Laurentii Patarol Opera omnia quorum pleraque nunc primum in lucem prodeunt. Tomus primus secundus

발행: 1743년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

411쪽

Q U IBUS

ANTILOGIAE respondent.

I. I. Pro Caeco contra Novercam.

Pro Noverca contra Caecum.

II. II. Pro Caeco contra Novercam. I Pro Noverca contra Caecum. II

III. III. Pro Milite contra Tribunum. 337 Pro Tribuno contra Militem. 137

Pro Uxore eo tra Maritum. aptPro Marito eontra Uxorem 291 XI. XI. Pro Divite matra Pauperem. 31 Pro Paupere contra Divitem. 31

Pro Patre contra Filium.

i ii il

414쪽

Petro Francisco Torniello C. R. S.

Cremonam

N Ulla mihi tu eundior sors contigit, quam quae attulit A. R. P. Epistoiniam tuam. Torquebat me consuetudinis nostrae triste iustitium; nihil enim atque dolere soleo , quam ab Amico penitus dividi, quem praecipue summi amoris, fideique probatae cognoverim ia Redemere moerorem no strum Li terae tuae , & pene supra vota gratae quod ad me venerunt , gratiores quod latinae . Iadia igitur Alea es s I. Caesar apud Suet. in Caes. cap.31. incoepta sunt tam optata, &, ni ultor, eximia commercia , quae desinere mori patiar , si te mea legere non pigebit . Duplicem hinc fructum spero ; alterum de benevolentia tua , alterum de doctrina . Illinc amicitia mea , hine studia gaudebunt ; nam & amici , & sapientis se se mihi exemplar obiiciet , ut discam & bene amare, & ree e scribere . Tu favere perge, ut coepisti; &, ne sit otiosa consuetudo nostra, iube. Quod vero resers , te modo felicem esse, Non mediocriter gaudeo. Plerosque agitat diu fortuna, & rationem illam vitae sequi prohibet , quae imprimis de Iectat. Sed Superanda omnis fortuna ferendo es. Virg. Eneid. lib.3. Remittit vires tandem impotens Domina, &Victrix Fortuna Sapientia. Juven. Sat. 23. Habet illa vires in nos quousque per hanc ipsa licet . Ut iugum excutiat , ut felieitatem sibi quisque firmet, sat eli si velit . Nonnihil hercule locus , lem pus, consuetudo conferunt, sed quatenus his ipsis noveris bene uti . Quocirca sapientiae tuae maxima laus est , quod ea dignoscere, atque usurpare scivisti , quae tibi parerent felicitatem. Illud autem maxime laetus arripio , quod tempus a te omne Colligitur , &ad studia servatur . Nullum est impendendae aetatis genus , aut dignius , aut iucundius, aut utilius, quam quod Literariis rebus consecratur . Mihi quoque mens sedet hujusmodi exercitationibus vitam agere , atque ut spero Cum aliqua laude . Pudet tamen tenuitatem meam , quod ais , reparationi tempori te ad exemplar meum consuluisse. Mihi quin immo consolationis maxime tempus est, quod sicuti intermissa studia tua prudens resumpsisti ; ita tua illa d ctrina, quae delituit hactenus, non periit, meis imposterum praelucebit. D. O. M. haec mihi, his me servare dignetur, te quoque diutissime sospitet, quod enixe obtestor. Vale. Uenetiis decimotertio Kalendas Augusti Anno I 696.

Eidem.

Cremonam.

I Ttum me seeerat prior Epistola tua A. R. P. sed faeit altera laetiorem . In illa tuae felicitatis initium nuncias; in hac ejusdem perseverantiam . Illud tibi non totum fortasse debes ; hanc uni tibi . Gratulor igitur, quod

magno

415쪽

magno verae sapientiae experimento praesers in animi, mentisque compositione

constantiam . Plures in hoc incipere solent , pauci prosequuntur , paueissimi

perseverant . . ' '

Non paruae laudo, quod sapientem Senem elegisti, quem recti tramitis ducem sequaris . Aiebat Seneca epist. it. ex Epicuro: Aliquis Vir bonus nobis eligendus est, ae semper ante oculos babendus , ut sic tamquam illo Dectante vivamur , oe omnia tamquam illa υidente faciamus. Ita est, praecursore indigemus. Nam quemadmodum nocturnus viator sereno Coelo , & lucente Luna eertius pergit. ita nos in hac humanae noctis tenebricosa peregrinatione rectius ambulamus, si quis praelucendo nos dirigat. Cum hunc elegeris, hic tibi pro omnibus satis sit. Hunc consulas, ad hunc respicias, ab hoc ne recedas. Hic tibi sit pro populo; quoniam, ut quoque nuncias, iam coetum odisse coepi lii, &fa eris te non potuisse sanari, nisi recessistes a turba. Ideo lamen neque te puto Stoicum, neque volo. Coetum, & turbam ne fuse. Sed ne plurium exemplis insistas, quod periculosum esset, disce prius unicum imitari.

Maxime autem, quantum concipere potui, me a Ui Vendi ratio cum tua convenit. Nam & ego a multitudine semotus vivo, nisi quatcnus necesse est homini, vel ut aliquando a studiis respiret, vel ab humana societate abhorrere penitus non videatur . Pleramque diei partem solitudini , mihique impendo . ut vitae meae, quoad fieri possit, minus elabatur, de quo mihi ratio non constet. In hoe secessu omnem quam valeo operam studiis impendo, de quorum proposito, quoniam sese mihi offert occasio, pauca reseram. Primum igitur in animo est Panegyricas orationes veterum oratorum, nimirum Plinii , Pacati , aliorumque, qui unico libello continentur, in Italicum sermonem vertere . opus , etsi non admodum utile videri possit , non tamen

iniucundum futurum spero. Nam & earum orationum unam Plinii excipe nulla, quod sciam, Italica versio est; & hujusmodi versiones non parum laudis, si genuine fiant, meo iudicio promerentur . Sed inquies, quoad Plinium agis actum , nam duplex adest versio, altera P. Lenguegliae , altera Abbatis Sodetini. Actum ago, fateor; sed nitor in melius agere; nam & ille , & ille

suos patiuntur manes.

Secundo cum supradictae orationes innumeris scateant erroribus propter Typographorum incuriam, & temporis damna, Plinii una excepta, ad quam illu-1 frandam praecipuae notae viri labores maximos contulerunt nescio tamen an satis & cum multae quas viderim in easdem extent Adnotationes, has ipsas emendaro, & Commentariis illustrare operae pretium videtur. Cum enim caeteri ex antiquis Auctoribus a nobis castigati legantur , & notis non ab uno , sed a pluribus insigniti , cur sinamus egregios hos quoque , & nulli operi secundos Panegyricos diutius obversari depravatos, &honore illo carentes, quem jure merito ipsis deberi nemo, quod putem, insciabitur Tertio non exigua libido est edendi Antilogias in singulas Quintiliani De clamationes, quibus, retento Auctoris themate , contrarium orationibus illis adstruam, imitando thylum quoad licet, &, si fieri possit, illum quoque dicendi eliaracterem . Scio quod opus aggressus sim , cui me syrtibus referto mari commiserim. Uenia tamen dabitur; nam si parum feliciter navigationem meam confecisse videar, scient qui meas legent Antilogi., me non ab omnibus usurpatum pelagus, sed novum quoddam intrasse.

416쪽

Post teta huius operis jam speciem quamdam effinxi , & veluti plasmavi

sceleton; nam licet singulas ad finem deduxerim Antilogias, quia tamen meisliorem exigunt limam , nonnisi pro nunc adumbratas audeo nuncupare . In Panegyricarum orationum versione modo totus sum, & quidem bona spe ipsas ante anni huius lapsum absolvendi. Ad Notas vero nullam adhuc operam con tuli , nisi quod nonnulla adnotavi breviter, & stricte ex pluribus Libris, non parum lucis iisdem illis allatura . Sed quia & perfecte Testus emendare , &erambem non recoquere men est , a te peto ut Bibliothecas Civitatit huius tuae , puto enim & celebres , & plures este , deinde si tibi facilis Oeeasio est per literas ad Amicos, celeberrimam illam Mediolanensem consulas, an ullus adsit sive M S. sive impressus Cod ex Panegyricarum o attonum veterum Oratorum, atque ullaene extent in easdem Notae, ut ab aliis usurpata, si bona sunt, retento Auctoris nomine, nostris addamus, si mala, rejiciamus, & castigemus. Hactenus plusquam Epistolam fortasse scripsi , & te iam taedet nugarum mearum. Vale. Venetiis, tertio Nonas Augusti Annor 696.

Nicolao Bono I. U. D.

LAURENTIUS PATAROL S. P. Venetias. EXegisti a me, cum sorte in Paphiae Veneris Numisma incidissemus , in

quo eadem Pyramidali serma conspicitur, ut supra eodem pauca prose rem , quibus symbolicae vetustatis mysterium interpretarer . Ego quidem ab hae provincia abiterreri penitus debueram tum ob ingenii mei tenuitatem , tum ob verba Taciti, qui post relatam historiam claudit, ratio in obscuro. Tae. Hi . a. Cum tamen rullicationis meae otium studiis sese amicum piaebeat, libens auὸaxque munus arripio; nam saltem si iussis obtemperare neutiquam pro merito valuero, sapientia tamen, atque humanitate jubentis veniam

consecuturum me non despero.

Paphiae igitur Veneris vetustissimum extitit apud Cyprios Templum , cuius eonditorem Regem Aeriam , si Tacito credimus quamvis Aleiatus , monente Lipsio, Lipsius in Mi. ad Taeit. velit fuisse Uranium , & Pausanias reserat in Areadicis lib. 8. Templi V neris Paphiae videtur fuisse conditor Agapenor Quidquid sit tamen de conditore, satis liquet apud Cyprios, & Paphios praesertim excultam, magnoque honore habitam Uenerem fuisse. Quare Ovidius lib. Io. Metam. de eadem Dea: Non alto repetit Paphon aequore cinctam

Et ipsa de se apud Virgil. aeneid. lib. ro. i Amathus, es celsa mihi Paphor.

Ibidem quin immo oraculum habuisse docet Suetonius in Uespas. cap. I. cum ait, auditoque Paphiae Veneris Oraculo me. In illo igitur Templo aderat Simulachrum Dei non sigie humana s continuur orbis latiore initio tenuem in ambitum metae modo exsurgens ἰ ita Tacit. Hist. l 2. Innuit hoc quoque Maximus Tyrius Serm. 37. Venus a Paphiis colitur, cujus smia laetitim nulli rei magis a nile , otiam albae 'ramidi. Sed licet Auctores isti idem affirmare videantur , inter

se tamen dissentire in Figurae hujus descriptione Mathematicus iudieabit . Ex m. II. Fff ver-

417쪽

verbis etenim Taciti, videtur significari Conus prout ab Apollonio l. r. De . t. describitur : Maximus vero Tyrius, si terminos in rigore sumamus, Veram potius innuit Pyramidem, qualem nempe Euclides LI I. Def. I 2. describit : Figuram scilicet solidam , quae Planis continetuν ab uno Plano ad unum Panctum consituta. Ego quidem pro certo arbitror, Figuram illam Paphiae Ueneris Conum fuisse; nam praeterquam quod verba Taciti ita aperte docent, ipsum quo. que Numisma hoc Radet. Quomodo igitur allati Auctores conciliabuntur Si dicamus Maximum Tyrium Pyramidis vocabulo non stricte , o geometrico rigore usum, sed lato modo, quatenus ex Analogia Coni, & Pyramidis, pote i ipse Conus rotunda Pyramis appellari . Haec praemonere visum est operae pretium, ut clarius , atque certius constaret quod modo explicandum aggredior. Primo igitur non abs re est , Uenerem sub Pyramidis forma adoratam , prout Numen Amorum praesidem ipsam esse Religio est. Scimus enim, cum v xiis varia Numinibus addicta fuerint munera, Veneri in amores imperium sus- stagiis omnibus Poetarum traditum fuisse. Quare Lucretius i. I. de ipsa cecinit: Omnibus in tient blandum per pectora amorem. Cum vero certum sit per Pyramidem ignem intelligi, assertioni iam propositae inficiari non poterit, qui Amorem, & Ignem sibi respondere maxime non ignorat. Illud vero patet I nam ut verba Platonis usurpem in Timaeo , fecundum reflam probabilemque rarionem Pyramidis species sotida elamentum, semenque si linis . Ulterius ideo Figura haec nomen illud consecuta est, quod ad lanis speciem τἀτυ-s, ut nos dicimus, extenuatur in Conum s ita Ammianus Marcellinus lib. 23. in Iuliano. Quis vero Amoris unquam mentionem fecit, quin&Ignis nomen non usurpaveriti Uirgil. aeneid. l 4. de Didone, Vulnus alit venis, G' caeco carpitur lini.

& paullo post

V mollis flamma medullas. Sexcentaque alia apud Auitores singulos, quibus Epistolam hanc insarcire neque locus est, neque tempus. Pierius quoque lib. 22. tradit, Venerem ab Euphorione θιρωῆν, hoc est ardentem , appellatam fuisse ; ex quibus omnibus satis constat, Venerem, Amorem, Ignem pene converti, & veluti pro una eademque re a Scriptoribus usurpari , ideoque apposite Venerem sub Pyramidis specie, prout Amorum Deam, repraesentari potuisse. . Ut vero , quod ex conscientia teneo , pronuntiem , Pyramidalem Figuram assignatam Veneri crediderim, quatenus eadem sumitur pro Numine generationis , sive pio ipsa Natura . Huic opinioni nequibit non assentiri , qui vel mediocriter sit doctrina veterum eruditus . Nam primo Lucretius lib. I. Venerem invocans, canit: Quoniam rerum Naturam sola gubernas,

Nec sine te quicquam diar in laminis oras

Exoritur σου.

Orpheus quoque ad eamdem: Omesa gignis

Qua mare , qua corium late , rerramque pererrant.

Quapropter in Syria nascentibus rebus principia conferre putatur, ut habet Plutarchus in M. Cralso. Ex Pausania quoque in Chorint. I. a. colligimus, quod

ab Hermionensibus Nuptis sacra fuant Veneri s & ex eodem in Laconicis l. 3. quod

418쪽

quod aes eam t Uenerem Iunonem , nam ipsam eo nomine appellabant pro Filiartim Nuptiis sacra facere Matronar flemne est . Idem quoque ibidem nominat mi em Ueneris Mimnitidis , hoc est Coniugalis ; & in Messen. lib. 4.

de Homero ait, quod Veneri Nuptiarum curam attribuerit. His omnibus fides conciliatur, si pri lcorum solemnes Ritus, &mysticas lacrorum sermulas inspexerimus. Sicyonii enim, teste Pierio lib. 3 . erexerant Veneri Statuam , quae altera manu Papaver tenebat; o P aυere υim prolificam, o feminis eviam signi anter. Idem quoque lib. a. asserit Uenerem adoratam fuisse barbatam, ex eo quia utroque sexu praedita sit, quem morem apud Cyprios viguisse testatur Alexia ab Alexia lib. q. c. I 2. In Cinna Venus barbata υirili specie, habita maliebri. His omnibus quae vera esse constat iuxta veterum Poetarum nugas sedi vesanas Ethnicorum Religiones, in quibus eruditionis tantum gratia immo ramur, probatur satis, Venerem pro generationis Numine, & Naturae loeci cultam suis seia Naturae aatem Pyramidalem formam convenire, vel unicus Pierii Ioeus evincet. Ipse igitur Lib. 6o. sive is sit Caelii Curionis secundus se ita refert r Per Dramιdem Veteres rerum Naturam , DUantiam illam informem formas recipientem significare voluerunt , quod ut Dramis a punflo: summo fastigio incipiens paulatim in omnes partes dilatatur, se rerum Omurum Natura

ab uno principio fonte, qui diυidi non potes , nempe a Deo summo viscem etia varias deinde formas suscipi, me. Si Venus igitur pro Na: ura sumitur, si Pyramis iuxta Vetexes Naturam designat , en ratio. cur Paphiae Veneris Arse Pyramis fuerit imposita . Addo, quod cum supra dixerim Pyramidis figuram Igni maxime convenire νnon absurdum erit opinari is Paphiis Venerem, prout rerum Natura est, sub figura Ignis expressam. Quod enim dignius symbolum Naturae dignitatem a Lliquitur quam Ignis Nam si mixtorum originem physice inspexeris . per solum Ignem multa nascuntur , pes hunc quoque ipsum veluti praecipuum generationis instrumentum omnia o Ipse corpora quaeliber actuat, puriorem substantiam rei cuilibet impertitur , Viventium omnium vita dici gaudet o Ex hoc Animas nostras conflare,. vnteres opinati sunt, ex hoc irrationalium mnium componi Animas probabiliter recentiores arbitrantur ; hunc tandem veluti rerum omnium parentem quidam Populus adorabat in Sole.

Haec sunt quae iussibus tuis, Uir Excell. obtemperaturus exscripsi. Veniam dabis , si neque parem dicendi copiam , neque uberem , qua opus erat , do ctrinam contuli o Scito mihi demandatam supra ingenii mei vires provinciam, euius munus nonnili pro tenuitatis meae modulo consequi valui . Tu vero , qui & uberiore doctrina , & recondita eruditione polles desectui nostrae interpretationis ignosces ; & sive fusiorem materiam ad hanc ipsam nostram comprobandam superaddes, sive aliqua nova ad veriorem opinionem praeluc bisia Vale - Sandoni xit. Kal. Septembris Anno I 696.

419쪽

Ia LAURENTII PATARO LEidem

LAURENTIUS PATAROL S. P.

Venetias. erelis ne, an gratiarum actionibus Epistolae tuae responsurus exordiar Has & maximas, & nullis secundas, facundiae tuae tam liberali, ac be-

nignae debeo , illas quoque non parum consitientia meae tenuitatis efflagitat . Utrumque tamen simul praelio, nam ita opus est; ne aut ingratus hum uitati tuae, aut pudori meo diutius videar onerosus . Unde enim merui ,

ut me tot laudibus decorares, qui Literariae Palaestrae vix limen inspexi , &ubi vos iam rude donati estis, ego tyrocinia vix posui Si quid boni aut non absurdi saltem visa est mea illa de Paphiae Veneris Numismate Dissertatio conserre , illud est eius qui iussit humanitas . Seio etenim quam ex ruderibus illis, quae nullo artificio ignavoque cultu disposui , debilem admodum it ructuram peregerim ; meaque scripta una iam litura delevissem , nisi maluissemineruditus, quam parum ossiciosus tibi videri . Solantur me tamen Aristotelis Verba Moral. lib. i. cap. 3. M Eraditi eatenus exaltam in unoquoque genere exinplica3ionem requirere, quatenus pati rei ipsius natura potes . Nemo vero, arbitror, inficias ibit, non esse rem arduam, ut Plinii verbis utar Hist. Nat. lib. r. Praefat. Vetustis novitatem dare, obsoletis nitorem , obscuris lucem , m. Itaque etiam non assecutis voluisse abunde pulehrum , o magniscum es . Quapropter censurae alienae iam securus postquam tuam non merui, non leve mihi mome tum accedere opinor ad gloriam , quod in pertractando veteri monumento tibi , qui tum Latinae , tum Graeeae eruditionis arcana penitissime scriuatus es, non ingrata suere paucula, quae attigi potius, quam exquisite . ut par erat , elaboravi. Quod si animi mei voluptatibus, studiorumque meorum fructui consultum velis, alia confer, quae in evolvendis antiquae Literaturae Conditoriis non detineant modo, sed & nonnumquam etiam iubeant insudare. Mihi enim iam certum, immotumque est totum me studiis tradere , & vix alia tum ad oblectamentum, tum ad occupationem usurpare quam libros . Novi enim a Sen ca ad Polybium cap. 26. olim dictum : in dolor, tristisia est Miatur, remedium est Artibus liberalibas navare operam ἰ & Rupertum Neapolitanum Regem

identidem dictitasse, Duleiores s i literas Regno ege. Marianna in Hist. His p.

Nonnulla iam prae manibus habeo , in quibus totus sum , di plura meditor , quae, s Deus vitam, viresque dabit, singillatim suo ordine, suoque tempore a solventur. Inter hasce vero familiares meas lucubrationes nihil jueundius continget, quam tuis iussibus tantilla saltem studii mei parte famulari. Sed jam tempus est aliquid afferre ad propositam dissicultatem, quae in Plinii verbis occurrit t. a. cap. 96. ubi legitur: Celetre Fanum habet Veneris Paphos, in e ur quamdam Aream non impluit. Suspecta scilicet vox Aream est, dubiumque sit ne pro eadem legendum Aram. Non negaverim equidem, .ptimae impressionis Codices Aream legere, eum & ulterius Ioannes Ions onus in sua Tau malographia Naturai. Cl. a. cap. 7. art. a. hunc Plinii locum referens eam retineat. Ioannes tamen de Laet in suis ad Plinium adnotatiunculis reperiri testatur in MS. Aram . Rursum iubet Aram lesere Tacitus Histor.

l. 2.

420쪽

l. a. paulo post initium ; ibi enim habet de Paphiae Veneris templo: Pree

Ms, m igne puro altaria adolentυr, nee tiliis imbribur quamquam in aperto ma deseunt. Vides igitur quod non impluit in Atiaria, ergo in Aram, non in Aream. Solutum iam puto nodum, neque, ut arbitror , superest quod majus negotium idi Textus huius lectione studentibus sacescat . Haec quaecumque ea sunt humanus excipies iniunctura humanitati tuae pareendi necessitatem. Vale. Ex Museolo meo, quarto Kalendas Octobris Anno I 696.

Petro Francisco Torniello C. R. S.

Cremonam.

OUodnam mearum Epistolarum fatum dicam Triste sane , & miserum . Binas ad te scripsi Elapso anno, sed inani voto. Uel enim ad te minime delatae sunt, vel ad me responsa tua non pervenerunt . Rursus experior hanc sortem, & aleam iacto . id ni tertia post naufragium duarum tutam stationem, certumque portum consequatur Nolo enim unquam benevolentiae nostrae commercia perire, de dum memor ipse mer, dumoiritus hos reget artus, unum hoc opto. & volo mutuam in Epistolis occupationem. Sed sorte expectas, ut ad te aliquid de vitae meae statu nunc iem Infelicissimus essem, nisi me solarentur studia Literarum . Plura sunt equidem , quae me torquent; sub hae enim lege nascimur , ut adversi aliquid semper patiamur; & quisque Das patimur manes t Uirgil. Lib. 6. aeneid. Sed eorum mnium memoria perit eum ingredior Museolum meum . E conspectu enim scriptum est illud Seneeae ad Polybium: Studia ρο felicitatem extollunt, Deillime minuunt calamitatem, eademque ornamenta maxima funi, m solatia . Illue aciem intendo, illud oculis, & mente deglutio, & eum certi, statique ii dii cursum susceperim, pectus illico curis exsolvitur, fugiunt nubila, redit dies. Gratias igitur ago D. O. M. quod mihi meliore luto finxit praecord a Titan, &indulsi animum ad studia pronum , & discendi avidum. Quare si quid felicit, iis in me est , id totum Literis debeor unde iis qui mea studia objurgant, qui me tetricum & minime socialem proclamant, merito respondeo me tunc habere gullum verae felicitatis. Non est mihi tanti perdere beatae vitae non breve tempus, ut pluribus placeam. Hisce te breviter certiorem facio, o nostrae amicitiae decus maximum, ut tibi vitae meae ratio constet, & tibi sit aliquid de eadem commune. Quomodo vero tu te habeas libenter accipiam, si me compotem facies. Uale. Decimoquarto Kalendas Martii Anno 1697.

Antonio Aporeo Ducalis S. Marci Basilicie Canonico .

LAURENTIUS PATAROL S. P.

Venerias. IN Martianum Capellam adnotationes elaboras . optimum sane consilium, eoque optimum quo difficillimum. Illust tare enim eniteris quod obscurum esse hactinus Critici sere passi sunt. Sed ut constantius perseveres moneo, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION