장음표시 사용
201쪽
sine delectu docendi munus, & Collegia ut vocant privata & domestica aperiendi
facultas conceditur, ita ut scholae huiusmodi sint quasi tabernae, ubi hedera exponitur pro optimo , . ut jactant, Vino vemdendo. Praetenditur speciosus titulus sem lationis accendendae, ac praestantium Professorum plantarii constituendi, dum quivis alterum & doctrinae fama, & audi. torum numero superare conatur: Sed re ipsa ut plurimum nonnisi gravium disico diarum tum inter Professores, tum inter discipulos seminarium hoc esse solet, dum unus alterius doctrinam deprimere, suam extollere nititur: interea scholae publicae
iacent, & Academiarum majestas attenuature non tam attenditur, quid solidi cibi adponatur , quam quid juVen-' tu i placeat: placent autem huic heterois clitae opiniones, ostentatio antiquitatis obsoletae , temerariae lententiae, historiae multo sale in religionem ac sacerdotium conspersae r ultima cura veritatis, cujus tamen inveniendae, ac communicandae gloriam intolerabili fastu tibi solis arrogant. Qui hac ratione plus famae apud juvenes rerum inexpertes, & quo haec Omnia tendant, ignaros adipiscitur, pluresque ad se auditores trahit, maius etiam ac ingens saepe minervat exigit ab iis, quibus foret
202쪽
soret salubrius ignorantiam eiusmodi dominarum magna etiam pecunia redimere.
Alterum genus detrimentorum fiant quaedam animi vitia, quae uti hominibus literarum studiosis maxime insidiantur, ita ab illis, si vere docti esse ac haberi velint, magna circumspectione sunt vitanda. Hu modi est mentis quaedam elatio, quae non paucos inflat, & ad ea tentanda stimulat, quae ipsbrum ingenii vires excedunt, quique cum laude fuissent versati in honis
artibus, si cum aurea mediocritate si tissent contentit sed dum solis currum cum Phaethonte, ausi sunt conscendere, cum ignominia et omni nominis sui ac doctrinae fama exciderunt. Sunt qui ad Grammaticam, Poesin, Historiam velut
nati videntur; at Philosophi quoque, Mathematici, Theologi volunt haberi,
quum has scientias vix de nomine quidem norint. Unde fit, ut dum multa de his inepte loquuntur, multa perperam scri-hunt, merito a rerum intelligentibus rideantur. Non paucos etiam novum quid inveniendi gloria transversum agit, Qui aliorum terere vestigia dedignantur, sed vel antiqua novis vestibus incluta, vel
Certe talia proserunt, quae aetatem non ferunt s
203쪽
ferunt, fungis similia, qui intra noctem crescunt, & cito dispereunt. Est equidem res in literario regno laude dignistima, novis inveniendis studere, quum plurima sint, quae Veteres ignotarunt, & a nostris detecta fuerunt, & adhuc multa sint, quae nos quoque latent, sed a posteris nostris in apricum proferentur. Verum ad hoc studium nemo accedere debet, qui non acri ingenio, indefessa industria, & ad superandas difficultates, quae contra possunt OCcurrere , maxima perspicientia est obarmatuS, ne medio in cursu navis destituta ventis in sabulo haereat. Aliud vitium est, quod Graeci Latini Philautiam vocant, quo morbo laborant,
qui de magna sibi doctrina susipecti, quidquid ipsi e cathedra pronunciant, quidquid scribunt, aureae aetatis partus esse credunt, aliorum vero doctos labores ad aeneam & ferream regerunt. Hi doctrinae suae arbitrium ad famam plebis deferunt,& assentatores quaerunt, qui plenis bu cis eorum eruditionem quaquaversum promulgent, epigrammatibus, rhythmis altum sonantibus ad omnes civitatis anginios adfixis celebrent, & thura ferant semideum horum aris. Nec desunt ut plurimum parasiti, quibus infra utilitatem amicitia est, quique literatos hos Proceresubiis
204쪽
υbique comitantur, ubique adplaudunt. Vitium hoc eo nocentius est, quo latius se se propagat, ita ut multi vel ingenio debiles, vel similem ore aperto fumum Captantes Verum ac sincerum literarum Cultum negligant, distortas de scientiis ideas imbibant, ac masculae eruditionis gustum omnem perdant.
Tertio loco venit memorandum id, quod quidem inter adjumenta literarum posui, sed per abusum non raro in detrimentum degenerare solet, nempe indiser ta, &vaga, aut nimis curiodia, minusque cauta librorum lectior Primo modo, si sine delect u instituatur, & ab uno ad ali
Tum argumentum absque ulla mora &animadversione pergatur, multa quidem leguntur, sed non multum e rerum copia, obruitur memoria, nec ordo ille, partium nexus & harmonia, qua artesi a scientiae gaudent, ipsumque adeo artifi- Cium unquam addiscitur, sed chaos quoddam ac indigesta moles animo inham ret, nunquam ad maturitatem pervent
ra. Unde fit, ut fragmenta solum disciplinae alicuius colligamus , nullo autem tempore ipsam perspiciamus integram
oeconomiam. Observare hoc grande v, BIBLIOTH. DOΜusT. LIM.L M tium
205쪽
tium licet in multis scriptoribus, qui de
arte aut scientia quadam, aliove argumento copiose quidem disserunt, muli que erudita inspergunt, sed parum ordi- 1 nate, sine partium symmetria, absque debita divisione, absque legitimis probationibus & conclusionum nexu fluxuque, ita ut sub finem lector ubique sparsia mem- ibra intueatur, nullibi vero Corpus inum lniati Secundo modo, si libri ab incertis auctoribus, sine censura publicaque adprobatione, sine anno, die, ac consule, aut palam ab heterodoxis & heterodoxescripti a rerum S artium occultarum in inexpertis, maxime a juvenibus legantur. Deploranda res est, videre tot libros per lImperium, per regna , per CiVitates impune ac sine fraeno quasi Circumvolitantes, qui sub specioso eruditionis compa- trandae, aut Certae cujusdam disciplinae tradendae titulo principia atheismi, dogmata Machiavelli, politicas artes humano diu, noque iuri repugnantes, historias vel potius stabulas ad odium & contemptum ad-'versus Sanctam Sedem, & Ecclesiasticum regimen, ac leges Canonicas instillandum lassabre compositas, calumnias & crimin, ltiones falsissimas Deo sacrarum person rum, & de Christiana republica optime meritarum, ipsi juri naturae summe adversan.
206쪽
santes, & veluti per otium non raro a vilissi- . mis Rhyparographis inspersas continent. Venenum autem praesentissimum tegitur sermonis elegantiar siquidem hoc tempore tam Concinne texuntur omnia, tam fluidis verbis, tam bene collocatis, tamque blandis& ad delectandum animum idoneis, ut nihil sit adeo falsum, quod non veri speciem imcluat. Nihil sane istis magis noxium, nihil masis iniurium accidere potest tum ipsis scientiis, sub quarum pallio in publicum prodeunt, tum verae Religioni, quae scientiarum scientia est. Et tamen si pro merito castigentur, si prohibeantur & damnentur, Concurritur, conclamatur, obstrui sontes sincerae doctrinae, opprimi libertatem Vera scribendi, eripi e manibus eruditionis thesauros, dc ignorantiae secula postlimbraio revocari. Divini Platonis hac in re iam olim regula & lex erat, noxam re
publica reputandam esse , s Ane simorum
censura libri Oes carmina in svMicam Imcem prodirent. Quos obsecro bonarum artium & scientiarum fructus ex ejusmodi cariosis arboribus decerpendos, quam limpidas doctrinae aquas ex inlatiis adeo fontibus hauriendas esse credimus aut sp ramus t At dicunt, utiliter legi posse eiusmodi libros, promendo duntaxat n. cleum sanae doctrinae, reliqua parerga mi- M a nuS
207쪽
nus casta & sobria velut nucum crustas abjiciendo aut certe contemnendo. Seu
quinam sunt, qui haec dicunt Homines Catholicit utique. Sed qui plerumque iam proni sunt ad libertatem in religionis S morum negotio, qui iam gustum quemdam corruptum de rebus ad Ecclesiast, eam disciplinam & forum pertinentibus
Circumferunt, quique eorum e numero
sunt, de quibus Poeta canite Video meliora probogue, Deteriora sequor. Contingere cum eiusmodi libris solet, quod cum cibis et adponitur quoddam se culum bene conditum, & palato gratissi- .mum, quod tamen stomacho male affectoi noxium esse non ignoratur. Aspicitur his terve, gustatur parum, quia parum veneni non nocet: rursus parum & denuo Parum, donec tandem pene totum abs matur. Interea parum hoc veneni in viis
scera grassatur, & morbus prae foribus stat, non sine sanitatis aut Vitae perdendae periculo. Abstinendum erat statim initio, dicendumquer tanti poenitere non amo. XXXI. Quartum denique detrimentum omnium gravissimum, cujus discrimini artium &scie
208쪽
scientiarum studium praecipue in Academiis & Luceis majoribus stat expositum , est neglectus disciplinae ac virtutis. Sunt quidem nonnulli, qui magnae doctrinae
cum magna religione, ac literis cum vi tutis studio non bene convenire exist, .mant, quorum rationes non abs re fui
xum esse existimo, si breviter heic expendam. Primam adserunt, quia scilicet magna doctrina rigorem aliquem ad ea, quae religionis sunt, inducere videtur.
bippe animus a studiis profanis lassus
. torporem, & ut ita dicam, frigus pericu-Iosum contrahit, quo divinarum rerum sensus paulatim extinguitur: non sapiunt preces & officia pietatis, non coelestium teria meditatio , quum ab his dulcedine sublimium cogitationum, & curiosia inda
gatione arcanorum naturae mens Continuo
abstrahatur. Altera est, quia animi elationem & fastum creat, teste Apostolo et Scientia insat. Nam homines docti si pientiae suae testimonio supra caeteros evecti alios mediocris minervae facile d spiciunt velut Ionge infra se positos; de dum illis adplauditur, semideorum choro se immiscent e verbo: sibi sunt omnia. Tertia demum , quia viam aperit non raro ad Indi erantismum ut adpellant, quod sane in Rotterodamo, Cardano &c.
209쪽
dam olim observarunt aliqui, & recentiora habemus exempla in quibusdam hetero
doxorum, quos fortes literarum spiritus Vocant, quorum dogmata & platita, quae in libris suis venditant, nullius eos esse religionis palam faciunt, ut in libro de Iurisprudentia apertius dicam. Verum facilis est ad haec responsio. Primo enim, dum homines docti plurimum diei tempus
ad studia conferunt, vivunt remoti a d Iiciis & voluptatibus, quae vel maXime officiunt verae religioni ac virtutum exerciatationi r & quo plura sciunt, eo melius anumum ad auctorem honorum omnium a sapientiae fontem Deum elevant. Certe ut eos selum honorifice compellem, qui encyclopaediam coluerunt, videre est Lipsium, Caustinum, Petavium, Sirmondum,
Calmetum , Gret serum , Mabillonium , homines religiosissimos simul, doctissimosque. Dein superbia & fastu laborant duntaxat illi, qui semidocti & scioli sunt.
Vere sapientes dum velut emenso aliquot dierum maritimo itinere semper eundem ante se vastissimum scientiarum oceanum adhuc superandum intuentur, facile vela Contrahunt, nec tam iis gloriantur, quae
didicerunt, quam ad ea, quae discenda supersunt, anhelant. Legimus Lipsium
gentilitio scuto suo hanc inseruisse epigraphen et
210쪽
3hen: Virtute γ modestia. Denique nihil Ddimerentisno vel 'Atheismo aplud scientiaram simul ac virtutis studiossis timendum. Haee enim religionis monstra non a literis, sed amoribus tigitiosis apud eos, qui rati nis regimen illecebris S voluptatibus su Verterunt,nascuntur. Sobria doctrina potius ratiori facem praeseri, &per mundi huius tinnebras ad ultimum finem suum, ad Deum re-etii deducit. Quodsi contra spem accidat, ut in Athenaeis virtus & scientia detrimentum
Patiantur, magna & praecipua culpae pars indisciplinae publicae neglecium recidit. In illis, quae sapientissimi Academiarum &Gymnasiorum conditores praescripserunt, Statutis ncn paucos reperire licet articulos de morum honestate , vitaeque totius prinbitate, quam gravissimis verbis inculcant& scholas frequentantibus, ut observent,& scholiarchis, ut observari faciant. Unum duntaxat, sed conspicuum hujus rei test, monium adduco e De Academiae Romanae
seu Archigymnasii disciplina S legibus ita
loquitur scriptot recens Josephus Caraia k et is Singulis annis, ait, die I 8. Octobris, quae S. Lucae festiva est, ex is antiquissimo more conveniunt in Gymnasium Professores, Rector, Advocat,