장음표시 사용
421쪽
periculosa planum opus olea es ἰ puto enim non euique obvium, Capellam intelligere , & enodare ἀ Ipsi vere Afer stylus est , & verborum novae lect remque torquentes usurpationes. Sed ad rem nostram veniamus .. Explico verba, Inerementis e lustralibus decuriatum. Anteriora lucem his praeferunt. Fingit enim senem carmina illa concinere , & Martianum intervenientem aegre ferre, quod homo respersus capillis albicantibus verticem &e. Nupulas ineptas 3aniat . Incrementis igitur lustratibus decuriatum idem arbitror ac annosum , ita dictum quod habeat plures decurias lustrorum invicem additorum, de quibus veluti dicatur quod alterum supra alterum crescat, lustrum scilicet lutuo inseratur, & veluti succrescat. Hanc esse sententiam iurarem, & licet verba duriora videantur, consideranda tamen sunt ut a Punico accepta. Tu videbis ia. Vale.. Ex Museolo meo, postridie Idus Martii I 697. . ,
Venetray SCribo, quod pollicitus sum, sed. brevissime . . Scio enim te odisse morosas inanesque nugas , & inter amicos L quibusdam temperandum esse ver bis , quae adulationem plerumque sapiunt, . A fidem amori detrahunt Rustic tionis meae te compotem, facio,. in qua venationibus, studiisque diem dividens. otio gaudeo , cui nullam praeferam exercitationem , & labores subeo ,.stiae quibus nullum otium pluris faciam. Nulla mihi tamen pars excidit tem- Poris, in quae tui, Apostole cari is me, recordatio non subeat, immo non ipse totus menti, oculisque objiciaris. Ita iubet summa tua in me benevolentia, ita exigunt eximiae virtutes tuae. Sed praeconiis parco, maior es enim laudibus, & tibi ipse maxima laus es. Utinam & tibi , non dicam inter feria se sed iocularia occurrat memoria mei. Nihil ultra quaeram ; quid enim potius est, quam amari , & certum esse Uale. Sandoni, quinto Kalendas Mai Lanno I 697.
Venetiar, TUnquam satis praedicabo, quam me laetum secerit tui praesentia, Abbas L Illustrissime, quam me affatus tuus honestaverit . Albo sane signanda lapillo dies illa est , qua mihi visus sum cujusdam veluti Literarum Numinis recreatus intuitu, immo consecratus alloquio. Neque me putes la aurium
gr tiam haec fingere ; quis enim est , qui in te non modo ad carmina , sed& ad omnigenam doctrinam natum , & quidem' supra humanas vires ingenium non admire inr, & colat Ecquis ultra dubitaverit, cum universus orbis sic fateatur Τ Magna te quidem praecesserat apud me sama , sed longe malo xem cogit fateri praesentia. Et quidem sentio quid locus exigat, ad quem de- Veni . Ne tamen expectes ut laudum tuarum cumulum aggrediar, & qu -
422쪽
se ne mihi sit erimini siluisse. Unde enim incipiam ubi desinam quo stν-
Io, quibus viribus tam onerosae provinciae me committam λ Malo igitur impar labori silentii religione venerari, quam minorem omnino victimam immolare. Ita fiet ut in maius dotes tuae flentio extollantur, quae verbis non possunt; illudque tibi gratius futurum praeeonium spero, quod ab ingenua taciturnitate, quam quod ab elaborata etiam provenire possit oratione. Quare petendam mihi veniam censeo, quod ipsa haec audacter scripsi non sine aliqua religione, ut qui profanis pedibus sacros adytus smingressus. Ignosce tamen devotionis euiis dam cestro, quod pectoris latebras non patitur; non enim simul stare queontgaudium, & silentium . Me is quoque quin immo fave carminibus, cum se exigat pietas , ut celebriora deorum templa non sine donariis invisamus. Timui fateor Epigramma, velut ad Alcinoum poma delaturus: sed cui carminum generi me commisissem, quod non sit tuum Hoc igitur quale eumque est humanus aecipies; & damnes licet, illum tamen ama, qui semper erit Sc. Uenetiis, Nonis Maii Anno 1697. Rarus Apollineae biberet qui flumina Dirces,
Parnasique iugis accola rarus erat. Despecta Aoniis sordebant gramina campis, Iamque dabant nullos antra relicta modos.
Sed Michael, Musae, tam longa flentia pensat;
Sub pedibusque virent hospitis arva novi. Currite, Pierides, Uatum nec ferre recuset Ulla coronandis serta dicata comis. Hie soceo lusit; cee init maiora cothurno; Lassavit cythatas, dulcia plectra, tubas.
Iam lieet & Phoebus sileat, sileantque Camoenae, Parnasi Michael numina solus erit.
Petro Francisco Grniello C. R. S.
GAudeo vehementissime, Mediolano te restitutum. Quaeris eur gaudeam Primum quod voti tui esse puto Patriae propinquius degere; deinde quod
mutuae Epistolae nostrae tutius itineri committentur, illudque de quo antehac toties conquellus sum , naufragium non timebunt . Quoniam igitur patet &certior, & benignior scribendi facultas, non enim ultra patiemur iudicem qui paginae molem scrutetur, & pondus, periturae chartae non paream, sed pluribus, quae tibi non ingrata futura spero, Epistolam promittam. Exegisti ut nunciarem aliquid de mea Panegyricarum orationum veterum italica interpretatione, num eamdem absolverim, & quando sm publici iuris facturus. Opus igitur duobus abhinc annis serio , & maturius incoeptum nam & antea sed per saltus operi manus admoveram, Deo iuvante, ad optatum finem elapsis diebus perduxi, & si amico arcana pectoris reseranda sunt, non sine aliquo studio ipsum vulgandi . Moveor enim praecipue operis novitate, namque hoc,
quod sciam, usque adhuc praeititit nullus. Sed quoniam nihil ex privatis Cym
423쪽
liis depromendum arbitror, quod & ad limam saepius revocatum, & aceuratius expensum non sit, immotum est opus hoc meum publicae censurae non subiice re , nisi prius ipsum privatum criterium iusserim pati. Quis enim causae suae sit mauus iudex t quaero igitur hominem qui mea castiget, sed per Deos immortales Cynica mihi opus lucerna est ut inveniam. Quantum oratoribus manisca si nostra Civitas , quod non sine pudore ac dolore maximo recogito, ipse tu nosti. Quorsum hoc dicet aliquis. Habes scientiarum omnium Coriphaeos; quid ultra quaerist Quid vero λ Anne ad Philosophum, ad Theologum, ad Iurisperitum recurrendum est Non sane, sed ad illum qui & Latine simul,& Italiee persectissime loqui sciat; &, ut ita dicam, ad Grammaticum p tius quam ad sapientem. Nescio quo me vertam, ad quem confugiam, &mihi certa sententia sedet opus hoc praelo non committere, nisi id me peritior probaverit.
Sed te quoque iubeo operae meae succenturiari . Duplex me torquet locus in Ennodii Panegyrico, qui in serie veterum supremus est . Subjiciam singulos alta nocte demersos, & quibus neque Jesu ita Sirmondus, qui notis sed heu quam mutilis eumdem illustravit, lucis aliquid infert . Tu forte vel ex
coniectura, vel ex emendatiori editione , vel ex amicorum collationibus symbolam aliquam conseres. Primus igitur est in Edit. Paris. An n. I 653. accurante Iano Grutero, Pag. 6 4. Saevientem ambitu pauper dominum odia effusone contraxerat ; sed nec defraudatis viribur quod minuebat optilentia jungebatur affectu. Alter Pag. 637. Sed instruxit rursum in deceptione δει ment vaga conflictum, dum apud Veronam tuam apparatum nubesi laxιr manibus pugna instruebatur impendiis . Utrobique & sententiam, & verborum ordinem quaero. Audio inter vos agere P. Bursam de Literaria Republica optime meritum, & oratorem maximum. Hunc & honoris causa nomino , cc ea familiaritate, quae cum ignotis etiam, conciliante studio Literarum, intercedit, avere iubeo. Habemus igitur tu quem praeter caeteros consulas, ego quem colam. D. O. M. interim enixe precor, ut longaevam tibi aetatem largiatur; & sicuit annus hic feliciter tibi elabitur, alter pari cum felicitate, puto, coepit, ita& plurimos eadem cum sorte absolvere, & plurimos reparare diu gaudeas . Votum hoe etiam Epigramate nuncupare visum fuit. Vale. Venetiis, Pridie nonas Ianuarii An. 3697. M. U. Iam reserat magnos mutato nomine fastos, Iam reparat bifrons tempoia lapsa Deus. O propera ex Austro propiori lumine Titan,
Et reduces tandem laeva relaxet equos.
Franciscoque dies meliori luce colora: Gratior huic tellus, dulcior aura fluat. Tuque reduc a colo caedis quae stamina Parca, Dimidio cordis parcere disce mei. Vivat longaevam, precor hoc, Pyliamque senectam, Meque suum cunctis usque diebus amet.
424쪽
Crem nam. Ceepi Literas tuas humanitatis plenas, & eruditionis, cum geminis in LX. Ennodio emendationibus ex Ambrosiano Cod .ce mihi collatis. Secundae quidem prorsus assideo, & celeusma cano ; prima vero licet aliquid tenebrarum expellat, non omnino tamen caliginem discutit. Protestor aut mihi in iam parte mamilla nil salis, Iuven. Sat. 7. me nec verborum ordinem , nec sententiam capere posse . Non leve autem amoris tui pignus est, nec modi eum pro me debiti pondus, quod tam insignium Lueratorum, quorum nomina veneror, Areopagum coegisti ut meae causae consuleres. Nec despero quin iidem , si ulterius favere gestiant, aut difficultatem in se prorsus enodent , aut in intelligentiam meam vincant, ipsam enucleando. Vale. Venetiis, septimo I alendas Februarii A. i597. M. V.
MedioIanum. A L teram Ennodiani aenigmatis interpretationem, quae tota tua est , sumismo cum gaudio legi , Petre Franeisce carissime , & subtilem quidem ,
teque dignam profiteor, ipsique libens acquiescerem, si verbis illis ab odiosa, cum in vulgatis Libris legatur odia , possemus cuiuspiam Codicis auctoritate fidem adstruere . Scio quam periculosae plenum opus aleae si veterum Auctorum vulneribus curandis manum admovere. ideo cum libris destituti sumus , si supplere volumus e nostra penu periculum es ne labamtir , o conjectura nos fultat. Robortellus Disp. de Arte Critica) Quo in genere ferri vix polluat ore tacito rectoque naso triobolares quidam emendatores, qui ea facilitate veteribus in libris verba praevertunt & mutant, qua sputum eiaculantur . Pro nune igitur ab omni sententia ita tuenda supersedeo , donec exactius , & maturius per Urbis nolirae Bibliothecas alios Ennodii Codices , & in eumdem Criticoseonsuluerim. Votis meis nihil addi potest quam ut P. Bursa me amet, quem quidem nousine rubore maximo tenuitatis meae in Epistolis meis legendis operam perdere, ipse tu nuncias. Opus quod publici iuris facit libentissime perlegam , & inhians expecto, auod omni laude plausuque dignum futurum, antequam videam, iam scio. Non enim me sinunt ambigere de tanti viri doctrina atque eloquentia , quae mihi Pater Congregationis vestrae, Bagoanus eruditissimus, mihique amicissimus, jurejurando teliatur. Abbatia Capellarii famigeratissimi nostrorum temporum Poetae Epigrammata novissime edita, ad te mittere visum fuit sperans non injucundum suturum munus, saltem ex animo largientis, si non ex merito Libelli , de quo tamen
iudicium non profero. Et quid, fortasse inquies , non iudicas Primo meum Tom. II. Ggg non
425쪽
non esse sentio caligantibus oculis de colore iudicare : dein scio honorem viventibus habendum ; & sanum consilium suisse semper tacere. Quid Iuvenale mordacius ρ Ipse tamen solum experiri voluit quid concedatur in ilior, quorum Flaminia tegitur cinis, atque Latina. Iuven. Sat. I.) Vale. Venetiis, octavo Kalendas Martii A. I 697. M. U.
Mediolanum V Enit ad te Epistola mea , Petre Francisce carissime, exploratoria libidine
pene inverecunda, &audatior. Amicus meus, qui in antiqua re totus est, commentarium meditatur de capitis ornamentis veterum Fceminarum , quod ad optatum finem se producturum non dubitat fretus tum librorum copia , de quibus ipsi nonnihil suppetias tuli, tum Nummorum faventiori praesidio. Memini olim dictum , Patrem Congregationis vestrae Me ZZabarba grande Opus elabo. rare de tegumentis capitis antiquorum . Amicum igitur monui ne crambem recoquat , & in peius sortalis . Rogavit ut inspicerem de hac re, pro qua te consulo, ad quem enim confugiam λ puto namque Patrem hunc & comitem tuum esse, & illic dugere. Quapropter scire primum aveo, exacte ne de Foeminarum operimentis verba faciat, secundo an nummos inierat scriptis suis , &num aliquos tantum, an plures. De hoc si certiorem facies, videbo pro amico meo, an i psi operae pretium futurum sit in coepta Diatriba diutius insudare ;ipseque capiet , ut dici solet, in arena consilium. Vale. Venetiis, nonis Iunii Ann. I 698. s/
INvenerunt me Lilaetae tuae , Petre Francisce carissime , sarcinis colligandis addictum, & insudan tem . Binis fere mensibus rust icatus sum, & peregrinatus, ita quieti devotus, & a Civitate animo quoque absens, ut ei vilitatis etiam penitus sim oblitus. Inveni tandem otium ut scribam , & humanitatem ut rescribam . Renuncia vi amico quidquid de P. Meetet a barba notum feci iii - Dolet certi aliquid nec tibi, nec nobis compertum este supra ejusdem opus de veteribus capitis ornamentis. Spero tamen ultra te aliquid exploraturum , quod enixe precor, & prospere consecuturum spero. Ancipiti torquetur amicus consilio; nollet enim nec actum agere, in seliciori fortaste Minerva, nec interim temporis jacturam facere . Nam ex quo ipsum admonui de Tractatu , quem Pater iste meditabatur, manum removit, & liudium suppressit. Tu I iterarum amator itave nobis, & Vale. Venetiis, decimo Kal. Septembris A. i 698. Ioanni
426쪽
T AM rednci tursum congaudent arva Lyaeo, i Libraque veloces temperat aequa dies, Ex quo rara mihi modulatus carmina lusi, Et conata Elegos est mea Musa loqui. Post suspecta cham .silvit non utile. poddu , Dedidicit risus, dedidicitque modos. Ast nune Castalio repetit me numine Phoebun, tDesuetumque iubet pangere dulce melos.
Eia sequor quocumque vocor, o maxime Vatum,' Namque tumeat in liro pectora nostra tuo: Ergo vade, Liber, veneranda ad tecta Joannis, Et ne incertus eas, pagina monstret iter. Carpe viam cautus multis quae consita late Hortis hine sumit nomina laeta sibi. v i. ... Ardua despicium gemini divortia Ponti . Culmina, qua numquam mergitur Ursa freto, Quaque novo Solis pelluntur lumine studius, Et maius fugiunt Astra minora iubar. :Hac intra, rabido nec terreat ore molossus; a domina est virtus, nulla venena nocentis Non tamen audaci superabis limina fronte, Nam pudor hie habitat nec temerata quies. Invenies tae ita seclusum parte penatum
Scribere grande aliquid, quod super astra volet , Aut tortasse sacris avidum palle Icere chartis, Atque obscura aliis pandere sata sibi. Excipiet, nec enim dubites, te fronte serena, Atque licet renuas, oscula plura dabit. Tunc primum dominum venerabere; protinus inde Cuius sis, dices, quaeque peracta via. Nireabis mitrae iucunda. gotia vitae, Et quae exoptabit forsitan ipse sequi . Ut modo tormento, latitant ubi plurima mortis . Spicula, & horrendis ignibus acta volant, Discurram impatiens, scindant sive aera pennis, Seu sistant ramis, increpiturus aves Ut modo lenta juvet perfundere vimina visco, Dum trahit incautas fistula dulce canens: Nec non per calles , & pascua consti a baecis Non visas setas institiosus agam. Ggg a i - Dic
427쪽
Die & me urbano strepitu, eurisque solutum Vivere non fida tutius urbe procul. Quaere, an Norici dum meditetur scandere colles, Ruraque tergeminae semper amata Deae. Sed iam siste, Liber, properas nam longior esset Te deeet indocto parcius ore loqui. Forsan & his poteras, si nosses, parcere; solo WMunera solvebas ossiciosa Vale. . iSandoni, tertio Idus Octobris Anno I 691.
tonis Ayloreo Ducalis S. Marci Basilicae Canonico
- Venetias. idquid me sinunt succisiva studia colligere ad vetera capitis ornamenta in Mulieribus, ad te mitto. obsequor votis tuis, & imperiis. Dolet ve- ro me nonnisi pauea & ea levia conferre posse; quippe & antiquitatis ignarum, & aliis studiis impraesentiarum devotum. Excipe serenus quaecum inque ista sunt, tuaque benignitate & grato animo munus auge . Elenchum alphabetico ordine subtexam , tuisque vocibus utar . Sit igitur
Tegmen muliebre quod capiti innectitur. Refert Martinius in Lexieo Philol. ex Nonio. Ipsam quoque capitis ornatum asserit Alex. ab Alex. lib. s. c. I 8.
Scriptum reperio etiam CaIiendrum. Videtur esse genus quoddam capiti menti artificialis ad tegendam calvitiem; idem ferme cum Galero. Suadent Martinius Lex. Rhodi g. l. 18. cap. IO. Turnebus L 7. cap. 2o. Uossius in Elymolos. 3. CAPIT a L. Erat Capital Linteum, quo in Sacrificiis utebantur, ut habet Festus . Iuxta Varronem lib. . de lingua Latina, erat Texta Fasciola, qua ea Ilum in ea te colligarent, dictum Capital a capise, quod Sacerdoxxia in capite etiam nune s
De hae quid afferam non habeo; nisi quod ipsa legitur apud Homerum in fine lib. s. Odysseae; & eam Spondanus vertit in vittam , Ausontus Perloca quinta in Calanticam.
Insero tuis aliam vocem, quae ad hoc occurrit. 3. CROCI PHLNT K. Ornamenta evitis sunt, s redimicula, qua tota e subtemiue sine ullo flamine contexta sunt me. Turneb. l. I 8. c. 23. Martinius explicat esse ornamenta villosa, quae sub reticulis contexta per eorum Plagulas apparent. 6. CUDO.Pitium Coriareum , sive Peliitum. Martin. Elymon vide apud Vomum . Comprobat Turneb. l. r. c. I 3. ex Silio lib. 8. Caput bis eudone serim sat plenum . Nihil invenio pro scrini ais.
428쪽
. CORYMBEUM. Redimisa Ium muliebrium comarum, ut Crobtur virorum, Scorpiut puerorum intelligitur ore. Turneb. l. 4. e. I9. Corymbioque Domi pueri exornat caput. Petronius.
Uirorum utique ornamentum est, non sceminarum. Patet ex modo dictis ;item & ex Rhodig. I 28. c. s. Crobum interpretamur aiareum CorFmbum me. &paulo post o Ab nonnullis haec profertur dissinctio, ut in nris dieatur Crobias, in foeminis Gombas, in pueris Scorpius. Uide Iunium Com. de Coma cap. I. Puto fuisse hoc genus quoddam ornamenti ad modum hederacei Corymbi ex auro, vel argento constructi, quod comis passim appenderetur ; & fortasse simile iis ornatibus, quos nos dicimus Pria, seu Peresi, inter quorum diversas species cernere adhuc est aliquos veteres, qui gemino Corymbo at similantur cum parvulis baccis ex eleganti aliqua materia.
Cue ulli formam discere est ex Ioanne Casciano l. r. e. I . monente Uossio in Elymologico.
Consentiunt omnes fuisse capitis operimentum Nuptarum proprium. Lutei coloris ad flammam scilicet accedentis, unde nomen vocabulo , ipsum suisse testantur Plinius i. a I. c. 8. Alex. ab Alex. l. 2. c. I. Martinius; unde Lucanus, si bene memini l. a. Lutea demissos velarunt flammea vultus . Praeter Nuptas, usam flammeo Flaminicam quoque docent Festus, & Alex. ab Alex. l co lupra citato; ex quo etiam disces spectatae pudicitiae Matronas eodem se ve- Iare consuevisset, quod testatur & Nonius c. I 4. a Martinio relatus.
Proprie operimentum est capitis ex pelle, seu corio , ut patet ex Isid. Orig. l. i9. c. 3o. Inde vero laseum ut significet operculum quoddam capitis ex pelle, & humanis erinibus dispositis, quo utebantur, qui capillorum raritate lab rabant. Hoe usi etiam viri, plerumque tamen a mulieribus usurpatus est. Suer. in Othone e. Ιχ.' Munitrarum vero Dene muliebrium , vulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato. Uide & Tertuli. de custu Fcem. Juven. Sat. 6. Et nigrum flais erinem abscondente galero, ubi vide Farnabium, ne erambem hic recoquam . Galerum idem cum Caliendrio asserit ex Horatio Rhodi g. l. i8. e. ro. Addam hic verba Iunii Pollucis Cap. de Tonsura. Vocatur etiam quadam eoma apposititia, qua non modo mulierum, sed vir rum es, qui raros pilos habent ina inflar capillorum utuntur I hanc vero etiam εὐτρίχιν nominaverunt. Hanc ipsam & Penicen , & Procomion , & Pilidion , ut est apud Demosthenem, dici asserit Rhodi g. l. 7. c. 23.
Virgula erat ex malo punico incurvata, quam Regina Derimans in eapite ge- flabat. Festus. Regina autem erat uxor Regis Sacrificuli, de quo Alex. ab Alex.
Tam masculorum quam sterninarum fuit. Romanis quidem probrosuin erat ipsam gestare, praecipue cum redimiculis , ut observat Martinius ex Turnebo l. q. e. I . & l. 29. c. 23. Vossius Elymolog. ex Servio in A. aeneid. ad
429쪽
illa verba , Maeonia mentum mitram. Pontanus ibidem, & ad illa l. q. σ ἔ-δ m redimicula Mitra . Lydii tamen, & Phryges testibus mox relatis ipsa usii sunt. Foeminarum igitur ferme proprium Ornamentum fuit , eratque pileus quidam incurvus, de quo pendebat tegimen baccarum, iuxta Servium ad q. Aneid. Vide plurima apud Martinium , di Vostium . Meminit etiam Semimi irae
Supponit vox haec substantivum, puta Vestem, Indusium &α Non constat in servisse capiti , sed fuisse genus velli menti ; recta enim erat vestis quaedam virilis, quae recta sursum versum texebatur , ut docet Festus : Regilla vero eiusdem diminutivum, ut volunt Uossius in Elymol. & Ianus Guillelmus , teste Martinio, propria erat Foeminarum , de qua idem Festus - Lambinus tamen Com. ad Plauti Epidicum A. a. S. a. ubi legitur, Quid erat induta, giliam induentam vult hanc vocem diminutam esse a regia, in quo sequiatur Nonii sententiam
Vinculum erat quo Meminae Mitram alligabant capiti. Docent Festus, Tum nebus i. 29. e. 23. sed abunde satis faciet Isidorus Orig. lib. I9. c. 3r. ubi plura ad ornamenta capitis foeminarum spectantia. Redimiculum idem facit cum Segmento Gi verius ad Val. Max. l. I. c. 2.
Scriptum reperies & Ricinum, & Recinium. Erat genus pallioli, quod diacebatur etiam Maiarsius. Plura Martinius, & Alex. ab Alex. l. s. c 18. Fe-sius ait, fuit se togam praetextam clavo purpureo. Turnebus i. 23. c. I. ipsam facit idem cum pestio. Uide Lipsium Epistolic quaest. l. I. .e. 7. multa de hac velle afferentem. Ex Isidoro quem Uossus refert in voce Rica, colligitur ipso consuevisse caput velare foeminas. II. RETlcu LUM. iΜeminit Varro l. . de lingua Latina: Pod evilium eontineret, dictum a Re- te, Reticulum. Proprium fuisse Mulierum spectatae pudicitiae te stis e st Alexis ab Alex. l. r. c. IX. Fortasse non negarim ipsum in antiquis Nummis videri in capite Iul ae Septimii Caesaris, & Mammeae Severi Imppia
Velamen erat quo Flaminica utebatur, quadratum , purpureum, fimbriatum-Plura reperies apud Uollium, & Martinium in Elymia. Meminere & Alex. ab Alex. l. 6. e Ia. Festus quoque, & Paulus suo loco . Ex verbis Massutii Sabini apud Gellium l. ro. c. I s. suisse capitis ornatum colligitur . Ex iis vero quae a supracitatis auctoribus afferuntur, nihil aut parum inter Ricam , α Ricinium, de quo supra, discriminis esse iudicabis.
39. SCAPHIUM. Nihil objicitur de hae voce lactens ad capitis Ornatum siao. STOLA, Erat vestis Ionga, de qua Bayfius c. t. Alexis ab Alex. l. I. c. I 8. Volsius iaEtymol. Martinius in hae voce; sed pro capitis ornamento non afferturia alia TIARA Erat capitis gestamen apud Persas, quo postea Sacerdotes quoque usi sunt
Describit ipsam Martinius ; sed non video quomodo spectet ad. foeminas.
430쪽
Theristrium quoque dieitur , & Theristra . Non liquet esse ornamentum capitis, sed vestis aestiva . Consentiunt Martinius, Rhodig. l. I 6. c. Io. & l. 13. e. Io. ex D. Hieronymo in Genesim, & Esaiam , cujus meminit etiam ossius Elymol. Pollux Diction. l. 7. e. II.
Foeminarum proprias fuisse non reperio . Plura vero significasse constat . Primo, fasciam extensam, ut Martinius asserit, & Turnebus i. 26. c. go. S eundo, fasciam qua mortui involvebantur in Sepulchris: Martinius idem, Festus &Uostius. Tertio, extremitatem vittae, si velemniscum diversicolorem ex eadem dependentem: Pontanus in t 7. aeneid. v. 332. ex Isidoro. Quarto, totam vittam: Martinius. Quinto, Piscem tenuissimum, gracilem, & oblongum. Rhodi g. l. I 6. c. IO. Martinius. Sexto lumbricum longum t Idem. Septimo, cautes candicantes in mari longo tractu fasciam imitantes: Idem, &Tur. neb. l. v. c. I. Octavo, terram angustam inter mare, &fossam quamdam. Strabo ei latus a Rhodi g. l. 1 . c. I9. Nono, fasciam quamdam in Epytilio Dori- eo: Baldus in Lexico Uitruvian. Sed ut ad nos redeamus post diverticula , communiter usurpari Tarniam ad noto aut pro tota vitta , aut pro Lemnisco ab eadem pendente. Consule pro primo significatu Virg. AEneid. l. s. v. 269. pro secundo l. 7. v. 232. & Pontanum , Serviumque ibi.
Tutulus apud plerosque, Tutulum apud Fellum , & Paulum est . Uidetur fuisse gestamen tam Marium, quam Fceminarum, ut in sceminis fuerit congestus capillorum in Conum , ut notat Vossius Elymol. sve cipitis quidam ornatus, cui inerat vitta purpurea, referentibus Festo, Paulo, & Alex. ab Alex. l. 6. c. I a. in Maribus autem quidam pileus lanatus in altitudinem extructus , quo Flamines utebantur, iuxta Feitum, eumdem V ossium, &Martinium; sive pallium quodam, quo sacerdotes caput obnubebant in Sacris, ut habet R iodig.
Velum erat lineum, quo crines cingebant, pendens ex Insula: ita Hadrianus Iunius relatus a Martin o. Non Fceminarum propria fuit , sed & virorum, &divinarum itatuarum, & aliorum, ut abunde docet Pontanus ad l. 6. aeneid. v. 338. Vitiae mulierum aliae erant Matronales, aliae Uirginales. Consule Alex. ab Alex. l. s. c. t 8. Pontanum in l. 2. Tneid. v. I 68. Turneb. l. 29. c. q. & l. a a. c. s. Dabam ex Musco o meo, pridie Nonas Februarii A. I 698. M. V.
CUM certior fiam ab amicissimo nostro D. Apostolo Zeno de tuo in patriam reditu, nihil mihi pari religione solvendum duco, quam illud o
sequii votum, quod tibi olim destinatum nuncupare tandem augurabar . Ex quo enim , dum & Patriam noli ram in peregrinationiς tuae curriculo decora rec, alloquio tuo conivrtioque irvi contigit, tanta me coepit virtutum tuarum admi-
