Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 1. De artibus et scientiis universe, a

발행: 1762년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

58 Cap. IIL Oeconomia

, , ginis Basilidianorum figurae comparent ἰ in quatuor primis tantum Verba quaedam sub figuris posita incisa sunt: prima& secunda pagella hetrusicis literis ex ratur, tertia & quarta graecis; ex utris- ,, que tamen tam hetruscis quam graecis , tantundem notitiae expisceris; adeo sunt obscura omnia, & tenebris oppi ta. ,, Nolo longius his immorari, quum ad Grammaticae infantiam potiusquam ad ipsam artem pertineant. Nam

ut eleganter scribit Ginistilianus ch e Grammatice plus habet in rere is, quam in fronte. Et alibi: Interiora vetat sacri hujus adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, qua non modo acuere pueritia ingenia , sed exercere alti mam quoque eruditionem ac Mentiam possit. . S. II.

. De isto N partitio Grammaticae.

Jam ad finiendam & partiendam hane disciplinam progredi juvata Et quidem

Veterum aeque ac recentiorum suffragio delinitur GraAmatica, quod iit ars, quae in emendate: loquendo scribendoque Consistit. Hoc tamen non ita intelligi velim,

392쪽

Grammaticae. 59

ac si totum eius negotium sela locutione ac scriptione absolveretur sine intelligentia eorum , quae ore vel Calamo proserumtur: id enim de psittacis & calculatoribus est commune; sed ut recte ait Vives si rins hac grandior facta docuit puerum intelligere, qua in lingua , quam didicit,

scripta fuerunt. Haec autem intellige tia satis amplos fines iam apud antiquos nacta est , nimirum non ad vocis sonum duntaxat moderandum, & verborum imterpretationem, sed etiam ad historiarum cognitionem, S poetarum pertractationem teste Cicerone ch) ac Quinctiliano se se extendit, Quare ut latine loqua- imur, non solum in id incumbendum nobis est, ut Verbis utamur, quae peritorum

aures offendere nequeant, nec reprehensione digna sint, eaque sic inflectamus cassibus , temporibuS, genere ac numero, ne quid perturbatum & discrepans sit, vel ordine praepostero ponatur, ted etiam ut aptis & probe latinis vocibus sententi rum . quae in auctoribus poeticis, historicis & oratoriis occurrunt, sensium & rationem reddere possimus. Quapropteriam olim varia ejusmodi scriptorum genera pueris exposita fuerunt; & recte.

393쪽

6o Cap. III. Oeconomia Nam quid quodque significet, quem se

suetii reddat , hoc demum callere Graminmatici est. Fatendum tamen, errasse nonnullos Priscorum, qui limites praetergres. si contendebant, Grammaticum omni genere artium imbutum esse oportere. Quippe tantum non vendicat sibi ars ista, sed disciplinarum nexus quidam mutuus est, quem qui plene consecutus fuerit, eum cum Ginctiliano Mortalem Deum adpel- Iare fas este quamvis nec infietari ausim fuisse aliquos in onuri scientiarum & a tium genere quam excultissimos, qui tam tum abest, ut Grammatici nomen probro sibi ducerent, ut etiam adsectarint. Rara tamen aetas fuit, quae tam persectaS, nec facile immitabiles sapientiae vivas effi- sies in lucem edidit. Mihi sufficit explicasse naturam de indolem Grammaticae, simulque Grammatici officium palam fecisse, quod in eo versatur, ut primum os pueri 6c manum ad rite loquendum aeseribendum formet; dein eum ad intelligentiam scriptorum promoveat, quae ad caeteras postmodum artea perdiscendo ipsum veluti manu ducar.

Ut de partitione huius disciplinae aliqua quoque dicam, antiqua est Quinctiliani, qui Tullium secutus eam in in duas divi

di partes, in bene loquendi Mentiam , dc

394쪽

ln Aerarim ae hi oriarum enarrationeAn , de quibus primum ante memini et recenistior cl Dionysii & Taurisci , qui tres a signarunt, scilicet Artificialem, Historse

cam & Propriam. Αrtificialem , quae luterarum elementa, partes orationis, &odithographiam complectitur: Historicam de perlanis divinis & humanis, atque heroi cis factis agentem, quam nonnulli reii Ciunt, tanquam non satis stabilem, nimiumque vagam ς Propriam demum quae circa Poetas & historicos versaturi lio, die communior meliorque Grammatices partitio est in Theoricam, quae praeceptorum cognitione occupatur, de in I actι cam , quF in exercitatione consistit. Hanc vero exercitationem partim inerti , partim in αναλωσti constituunt. Pr,ma tum viva voce tum scripto perficitur,

dum vel artis praecepta fideliter memoriae mandata exigenti Magistro a puero red duntur, vel impositum pensum seu in schola, seu domi ad regularum apices ex acte persolvitur et Altera vero aliorum scripta dictaque tum cognoscit audiendo legendoque, tum iudicat, quando ex optimis auctoribus excerptae nobilioνes phra ses , sententiae ac progymnasmata , velut totidem latinae linguae cimelia, explicando Oan. Rr c. Picum Mirando m.

395쪽

do percipiuntur, & de horum dotibus, pr. rogativis, & elegantiis sanum ferturru diciem. Atque propterea Grammatici a Ctesio m dicti sint Analectae ἀπὸ των ἀναλ-των, quod quasi reliquias ciborum Conservent ea, quae in scriptoribus variis legerunt; quo in numero apud latinos fuerunt Gellius, Macrobius, di alii. XI. His breviter expositis patet nunc aditus ad ipsum disciplinae huius artificium, quod

fortasse multis exile nimium ac tenue ubdebitur; em autem unum e maximis esse iudico, auctoritate simul S usu quotidiano folius. Nam si accuratius Scriptorum monumenta ponderare VelimuS, ex tanta illorum farragine, qtne hodie occurrit, &vel invitis nobis obtrud tur, paucos est reperire, qui argumenta illa, quae in omni fere scientiarum & artium genere magno cum ingenio, doctrinaeque maxima ubertate tractant, vera germanaque lat, Ditate vestita norint oculis legentium exhibere , id quod palam facit, eos dum reliquo scientiarum Commeatu omni abundant, Grammaticae artis inopia laborare, curtamque illius supellectilem domi suae habere. Amplius quid dico et paucissimi sunt o

396쪽

Grammaticae. 63

sunt, qui hanc artem probe callent, seu pro dignitate testimant; cuius rei hanc posse caussam adsignari arbitror, quoniam clum pueri eam in ludo, magno licet Iahore sudoreque docentur, nec attentionem debitam, nec indolem ac ingenium satis capax secum adserunt, ut praeceptOrum seriem, doctrinae ordinem & nexum, totiusque disciplinae istius oeconomiam percipere possint; sed ea solummodo asciiscunt, quae quibusque diebus, mensibus.& annis discenda praescribuntur, contenti ascendere per classium gradus, nec respi- CienteS, unde aut quo, quibusve passibus pervenerint. Ita in singulos dies vivunt& student in partes distracti, nunquam ad rei summam attenti. Ubi vero e scholis Grammaticae sunt egressi, amoeniorum Musarum illecebris capti, & maioris momenti, ut ipsis videtur, negotiis occupati, non amplius abstrusae huic arti penitus pernoscendae se impendunt.' Queamobrem cura illius & aestimatio brevi eX animo di- labitur, latini sermonis neglectu protinus

insequente. Nimirum contingit heic literarum alumnis , quod mercatoribus maritimis r hi dum longo itinere per Oceanum vela faciunt, in navigio suo velut per otium multas nauticae antis phrases ®ulas percipiunt, Castora dc Pollucem,

397쪽

M III oeconomia

cursumque siderum cum aliis observant, ventorum. indolem & patriam strittantur, maris aestum di fluxiones reciprocas Conis templantur , ex acu magnetica locorum, intervalla metiri discunt et maior tamen eos solicitudo tenet, ut continuo provehantur longius, & portui adpropinquent ι quem ubi altiberunt, quamprimum mel cibus vendendis emendisque occupantur,& quaestui faciendo inhiant diu noctuque, haud amplius nauticae artis aut memores, aut satis gnari, certe parum curiosi. Ut itaque pauca de artificio Grammaticae disistram, quippe Instituti mei non est , uni versae artis Ideam proponere, omneSque illius partes enucleate complecti, sed id solum agere, ut quisque sanum de illa

iudicium ferre possit postquam bene iactaiunt fundamenta prima emendatae, atque ad regulas Syntaxis elaboratae constructi nis, altius enitendum est disciplinae huius Candidato, idque unice Curandum, utiatini sermonis praecipuas dotes proprietatem , puritatem, elegantiam oc copiam sibi comparet. Neque enim sufficieGramismatico, ut sine soloecismo scribat aut lo quatur, di summa declinationum, gen xum & conjugationum capita norit, qui infimus huius artis gradus & labor est quemadmodum nec Poetae, ut errores metri

398쪽

metri evitet, & syllabas metiatur. Sed ut pure, eleganter, ac copiose loqui sciat - Operae igitur pretium erit, sinsulas has dotes exprimere Vivis characteribus, de vel ut oculis legentium conspiciendas prata

herea

. g. III. Prima dos linguae latinae, proprietas

sermonis.

XII. Dura idiomatis latini ratio seu proprietas

quaerenda est tum in vocibus, tum in sententiis. Nam saepenumero continsit, ut singulae voces, ex quibus componitur integra sententia, agnoscantur mere Iais nae, ac civitate donatae, ipsa vero sente tia a sincero latinitatis ingenio, totoque Latio vel maxime remota sit & aliena. Quod iam ad Vocum proprietatem adimnet, has eiusmodi esse necessum est, quae latini sermonis indoli ac moribus propriae sunt, & apud homines eloquio praestantes usu perpetuo receptae. Hoc ut penitius intelligatur, nosse oportet, Grammati cam linguae latinae magistram, quemam modum Dialemcam & Rhetoricam, ex usu & observatione hominum natatu esse, BDLIOTH.DoΜEsT. LIB.IL E iu.

399쪽

ita ut non idiomatis latini parens sit haec disciplina, sed filia potius hujus ipsius idiomatis. .ippe dum homines rei hujus cnriosiores vel in quotidianis collocutioni hus, vel in publicis congressibus, ubi pro iconcione dicebatur, quid absonum, sha- i' hrum , rude ac distortum; contra vero

quid consenum , politum, teres ac sipe- sciosum esset , midiosissime observarent,

postmodum in usum & consuetudinem maturo consilio deduxere , certasque leges ac praecepta statuerunt, quibus bene loquendi artem compIexi iunt, nimirum, hanc ipsam , quam dicimus Grammaticam. Quare geminos locutionis magistros assignare licet: si consuetudinem obis servemus, populi Morem ; si vero praecepta & regulas, Grammaticam. Posterius hoc, satis loquuntur tot scholae ac gymnasia ubique magnis sumtibus ex- .structa, in quibus quotidie pueri ac iuvenes incredibili labore, simul ac patientia informantur et Prius vero dudum Julius Caesar Commendatum reliquit his verbis rorigo eloquentia es delectus γ obferoatio Cocabulorum ac sententiarum. Amplius quid asserere ausus est Priscianus et Quamvis regula concedat dicere , tamen nis in Mu inveniamus, non temere debemus pro- inerre. Horatius autem de arte Poetica

400쪽

Grammaticae. 61

aedualem ipsis Regibus potestatem tribuiturui, dum canit: uem penes arbitrium es, γ vis D

norma loquendi. fac quibus palam ea demum vocabula puram latinitatem sapere, quae communi hominum eloquentium usu trita , ic comsuetudine adprobata ; impura Vero , nec in Latio ferenda, quae vel consuetudinis istius auctoritate destituta, vel barbaris illis temporibus recens nata, aut ex linguis alienis in sermonem invecta, vel usu Contrario sunt abrogata. Quapropcer re, Plex Vocum rejicularum classis statui potest , scilicet earum , quaS Vocam US Novatas, Barbaras Peregrinas, Ob

Haec de proprietate vocum universet singillatim vero illae omnium iudicio erunt purae ac defaecatae, quae depromptae suerint ex auctoribus aetatis virilis, seu aureae atque argenteae, de quibus non ita pridem

memini; quod similitudine aptissima demonstrari potest. Quam enim aquam dicimus esse puram , nisi quae Vel propior est fonti, vel ex ipso fonte hauritur Teasiem habemus Poetam Canentem:

Turius ex ipso fonte bibuntur aqua. E a ' . Si

SEARCH

MENU NAVIGATION