Laurentii Patarol Opera omnia quorum pleraque nunc primum in lucem prodeunt. Tomus primus secundus

발행: 1743년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

451쪽

444 LAURENTII . PATARO L

vehementer Acta Literaria, quae Uenetiis componuntur, & valde laudantur, Amstelaedamum ad nostros bibliopolas non deserti, nee libros qui de Antiquitatibus agunt, de quibus antea vel tecum, vel cum Strychero, vel cum aliis amicis Urbis vestrae eruditis egi, quos equidem vehementissime legere desidero. Hate eum scribo, ecce mihi literae ab Almeloueenio, quarum exemplum ad te mitto , quia fieri non retest quin tibi placeant, & inde perspecturus sis , quo loco apud eum sit eruditio tua & humanitas . Dabunt illae etiam proculis dubio ansam commercio Literario inter vos , & quo minus ad te etiam scripserit, credo factum esse valetudine, qua minus prospera, ut vides , utitur , di quia omnia, quae Quintiliani editiones spectant, videtur complexus esse iis, quas ad me dedit. Smyrna ad me missa est descriptio ratissimorum Nummorum , maximam partem in editorum, quorum nonnulli continent Urbes, & res nobis adhuc ignotas. Spero me eos adepturum pictos & descriptos , ut iis libellos meos exornare possem ; adduntur Inscriptiones raritatis & eruditionis eximiae Graecae , nisi quod una inter illas sit, quae Stratoniceae Cariae inventa, &frontispicio domus cujusdam indita continet pretia edulium & aliarum rerum , cui simile nescio an unquam viderit orbis eruditus; thesaurus profecto est , in quo me

mirifice oblecto . Sed vale, & me ama. Prid. Kal. Iun. IIII. in Villa mea,

prope inventriam.

G Audeo multis de causis, Vir illustris: Praecipue quod adeo athletice viis

vas, ut Musas colere, & rusticari , regnumque tuum Oxense ambulationibus exornare possis : Deinde, quod mei vivas memor: Tandem, ut si leam innumeras plures , quod me de meliore nota commendaris viro doctitas mo Patarolo, eumque perduxeris ut supra meum meritum me aestimet. C nabor ejus expectationi, qua me longe inferiorem agnosco, saltem ex parte satisfacere, si quando, quae exegerit , meaque sunt in potestate , rescivero . Nunc oro Uiro praeclaro meis verbis summas agas gratias , quod ignotas

mihi hactenus nonnullas editiones Quintiliani indicarit . Vellem adiecisset ,

an quidem Omnes, quas collegi , notaverat. Deinde an possit mihi compara-Fe , quod admodum cupio , editiones , quas mea bibliotheca nondum ea pitnum cro, uti scis , bene paucas . Institutionum editio Veneta A. rsi a. mihi plane est inaudita. Verum Coloniensem A. II 33. iam indici meo adseripseram, ut tamen omissa, quae mihi latebat, forma. Doleo non appositum typographi nomen, ut eo persectior evadat meus indiculus. Commentarios Anonymi in Quintiliani Institutiones , qui veniunt nomine Hadriani Turnebi, possideo, editos Parisiis in . apud Thomam Ria chardum, ex cuius praefatione ad Lectorem patere arbitror illos isthoe anno demum esse editos, ita ut ab hisce videantur , quos Clar. Patarolus citat , alii nisi pro Α. is 38. male pinxerit Isi 8. Sed miror hosce a Placcio de Anonymis Scriptoribus non memorari . Clatiss. Fabritius in ultima Bibliothecae Latinae editio

452쪽

editione varias mihi non lectas recenset editiones, quas unde hauserit, vellem signis easset. Mihi enim quaedam habentur falsae, utpote Francosuriensis eum notis D. Parei i629. 8. Londinensis ι662. in 8. quarum prior apud me refert An. 3637. posterior, & quidem vere, Α n. i 69i. Suppeditat alias impressiones Livemus in Bibliotheca Reali , sed & illas non novi . Vereor & eum suisse

saepe deceptum catalogorum vitiis . saltem observavi eum Institutiones &Declamationes confundere, adeo ut eius auctoritati non sit standum. Habes paucis, Vir maxime , quae nune succurrunt . Ubi firmior fuerit valetudo, plura coacervabo. Peto Clar. Patarolum meis verbis quam humanissime salutes, unaque petas, ut respondere si non fuerit dedignatus, addat quas . nam ipse possideat, videritque propriis oculis impressiones. Salutant te Collegae mei Meyerus, & Westen bergius. Vale. Dab. Harde vici a. d. vii. Κalend. Iunias. CIPI OCCE I.

Giderio Cupero

Daventriam. SI ulla unquam Epistolarum tuarum, Vir praestantissime, laetitiae mihi fuit, ea sane , quae postremo ad me pervenit pridie Kal. Iunii scripta , tanta

Ine affecit, ut difficile sit verbis exprimere. Cuius quidem rei complures cum causae sint, nimirum & humanitas tua, qua me prosequi non cessaς , & nignitas, qua quidquid de studiis meis ad te confero, adeo favorabiliter excipis, & liberalitas, qua tum de Libris noviter prodeuntibus , tum de noviter in Asia repertis antiquitatibus certiorem me iacis; illa tamen ceteris eminet, quod exemplum Epistolae tibi a Clar. Αlmeloueenio scriptae mittere voluisti . Novi per ipsam praestantis atque optimi Viri ingenium, &non mediocre in me studium, eui & me prorsus minorem iudico , & nullo unquam tempore ossiciis ae laboribus paria sacere detrectabo. Quapropter gratias tibi ago maximas; &, cum pro reliquis tuis in me meritis, tum quod cum tam famigerato Uiro conluetudinem mihi comparas , supra modum debere me tibi profiteor. Quod vero ad Epistolam tuam rursus attinet , non modice admiratione simul, ae pudore perstringor , quod , tot licet publicis privatisque occupatus curis, Literis meis, nullius dixerim momenti, tam pro notamcn, tam que grato vacare non renuas animo, ut me quin immo ad scribendum iterum

atque iterum suavi quadam iucundi late lacessas. Et quis utique praeclara haeoccasione velit abuti, aut quis non impense faciat decus ea imium , cum per Literat tam egregio orbis Litterarii Mystae contingat accedere non modo,

sed & illine incomparabili alacritate responsa ferre Ego idcirco & singularem

dignationem tuam recolo; & ne me imposterum fraudare ipsa velis obtestor. Ruris incolatu admodum te delectari tum ex Epistola tua, tum ex ipsa Cl. Almeloueenii conjicio, in eoque ibi te multum esse, ut Uillam tuam non vulgari instruas operum copia, & tam laudabili illa Florum, Plantarum, caeterorumque id genus pompa. Quantum ego pariter rustice vitae gustu tenear vix ausim dicere : quod profecto palam non fecerim iis, quibus ut banus strepitus, di, ut verius loquar, urbana vitia plus cordi sunt. Tecum vero libere profa-

- ri

453쪽

446 LAURENTII PATARO L

ri non erubesco, non timeo. I rectam Moeramque visam, o dulce otium, uesumque, ae pene pmni nepotιo pulchrius aiebat Plin. Din. 9. lib. r. Ibi i tum me Musis, & libris vindico, cum in urbe id vix dimidia mei parte possim. Ibi, quod ad voluptatem attinet, Hortulum meum laeta florum fructuumque penu non impolitum assidudi ipse sedulitate, nonnumquam & labore proprio, ac sudore colere solarium est, quidquid Herbarum variis in locis nascitur , quidquid remota etiam littora gignunt, sociato patria moribusque diversorum hospitio, ita unum colligere- Quod uberius veroe nobiliusque defietarum est pretium, hinc naturalium rerum praecipue studiis , & cognitionibus proficiendi larga patet utilitas Nam Insectorum Animalium Observationibus immoror,. quibus supra modum me affectum , & quasi raptum sentio , cum nulla in re omnipotentis Dei miracula forte magis, quam per haec minima palam fiant Quo in studio quantum aberrarint a veritate non antiqui tantum, sed ex reeentioribus etiam Philosophis plures, non levibuς coniecturis, sed indubiae fidei experimentis in dies admoneor ; cum singula fere circλ eorumdem

ortum, propagationem, ac metamorphoses aliter evenire clare pateat, ac illi crediderunt. Nec dierum multum intercedit, ex quo mirae cuiusdam Cantaridis, quae liliis insidet , historiam sorte non iniucundam per Epistolam misi ad uirum Claria Antonium Vallisnerium Medicinae in Patavino Archigymnasio Professorem Sed quorsum, inquies, inani ho me nugiv hi sce tutu fatigas, ac deduci si Parco jam, parco & ad aliae transeo Gratias etiam atque etiam ago quod Bourhavio si bene scr*tum a te nomen novi , aliisque per Bataviam Boianicis commendare me destinas, & polliceris, quo nihil mihi gratius unquam continget Quid non enim inchoata cum doctissimis Viris amicitia aliquos stoe tempore fructus pariat, cum sive ipsi fortasse , sive ipsorum Amici in peregrinationibus per Italiam uti opera novstra quandoque seriasse possint ὶ Quod itidem & ipse mihi ab iisdem omnino,

sperarem, si me unquam Provincias vestras invise te fata sinerent. Quod tamen & ab institutis vitae meae , & a doni esticorum negotiorum meorum me thodo adeo dissitum est, ut nullo modo sperare audeam unquam me conse tu rum, quod tam alte tamen animo sedet, & mihi frustra identidem auguror . Quod de iterum editis, &propediem edendis libris enuncias k id lubens admodum ac laetus excipio, eo proris animo, ac gaudio, quo litteraria omnia mihi sunt. Gratulor vero maxime propter ea , quae Smyrna recens ad te missa sunt, novae eruditionis utique, quibus non parum Antiquitas illustrabitur . Fruere, Vir praestanti is me , monumentis hisce eruditione tua dignis, quae apud te sane congruum sibi vindicant locum; ad quom enim melius, quam ad te tam

eximium veteris aevi , ac reconditae Litteraturae promum condum perveniant

Nos si quid scimus vestrum e st ; si quid videmus , vos illud e tenebris eruistis. Acta Litteraria, quae Venetiis componuntur germane & sine iactantia sate ora non inutile opus iudico, si ad uberrimam Librorum in dies prodeuntium, initio sae o ab ineunte hoe saeculo, spectes analysin; nec iniucundum, si ad elegans dicendi genus attendas, quo scripta sunt. Miror admodum, a Bibliopola nostro Her io, cuius typix Acta eadem prodeunt, non transmissa suisse hactenus exemplariae Amstelodamum saltem, aut Lugdunum Batauorum , quod sane

ab ipso praestitum semper antehac credidi. Agam hercule cum eo, & addam animos, ut Libros mittat ἱ nec dubito, qaia opus, quamvis lingua conscr iptum

454쪽

Itali ea, isti e etiam tamen a pluribus legendum sit , & laudem aliquam mer ἰ- urum. Ut ad te vero, Vir praestantissime, perveniant quotquot hactenus prodierunt Tomi, qui novem numero sunt, operam sollicite ego dabo, seu per Uirum omni laude dignum Stri herum, seu per alium quempiam ex Batavicis Merc toribus. Nee minus admoniturum me pollieeor Amicos nostros Bonum, Ze-num, & Astorium, ut diligentius, quod ipse innuis, ad te scribant; quod ab iisdem non praestari utique arbitror ex occupationum tuarum , maximorumque negotiorum reverentia. Et haec quidem deberet mihi pariter causa communis esse; sed eum tam praeclaram atque inenarrabilem comitatem ac benignitatem tuam hactenus noverim, audacior inde factus, tibi, si non frequentiores, longiores tamen Epillatas scribere non parco. Clarissimum Atmelove enium ut scias quanti faciam, Epistolam ad ipsum dare constitui; utque noveris quantum tibi debeam , quod ipse tu mihi ansam tam praeclaro cum eodem Commercio dedisti, ipsam ad te mitto, precorque ut eam ad dictum Cl. Utrum mittere non graveris. Uale , Vir praeliantissime , ae me ama. Venetiis, Idibus Augusti A. et 7la. Heul Antequam Epistolam hanc missam iaciam, nuncium repente ad me Η nit, Nicolaum Bonum, meum illum, tuumque obiisse.

Hardermicum. FAvet tandem, Vir CI. lavet incomparabilis ille Gisiarius Cuperus , ut

commercio Literarum tecum, mihi iam pridem exoptato, bonis avibus andem initia praebeantur. Favet, inquam, dum qua sollicitudine, qua ingenuitate erga amicos pollet, Epistolae tuae ad ipsum datae mittere voluit exemplum, ut non ex aliorum relatu , sed meis ipse oculis ex eadem Epistola benignitatis tuae singularis erga me certior fierem. Gratias tibi igitur ago maximas quod tam humaniter de me sentire dignaris, quodque me iis laudibus ornas, quae nullius mei meriti sunt , sed tui prorsus muneris , atque officii. Non minoris vero alacritatis ac devotionis studio te etiam atque etiam rogo, ut, si qui4 in me noveris, quod seu tibi, seu Amicis tuis praestare valeam, neque verbis, neque. scriptis parcas, quominus vota tua iussaque ad me perserantur. Ad Quintilianum quod spectat , cujus lectione te quoque admodum delectari docuit me idem praeitantissimus Cuperus, iatebor & ipsum mihi in Declamationibus praesertim adeo placuisse , ut de litium meum easdem soleam appellare. Argumenta curiosa, llylus sublimis, character vehemens, urgens,& ad quemlibet affectum se mire componenς . Docet robuste , delectat suavissime, movet vero, supra quam fieri, aut optari meo iudicio possit . Cum vero Auflar idem gemina ex suis illis Argumentis, Declamationis nempe I 4.&I8. in utramque partem pertractaverit, in mentem olim & mihi venit reliqua pariter eadem methodo . eodemque stylo conficere . Quo consilio meo idcirco maxime gaudebam , quod intentatum hoc aliis, quod scirem, usquedum noveram, uno Ludovico Vives excepto, qui uni tantum aut alteri ex iisdem inelamationibus talem operam, sed, ut mihi videtur, parum feliciter adhibuit.

455쪽

Et mihi quidem omnia aliquot iam abhine annis parata in operis veluti rude quoddam exemplar, meliori inde lima perpoliendum. sed ingruentibus alio raptus negotiis, dissitique generis studiis ab oratoriis lucubrationibus revocatus, Quintiliano mene meisque in ejusdem Declamationes Antilogiis valedixi. Im- praesentiarum vero gravioribus paulisper solutus curis ad intermissum opus redire constitui; & si Deus sinat, si vires mensque sufficiant , absolvere. Haec tibi, Vir Cl. constare volui, non ingratam sore sperans consilii huiusce mei communionem , cui si quid de tuo sue peditare unquam visum fuerit , tunc non lubenter modo sed & amanter te ipsam excepisse percipiam . Magna vero cum laetitia uberrimum illum legi Editionum ejusdem Quintilia i Operum Elenchum cura tua, & sedulitate concinnatum ; uniusque aut alterius editionis, quae eidem non inerant, quaeque a me per Amicorum meorum Bibliothecas perquisitae sunt, Cuperum citatum admonui. Ex iis autem, quae in Indice tuo continentur, paucissimae, & quasi dixerim nullae hie reperiuntur , cum Venetiae nostrae, Librotum olim veterum tam dives Emporium , exhaustum iisdem iam prope sit, Gallis, Germanis, Belgis, Anglis, ut reliquos Italos mittam, qui in dies confluunt, Libros omnes eosdem, quotquot venales invenerint, in Patriam hinc exportantibus. Quod si me illarum quibus cares, &quas plus desideras, Editionum certiorem feceris, tunc nullis laboribus parcam ut easdem diligentissime perquiram, & si quid super ipsas tibi libuerit, voluntati studi isque tuis satisfaciam. Interim coeptae consuetudini huic nostrae fave, &me ama. Vale . Venetiis, Idibus Augulli Λ. IIII.

P. Durnemine Soc. Iesu

LAURENTI Us PATAROL S. P. Lutetiam Parisiorum.

PAnegyricorum Veterum a me vulgatam olim Editionem ad te mitto, eruditissime Pater; quandoquidem a te ipsam optari admonet me omni laude dignus Urbis nostrae Uir Patritius D. Christinus Martinelli. Illam quidem quoquomodo accipere tibi satis, mihi vero non item; quin immo illud omnino mei muneris esse duxi, ut & ipsam egomet exhiberem , & Epistolam pariter adderem. Complures ad hoc impulerunt me causae ἔ sed hae inter praecipuas , primum ut benignitati tuae singulari, qua omnia prosequeris, gratias agerem deinde ut quam effusissimi studii mei erga te , celeberri mosque Sodales tuos specimen aliquod exhiberem. Quam igitur gratulari me decet libello meo, cui primum ad vos, tam optime, atque adeo insigniter de scientiis omnibus meritos Viros, quasi te auspice, pervenire contingiti Pusillum ipsum quidem opus, & nullius in Litteraria penu momenti est; non dubito tamen, quin tam humano pronoque animo ipsum sis accepturus, quam hilari ac devoto tibi d

fertur. Quod si favere quoque, ac lavere non renuas, patrocinii aut veniae saltem non parum etiam apud caeteros consecuturum me spero. Testor, nulla

edendi libidine operam me primo dedisse orationibus iis in sermonem patrium vertendis, eum utilitatem illam aucuparer, quam ex Librorum in alteram linguam versione nasci Plinius innuit Epist. ax. Lib. via. Factum inde est, ut ponnulla in ipsis volutandis adnotarem; nonnulla adnotata ab aliis expenderem,

demum

456쪽

demum plures etiam locos Numismatibus, quorum usu & oblectatione non parum teneor, illustrari posse censerem. Ita, quod mihi uni quodam private proficiendi studio paraveram, amicis placuit, ut publici iuris facerem, quibus

semel atque iterum impellentibus morem non gerere inurbanitatis esse arbitratus sum. Habes igitur paucis, eruditissime Pater, consilium huiusce operis mei, eui nihil exoptatius unquam continget, quam si tibi probetur. Nec minoris reverentiae causa Libellum alterum meum , pluribus editum abhinc annis, ad te mittere visum fuit , cui pariter mitiorem te iudicem precor, &

patronum Opto.

Quoad Quintiliani Declamationes , quarum Editionem quoque a me promissam idem qui supra laudati Tmus Vir Nobilis certiorem me facit a te postulati, scias Editionem ipsam nondum prodiisse, cum per me nondum ab- solatae sint in Declamationes singulas Antilogiae, in quarum tantum gratiam eam molior. Expectant istae meliorem limam,i si quam tamen pro rei merito, atque operis decore ingenii mei tenuitas praestare poterit. Terret me opus ingens atque arduum cui perficiendo & tota oratoria vis adhibenda est , &non tam prona Quintilianaei styli, immo etiam characteris imitatio perpetuo

adsumenda. Cum tamen perlatum . hoc aequor, & longe quidem iam a portu, vela dederim, quamvis & procellae ingruant & tempestates, cursum hunc tamen qualemcumque absolvere mens est, si Deus animosque viresque dabit . Cohibere me vero nequeo , quin hoc loco benignitatem in me maximam

referam praestantissimi Viri Gisberti Cuperi, qui , ut aliquid meis laboribus

suppeditaret , nonnullis abhinc mensibus uberrimum ad me transmisit flen-ehum Editionum, tam Institutionum, quam Declamationum Quintiliani, cura & sedulitate Clarissimi Theodori Ianssonii comparatum; & paucis etiam abhine diebus alterius Editionis Declamationum compotem me fecit , quam paraverat Vir eximius ut puto, fato functus Iohannes Schultingius, cum Notis, & Indice Phrasium, quae apud Quintilianum occurrunt . Quod si tu

pariter aliquid ex ditissimo omnigenae tuae eruditionis aerario promere non dedigneris, quo laboranti mihi succurras, & operi adminiculum praestes, studiis meis admodum gratulabor, & laeta faustaque portendam. Unum autem sollicite scire quaero, an ab alio quopiam hactenus opus hoc Antilogiarum tentatum sit, cum mihi sane non constet, nisi de Io Ludovico Vives, qui unam aut alteram tantum aggressus est, & quidem, ut mihi videtur, parum propitia Minerva. Quod si intentatum hoc aliis tu quoque certiorem me fe-eeri , ut & alii praeliantes Viri fecerunt, quos per Epistolas perquisivi, nam multis multa patent, tunc prosecto laetabor , provinciam me hanc non poli. aliorum vestigia suscepisse. Interim oro te obtestorque, ut quam nuper testari benevolentiam voluisti, eadem me & prosequi dς incepς ne cesses. Constabit tibi sane, nihil magis mihi cordi & curae esse, quam eum doctissimis hominibus necessitudines, non modo comparare . quod multorum est, sed reverentia studioque maximo tueri, quod paucorum. Uale. Uenetiis , die 23. Februarii M. I7II. M. V.

i. t.

457쪽

DElatae sunt ad me idibus Iunii iam prope labentis Literae tuae, Vir prae

clarissime, quas Maii praeteriti die ra. scripsisti . Doleuvehementer ite' rum de morte Cl. Almeloueenii, cuius me certiorem facis, iterum inquam . nam & aliquot abhine mensibus tanti Viri fato prorsus ingemui , eum idem mihi nunciaret illustri et Massonus . Et quidem doleo pluribus de causis , sed Praecipue , quia quae pulcherrima reliquit eruditionis suae monumenta, in illustrando praesertim Quintiliano , tenebris fortasse mandabuntur , & quia j quod cum eodem susceperam, te auspice, commercium Epistolarum, in ipso suo statim ortu tam lactuose inter iit'. Hoc uno gaudeo, quod quas ad eundem: dederam Litteras, Ut praeelar. ipse serves, ut &tibi, & cunctis omnibus, qui easdem Viderint ac videant, pro certo constet quanti hominem fecerim. Ago Vero tibi gratias maximas pro iis, quae ad me defers circa Quintiliani lectiones , quaeque delaturum polliceris ex Cl. Scultingio; itemque pro ea, qua pro sequeris humanitate quaecunque ad re de studiis meis circa Insecta ν Plantasque communicavi. Prodiere diebus hisce Patavii opuscula Antonii Vallisnerii, in Patavino Gymnasio plaimi Medicinae professoris, Viri in rebus Naturalibus, tam eruditi, atque emeriti, ut nesciam plane quis illi conferri possit. Agit iaillorum uno de Ovario nuper a se in vermibus humani corporis, aliisque reperto, cum ipsis ovulis, atque ovi ductibus, quo sententiam suam de vermium ipsorum ex ovo productione ac propagatione mire tuetur , & confirmat . In altero iucundissimam, & disertissimam Muscae cuiuidam Rotilaeae Historiam prosequitur, eximiamque Insectorum omnium in classes, & genera divisionem attexit. In aliis alia consimilis generis pertractat, ut de Pulicum origine, de Boum aestro, sive asylo &c. omnia Tabulis aeneis illustrata, & ad vivum reri praesentata. Eodemque volumine impressa est Dissertatio mea Epistolicat, Mei peculiari quadam Cantari de Liliorum. Opera profecto quaelibet huius Auctoriris mira eruditione plena sunt ; &, quod praeclarius putes. genuinam, ac veriram promovent Philosophiam. Redeo ad Massonum, quem supra memoravi,& cujus tu mihi pariter mentionem facis. Multum debeo Uiro nobilissimo , qui me invisit, parvaque mea Bibliotheca, & aliquibus non infimae notae Co diei bus delectatus est. Summa in ipso comitas 'atque humanitas i in primis vero honestas vitae atque eruditio quamplurima. Librum, quem in dies ipsumdatutum in lucem doces, anxie expecto; sed & plura dabit Uir magnus, b nis Artibus vere natus; novoque illo, quem palam fecit inlli tuendae Literariae Societatis ordine, literas, scientiasque mirum in modum iuvabit, & fovebit. Utinam votis faveant eventus , nec desint qui tantis conatibus suffragia ferant. Ego sane quid de tam egregio opere sentiam, pagella apud ipsum ma

nu mea exarata testatus sum, meque ipsi totum obtuli, atque spopondi.

Ad Nummi tui, quem describis, explicationem nihil utique invenio quod asseram, ut digne votis tuis paria faciam. Illud quidem adnotare iuvat, ipsum rari admodum atqae insoliti exempli esse, utpote qui cum in honorem

458쪽

Imperatoris alicui in si cuius , ut testatur Epigraphe , eiusdem non ostentet imaginem, sed ejus loco medium sere muliebre corpus , sinistra cornucopiae , spicas dextra prae se ferens , ut sub ejusdem Principis Imperio annonae ubertas innuatur. Rursum Smymaeorum eundem esse clare patet ex ipsis verbis, sed curus Imperatoris tempore signatus , quis ferre audeat , cum Smyrnaei Numismos percusserint ab Augullo ad Gallienum usque sub plurimis , di plerisque sere Romae Principibus / Erat enim Smyrna, ut plane nosti, Asiae primatu insignis, de quo cum Epheso contendebat; ideoque , non secus ae aliae Ur-hes, immo plus forte quam reliquae, & celebrari, &Imperatores suos plurimorum Nummorum percussione celebrare satagebat. Typum smilem eirciter in eorumdem Smyrnaeorum Nummo, sub Caligula fgnato, videre est apud miliantιuxet, Numism. Imper. &c. a PopuI. Gnece loqumt. pescas. Rarus etiam ipsius Epigraphes modus, &ordo est; & inter Graecos pauci adeo reperiuntur, ut milii certe nulluin adhuc videre contigerit, quam unum Iuliae Augusti, in suo circum capita Juliae ipsius di Auguili iugata legitur ΣMIRNA IOI ΣEBACTIΣ , quem Nummum pariter referunt mox laudatus Gillant inter Num mox Augusti, inter Nummos autem Iuliae Patinus. Adversae partis literae illae E m dubio procul Nummum sub Magistratu quopiam percussum indi. cant. Quinam vero Magistratus ille fuerit merito dubitare licet, neque exi sis, quae sequuntur literis, quas tu, Vir Cl. legis AMECI , restiri posse iam ipse vides. Ipsis enim non Magistratum ipsum, sed ejus nomen, qui Magistratu illo potiebatur, indicari, credo, constati cum per ipsas nullum Magistratus nomen incipiat, quamquam revera neque ullum omnino inter tot Numismatibus obsignata nomina , iis unquam literis adverterim inchoatum . Caetera a Smyrnaeis culas Nummos, non Praetorum modo, sed & Proconsulum, &Asiarcharum , & Sophi starum nominibus nemo non novit; adeo ut difficillimum prorsus divinatu sit, tum sub quo Imperatore , tum sub quo Magistratu tuus ille percussus fuerit. Cujus quidem rei in causa est ipsa Nummi lahes, &exae fixum typi, tuin caracteres , solito veterum, ut semper fere observavi, moni mentorum fato, quorum quae praestantiora sunt nonnisi corrosa ac depravata ad nos perveniunt contra vero ex vulgaribus innumerabilia pene extent intingerrima i & elegantissimae conservationis. Magno hine mihi dolori est , Vix Cl. nihil prorsus super tuum istud Numisma profari posse, ut tu subes, & ex pestas; sed eum simile neque apud Auctores, neque in aliquibus Cimeliis, quos lustravi hactenus, invenire contigerit, ignosces, ut spero, &postulo. Si fors, di qua iterum utar diligentia meliora dabit, ad te deferre non praetermittam is Vale interim, &tuum ama. Veneliis, die a 3. Iunii Iri 3.

Tigurum. AGepi postridie Kal. Decembris Epistolam tuam, U. C. quam dedisti die sexta Octobris. Ago tibi gratias, quod tam dignanter sentias de Libello

459쪽

45 a LAURENTII PATARO L

nomen attexui, ut in Germanae Nationis gratiam velis ipsum in vernaculam linguam vestram transferre. Nunquam hercle tenuissimo illi labori meo se indulgere poteram, ut summum hoc decoris ipsi sperarem. Illud tamen non ex operis merito venit , sed ex maxima tua , tuorumqus benignitate , quam &animo obsequentissimo, & memoria colam sempiterna. Dolet vero, quod tam praeclarae humanitati paria facere non possum; nec quidquam habeo, quod addendum, ut postulas, ad te transmittam, praeter paueula, quae sorte post Libellum ipsum editum adnotata mihi sunt. Forte, inquam; nam exinde ad Libellum ipsum , quem coacta quadam properatione publici iuris feci , non ultra respexi. Accipe paucula haec igitur , & minima ἔ ac maiorum loco ingenuam confessionem meam suscipias etiam atque etiam rogo. Caeterum U. Cl. neque tu mihi, ut forte credis, ignotus es; neque opus habeo, ut ad notos egregios Viros, quos mihi memoras , confugiam , ut de te certior fiam . Maximo loco est apud me nominis tui fama , & quidem pluribus abhine annis. Primo sane cum doctissimo Viro Murghetto , quocum diu nostra hae in Urbe commoranti Bolanices , rerumque Naturalium , Diluvianarum praecipue, communia agebamus studia, de te saepe ac saepius mentionem fecimus. Deinde Fratris tui optimum Opus illud, quod Agroilographiae Helveticae Prodromus inscribitur, quodque statim ac impressum fuit, ad me , utpote huiuscemodi studiis, non ex professione quidem, sed ex delectatione non parum addicto, allatum est, maxima voluptate perlegi, nec minori sum admiratione prosecutus. Nuperrime tandem apud humanissimum Zannichellium nostrum Museum tuum Diluvianum non vidi modo , sed & totum percurrere iueundissimi negotii loco mihi fuisse profiteor . En quantis, quotque nomini

bus te colam is

Quoniam vero , prout & disertum te, & eruditum, ac sapientem scio , ita& mitem, humanumque, ac benignum non diffiteor, quaeso, ut necessitudinem tecum mihi intercedere ne graveris. Habebis in me, si non ingenio, viribusque praestantem, ingenuum saltem & gratum, nec animi levioris amicum. Si quid a me tibi praestari posse deinceps putes, ex iis praesertim, quae ad Bota-nicem , naturalemque Historiam illustrandam nostra haec Italiae pars dare potest, opera mea uti velis enixe postulo . Utque devotionis erga te meae specimen aliquod statim exhibeam , mittere ad te volui semina nonnulla eleganti sesimae cuiusdam speciei Balsaminae Persici soliae, quam duobus abhinc annis ex Asia ad nos translatam, non modo tamquam novissimae, sed tamquam praeclarae Plantae loco Venetiis colere nostri coeperunt . Ea floribus, & plenis , &simplieibus, & albis, & purpureis, & di versimode variegatis, utrisque ex iam dictis in eadem Planta se instruitur , ut nihil pulehrius , aut delectabilius Ier universam Simplicium familiam occurrat. Accipe lubens munusculum oc , & amare me perge . Vale . Venetiis, die decima Decembris, Anno IIII.

460쪽

Eidem

LAURENTI Us PATAROL S. P.

Tigurum.

od tardius , quam decuerat, Epistolam tuam, die χχ. Decembris a te datam, olim mihi acceptam fuisse compotem te reddam, veniam postulo U. P. Ut non statim ad scribendum me converterim in causa fuere tum adversa mihi dierum aliquot valetudo, tum gravioris negotii nonnihil, quod me ad alia prorsus vocavit, & coegit. Hisce tandem solutus Epistolam molior, qua plura tibi, ut debeo, eonabor ex sol vere. Et primo quidem gratia ς maximas ago pro summa benignitate tua ac liberalibus verbis quibus me meaque prosequeris . Nec mihi sane, nec opusculis meis quidquam inesse meritorum pro certo scio, proindeque incomparabilis mihi honoris loco esse iudico quod Seriei meae Augustorum, &c destinas, eiusdem in linguam vestram vernaculam translatione. Secundo vero plurimum tibi me debere pro testor, quod ipse mihi suis cis animos, ut a te pollulem vel Helveticarum Plantarum spe ei es, vel Diluvianas opes, vel scripta ex tuis. Quam vellem tecum singula haec perlustrare, S, ut ita dicam, devoraret Caeterum si mihi optio detur sine audaciae nota postulandi, quandoquidem, U. P. faves, &indulges, iucundissimum

mihi futurum profari audeo aliquod Diluvianarum rerum fragmentum, ex cornuum Ammonis praecipue genere, quorum uberrima copia Museum tuum poene luxuriari ex erusdem Mus ei a te edita descriptione deprehendo. Tertio tandem & gratias interim ago, & summum perceptum mihi gaudium nuncio ex studiorum tuorum operumque , quibus insudas , idea , quam humanitatis tuae maximae largitate praebere voluisti. Laudo omnia, Historiam Naturalem Helveticam, & Plantarum Historiam Helveticam pariter, opus immensum; Scriptorum Boianicorum cum reliquis Catalogum novum sane, & pernecessarium; Lexica tandem, mineralium unum, Diluvianorum alterum, optima opera, & quae mihi prae caeteris utique cariora, & iucundiora futura. Utinam tam cito labores tui ad optatum exitum perducantur', quam bonarum artium studiosis omnibus desiderio esse debeti Ego vero quid habeam, quo tantae largitati tuae paria faciam Ut aliquam etiam studiorum meorum rationem tecum ineam, totus sum impraesentiarum castigandae meae Panegyricarum orationum Veterum oratorum in Italicam Linguam translationi, quam olim Anno 17o8. edidi, eum Adnotationibus etiam , ac Numismatibus; cum enim

eiusdem operis exemplaria omnia iam diu dita fuerint, Bibliopola secundam meditatur Editionem, ideoque enixe a me petit , ut si quidpiam illustrandae

alteri huic Editioni conserre valeo, ne renuam. Ideo & translationem easti go; & non paucas notas addo. In promptu etiam mihi est Carmen epicum , mille ae ducentis circiter Hexametris constans, quo universam Bombycum Historiam canere olim me nescio quae libido cepit, quod prius & a Marco Hieronymo Uida praestitum iam te non latebit. Carmen ipsum Iso. circiter adinnotationibus illustrabitur , quibus plura ad Naturalem Insectorum praecipue adornandam Historiam exhibere pro viribus conabor. Et hoc fortasse hoc ipso anno incipiente publici juris praelo fiet. Pudet autem, V. P. harum, quas poe

SEARCH

MENU NAVIGATION