장음표시 사용
101쪽
matos Lusitanos, qui Castellae jugum impatientissime ferebant, adscivit. Sed a Cardinali Austriaco Prorege captus mimicus ille Rex , & Ulysippone tormentis subjectus, imposturamque fassus , in furcam actus dignam impostura sua mercedem tulit. Alterius Impostoris, qui se Sebastianum Lusitaniae Regem mentitus est,meminit idem
Spondanus ad annum MDC. Num. xxv II. ubi ait ,
hunc Impostorem accessisse Venetias ad finem anni MDxcv III. qui aetate, statura , essgie, sermone, & corporis lineamentis vero Sebastiano simillimus erat, quique dicta, facta, gesta privata &publica veri Sebastiani, variasque negotiationes , cum pluribus , ipsisque etiam Venetis , habitas , quae vix ab aliquo supposititio sciri possent, ita
accurate referebat, ut quidam Lusiitani, qui tunc Venetiis erant, ac Sebastianum Regem de facie no-xiste dicebant, jurarent, ipsissimum esse Sebastianum ipsorum Regem. Α Senatu Veneto, cujus justuin carcerem detrusus fuerat ille tinpostor, interrogatus quis estet i absque ulla haesitatione se Sebastianum Lusitaniae Regem elle affirmavit , praelio Africano captum , miraculo e servitute ereptum fuisse, ac pudore illius expeditionis adeo levitera se susceptae, & infeliciter confectae, reditum in Regnum vitasse , complures annos ignotum victi- easse, varias Africae , atque Asiae regiones peragrasse , inde, vivido juventae flore amisso, magnis incommodis aerumnisque confectum adustam faciem induisse, atque in Europam redire, Principibusque sese patefacere,& Lusitaniae Regnum a Philippo II. Hispaniarum Rege, qui illud occupaverat. repetere decrevisse. De quibus cum Senatus, oti
102쪽
multas probabiles rei confecturas, ambiguus haereret, hominem dimisit , qui dum pergit in Lusitaniam; ubi jam non parva erat populorum commotio , in Etruria a Duce Ferdinando captus , Hi si panis traditus est, & Neapolim perductus,ubi post diversas multi temporis interrogationes, militari judicio tanquam imposior per vicos asello impositus , ignominiose traductus est, indeque post tria
Hispaniam delatus, & in arce conclusus, sive accelerata, sive naturali morte , tragaediis ex ea causa
quotidie exorientibus finem imposuit. Under faciter intelligere potes , duos illos impostores, qui se Sebastianum Lusitaniae Regem finxerunt, occasi nem dedisse huic fabuIae, quam de Sebastiano Regee pugna elapso tibi narrarunt quidam plus aeouo creduli Lusitani. D. Ea, quae de Statu Ecclesiae sub Principibus Christianis Saeculi decimi sexti hactenus dixisti, dum mecum tacitus perpendo, ubiqui funesta bella video, clades , Haereses, Schismata, & lugubrem in Germania , Gallia & Anglia faciem Ecclesiae cerno. Hoc unum tamen me solatur, quod, sicut nuperrime legebam , vera fides in quibusdam Europae partibus , sic Deo propter Christianorum crimina permittente, deficiens, in alias Orbis regiones,notitiae hominum impervias, eodem Saeculo decimo sexto migraverit,in quibus sibi novum acquisivit populum , qui eam pronis animis excepit, eique de Idololatria triumphanti augustissima trophaea erexit. M. Ita est . Vera Fides, quae ex aliquot Europae partibus a Turcis expulsa , ab Haereticis Lu
103쪽
sexto fuit oppugnata , sua ubique lucra secit , &ad fidelium solamen, suique tutamen in varias Orbis regiones suas propagines extendit. In primis, anno MDxx. regnante in Hispania Carolo rinovum Imperium Mexicanum primus per navigationem detexit, & Hispaniarum Regi acquisivit Ferdinandus Corious,ex Hispania Baetica nobili ge- nere ortus, quod nunc Nova Hisp ta dicitur . Auillas latissimas Mexicanas oras missis Hispanorum Coloniis , di Verbi Dei praeconibus , ex inu delitatis tenebris emerserunt barbari divina fide illustrati, suisque rejectis superstitionibus, Catholicam Religionem susceperunt. Non multo poli Francisius Pigetamus Hispanus Peruanam Provi clam , venis auri & argenti ditissimam , invenit anno NDxxv. quam intra annos octo hi1panico adiunxit imperio,' eamque totam ad Christi tidem conversam laeta aspexit Ecclesita. Λ Paulo IIL Ponω , tifice Maximo obtinuit Carolus P. Hispaniarum , Rex , ut Novi Orbis & Indiaram Occidentalium Ecclesiae, a Provincia Metropolitanae Ecclesiae Hi. spalensis , cui suberant, disiungerentur, Hispalensii Archiepiscopo consentiente , Urbesque illa rum . regionum amplissimae , meaica, S. Domnica, di vetum, in Metropoles erigerentur , suis cuique Episcopalibus suffraganeis attributis, quod factum eth anno MoxLvis. Hic autem sine encomici
praetermittere haud possum rem praeclare gestam C carolo V. Hispaniarum Rege, qui a Bartholomaeo de Ias casas, Episcopo Regiae Civitatis 1 nova Hispania ex ordine Prεdicatorum assumpto, admonitus de saevitia, quam Hispani in illius novi lUrbis iocolas exercςbant ἐ protinu. in Peruanam t
104쪽
Provinciam misit Petrum Gasiam, Praesidem, Virum integerrimum , ut asperiorem Hispanorun agendi modum temperaret, Duces, qui tyrannice regebant, extremo afficeret supplicio, ac aequissimis promulgatis legibus, Indorum tranquillitati S levamento consuleret, ut resert in Vita Caroli V. Vetuit etiam Sanctissimus Pontifex Pius V.
ne Hispani injuste exagitarent Indos, quoS non armis ad fidem compellendos, sed cum omni benignitate & charitate, Verbi divini praedicatione, sacra doctrina & sanctis exemplis ex infidelitatis tenebris educendos judicavit,praesertim cum novi illius orbis homines optimis moribus praediti essent, & maxime dociles ad Christianam Religionem legemque suscipiendam . Sane, ut Obiter dicam,Christus Dominus non machinis bellicis subegit Regna mundi, non opibus , non honoribus, non voluptatum illecebris. Nihil ex humanis praesidiis huic negotio voluit admisceri, quod totum Coelo deberi voluit. Accommodavit sese his, quos ad se trahere studebat. Ut homines servaret,
homo factus est, ut peccatores sanaret, cum pec , caloribus familiariter versatus est, ut Iudaeos alliceret , circumcisus est. Vicit mansuetudine, vicit
beneficentia, vicit veritate. His praesidiis Christus, & post ipsum Apostoli, Iudaicae gentis expugnaverunt pervicaciam, Graeciae, Philosophia tumentis, vicerunt supercilium, his armis tot Barbararum nationum invictam feritatem sube- xunx; atque totius orbis Tyrannos ac Satrapas dei iugo subdiderunt. Quis autem non videat, quibus rebus Christiana Religio nata, aucta, ac
astabilita est, usdem etiamnum praedicandam
105쪽
& annuntiandam Gentibus , ut Fidei lumine col- lustratae verum Deum agnoscant. Sed alia , si placet , proferamus incrementa, quae Saeculo decimo sexto Fides Catholica apud ignotas & Barbaras Gentes suscepit. Emmanuel , Lusitaniae Rex, sub initium Saeculi decimi sexti , missis cum validioribus Classibus Alpbonso Albuquercio , & Fraucisco Almeida , quos Indiarum Proreges dixit, Malacam , Molucas, Brasiliam, aliasque Insulas antehac incognitas, auro, argento , margaritiS, aromatibus, aliisque rebus opulentissimas, Regno suo adjecit, & ad illas destinavit viros doctrina S pietate praestantes, qui zelo salutis animarum accensi innumeram ex illa gente multitudinem ad catholicam Fidem conversam sacro Lavacro tinxerunt . Ioannes, hujus nominis III. Lusitaniae Rex , Emmanuelis Regis filius, non minus Christianae Religionis in Indiis Orientalibus propa-igandae, quam amplificandi Regni sui studiolus, :Viros Apostolico spiritu repletos Simonem β'de- .ricum Lusitanum , & Franciscum Xaverium Navar-rum,a S. Ignatio de Lodiola,Societatis Iesu Institutore,impetravit, qui Evangelium Indis Orientalibus praedicarent. Sed solus Francibicus , quem unum hujus Apostolatus gloria manebat, in Indiam cum Martino Alpbonso Soueta , Indiarum Protege desis gnato, anno ΜDxL. navigavit, accepto a Rege Diplomate Pontificio, quo eum Nunciui Apostolicum in universis, qua late patent, Indiarum regionibus ainplissima cum potestate creandum curaverat. Ea sibi demandata provincia Franciscus verius, vir Sanctitate vitae & miraculis stupen
dus , praeclar4 suactus est . Plurimas Indiarun
106쪽
orientalium Gentes ad Fidem Christi convertit . Dein, in vastissimum diaponinum penetrans Imperium , innumeros ex Idololatria ad Christi cultum traduxit, nec his laboribus Λpostolicis contentus , quasi totus Orbis zelo , quo iaccensus erat, promovendae salutis animarum , esset angustior, per amplissimam Sinarum regionem propagandi Evangelii cupidus , vicinam Insulam Sancianuin adiit, in qua dum opportunam Sinas ingrediendi occasionem praestolaretur , gravi correptus morbo , solus & omni humano solatio destitutus , divino aestuans amore ad Cceleste Regnum migravit xv. Nonas Decembris anni Christi MDLII. peregrinationis suae Indicat undecimo. Praeter illas regione. , quas Christiani per navigationem Saeculo decimo sexto detexerunt, & Fide Catholica illustrarunt, Britones, di Normanni jam ab an. MDI v. dum, vacarent. piscationi Asellorum Marinorum, Gallice des Morues, invenerunt promontorium Minsulam Britonum, Gallice du C Breton;& anno millesimo quingentesimo vigesimo quarto quidam Ioannes Verraeaanus Florentinus, auspi- iis Francisii I. Galliarum Regis, detexit versus teptentrionem in Orbe novo supra Floridam, regionem habitatam hominibus barbaris & incultis, quae Canadensis dicitur a fluvio magno , Canada nuncupato, qui eam alluit, nunc vero , va Fran- ia vulgo appεllatur. In hanc regionem Canaden-
cm saepius missae sunt ex Francia Coloniae barbaris di incultis illis populis perutiles ad erudiendos alios ., de imbuendos Christiana Religione & civilibus artibus. Respexit Deus benigno vultu Ca nδύς, sin populos, de aspirans votis, periculis oc: F
107쪽
laboribus Gallorum, qui eo se conserebant, Ge tem illam per inextricabiles tenebras oberrantem illuminavit, atque ad veram Religionem perduxit. Ea regione Canadensi etianinum potiuntur Galli, qui locis opportunioribus munitiones struxerunt ad arcendos finitimos barbaros, a quibus Canadenses assiduis incursionibus infestabantur Mcapti devorabantur . Ex tot populis de novi Orbis regionibus , quibus Saeculo decimo sexto Lux Evangelii affulsit, facilὰ nunc intelligere potes, veram, seu Romanam Ecclesiam ab Haereticis Lu- theranis de Calvinistis, ita permittente Deo, fuisse eodem Saeculo exagitatam , & ex aliquot Europae locis expulsam, ut inde florentior evaderet, & ad ignotas novi Orbis gentes suas propagines protenderet, juxta illud Isaia Cap. Lv. v. l. Ecce Ientem , quam nesciebas, Socabis: O Gentes te non cognoverunt, ad te current propter Dominum Deum
tuum , quia gloridicavit te. Sic semina messium gelia congelata, & mortua germinanir sic ignis flatu
Premitur, ut crescat: sic unguenta commotae
redolent: sic aromata fragantiam suam , cum incenduntur , latius expandunt: sic vinea putata
uberior redditur & foecundior: sic Arca Noemi ab undis sepelienda diluvii, ab iisdem altius serebatur, ejusque concussio , ipsius erat erectio: sic Luna videtur deficere , & non deficit, & obumbrata non obscuratur. Ita plane Ecclesia Romana multis Saeculo decimo sexto filiorum suorum ci dibus, damnis ac ruinis ab Haereticis Lutherani S& Calvinistis devicta videbatur, cum tamen per filiorum mortem vivida, per dispendia dives., Per ruinas gloriosa esiccta sit,qui ut apposite aiis. in lariuε
108쪽
larius Lib. ur. De Trinitate: proprium est Ecclesia,ut tunc vincat, cum creditur ς tune intelligat, cum arguitur ἔ tunc obtincat , cum deseritur. Ecclesia
quippe similis Christo sponso suo, nonnisi per tribulationes & persecutiones triumphat s Chrisus autem , ut inquit Sanctus Paulinus Epistola trigesima primi, vicit, eum judicatus est; cedendo superavit, in cadendo in martem, resurrexit inglo
D. Dum Christianos in Regno Angliae & ia aliquot aliis Europae partibus a vera Ecclesiae Cain tholicae Fide Saeculo decimo sexto defecisse audio.& versa vice tot barbaros novi Orbis populos ad veram Christi Fidem laetos festinare video , facile mihi persuadeo,impletum tum temporis esse illud Christi Domini oraculum, Capite Octavo,Vercxr-S xII. Matthaei dicentis : Dico autem vobis , quod multi ab Oriente , O Oecidente venient, O recum bent eum Abraham, Isaae ,'Iacob in Regno coelo rum et filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores . Vel, ut ait idem Salvator Cap. xx I. Matthaei vers. ΑΙ. & q3. Malos mau perdet, vineam Dam Deabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum te fribus suis . Ideὸ dico vobis , quia auferetur 4 Φobis 'gnum Dei, O dabitur genti facienti fructus ejus. Quibus verbis admonemur, ut oblatam di praesentem nobis Dei gratiam non negligamus, non spernamus, sed Regno Dei nos sponte subdamus, & expectatos a vinea ipsius fructus illi reddamus . Alioquin, quod Christianis non solum
per Africam. Asiam, & Graeciam , sed etiam in Angliae Regno & in aliquot Europae partibus me Misso iam doleatus, idem di nobis ne usu veniae
109쪽
sensilia sine sensit apud nos tepescente , auferatur a nobis Regnum Dei, & detur novi Orbis genti facienti fructus ejus Regni. Sed hic primo Colloquio nostro , quod ad solitam horam protraximus , finem imponamus , alterum crastina luce habituri de Episcopis , qui Saeculo decimo sexto praecipuas Ecclesiiae Sede S, Romanam , Constanti nopolitanam , Alexandrinam, Antiochenam , de Hierosolymitanam tenuerunt εM. Catalogum, seu accuratam seriem ac successionem Episcoporum, qui Saeculo decimo sexto Romanam Ecclesiam summa cum laude rexerunt, describam quidem in proximo Colloquio: at consulto praetermittam successiones Episcoporum , qui eodem Saeculo Ecclesias Orientis Cooliantinopolitanam , Alexandrinam', Λntiochenam , & Hierosolymitanam occuparunt, quia successiones Episcoporum , qui . his Orientalibus Ecclesiis praefuerunt, praesertim postquam ab E clesia Romana funesto Schismate fuerunt divulsae, S sub Barbarorum jugo oppressae , nec certo nosci, nec accurate texi potiunt. Ecquis, amabo, ejusmodi Episcoporum successiones certo callere,
de in Ordinem distribuere possit post tot illas c Iamitates quibus Oriens adflictus fuit ' post vastatas ampli stimas, populo sissimasque &amaenissimas Provincias , aequatas solo urbes innumeras, quibus ille tractus scatebat, ipsasque primariaaulina praestatuissimas i Q modo etiam Episcopo xum Urientis seriem scire ac describere possemus Dos,qui tam longo intervallo ab illis terris sumus diu istiPraeterquaniquod,E lcsiarum Orientalium
110쪽
ECCLEsIASTICA. SI, Episcopi cum sint Schismatici , & doctrina notis
valde celebres, eorum successiones , seu nuda nomina ipsbrum exhibere supervacaneum omninoestet , tibique Historiae Ecclesiasticae studioso parum utile, ac fructuos m. His itaque Episcopo- ruiti Ecclesiarum orientalium successionibus rein ferendis in integrum supersedebo, maxime cum sciam , doctissimum: Patrem Michaelem Le Quieo Ordinis Fratrum Praedicatorum , & in linguis Orientalibus versatissimum , propedient Parisiis in lucem editurum opus duobus Tomis in Folio comprehensum, cui Titulus : Oriens Chrisianus, in quo Patriarcharum Sedium Constantinopolitanae, Alexandrinae, Antiochenae, Hierosolymitanae, &aliarum praecipuarum orientis Ecclesiarum sucincessiones Episcoporum, ex Historiis Ecclesiasticis , ex probatis Authoribus , & ex indubitatae
fidei monumentis describet , & in praeclaro ordin*.collocabit.