:& idcirco per insipientia tume torii, similis pecudum,eoru expressus est aniamus. Quid haeretici saeculi nostri: nonne Ari

nos omnes nuper impietate saeuitiaque Vic

38쪽

Demosthenis, si adesset, eloquetia satis expri mi possunt: imagini sieculi nostri, locustarum agminibus adumbrati finem imponam. Sed

earum regem ante videamus.

Habebant, inquit, super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon Gnaece autem Apollyon Latine habens nomen editerminans.Istae haereticorti locustae etsi rege visibilem no habent, inuisibili tamen rege. id est Diabolo carere no possunt. Ipse enim est rex, sit per omnes filios superbiae. Rex autem locustarum dicitur exterminator, propterea quod per nullam Vnqua haeresim adeo extermin uit ac deuastauit Ecclesiam, quemadmodum per ista,quae nostro saeculo per Luthem eiusmdiscipulos ab inseris excitata est.Nam superiorum temporu haereses unum aut alterii fidei articulum oppugnabant. At Lutherana li resis partim per se,partim per suas proles, Anabaptistas, Caluin istas, Trinitarios, Libertinos, omnia Ecclessor ament ijs in locis, quae occupare potuit, euertit atque abstulit. Per no uos enim Samosatenos a Deo abstulit trinitatem, a Christo diuinitatem. Per Anabaptistas illius humanitatem. ab angelis & sanctis omnibus inuocationem & cultum. a purgatorio suffragia vivorum; imo ipsum purgatoriu sustulit. ab Ecclesia quae adhuc peregrinatur in terris, multos sacrae scripturaei libros, sacra

menta fere omnia, traditiones omnes atque ceremonias, sacerdotium, sacrificium, Vota,

ieiunia, dies sestos, templa, altaria, sanctin

39쪽

o EPIs TOLA rum reliquias, crucis signum, sacras imagines, denique omnia monimenta pictatis, omnes Ecclesiasticas leges, omnem disciplinam ac ordinem prorsus eXterminauit atque abstu

lit. Quid quod istae locustae, ne inseris qui dem pepercerunt, sed Regi quoque abyssi s cisse videntur iniuriam ' Multi enim Luth

ranorum Veros in seros negant, & Origenem secuti, poenam ignis aeterni, nihil aliud, nisi internos animi cruciatus esse cotendunt. Quae

clim ita sint, merito haeresis saeculi nostri exterminatrix dici potest, eoque duce digna qui

Hebraice abaddon, Graech Latine e terminan; nominatur. Tantum igitur exter minium Catholici iure mirantur. At haereti ci nimirum illo sumo coecati, tantum malum videre non positant. Sed inter hos haeresum turbines muli rumque naufragia,Vnus est portus, qui fluctuantes piorum animos mirifice cosolatumquod

istis locustis dicitur praeceptum esse diuinitus:

ne laederent scenum terrae, neque omne viride, neque Dinnem arborem: nisi tantum hommines,qui non habent signum Dei in fronti- .ib bus suis. Olim enim locustae ad Mosis, cui coelum,terra, maria seruiebant, imperium, in Aegypto. non solum Vniuersa vastarunt: sed etiam deuorata herba,nihil omnino virens in lignis N in herbis terrae, in amplissima pro- uincia reliquerunt. Quid est igitur, quod istarum locustarum ita natura reprimitur, Ut nihil viride; neque ullam orborem laedere au-- dcanti

40쪽

DE DICATORI A. Ideant: chm ijs natura insitum sit, ut viridia quaeque depastantur ac Vastent ' Sed mystica

sunt omnia,quae dicuntur. Itaque ut illae locustae nihil viride, nec ullam arborem fructi bus exuberantem laedunt, sed tantum in si uctuosa quaeque corrodunt: sic haeretici seculi nostri, ventris animalia, Venerisque manci pia, non bonos,non Dei seruos, non salutis suae

memores de Ecclesia rapiunt: sed sui similes, improbos, sceleratos, qui etiamsi in Ecclesia permanerent, nihilominus ob impium vitae genus perirent, in errorum barathra praecipitant. Superioribus saeculis haereses quaedam, quas dudum abscondit antiquitas, subtiliores. Crant, ut Valentini, Marcionis, Arij: sed ista noua externis sensibus dedita, non in seueris

Christianae Ecclesiae castris, sed in Epicuri

hortulis educata, pios homines ac bonorum operum fructibus redundantes non capit, sed leues, steriles, suarumque libidinum seruos,ut

altera Circe quibusdam lenocinijs atque phil-tris, in pecudes beluasque conuertit. Triticum non rapit Ventus, nec arborem solida radice fundatam procella subuertit. Inanes paleae tem pestate rapiuntur: solaeque inualidae arbores turbinis incursione vertuntur. Proinde in istos, qui iuxta Vetus elogium, cum loqui nesciant, tacere non possunt, aliquot Philippicas scripsi, quibus & domicilium veritatis osten derem,& hanc apud lisreticos esse non posse,& causam,cur plarrique ad eorum castra deficianti perspicue demons rarem. Quarum pria

SEARCH

MENU NAVIGATION