Oratio philippica qua inter huius saeculi tenebras veritatis domicilium perspicue demonstratur. Auctore Fr. Ioanne Dubliulio Neruio, ..

발행: 1597년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

Christi

protuissio. Tibus de caulis homi es pro

mit 'a non sciuant. Portae in

12 ORATIO scindatum, Quod ab inseri portis Varie oppugnari potest , expugnari non potes L Cuius in ter huius saeculi molestias ac prcssuras,ad Deuvox est: Dum anxiaretur cor meum , in petra exaltasti me. Quam multas anxietates haec E clesia tot seculis ab eius exordio passa sit, pamcis verbis exprimi non potest. Attamen illius petrae beneficio stat & mane aeternumq; manebit. Nunquid ait Propheta, currere queunt in petris equi ' Isti seroces equi, tyranni, haerotici, Mahumetani, caeteraque portenta,quae insolentissime in hanc petram toties incurretes, veritatis domicilium euertere conati sunt:

quid aliud egerut nisi quod ex ilia rupe prae

cipites, non solum vidit,sed etiam perditi comruerunt ' Portae inseri non praeualebunt ad uersius eam. Magnum est,quod Christus promittit Ecclesiae: sed non promitteret, nisi &vellet D posset seruare promissum. Nam cum tribus de causis homines promissa non seruet. Primo quod fallendi animo pollicemur. d inde, quod eos p nitet esse pollicitos. tertiti, quod ea quae promiserunt, praestare non pos

sunt. Primum malae Voluntati S, alterum tem

ritatis. tertium impotentiae indicium est. Quae cum in Christum cadere non possint: Ecclesiae Catholicae templum, stabili mole sun d tum, fremant licet haeretici, aeternum mansit rum esse, perspicuum est. Portae, inquit,inseri non praeualebunt aduersius eam. Quaenam sunt hae portae' Verba Domini cum is de petra,cia

sib s, aedificio, caeterisque generis eiusdem to 'uitur,

52쪽

PHIL 1PPICA. 63quitur, metaphorica esse, non dubium est. Astrologi quoque portas solis, cancri & capri- Poriae Io-

corni signa esse dicunt. Historici Caucasi p - ζ' tibiatas,Nili ostia:Medici, quos secutus Cicero post portae.

Platonem iecoris portas saepe commemorant. -

Quorsum haec tam longo repetita principio' Vt intelligatur, nullum rei ficium adeo firmuThi emo.

ac validum este,quod non aliquo casu aut tem xv vi raemotu tande intereat. Omnia orta Occidunt,&aucta senescunt: ut cum antiquata & diminuta fuerint, finiantur. Quis nesciat, subito terraemotu, non solum splendidissimas ardes, sed etiam oppida, montes, totasque prouincias ita absorptas, vi ad inferos descendisse vid antur' Proinde si ab inseris centroq; mundi, in quem locum Dei sententia demoneS prae- .cipitatos esse non dubium est: venti quidam quos spiritus vocant, ac subitus terraemotus e- 'rumperet:quae fabrica tam stabilis esse posset, quae non concusa corrueret ' Atqui haec EO Ecelesia clesiae fabrica Christi voce sun data,etiamsi ab huiuki ea

inseris eorumque portis mille terraemotus e- u ii po-

rumpant, labefactari non potest. Portae inseri' non praeualebunt aduersus cam. Ita regni in serni, neque Violentia, neque fraus, quae prooprie sunt duae inferorum portae, per quas in nostrum orbem tot tantasque minas, quotidie diabolus, qui & leo & draco vocatur,immittit, magnam hanc Ecclesis molem Vnquam euertet. Veniant Traiani,veniant haeretici, veniant illi scelerati,qui Christianu nomen infamant,

Veniant relitici panteris similes, quantalibet D 3 macu

53쪽

Prima principia. Fides dissicilis.

ORATIO macularum Varietate respersi hi enim sene quatuor Venti, qui per illas inferorum portas irrumpunt,& in huius sesculi mari pugnantes,

omnibus naufragium comminantur) neque horum aliquis,neque omnes simul,Catholicae

Ecclesiae, id est, Petri nauim labefactabunt: quo minus inter Violentos isculi fluetias, Dei protectione secura , in portum enatet.

Quid illi Nerones, Decii, Maximini, carterim impij Caesares' Non ipsi Ecclesiam euerteriit, sed in petris ut indomiti equi serociter fluvieque currentes, tandem praecipites corru runt. Quid Simon Magus,Marcion,Arius, ca

teraeque haereticorum pestes' quid tot improbi & scelerati quid tam multi politici ' Num minimum Ecclesiae dogma labefactare potu

runt ' fuerunt hi, fateor, tot isculis maximi terraemotus,sed Ecclesiae molcs ab iis cocussa, stat & manet. Ab his procellis maximi fluctus toto terrarum orbe sunt excitati: sed Ecclesiae nauis agitari potes 'obrui non potest. At so te illud doctrinae genus, quod a Christo traditum, maioribus accepimus, facile,planum, euidens est, Vt humanum intellectum ad se statim rapiat,qualia sunt, quae prima principia dicuntiar:ut totum maius est sua parte. Et fieri non potest,ut aliquid sit & non sit. Imo veros des est de rebus obscuris,quae humani ingenii vires longe superant,& a sensit aut omnino remotae sunt, aut plane contrariae,ut Deu esse trinum S unum, virginem peperis rihomine crucifixum esse Deum, verum Christi corpus

54쪽

PHILIPP1CA. Π saxa penetrasse:quorum fides atque credulitas cum a Voluntate, liberoque hominis arbitrio potius, quam ab intellectu pendeant, eo magis mutationi videntur obnoXiae. Huc accedit, s aE,ud quod in omnibus philosephorum placitis at- tis Philoque dogmatibus, alioqui per se satis claris,tot impii0 sententiae quot capita inerunt, teste Plutarcho, ipsoque Aristotele, qui in refellendis a liorum opinionibus, eadem de re integros libros saepe composuit. Qus cum ita sint,Chrustiana fides per se satis obscura & a tam multis adeo Varie oppugnata, tot seculis no mansisset inuicta, nisi esset & sundata & protecta diuinitus. Illud est igitur veritatis domici lium, in quo mille quingentis annis, fides Dei protectione secura, immota permansit. Quid potest clarius dicit quid magis esse perspicuum ζ Simplex est veritatis oratio, recte- simplest

latas obiurgat Apostolus, quod translati eo galai. 1. ent in aliud Euangelium, quod non est aliud. Nam omne quod falsum est, non subsistit, & RQ

quod Veritati contrariu est, non est , iuxta id,

quod sancta mulier quonda orabat: Ne tradas A stbeo Domine sceptru tuu ijs,qui non sunt. & illud quod Apostolus ait: Ea quae non erant, Vocauit Deus, Ut faceret esse, quod non erat. Veritas enim quae ab illo diuinitatis fonte manat &profluit, manens in aeternu, stabili mole con distit. Mendacium autem cum veritati, quasi

55쪽

ORATIO& omnia dogmata salsitatis , quae a Prophetis idola dicuntur, propterea quod simulata sint atque confissa, penitos conterentur Illud interea veritatis inimicis placet, sed ad cxtremutorrentis instar transit ac descit,nec ullo loco potest certa mansione consistere. Sed quoniam de antiquitate doctrinae ad uersarij gloriantur;ncabisque hanc eripere conati, nescio quid in angulis garriui: Videamus utrum illud antiquum ac primum docendi genus,quod a Christo traditum esse, perspicuum est,apud illos esse possit. itur ante Lu therum atq; Caluinum aut suit aliqua hominum cougregatio, quae fidem diuinitus tradi Fides vera tam conseruaret, aut nulla fuit. Si nulla sui nullo erro veram Christi s dcm Ecclesiamque periisse, potest. perspicuum est. Nam si vera fides allata diuinitus, aliquo Vel minimo errore viciari potest : quid in ea erit certum quae ratio fidei' quod probabilitatis argumentum ' Certe si id fieret, omnia fluctivarent:cu Ecclesia Christi codem modo, ijsdem argumentis, eadem

auctoritate, qua Veritatem docet, mendacium I. Tim 3 Crroremque proponeret. Froinde cum esset

magistra mendacii, columna & firmametum veritatis frustra ab Apostolo diceretur, cuius sundamenta nutarent. Antiqua sententia est: mendaces faciunt, Vt nec Vera dicentibus crodatur. Quis Ecclesiae crederet, si videre eam in aliquo e se mentitam Quis non prudenter

de illius tcstimonio doctrinaque dubitaret: si intelljgcret, cam semel salsum aliquid pro

Vero

56쪽

ΡHILIPPICA 1 vero docuisset Igitur perijt Ecclesiae omnis

auctoritas, si ea Vnquam errauit. Vnde igitur, v , d. si ait Augustinus,Donatus apparuit ' de qua tem prismo c. Σra germinauit' ex quo mari emersit' de quo coelo cecidit Haec in se quoque dicta aduersa-a ij existiment, si matrem Ecclesiam aliquando perijsse contendunt. Vnde filii nati sunt quo Dam vos, aduersarij genu it, si periit mater Ec clesia' Conseques ergo est, vos non esse filios Ecclesiae Christi; sed haereticos mendacio sal lente suppositos. Interim illa Christi verba

praeterco: Portae inseri non praeualcbunt ad- Matthaε.

ii xsus eam. Et Ego vobiscum stim, usque ad

consummationem saeculi. Quod si aliqua hominum congregatio sui in qua velut in Veris talis domicilio fdes antiqua seruata sit:quaero ex vobis,quaenam illa sueriti Non mihi chia im Sras nescio quas, non inuisibiles quasdam ideas proferatis, ut Ecclesiam Veram, magia

seram gentium, montemque eleuatum ac positum in vertiee montium abston datis, quo

ut in serius ostedemus, nihil absurdius potest . dici. Ante Caluinum,num aliqui Calia in istae fuerunt'Ante Lutherum, aliquis Lutheranus Quid in re perspicua opus est verbistNos ce te a vobis decipi nolumus, sed optamus semper in clarissima veritatis luce versari. Cuius tanta vis est, Vt nemo possit esse tam caecus, quin videat, hanc esse mendacio anteponen- .dam. Nam si in rebus etiam minimis, in qui bus est aliquis temeritati locus, verba nobis

57쪽

I. Petis. Hieron. ineatalogo. Euseb. in Eccle. hist. Historia lux tempo

18 ORATIOtio salutis ac vitae, in Christiana fide, sine qua salui esse non possumus, faciendum est' Quis

adeo supinus ac negliges & ita suae.salutis oblitus:Vt hic pro luce tenebras, mortem pro Vita, Venenum pro antidoto, pro Veritate menda cium amplecti velit Proinde domicilium ve-

ritatis hac oratione quaeramus.

Mille quingentis abhinc annis, Romana Ecclesia, cuius nomen lucifugae Veritatis at dire non sustinent, lisc ab Apollolo Paulo me rebatur elogia: Fides vestra,inquit,an nuncia tur in uniuerso mundo, Et Sine intermissi ne memoria vestri facio in orationibus meis. Et in extremo: Salutant vos omnes Ecclesiae

Christi,vestra enim obedientia in omne locudiuulgata est. Et Apostolorii coryphaeus:Salu tat vos, ἱnquit, Ecclesia in Babylone collecta, vel ut Graeci legunt,coelectoa. Ea certe Urbs sum potens orbisq; domina, scriptam in fronte blasphemiam, Christi confessione deleuit: in qua urbe Apostolus Petrus, cui a Christo dominici ouilis cura comissa est, primus rexit Ecclesiam,inde Clemeti Apostolica voce la dato,cum doctrinae genus diuinitus traditum, adhuc incorruptum esse quod nunc aduersa xij mutatum esse dicunt,commendata suisse, . Veterum historiae prodiderunt. Est historia,

ut ait summus orator, lux temporum,Vita me moriae, nuncia vetustatis. Quis unquam adeo

indoctus atque impudens fuit: ut haec aut ignoraret, aut a summis viris memoriae prodita, negare auderet Constat igitur religionem di .

58쪽

ΡHILIPPICA. Duinitus traditam, primis illis fidei saeculis, fidem ve-

cum impij illi Nerones, Vomitiani, Tralant, Romae tu Antonini persequerentur Ecclesiam, Roma- ' ς, ii με nosque Pontifices, Cletos,Anicetos, Pios, VN μ' 89 ix banos , caeterosque ante magnum illum Constantinum crudelissime occiderent,Romae incorruptam esse seruatam. Aduersariornm d

diissimi cum Damasus, Syri titis,Anastasius, In nocentius clauum tenerent Apostolicum, ni- . hil adhuc Romae mutatu, neq; ullum illorum Pontificum ab Euangelica doctrina discessisse concedunt. Quaero igitur ab aduersariis, quo imperatore quo consule, quo denique tempore, religionem illam ac fidem Apostolica voce laudatam,Roma perdiderit. Nam fieri nul- telitionis Jo modo potest, Vitata metamorphosis, quan- 2: μ' uitam aduersarij somniant,sine tumultu accide- in non fiuderit. Religionis mutatione,Vt alia nouandarum rem genera praeteream, sine magno tuo 'multu fieri no posse,si ante nesciuimus,certe nostro seculo didicimus. Sacrae Eucharistiae adorationem,cultumque sanctoru, aduersarij non minus,quam idololatriam gentiliu ex cratur. Quae cum ita sint,dic mihi,si Romanus Ponti sex hoc corruptissimo secula, ritu illum antiquit immolandi animalia idolisq; sacrificandi, in Ecclesiam vellet inducere: nullum Romae motu, nullum in Italia,Hispania,Gallia, caeterisque regnis atque prouinciis , quae multis abhinc saeculis errore damnato, nomina Christo dederunt, perturbationem foret nemine tantae impietati reclamaturum ' nul-

59쪽

graees latinorum inimici.

co O n Α τ 1 olum, qui huius saprilegii mentionem saceret, tantumque facinus literarum monimetis scriptisque mandaret' neminem fore, qui locum,

tempus, auctorem tantae mutationis notaret, existimas ' An sorte in toto terraru orbe nul-

lus historicus fuit, qui haec literis memoriarm

mandaret Num omnes scriptores tum altissimo somno glutiam instar torpebat, du Roma noua sacramenta, nouum sacrificium, nouascerem Onias, nouum ac veteribus inauditum

Religionis genus excogitaret: excogitatum in lucem proserret' Caesariensis Eusebius multis abhinc saeculis, &Ecclesiastica Graece scripsit historiam quam Rufinus Aquileiensis in Latinum imperante Theodosio seniore conue tit,& illos ab orbe condito commetarios, quae ob breuitatem scholia dicta, Hieronymus, rosius, Prosper, aliique recentiores postea au-Xerunt, & quicquid memorabile gestum est in toto terrarum orbe,ad nostram aetate Usque duxerunt. Neque alij desuerunt, Cassi odori, Gregorii Turonenses, Vsuardi, Reginones, Mariani, Sigeberti, qui de rebus saeculi suic piosius accuratiusq; scripserunt. At hi Latini nominis homines sorte R manorum scelera sacrilegiam tacuerunt. Quid G rscj,Socrates, SoZom en us,Th eodoretus, O naras,Cedrenus, Nicephorus,alijque compi res In quibus piserique Romano nomini infesti, si tantum nefas, non dico gestum,sed cogitatum esset; nunquam omnino tacuissent. Graeci homines usque hodie, non modo ij,

60쪽

. PHILIPPICA. 61

qui sub Turcarum imperio imo tyrannide gemunt, Verum etiam illi qui Venetorum republica conti nentur;Romanam Ecclesiam ita oderunt,ur ijs Latini nostri prope infideles ac minime Christiani esse videantur. Quis illo

rum Vnquam alicui Romano Pontifici ta nefarium crimen obiecit, Vt religionem diuini tus traditam, ab eo Vlla ex parte mutata suisse diceret ' Est quaedam Veritas ita perspicua, Vt adulterari mendacio corrumpiq; non possit. Quid eos reseram, qui peculiares certarumpentium atque regionum historiographi Hispanorum, Gallorum, Germanorum, caetera xum que nationum acta curiose scrutati, diligentissime explicauerunt ' Qui cum minima quaeque, ut conuiuia paulo lautiora, manicatas tunicas, gladiorum capulos, inaurata calcaria, talesque minutias, si nouitatem aliquam saperent, praetereundas silentio non putarent: si quid in religione mutatum,aut a primis saeci lis degenerasse intellexissent, nonne tantum facinus omnes memoriae ac literis commenda sent i Si non omnes,certe aliqui. Si non ali qui certe Unus aliquis, id in commentarios retulisset. O negligentiam singularemi Nullus

omnino, neque nobis amicus, neque inimicus, neque benevolus, neque malevolus fuit, qui tantum facinus aut memoriae prodere aut saltem Unico verbo significaret Nullus histori cus, neque Graecus, neque Latinus, neque Ge manus,Hispanus,Italus, Gallus, qui rem tanta

memo ita commendaret Sed quod nem factu

SEARCH

MENU NAVIGATION