Laurentii Patarol Opera omnia quorum pleraque nunc primum in lucem prodeunt. Tomus primus secundus

발행: 1743년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

431쪽

admiratio, & me sic tibi totum devovi, ut nihil altius animo sedeat quam

tui memoria. Ita postulat omnigena tua illa, inque tam viridi aetate matura sapientia, qua inter graviores literariae Reipublicae Proceres dubio procules numerandus. Ita tuum illud in Literas, Literatosque studium , quo percitus meliores Europae Civitates peragrare ac scrutari voluisti , ne in te er diendo ullis eonatibus, ullis laboribus, ullis parceres sumptibus. Quare velut apis industria anhelo per varios scientiarum flores discur tu opimam tandem ad patrios lares. eruditionum praedam retuli lii, aeternae Sapientiae firmi rem favum constructurus. Plura de moribus tuis vere antiquis, plura de ii manitate praesertim dicenda essent, sed vereor ne suspectior fiam, cum tantum eidem debeam. Hac enim domum meam parvamque cellam , quam aliquali eruditioni construxi in diesque augeo, invisere dignatus es, iisdemque Penatibus tanti Hospitis decus inscribere. Favet igitur votis tuus in patriam reditus; favet autem & studiis meis. En enim dissiciles quosdam textus, in

quos impingo per orationes veterum Panegyricas , quarum serio castigatam Editionem, italicamque interpretationem vulgare mens est. Hosce ad te mitto, tuaeque emendationi subiicio, lumen tantis tenebris quaerens, Sexpectans. Audacius, fateor, quam sic recentem, vixque inchoatam consuetudinem deceat, sed erit humanitatis tuae ignoscere eruditae temeritati. Vale. Venetiis Kal. Septembris Anno 1699. Omittuntur Textus disseiaer.

Antonio Locatelli

Venetias. P Luribus, & quidem pluribus abhinc diebus Epistolam tibi debeo . Antonicarissime. Nec irasceris, puto; nosti enim quandoque invito etiam calamo verba profluere, nonnumquam vero aut otium deesse, aut voluntatem ,

aut alacrem illam facilitatem ad scribendum. Quid erso λ Morae ne hujus ac silentii rationem expectas Non reddam. Et hoc maximum amicitiae nostrae pignus esse volo, quod nobis invicem quibusdam liceat officiis non inservire, quibus afflictantur dclicati quidam , ac tenelli , quos non cultores dicam necessitudinum, sed tortores, & carnifices. Tu iam, credo, Vicentinorum collium amoenitate perseueris, eosdem quam longi is me, ut scripsisti, amaturus . Ego vero trimestri rusticatione iam absoluta ante Nonas Novembris Venetias repetam, non iam rure plenus, aut urbis avidus, sed officio magis quam voto. Totum me inde altius immergam studiis , ut praesentium temporum tris immae calamitates animum levius everberent. Ita Lipsius in medio Belgici belli strepitu de eonstantia libellum, &Boccaecius noster, dum saeva pestis longe lateque grassaretur, Fabellarum opus locutione pulcherrimum, licet argumento foedissimum, edidere. Quod si unquam liceret homini affectibus vinei, S indulgere desperationi, tam a tibi profecto vellent imminentia pericula. Sed nulla nos frangant adversa, divinaque iuvante ope, sorti induamur, &, libere dicam, superba constantia. Gratias Deo interim, qui nos lacessit, & torquet, ut largius remuneretur, & belloium malis exagitat, ne vitiis illis vacemus ,

quae

432쪽

quae nimis fovet seeura tranquillitat. Tu quoque, Antoni carissime, quantum potes, ad fortitudinem mentem , animomque compone, & scito, cum reversus fueris, futurum te studiorum meorum compotem, &administrum. Vale. Sa doni, octavo Kalendas Novembris Α. Iot.

Antonis Alti reo

Patavium ITane praevenis, Antoni earissime , Epistola tua mei munus amoris , me inque reverentiae, quod tibi olim praestitisse debueram i Praevenis quidem , α sane optirna benignitate , atque illo , quo me semper prosequi voluisti ,

incomparabili studio . Ego vero quas tibi rependo grates Etiam responsum differo . Fateor tamen veteris negligentiae , recentisque inurbanitatis pudo rem, candidaeque confessioni veniam precor, &spero. Dispeream, si mihi ulla ad scribendum momenta lassicium, postquam animum , Operamque appli- eui ad Libelli mei de Imperatoribus editionem. opusculum, quod non iniucundum futurum confido, studeo, ut quam venuste prodeat, & castigate, ne ue forma minus delectet , quan nrateria . Placuit ideirco apponere etiam n gulorum Numismata ad vivum expressa, quod conficiendum opus Florentino cuidam artifici demandavi , qui utique non modo expectationem exsuperat , sed pene etiam vota . Ut noc agerem, monuit amantissimus noster D. Apostolos Zenu ς, stimulosque addidit famigeratissimus Malia clitus , se manibus ac pedibus in sententiam ire scribens , ut historiae Nummos adjiciam . Ignosce igitur, Antoni carissime, Epistolarum mearum defectui; sciasque nihil me iniquius serre, quam si Amicos non possim beneficio literarum invisere. Tu vero incoeptis fave, diuque scribere persevera, etiam si ego non scribam. Uale, & me ama. Venetiis, Idibus Februarii A. 17or. M. V.

Patavium. EX tremam Saturnalium nostrorum diem placuit urbano procul a strepitu tranquillius, & innocentius transire. Non quidem novo consilio, sed de

more , quem nobis invicem Do m. Joannes Campelli amantissimuς meus, &ego, ociennio sere abhinc sanctum ratumque esse voluimus . Placuit hoc an inno Altinates oras invisere, ubi laetitia maxima affecti sumust, non modo ex aucupio per manuale tormentum, verum & ex innumeris Altinatis olim urbis monumentis, seu ruderibus potius, quae passim occurrunt. Inter cetera quae

sane detrita ac deformia sunt , pulcherrimum se se obtulit saxum Cippi ad instar , seu Basiis , in cujus superiori plano cavitas quaedam quadrata conspicitur , altitudinis , latitudinis , & longitudinis fere aequalis , bipalmaris ei citer : videturque aptata cuipiam seu Statuae, seu alteri monumento recipi cn- Tom. II. Hhh do.

Ducalis S. Marci Basilicae Canonico

433쪽

4 26 LAURENTII PATARO L

do . Saxum Istud proximum est, versu L Boream , rusticae cuidam exsae, quae prima statim terram e cymba tenentibus occurrit, humi stratum neglectumque , longitudinis circiter tripedalis , latitudinis vero undique nam quadraest sexquipedalis. Eius figuram hic apponere volui, cum inscriptione, quae in eodem legitur , non iniucundam rem me tibi facturum sperans , Antonicarissime . Memini quantum vetustate delecteris , & modo licet Iurisprudentiae sedulam navare statueris operam , nihilominus tamen prioribus te volo adhuc studiis lacessere ; nam Legum , de Antiquitatis studiis inter se optime convenit . Nec res indiget probatione , cum sciamus celebriores I. Consultos Antiquitatem non modo calluisse , sed & in scriptis suis tradidi Dis , explicasse , elucidasse . Uale , mi Antoni , & utramque cole discipi, nam i & me amare perge. Venetiis, Kal. Martii A. Iro a.

434쪽

Pilumno Abbati Pilumno Bellunensi Canonico

GRatulor Libello meo , Pilumne Abbas Illustrissime ,. de quo tam largeseotire te probas; gratulor mihi ipsi , cuius studio debitaeque in te devotioni tanta faves humanitate . Suadet utrumque Epistola tua , qua levissimum studiorum meorum munus adeo honorifice excipis , tantaquet benignitate prosequeris , ut merita non modo excedas , sed pene ipsa etiam vota . Adde eruditissimum scribendi genus, quod numquam laudare desinam , numinquam mirari, quo nullum melius imitandi studio malim amplecti . Quo fit etiam, ut dum ad gratiarum actionem mente animoque convertor, paria me facere posse verbis desperem; meque ita devictum, vinctumque profiteor, ut satius duxerim fluisse. Tantae autem humanitati tuae ego sic semper inserviam, ut si eam mihi studeam adipisci, quam sum assequutus; & sicuti necessitudine tua nihil mihi praeclarius contigit, ita Epistolis tuis iucundius n=l futurum jurejurando polliceor. Vale. Venetiis, Idibus octobris A. I οχ.

SEriem Augustorum, Augustarumque &e. a me nuper publici iuris factam ad te mitto obsequii ergo, Idustrissime Domine . Nondum excidit eruditionis tuae, humanitatisque memoria , quibus semper ex aequo effusis cum Patriam nostram inviseres, hinc est ut de te cum amantissimo nostri D. Ap stoici Zeuo frequentissime memoriam faciamus. - Pudet te salutare munuscu lo, & quidem levit; ipsum tamen quin benigniter , & suaviter accipias non despero a Illud commodo meo prius institutum iussere amici, ut aliis quoque largirer, non inutile tyronibus futurum existimantes ἔ interque primos Illustrissimus M. lia chius , Serenissimi Magni Ducis Etrutiae Bibliotheearius , cuius apud me magna est auctoritas. Quidquid igitur criminis est , id totum eorumdem eiis volo ; nihil vero plus mihi gaudii seret , quam si & tu opus benignus excipias, & idem non dissonnm sit auribus tuis. Eximium vero decoris consecutum me arbitrabor, si aliqua opellae huius in Actis vestris Lipsiensibus mentio fiat, quam & precor, &spero. Vale. Venetiis, Nonis Dec. A. Iroa

' Bernardo de Monfaucon Congregationis S. Mauri

EN tandem me quoque ex his iactum, qui te non modo eminus ac tacite venerantur, sed enusiori obsequio ad te audent per Epistolas propius ac-H n h a cede-

435쪽

eedere . Quo iure , inquies , quo titulo λ Maximo sane atque incomparabili , si non meritorum in me , saltem humillimae devotionis, qua, cum Uenetia a nostras inviseres, me tibi statim devinctum esse sensi ac volui. Debebam antehae quidem huic voluntatis meae debilo paria facere ; sed nolui virtutum

tuarum sacrarium sine munere salutare . En munus e Libellum a me nuper . editure, te tamen non dignum, qui tyronibus, ac Historiae, reique Nummariae candidatis est institutus . Sed , sicuti ut illi; in publici iuris facerem maxime impulit Ilustrissimi D. Antonii Malia chii S. M. D. E. B. auctoritas apud me summa, ita ut illum ad te mittam summopere cogit amantissimi nostri D. Apostoli Leni sententia, quem non ignoro tibi amatum esse ac laudatum. Huc accedit, quod si bene memini, specinun tibi quoddam opellat huius ex hibui, cum simul, die a 3. Aprilis tribus circiter abhinc annis, Divi Georgii Maioris delubrum inviseremus . Accipe ergo qua polles humanitate munusculum tot tibi

de causis debitum; nec pende quo merito valcat, scd qua devotione desera- Iur. Panegyricas Oratorum veterum orationes edere mens est, additis Adnotationibus, quas spero non improb4ndas, & italica interpretatione a nullo hactenus, Orationem Plinianam si excipias, elaborata is opus iam a me penea, solutum ut cito prodeat curabo ; interim compotem te iacere volui Vale

Venetiis, Kalandis Maii A. 17 3.

F. B. DE MONT FAUCON . S. P. D.

JAM pene dimidium anni effluxit, ex quo egregiam tuam de Numismatibus

Imperatorum elucubrationem accepi , & quidem ex dono Auctoris , quae rua est humanitas . prolixusque in nobis, indignis licet, demerendis adfectus . Ne vero citius promeritas pro tanto beneficio gratias rependerem, ea su potiusquam negligentia mea evenit. Nam cum primum mihi liber ille tuus oblatus est , amico cuidam praesent r. rei Nummariae perito ac studioso i, roganti , ac

propemodum extorquenti, legendum tradere coactus sumi. Is vero perlectuari eximium opusculum alteri amicorum obtulit legendum e repetentem me tergi

versationibus elusit , donee is fato functus , ac inopinata morte sublatus est . Iam vero ne se itur cui librum dederit, ita ut ejus recuperandi spes nulla superjst. Id vero tibi, Uir erudite, multorum, qui me frequenter,adeunt, narratu edoctus testificari possum, librum tuum omnibus probari 2 Placet. syli ratio , compendii ritus, Numismatum delectus unde inauspie aia prorsus mihi acci. disse putem, ut post primum conspectum, statim ille ex inanibus meis evo verit. Nec ille tamen casus infaustus ex grati animi adsectu vel tantillum decerpit : i inmo immortales tibi habeo gratias . Si quid in his partibus ad tui commodum agere lacultas fuerit, Opera nostra uti ne gravere. Vale. Vir doctissime, & de Republica Literaria bene mereri perge. Amicum nostrum Ap stolum Zenum meo nomine plurimum saluta. Dabam Lutetiae , decimoquinto Kal. Decembris Anno partae Salutis Iro

436쪽

Antonio Locatelli

Venerias.

Ρ Oetam ago, Antoni earissime. Miraris Mirare quidem iure maximo.

Quid enim est iam pene vetulo cum Musis/ Et tamen Poetam ago, &i e semipaganus ad sacra ritum carmen assero nostrum. Bombycem cano; ago scilicet in subiet a materia, nam mihi modo curae & deliciae Bombyces. Musam iam desuetam, & quasi abdicatam excivit lepidum D. Jo innis Campelli nostri Poema de Capra Montana, quod sorte legebam pomeridianis horis cu-haturus. Compotem eumdem feci, ipse que misit ad me libellum Hieronymi Vidae Cremonensis , qui de Bombyee Libros duos versu epico pariter edidit . Ille misit ut me magis incenderet; ego vero eodem accepto statim animo con .cidi, calamumque deposui; nihil enim carminibus meis laudis prius contingere posse sperabam, nisi ex novitate: ignotum enim mihi antea Uidae non nomen, sed Poema illud. Ille autem increpare pavorem meum ae desidiam per Epistolas, & adhortari ut ab inc pio opere non desisterem. Morem gessi amico, sed non iis viribus quibus incoeperam. Excusabit ipse qui justit, exeusabis tu, Antoni carit si me, qui me amas & mea, licet minimae notat. Amicos s

luta, & Uale. Sandoni, Kal. Iunii An. 37o .

Gisberio Cupero

1. Daventriam. HUmanitatis tute maximae, gratique animi erga me, meamque seriem Αugultatem certiorem fecit me diebus elapsis Uir egregius Franciscus Stri ker ex Epitiola tua, quae tam honorifice de me loquitur. Pudet tenuitatem meam tam praeclarae laudis; gratulor tamen, &exsilio si aliquatenus illam apud te videor merulisse. Quantum tibi me debere sciam, & praedicem, testes proferam Striker eumdem, noli rumque studiis Antiquitatis iam celebrem Nicolaum Bonum . Hos tibi ac mihi pro omnibus esse volo, quoὸ 'noverim quantum te invicem diligant, quo te studio uterque viritim, & pariter prosequatur. Caetera possem allegare illos omnes, quibuscum loquor, ad quos scribo, & praecipue decus illud Literarum, nostraeque Italiae Antonium Malia bechium Sereni Dii mi Magni Ducis Etruriae Bibliot Decarium. Ego interim qui audeam aut valeam taniae benignitati tuae paria facere, aut aliquo modo gratias reserre, cum neque agendis suffitiat Epiliola Τ Tu tamen, puto, Uir egregie, lacata verba non aucuparis, neque mihi eadem pendere animus, aut studium est. Accipies consessionem pudoris mei, excipies, amplexaberis genuinam sinceritatem . . . Prodiisse nuper Panegyrieas Veterum orationes cum Notis Cellarii compotem me fecit idem laudatus Malip chius. Ut verum fatear, accepi hoc inique; nam easdem cum Nolis mς is brevi typis vulgare destinaveram . Hoc

igitur disseram necella est ι mo omittam tamen ἱ sed tunc absolvam cum no

437쪽

43o LAURENTII PATARO L

vitatis aliquid Editioni meae eomparavero. Hanc praestare libet, Italicam in te pretationem simul excudendo, Nummosque plurimos addendo, qui orationibus iisdem illustrandis maxime inservient, quod non mediocriter gratum er ditionis antiquae studiosis suturum spero. Qua fronte consitum hoc meum excepturus sis, Vir egregie, iucundum erit ex te percipere; jucundius, si mihi ad Opus hoc symbolaru in aliquid elargiri non dedignaberis. Vale, Literarum decus eximium ; vale iterum, & salve. Uenetiis, Idibus Novembris An. I7oΑ.

Othoni Memento

CUM literas heri acee perim a mei amantissimo Abbate Dominico Passi

neo, Viro nobilissimo, atque ornatissimo , unaque huic meae insitam Epistolam, quam ad te mitterem, Vir elarissime, volui, quamvis de te nihil meritus, ego pariter ad te seribere. Idque duplici ex causa ἱ primum ut scias ruanti Pastioneum eundem faciam , quantaque inter nos intercedat necessit ino, deinde ut certior etiam fias, me virtutem tuam, ac famigeratum tuum ubique nomen summe colere. Libros quos eidem destinas ad me mittere non dedignaberis; nam illos recto breviorique itinere Romam mittam . Sic pariter duobus inserviam, & rem gratam faciam tibi dum illos accipio, illi dum eosdem Venet iis ad ipsum transmitto. Opusculum meum tribus circiter abhinc annis typis datum , seriem scit cet Augustorum, Augustarum, ac Tyrannorum omnium cum Numismatibus jam puto videris; at nunc ignoscere eidem incipies, quod fortasse iure hactenus castigaveris. Opus est tenue , Ee tyronibus institutum. Brevi editurum me spero Libellum alterum, cuius exhibet specimen clausa pagella. Siquid

supra ipsum tibi occurrit cons derandum, quaeso me admonere ne renuasi sumrrea enim expectatione iudicium tuum optabo, tuamque censuram recolam. Uale,

Vir clarissime, & me tibi addictissimum pro certo scias. Venetiis, sexto KR-land1s Iulii Anno 17 3. Panegyricas Orationes Vetervm Oratorum Italica interpretatione, Notis MNAmismatibus illustravit L. P.

Bernardo de Monifauc rLAURENΤIUS PATAROL S. P. Lutetiam Parisorum.

EPistolam tuam, Reverendissime Pater, quam dedisti XV. Kal. Decembris elapsi anni t o . Aprili mense anni huius tandem accepi, optatissimum amoris tui munus , gratique animi signum in Libellum meum ad te missum. Gratulor ipsi mihi, quod eumdem legere ae probare non renuerisi gratulor rur sum, quod & alii, qui eumdem inspexerunt, ut mihi nuncias, non improba Verint. Quod autem Libellus idem, dum plurium manibus teritur, deque unis

438쪽

legente transit ad alium, tibi perierit, iactura quidem nullius est momenti . Mihi tamen consulto cavens, & favens quid enim mihi pretiosius quam a te legi alterum ad te mittere exemplar malui, facilem nactus occasionem eruditissimi, atque humanissimi Patris Perrenb e Societate Iesu Parisios tendentis. Viri illius omni laude digni mihi perfrui eolloquio licuit, dum domum

meam, parvamque Bibliothecam, Nummariamque penum inviseret. Panegyricarum Veterum orationum Editionem , quam mihi paratam esse iam nunclavi, ante anni huiusfinem dubio procul praelo committere non praete mittam. Operi Italicam addam interpretationem , Notas perpetuas, & Numismata, tam orationes ipsas, quam Notas illustrantia, & explicantia. Iamque opus hactenus inchoatum esset , si ad me eaedem pervenissent orationes editae nuper a Clarissimo Cellario, ut me docuit Illustrissimus Malia bechius , quas inspicere ac perpendere mens est , antequam impressionem mei Operis aggrediar. Vale, & me tibi devotum , paratumque semper fore scias. Uenetiis , die a 3. Octobris Anno tro I.

Antonio Locatelli

Masonum Vicenisnorum.

A Ccepi Literas tuas, Antoni earissime, non, ut innuis ipse, dum horto, aut XL Musis detineor, sed dum revertor apiscatu . Itane, inquies, Piscator tu Ita quidem, & de quo genere piscatorum sim, ut Omnino scias, Carmen lege, quod cum hac Epistola ad te mitto. Ergo etiam Poeta Poeta sane, sed Autumnalis , hoe est in hyemem seu poeticum senium vergens . Musa tua praeluxit mihi, quam a longe sequor; nam mea olim iam coepit claudicare . Ignosce, Antoni carissime, & Vale. Venetiis, Idibus Novembris An. IIo7.

mgilum Piseatis Venetiis feri sinta. UT primum Adriaca roseum eaput extulit unda

Promittens Aurora diem, vigil improba pubes Dedignata toros, & longae strata quietis, Surgere festinat, viresque lacessit, & arma

Arma amens clamat, per regnaque Tethyos alta

Ire, & Mugilibus parat aere indieere bellum. Expediunt socii remos , & transtra fugacis Praetexunt alni r validis ipsa acta lacertis Littore subripitur, pressaque impellitur unda. Iamque cito Paniaeque domus, littusque recedit, Et patulus nautis aether, lateque profundi Panduntur campi; toto ruit aequore fractis Prona vadis prora, & longe praetervolat urbem. Nee dubium molitur iter: ouo tendere praestet Arma freto primum, quive haud laevo auspice fluctus

Tentandi potius, jam jam sententia sedit.

439쪽

43 a LAURENTII PATARO L

. Nam varium nostris vario pro tempore Pontum Quaerere rite iuvat. Pleno dum Cynthia corna Noctibus illucet totis , vel proxima Phoebum Labentem sequitur, minus alto silere mallunt aequore; sed media melior dum luce refulget Tune vasto fidunt pelago, gaudentque profundo. Stant sua cuique loco quae nomina praetulit usus.

Et ' Cryptas dixere, & ' Lamnas, duraque ' saxa, Atque ' Pharum, ' Schi et et aeque novam de nomine Ripam, Et priscum hi itoria enarrat iam didita Bembum. Quid referam Ripamque Boum, ' Vallemque , ' Petrasque, Littoreamque ' oram, & sinuosae Tethyos ' Areum , Tentandas sedes, medio cum Phoebus Olympo Deciderit Sed quo te digne ea mine pangam, Squamigerum foecunda domus, ' qua flectere primo .

Incipiunt reduces fluctus , pelagoque reverti Antraque vos , altique specus, ' qua ingentia Castra Artis opus mirae, statio tutissima portum Prospectant, terrentque hostes , urbemque tuentur Uos tentem frustra, si non alto haereat unda Lenta vado: at quantos salebroso gurgite pisces Servatist Senior Cephalum vos turba frequentat.

' His adde, & Ponti quodcumque adlabitur urbi , Quaque ' Palatinae surgunt falligi a Sedis,

Immanesque stupet moles aulasque viator, Quaque ' Liburna ferox longam Gens incolit oram Armorum hic finis, postrema hic munera pubes Durior exercet, nostra eum pergit ab Arcto I. uce minor Phoebus, maioresque excitat umbras. Ut ventum est certo quo sese limite monstrat Cara gregi statio, certa prout lege sagaees Edocuit ratio iuvenes, & longior usus, Hic locus armorum, labor est hic figere eastra. Sistit cymba freto; proram puppimque recurvo Anchora dente tenet, torto tum cannabe firmat. At latus adversum fluctus prospeetat euntes. Nec mora, certatim laeta incipit arma iuventus Tendere, & hostili laedari sanguine certat.

Et iam laudis amor, iam pinguis gloria praedae

Exagitat socios, & saevo munere vexat. Non minus ac duris tentent si montibus ursum Figere , Vel late caedes , mortemque minantem

440쪽

Sternere nil pavidum madidis convallibus Aprum; Aut Capreas, Damasque sequi, Cervosque fugaces, Et procul edocta iaculari funera dextra. Est illis multa longissima taenia se ta

antum alto fluit unda vado, quantumque prolando Distant summa maris, quadro quam subere cauti In torquent iuvenes, facilem tendique trahique. Hane undis eredunt, leviorem plumbea raptat

Glans, mergique iubet, pressamque in gurgite sistit.

Nec longe extremam duplex se tam hamus obarmat,

Implicitosque cibos, mentita cuspide Vermes

Exhibet ineautis optatam piscibus escam: Nam mugil summa rara superinnatat unda, Ima petit, gaudetque vado, viridique profundi Cespite pinguescit, duramque frequentat arenam. Ergo illum, dum sestinat celer amne secundo, Et praedam incautus simul, & nova pascua quaerit,

Invitat mendax , quam conspicit eminus esca , occurritque avide, atque incauto gutture prensat, Nec metuit fraudes, & inevitabile fatum. Sic omnes falluntur ἔ atrox nam cuspide ferrum Unea haeret, lanians ora, & mucrone palatum.

Ast illi quassare caput , laevoque furentes Uulnere luctari, & multo molimine lapsus

Quaerere , proque fuga vulnus, mortemque pacisci; Nam miseri quantum quatiunt se se, oraque, tantum Figitur effosso cuspis compulsa cerebro, Discruciatque magis . Docta hinc conamine pubes, Certaque iam praedae revocat de gurgite istas,

Appensosque trahit nequicquam immania pisces Fata sequi refugos , sinu busque imponere gestit .

Mox iterum praedam tentant, iterumque reportant. Fervet opus multo dum circum quaeritur esca

Atmine squamigerum; nunc hic, nunc sternitur ille,

Nec venia ulla datur miseris, quacumque lacessunt Insultat pubes, & acutos incutit hamos. Iamque cruor late versatur, & omnia laedat, Gymbaque iam premitur consula stragis acervo. Postquam fusa omnis Cephalum vaga turba sub undis, Laxatusque furor, rabiesque asperrima ferri, Tunc requiem sessis repetito munere dextris Dant hilares socii, & clamoribus aethera complent; Αc numerant praedas certatim, implentque canistros, Aggestosque struunt pisces, atroque madentes Sanguine seponunt, & puro flumine tergunt. Interea, & mensas, Cererisque recondita dona Depromunt avidi, multum laudataque dira

Tom. II. I ii

SEARCH

MENU NAVIGATION