Laurentii Patarol Opera omnia quorum pleraque nunc primum in lucem prodeunt. Tomus primus secundus

발행: 1743년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

441쪽

434 LAURENTII PATAROL

Crusta fame , dilata diu selatia laxis

Uiribus, & te, Bacche, vocant, vinoque madescunt. Velaque dant ventis alacres, urbemque, domumque Conversa repetunt spatia in contraria prora.

Laurentis Patarosi

NON modo tibi visum fuit olim ad me donum mittere Numismata tua

Imperatorum, & Augustarum, verum & nunc a te tuli Panegyricos pulchre in linguam Italam, addita Latina, verses, & Notis atque adeo Numismatibus illustratos. Pro utroque erudito, & polito munere si tibi cum maxime gratias non haberem, peccarem certe in leges humanitatis, & in benevolentiam, qua me summa complecteris. Accipe igitur hasce literas, tamquam gratiarum actionem, & in signum studii, quo te prosequor, amicitiaeque quam inter nos perpetuam fore non sinit me dubitare ingenii tui felicitas . Nam &eleganter atque erudite explicasti vultus Augustorum, & Augustarum, &co rectiores multo dedisti nobis Panegyricos veteres, neque eos tantum ex ingenio , verum etiam ad fidem MSS. Codi eum emenda iii , quo certe nihil melius vel tutius; praecipue cum Viri eruditionis spectatae, quorum in numero censeris optimo merito, illi operi incumbunt. Gallan dux Professor Linguae Arabicae Parisiis, & insignis Numismatum veterum interpres, mecum egit de Nummo Helenae, cui inscriptum HELEN. N. F.

putatque eum pertinere ad Coniugem Constantii Chlori , matrem Conliamini Magni, & explicari debere Helena Niastissima Foemina, & credit insuper omnes Nummos, qui attribuuntur Helenae Uxori Iuliani, ad alteram illam pertinere, quod ultimum ut mihi parum videtur probabile, ita putabam nonnumquam hasce si glas exponi debere per Nobilissimam Filiam , & s gnatum esse Nummum tempore Constantini Magni , qui illo elogio Filiam innuptam h

noraverit . Hae oecasione inquisivi in Helenas . nec non in alias Constantini Coniuges , animadvertique tibi memorari Flaviam Maximianam Theodorum , quae tamen in Numismate publicato per Illustr. Spanhemium clare appellatur,

si recte ille descriptus eli, Maxima Theodora, & quod nomen etiam amplectitur Harduinus in Libro de Numism. saeculi Constantini . Secunda Constantini Uxor a Strada, Span hemio, & Harduino appellatur Flavia Maxima Farsa ;a Tristano, & Du-Cangio Maximiana I id quod sine dubio verum illius nomen est, si integrum legitur in Numismatibus, uti auctor est Comes Medio barbus, quamquam tu ipse videaris, Vir eximie, dubitare, cum scribas pag. 9 I. Flavia Maxima , seu Maximiana Fausa . Eripe me his fluctibus , & doce quid

442쪽

i EPISTOLE

ACcepi Litteras tuas, Vir eximie , a te datas die decima Augusti elapsi .

quibus me meaque opuscula tanta benignitate ac dignatione prosequeriz, ut nihil mihi neque ad honorem , neque ad laetitiam majus possit accedere . Deberem ideo plurimas , easque maximas tibi gratias solvere; sed quibus tandem verbi g hoc praellem , qui me tam imparem sentiam , ut huiusce decus officii eorrumpere potius verear, quam pro rei merito perficere posse sperem Illud fidenter igitur a te postulo, ut silentio meo fidei humanitatem adhibeas;& me tibi supra quam dici possit gratias quin immo agere credas, dum agendo me non esse profiteor. Quaecumque vero sit confessionis meae reverentia, quid dume , quid de te sentiam , Vir eximie , tibi satis compertum erit quoties iussa tua ad me mittere non dedignaberis , quod ut quam frequenter praeli es & enixe rogo, & obtestor. Reliquum est etiam , ut a benignitate tua flagitem , ut aequo animo patiaris tenuitatem meam , qua gemina illa opuscula non sane . ut par erat, elaboravi, immo ut verius fatear inconsulto quodam aetatis ard re profudi potius quam emisi . Illud inde utique sperem , te qua me per epistolam tuam benevolentia recreas, eadem omnino ipsum me apud alios etiam

proseeuturum, & protecturum; illos nempe, quibus facilius ad rigide eensendum ingenium est , & promptior ad lacerandum lingua . M. Fabii Quintiliani Declamationes quoque edere immanis me quaedam libido agit , addita singulis illis Antilogia , sive in contrariam partem Declamatione. Fateor immodice me Quintilianaeo stylo, & charactere delectatum , & totis viribus incubuisse, ut Auctorem hunc imitarer, & i psius dicendi rati mnem meam facerem quantum possem. Praestitit hoc aliquatenus, sed in unam tantum aut alteram ex iis orationibus Io. Ludovicus Uives, qua vero felicitate iudicet, qui aures tantum ne dum oculos habeat. Ab aliis, quod sciam, opus hoc tentatum non fuit, cujus rei , ut me moneas , & certior facias , inprimis precor te, Vir eximie , teque rursum oro, ut quot quasque Quintilianaearum Declamationum editiones videris, me compotem reddas , doceasque an quispiam ipsas olim adnotationibus illustraverit. Venio nune ad ea, quae mihi eruditissima Epistola tua proponis. Nummum a Gallando exhibitum in ea sane sententia sum, ut seniori Helenae adiudicem, quemadmodum etiam veniam postulo s a te audeam dissentire omnes He-Ienae Nummos usquedum exhibitos non alterius esse , quam huius semper antehae credidi; &, ut verum fatear, gaudeo modo non parum , quod ejusdem sententiae laudatum insgnem virum esse me mones. Qua ratione hoc contendam si a me post Mes, non alia respondebo, nisi quia nulla major occurrit ratio

cur illos Helenae Iulianeae attribuamus. Cum enim hoc facere quod & a Patino, & a Golt Zio , referente etiam Occone , praestitum est , profecto divinare sit ; & eum dicti Nummi tam huius quam illius esse credi possint, mihi semper plus placuit, & placebit seniori Helenae ipsos percussos credere, donec aut imaginis diversiuas , aut quodpiam aliud peculiare sgnum jubeat aliter cred I i i a re .

443쪽

436 LAURENTII PATARO L

re . Non enim is ego sum , qui opinioni nitae mordicus adhaeream ; sed cum nihil magis appetam , quam ad sciendum instrui , ideo quando rationibus d ceor, facile tendo quo ducor. Illud quidem ingenue fateor Literas illas N. F. probabilius innuere , ut tu, Vir egregie, doctissime interpretaris, Nobilissima Filia, nisi & forte legamus Nostra Filia , quae mihi sane lectio plus arridet . Non abs rei veritate igitur sortasse erit Nummum illum percussum credere Helenae Augustae Constantini Chlori, imperante adhuc Maximiano Herculio, seu ex P. R. placito, cujus rei specimen exhibet Nummus Romuli Maxentii Filii a Patino, & occone relatus, in quo legitur IN. Maxentias Diis Romula V. Filio, hoc est Nostra Urbis ; seu ab ipsemet Imperatore , qui ut Pater Constantii adoptati diccbatur, sic & eiusdem Uxoris atque Pater dici poterat, ideoque ipsa ejus Filia: cuius quidem etiam rei pro exemplo esse potest Nummus eiusdem Constantii Chlori, quem in meo quoque Panegyricorum Libullo exhibilum reperies Tab. 3. num. 9. in quo circum Constantii caput legitur , IN. Maxentius Diis Constantio Copn. hoc est Cognato , ut Antiquarii interpretantur . Quemadmodum igitur & Romulus Romae Filius , & Constantius Maxentii Cognatus in Nummis dicti sunt , sic & Helenam Imperatoris adoptivi Patris sui filiam in eisdem scribi potuisse, non est meo iudicio tam violentae interpretationis, ut illud non nisi timide si proferendum . Cum enim , ut laudatus Patinus habet pag. 437. editionis Argentinensis Imperatoriorum Numismatum, haec obscura sint, σ Mures possint admittere conjecturas , quis vetet illa proferre, quae non ex libito eiungam, sed ad exemplar aliquia consormata melioris do trinae Uiris expendenda, quos inter tu adeo emines, Vir egregie, atque effulges, exhibeam

Quoad Flaviam Theodoram Constantii Chlori , & Flaviam Faustam Constamini Magni Coniuges , quarum utrique ab aliis Maxima , ab aliis Maximiana praenomen datur, quid ego sentiam paucis efferam. Observo igitur ab Historicis illis priscis, seu Latinis, seu Graecis , nimirum Eutropio , Aurelia a S. Victore, Zosimo, donara, aliisque Theodoram tantum, &Fausam nullo addito praenomine nuncupari . Praenomina igitur Flavia , & Maxima , seu

Maximiana , quae utrique a recentioribus Historicis, & Antiquariis adduntur, e Numismatibus desumpta sunt, in quibus eadem leguntur. Quia vero in omnibus sere habetur mutila scriptione FI. Max. Theodora , H. Max. Fausa , hine factum ut qui Nummos interpretari volunt quisque varie verba illa pro suo placito reddant , alius nempe legendo Maxima , alius vero Maximiana . Dubium quidem omne tollere, & interpretationi locum negare videtur Nummus ab Illustrissimo Span hemici relatus , in quo integra voce legitur Maxima . Quid vero si huic opponamus Nummum alterum a Golletio exhibitum , & ab Occone relatum, in quo integre legitur Maximiana Pari modo in Fausae aliquo Nummo, ut audior est Medio barbus , legitur integre Maximiana ;in aliis vero, si Oeconi fides , legitur, & Maxima . Quid dicendum igitur , aut cui magis credendum Fateor quidem Nummorum hanc diversitatem , etiamsi non dubitem de ipsorum fide, utpote qui licet non omnibus cogniti a tam egregiis Viris tamen exhibeantur, parum mihi negotii facessere , & me libenter annuere, ut credam Augustas illas suis ipsis temporibus tam Maxima, quam Maximianae praenomine fuisse appellatas. Quod ut credam illud me omnivo movet, quod etiam Imperatorem Licinium dc Licinium, & Licinianum

444쪽

pati ter videam appellatum. Fidem aperte adstruunt Nummi omnes, in quo rum nonnullis legitur Imper. Licinius, in aliis My. Licinianus , in aliis vero Imp. Lie. Lieinianus. Uerum quidem est Liciniam nomen , seu nominis vere ii lud , seu praenominis loco accipiatur. in multo pluribus Iunioris Licinii, ouam Senioris Numismatibus observari, & quidem tam insigni diversitate, ut ferme credere quis possit, Seniorem illum Licinium tantum, Iuniorem vero proprio nomine Lirinianum fuisse appellatos : quod de docere quasi videtur Zosimus ipse Lib. a. dum ait, Licinianum Lirinii filium Caesarran demnatum. Certum tamen est Numinmos plurimos consulenti & Licinium Seniorem Lisinianum, & Iuniorem Lie nium dictos occurrere; ita ut dubio procul statui possit utrumque modo Liennium , modo Lirinianum etiam suis temporibus suisse nominatos. Ex hoc igitur insero, & ut mihi videtur, ratione non dispari, Augustas illas, nullatum

habita ad vocabuli diversitatem ratione, tam Maxima, quam maximiana nOmine pariter appellatas. Eodem modo & Iovianum, & Iminianum legimus; de nobis Italis familiare est lingua nostra eamdem mulierem nominare Maria,

Haee sunt, Uir eximie , & inter primos mihi semper colende, quae de pauperrima penu mea proserre valeo , tibique exhibere , audacter quidem , ut qui Alcinoo poma dono mittat. Dum vero haec qualiacumque profero, religione quadam mihi videor sacrum tibi obsequii munus persolvere , immo si verius dicam, non modicum mihi eruditionis scenus comparare; namque, ut spero . eum mea isthaec quo valent merito legeris, & censueris, meliora me docebis, & Epistolarum tuarum iucundam optatamque mihi dignationem non negabis. Vale. Uenetiis, die vigesima Septembris A. trio.

Laurentio Patarolo

R Eeepi quarto huius mensis die Literas, quas ad me dedisti pulchras , &eruditas vigesimo Septembris , & eredo eas tamdiu in itinere haesisse , quia amplissimus Strycherus easdem proculdubio inclusit mercibus, quas mittere solet ad mereatores Amstelaedamenses, quorum unus illas ad me curavit. Plurimum autem tibi debeo de tam amica & tam docta adlocutione ; quin& eralias ago, quod tam benigne & prolixe de studiis meis sentias, & approbatio tua mihi halear addet ad ea magis magisque colenda. Quintilianum te amare seribis; id quod certe facis merito; Declamationes autem eius pulchrae sunt, & multas Veneres habent. Laudo igitur consilium tuum, & accipe, quae tibi suppeditare possum. Vivit Harde roviei Getrorum Vir egregia eruditione, & variis eruditis & politis libris editis insignis. Theodorus Ianssonius ab Almeloveen nomen ei est, Doctor Medi ei nae & Historiae atque Eloquentiae professor ; is olim ad me missit catalogum editionum Quintiliani Ins itutionum oratoriarum; hine coniecturam iaciebam, virum tam diligentem annotasse etiam editiones Declamationum; convenio eum propterea per literas, & rogavi vehementem in m dum r

445쪽

dum, ut ieeum communieare velit, quidquid annotaverat. Nee pro sed M saI-sus fui; & ecce tibi binos catalogos , quorum unus typis destrittus est , alter vero exhibens Declamationum editiones, manu seriptus; nec dubito quia illi tibi satisfacturi sint, & quin pronuntiaturus sis continuo, me provinciam bene

Sed & est aliquid, quod te rogat, vir egregie, quodque ex ipsis illius ver bis intelliges. Num, ait, quod jura tuo exigis, sepositis aliis negotiis omnibus , me tradidi Indici editionum Declamaricinum M. Fabii Quintiliani, quem ades

accuratum in hune usque diem non conseruxeram. Accipe igitur eum communicam dum una cum indice Hs excuso, comprehendente Instituι. Oratorimum omnes e

dices mihi unquam olematos, ex quibus illos tantum desidero, qui virgula - haesunt notati, cam viro praefantissimo. Si vir die perdoctus Laur. Patauius mihi aut illos, aut unum, aIterumυe ex illis poterit suppeditare, lubens jusam pretium persolvero. Addat, si norit, mihi ignotas ediisones ἰ certe se me sibi αν-ctissime rivineiret, qui nihil aeque habeam in votis , quam omnia ea colligere, qua ad M. Fab. Qtiintiliam sim Insiimtiones Me Declamationer quicqvam conferre videantuν. Catalogum Declamationum conjeelum ex meιs exemplaribus Hra doctismo fore gratam spero. Ego, Poniam saliυammmisi, quam 'immnoseri bibliopolae ejus a te indicat et opera aec crint, mox mihi eo aνabo, certu me do tiorem ab iis recessareum . Velim, imo obnixe rogσ, elaris. Patmoltim -- bis meis quam humanismis satager.

Haec sunt quae ad me misit egregiae Vir doctrinae, & humanitatis, & eertu sis multum etiam me tibi debiturum, si peritioni illius satisfacere, nam velle te habeo persuasum omnino, posses. Juvenis admodum operam dedi Johanna Schultingio, Hi storiae apud Novio magenses Professori, egregia doctrina & f ma Uiro; is constituerat edere Declamationes Quintiliani, & mutuos acceperat binos manu scriptos libros optimae notae ab Isaaco Vossio; illos cum editis contulit, me lectore; sed quominus illud facere potuerit, fecit mors immatura. Quid collationi illi, notisque nam multa in ordinem redegerat ) factum sit, exquiram apud filios, quorum unus Franeque rae profitetur summa cum laude Iurisprudentiam, alter Amste laeda mi populum docet mysteria Divina; & si ea omnia impetrare potero ab iis , nihil est quod dubites , quia a per eontinuo

accepturus.

Fuit etiam hac in urbe cognatui quidam meus, Senatui a secretis; is mirifice capiebMur Declamationibus Quintiliani, & in eo erat, ut comment rium in easdem componeret, qui num salvus sit, inquiram apud filiam, unicam haeredem. Et si qua alia re laudabiles conatus tuos adiuvare potero se faciam id diligenter & alaeriter , eum nolim ullum libi commodum per me clam

Atque haec quidem hactenus, nune ad reliquam epistolam tuam transeo, &ad nummos Helenarum Augustarum, de quibus tam erudite agis. Et quidem animadverto te omnes eos attribuere Helenae Constantii Chlori uxori, nullosau. rem Helenae Constantini Magni filiae, & conjugis Iuliani Imperatoris, id quod etiam sentit & contendit Gallandus. Et quamquam unusquisque debeat fasces submittere binis Principibus Antiquariis, tamen spero te veniam mihi daturum, si in eam sententiam transire nondum possim. Videtur enim mihi parum verisimile nullos Nummos inveniri ultimae huIus Helenae, cum ne dubι

446쪽

tandum quidem sit, quin illius imagine signati sint; deinde si sterae N. F. exisplicari possunt, Nora Filia, utique illud elogium non potest pertinere ad Helenam Constant i Chlori uxorem . nec puto explicationem illam recto stare talo, pace quod dictum sit tua, ut Romulus Romae filius , ut. Constantius Maxentii cognatus dicuntur, ita Helenam Maximiani filiam posse appellari, utpote qui Maximianus erat illius adoptivus Pater, utque erat Conliantii Chlori, ita & eiusdem uxoris dici potuerit; quae tua mihi videtur esse sententia. Nam Helena eiecta domo mariti nullo loco haberi poterat , nec Theodora Chlori altera uxor & Augustia nunquam passa fuisset illum honorem haberi

Helenae repudiatae, idque omne a moribus non modo Romae, sed etiam Aularum plane alienum est , cum & a Christianis Regibus eiectae Reginae priuatarum laeo habitae sint, id quod utique etiam evenit Helenae, a filio Coastantio postea restitutae Praeterea Maxentius optimo iure potuit appellare Constantium Chlorum c gnatum , quia ille in uxorem duxerat Theo taram, filiam Maximiniani Her eulii, & ille hujus etiam filius haberi volebat, vel habebatur vulgo, qua de re ago ad c. I 6. & 39. Lactantii de mori. persecut. Neque etiam puto huc pertinere Diυum Romulam, N. V. Nostra Urbir filium ; quia aliud longe quid est , Urbis alicuius filium dici, & viri alicujus Aiam. Hoe utique naturale est, illud vero honor civilis, & ita Constantinus Magnus est pater Helenae, nuptae Iuliano, Roma vero filii Maxentii, cui nomen Romulo fuit. Notat quidem Tristanus t. 3. p. 69. illud factum esse, parcequ' ii es erata-b Ie , qu ia remis pris nailsance dant la υille de Rome, qui s en glorim par eo te Infriptio. Sed mihi videtur altior longe sensus hic latere, & inscripti

nem illam nobis conservare morem singularem , n. Romulum a Senatu populoque Romano fuisse quasi adoptatum, & ita declaratum Maxentii patris successorem . Et certe urbes adoptasse olim alios, ex binis pulcherrimis Inseriptionibus docui in epistola, quam ad Rever. valde & eruditum Mont fauconium misi anno proxime elapsa , & nunc mihi venit in mentem Infans Hispania , &Rex Britanniae Magnae Gulielmus, qui cum princeps Arausionensiis esset a te funestum cum Gallis bellum , vel annum i 672. iactus est , ut uos loquiamur Belgae, Mindi van Staet, Filiur vel Infans Statur, licet titulus ille non complecteretur successionem in palernas maiorumque Serenissimorum dignitates & honores, id quod tamen pollea evenit. Arridet mihi valde conjectura tua, Augustas Flaviam Theodoram, & FIa- viam Faustam dictas esse ab his Maximar, ab aliis Maximianas, & utrum. que nomen illas gessit se; neque enim aliam rationem invenire possum hujus diversitatis, illasque modo in nummis Maximar, modo Maximianas appellari, quare ego quidem multum tibi de hac explicatione debeo. Uale etiam atque

etiam. Da ventriae 24. Juv. IIII.

447쪽

. Daventriam. od Epistolae tuae, quam die 24. Iunii praeteriti dedisti, quaeque integro

sere abhinc mense ad me pervenit, tam sero respondeam diuturno ae sin issimo morbo factum est, Uir eximie, atque humanissime . Et quidem si ad tam infirmam valetudinem meam respiciam, adhuc imparem me prorsus scribendo sentio; ingrati nihilominus tamen ac parum ossiciosi notam subiturum me certo scirem, si non & mei alicuius discriminis atque incommodi pretio compotem facerem te tum acceptae Epistolae tuae, tum laetitiae illius maximae , qua me ipsa eadem affecit . Primo quidem propter insignem raramque eruditionis copiam, qua controversis in illam de Nummis Helenae perpendis, meque sententiam meliorem doces: deinde vero quod ingentes Quintilianae rum operum Catalogos misisti, & super Quintilianum ipsum potiora te mihi daturum polliceris. Quascumque igitur agere valeo gratias de tam praeclaro humanissimeque praestito munere enixe ago, & tibi, Vir eximie , & laudatissimo Viro Theodoro Ians Ionio ab Almeloveen, quem mihi adeo benevolum fecisti, cujusque mihi necessitudinem comparasti. Hunc igitur docti ssimum Uirum tum pro reliqua, qua pollet eruditione, ac doctrina, tum quod Quintiliano delectatur, impense prosequar & lludio, & obsequio; & nihil mihi iucundius continget imposterum , quam si mihi & ad ipsum Literas dare liceat, &ab eodem, si ad me dare non dedignetur, accipere. Interim ut qua mihi modo tenuitate fas est per mentis corporisque imbecillitatem , aliquid utriusque vestrum benignitati persolvam, brevem addo indiculum Quintilianaeorum operum, quorum editiones in indicibus, quos ad me misisti, desiderantur. Plura adhuc mens esset votumque scribere, sed viribus ita destituor, ut finem facere violente cogar. Virum supra laudatum ut nomine meo salutes oro te atque Obtestor, tibique totum me dico, atque addico. Vale. Venetiis, die 28. Augusti IIIIa

Laurentio Patarolo

NON dubito, quin amplissimus Strie herus recte curaverit Epistolam, quam ad te misi quario & vigesimo Iunii proximi die , & spero te pro pedum illi responsurum . Significavi tune tibi, Vir eximie, Iohann. Schultingium

τον μαναριτην in eo fuisse, ut ederet Declamationes Quintiliani ; & ecce filii ad me miserunt patris lucubrationes, quae quales sint accipe. Declamationes I p. collatae sunt cum MSS. & passim correctae; in reliquarum excerpta etiam bre-Ves notae ac coniecturae margini adscriptae sunt; sed haec omnia tam sunt intricata, ut nemo, nisi Cum magna patientia, inde aliquid extricare possit. Commentarius in partem Declamationis I. absolutus est, ultimaque verba, quae in

448쪽

eo illustrantur, sunt, Libravit manum . Inde sequuntur breves notae in Omnes novemdecim Declamationes, & quarum multae longiusculae, & tandem index phrasum, quae apud Quintilianum in iis occurrunt. Nestio autem an Schultingit passuri sint, ut hi MSS. credantur dubio mari , & nune etiam rerrae, cumque propter difficultatem scripturae& lituras plenum inde fiuctum capere non posses, ego do tibi eonsiderandum an non recte sis iacturus, si ad me mitteres loca difficiliora, & ego id sedulam dabo operam, ut videam an ex collationibus vel notis emendari possint, id quod tune

continuo tecum communicabo.

Sunt etiam mihi nonnulla annotata, quae mihi admodum iuveni , & eum eo serrem cum Schultingio Declamationes, nata sunt; sed profecto tantum mihi temporis non est, ut ea examinem ἰ credoque indigna esse, quae ad te mi tantur; si tamen teneris eorumdem desiderio, videbo, an id facere possim , cum profecto nullum velim tibi commodum in me claudier. Pindi it nostro in orbe alterum volumen peregrinationum per Moscoviam Persiam, Indiam, Cornelii de Bruyn, in quo praeclarae Persepoleos reliquiae accurate pictae sunt, adeo uti ex hisce cadaveribus certam coniecturam fac re poisimus de splendido illo Palatio & urbe, egoque illa non nisi cum horrore& dolore mutationis rerum humanarum inspicere soleo. Ιtinerarium Charolini Equitis Angli etiam publicatum est tribus volumin bus; iter eius per Mingreliam ante publicatum et . in illo autem etiam conspiciuntur ruinae Persepoleos. Vale plurimum, & saluta verbis meis amanti Gsimis Astorium, Bonum, & Apostolum Zenum; omnibusque vobis opto instantem annum faustum & felicem. Da v. a. d. xo Kal. Ian. III1.

Gisberio Cupero

Daventriam.

MI tum dictu est, Vir praestautissime, quam iucundae mihi sint Epistolae

tuae, quibus in dies certior fio quanta me benevolentia prosequaris. Nec leves ipsae ad me, otiosaeve perveniunt, sed uberes plane, atque utiles, quippe quae aliquid semρer ad Rem Litterariam pertinens afferant. Et iam quidem illi, quam dedisti die a . Iunii praeteriti, respondi statim ac per valetudinem licuit, die nimirum 23. Augusti; non sine maxima vero admiratione mea est quod responsum ipsum ad te non pervenerit, ut indicas mihi postrema Epistola tua diei 12. Decembris . Qu idnam in causa suerit prorsus Ignoro, cum Epistolas meas omnes , quas ad te mitto , Uiro Cl. Francisco Striher credi curem; nisi quod fortasse quae usque tunc temporis ad te delata non fuit tardius deferetur. Compotem nunc me facis omnium , quae Cl. Sehultingius paraverat, ut Declamationum Quintiliani Editionem adornaret. Non parum lane iacturae est, quod opus suum , ut coeperat, fato ipse praeventus absolvere noa potuerit ἱ quodque ipsa eadem iam parata adeo & seriptione & lituris, ut refers, intricata sint, ut nullum fortasse publicae utilit, ii usum valeant afferre . Quod vero non modo operam tuam large spondes. ut, si quae tibi misero loca difficiliora cum Schultingianis conseras sche-

449쪽

4 42 LAURENTII PATARO L

ais, verem etiam quae tu ipse adnotasti tam prone ac sponte mihi exhibes, maximas, & supra quam cogitari aut exprimi possit, gratias ago. Utque adeo incomparabilis humanitatis tuae munere non abutar , mittam ad te , Uit Cl. quareumque mihi, seu in lectione, seu in explicatione Declamationum negotium aliquod facessunt, ut adjutorium praebeas. Gratias interim vero ago, quod editorum in Orbe vestro Librorum compotem me facis. Et quandoquidem tam late effusa benignitate es in me, te etiam atque etiam rogo, ut si quis uestra in Urbe Bolanices Professor, aut amator degit , cum eodem familiaritatem,& consuetudinem comparare mihi velis. Gaudeo admodum sucundissima hae Facultate , ad quam prae caeteris Duce utor celeberrimo , di vere maximo urneibri, qui novam, eamque divinam poenedixerim, ad germanam facilemque Plantarum cognitionem viam aeeruit, di instruxit. Hoc unum mihi autem sit perest, quo iucundius coeptum iam studium prosequar, ut Amicorum ope in aliis Regio ibus nascentes Plantas, & Plantarum semina nobis exotica ad me perveniant; & vicissim propria nostra eisdem transmittam. Si id consequar, tibi summo cum studio, ingentique laetitia acceptum reseram. Salutant te Bonus, Zenus, & Astorius; omnesque simul faustissimum tibi preeamur annum & quam longissimam aetatem. Vale. Venetiis, die χo. Februarii Anno IIII. M. V.

Laurentis Patarolo

GisgERT Us CUPERUS S. D. i REcepi literas quas ad me scripsisti 28. Augusti anni proximi elapsi, &eto.

Februarii husus, quem nunc trensmittimus, id quod ut alacres & hilares facere possimus multa Deum Veneror . a s

Multum tibi debeo, quod posthabita valetudine tua, mihi respondere vo. queris, unde laetus perspicio te singulari in me esse benevolentia; & credo pri rem epistolam tam diu haessse apud Strycherum, quia eas ambas simul accepi, id quod proculdubio Viri amplissimi negotiis eis adscribendum.

Ea, quae commentatus sum de Nummis Helenae, non displicere tibi summopere gau/eo, & multum me profecisse video in illo studio, quia habeo approbatorem virum tam insignem, & solertem adeo veterum istarum reliquiarum enodatorem; quin & multum tibi debeo, quod grata, & aecepta tibi sint ea, quae mecum communicavit egregius Almeloueenius, & ego ad te misi. Significavi ipsi, quantopere eo nomine ipsi sis obstrictus, Seruiit itidem a me , quae annotaueras de editionibus Quintiliani. Ego non dubito , quin amplexurus sit eommercium literarum, quod ipsi offers tam amice & ossiciose, & me fallo plane, aut ipse, qua est humanitate, te occupabit, atque compellabit verbis amicis & eruditis.

Nunc venio ad alteras tuas Literas , quae me novis gaudiis circumdant, quia ex illis non absque titillatione laetitiae intelligo , tibi pergratum illum nuncium meum suisse , de conati s Ioh. Scultingit του μακαινι α , &viri profecto doctissimi , sub quo me crevisse volupe est recordari ; quippe qui animum induxerat illustrare Quintiliani Declamationes tam integras ,

γ a quam

450쪽

quam quarum tantum summaria nobis relicta sunt. Quod si vis scire sententiam Sehultinoi de locis variis , & intricatis , ego te etiam atque etiam rogo, ut mihi parcere, ut ut sim occupatus, nolis, sed libere transmittere velis , quae te male habeant & crucient , si forte Schultingit notae te adiuvare possint , &flumen Quintiliano accendere'; nec ego gravabor continuo omne quidquid ejus sit, ad te alacriter seribere, quia immane quantum gaudeo adesse eruditorum, quorum pars magna es, conatibus praeclaris , & ita promovere, si qua in me est eruditio, pomoeria Reipubl. Literariae. Professor Bolanices Bourhavius vivit Lugduni Batavorum , successor datus alteri, cuius ingens fama, & qui ex Indiis arcessitus, plantis alterius orbis hoditum Lugdunensem impla vit ego, ubi occasio se obtulerit, non desinam Bou-rhavio aperire desiderium tuum, nec dubito, quin vir eruditionis & humanitatis spectatae satist acturus . sit nobili tuo proposito, cui utinam ipse opem femrei postem. Sed & Respubl. & Historia, vetusque aevum animi exhilarandi &euras pellendi cauta occupand me totum, nee mihi licet fere propterea ad alias taentias animum applicare , quamquam libentissime rusticer , & nune eum maxime in Nilia mea sim quam satis pro regionis hujus more exorno , &delicatam reddo, si plantationes & ambulationes , immo & flores patrios &

indigenas respiciaς- . . '

Atque ita quidem respondi singulis capitibus epistolarum tuarum, & nunc bona tua cum venia transeo ad alia quae tibi spero non fore iniucunda, nisi tamen nonnulla eorumdem acceperis ope eruditarum Ephemeridum , quae nos liberant saepenumero' a mittendis novis literariis

Significo tamen Herodotum Gronovit, &Diodorum Siculum eruditi Angli, cujus mihi nomen excidit . praela Batava exercere . & novam in Britannia prodiisse editionem Minutii Felicis adornatam a Darisio , atque in eum auctorem mihi multas esse annotationes, quae post eundem & Gronovium, variam lucem accendere possent eleganti illi auctori , nisi mihi imponit prava persuasio : ad hoc Iota Schultingium editurum propediem Fragmenta Ueterum Ictorum. doctissimis notis explicata; est enim Ictuso insignis, & veteris Iuris- prudentia: in primis studiosus, quam fere negligere magno Reipubl. Literariae

malo solant illi, qui splendidam illam stilentiam colunt , & docent studiosam

iuventutem.

Tournelattium insignem naturalis historiae Mysiam , immo Epoptam sui Dis constat, legique multas ipsius observationes insertas Ephemeridibus Erudi torum Gallorum, & separatim editas, singulari cum voIuptate , atque ex iis perspexi eundem diligentissime rationem cum Musis it Iis deduxilla, & regnum quali obtinereo Nemo in orbe , in quo vivo , illorum sacrorum studiosus fere est , sed inveniuntur in Batavis vel Hollandis, praecipue Lugduni Batavorum,& Amste laedami, quas ubi adiero, ego non desinam in tales viros inquirere,& iis desiderium tuum patefacere is

Multum debeo Uiris praestantissimis Bono, Zeno, &Astoriis, & plurimum

ipsis deberem , si diligentius Literis meis responderent , frequentiusque me convenirent ; scio eos posse causari occupationem meam , & ideo fieri , ut non audeant illam interrumpere . sed licet me totum Rei p. tradere debeam , tamen restant horae vacuae , & tam valde studia amo, ut quod absque damno Reipubl. negotiis οἰ, subtrahere possum tem pus, illis dem . Doleo Kkk a vehe-

SEARCH

MENU NAVIGATION