장음표시 사용
71쪽
siariae inimicum , sed hunc Religiosum occisiam iesie a scelerato conspirationis Guisianae foederato, qui ejus religiosum habitum induit, & litteras ab Harlao scriptas detulit ad Regem, quem , dum illas attentis oculis perlegeret, lethali vulnere sauciavit. Hinc est, quod post mortem Henrici III. perduelles conjurationis Guisianae foederati ,
quamvis de morte Regis ultra modum laetarentur, tripudiarent ac triumpharent, attamen, ne
eam flagitiosi, di a Saeculis in Galliis iliauditi parricidii authores audirent , sicut revera erant, rumorem ubique sparserunt, Regem Henricam III.
a Religioso Dominicano fuisse occisum , idque ut
efficacius populo persuaderent, praedictum Domi. nicanum iummis laudibus extulerunt, eumque ut Martyrem non solum verbis , sed scriptis, & imaginibus praedicarunt. Quae res. gravem in Dominicanos, licet insontes, tempeitatem excitavit, praesertim in Edmundum Burgonium , tum temporis 3 Conventus ac Collegii Parisiensis Praedicatorum Priorem , qui tamen , sicut narrant omnes Historici Galli, constantissime semper negavit, se ne- que Henrici III. cordis suasorem , neque conscium fuisse, aut de ea, antequam patrata fuisset, quidquam scivisior quin immo , teite Spondano in Annalibus Ecclesiae ad annum MDLxxx Ix. Num. XVII.
ait, eam se ex animo detestari O execrari, qui nimhilominus fudis restium accusationibus obrutus,a quatuor equis discerptus fuit, in pia ad Deum oratione Vitam finiens.Hic rumor de coede Regis Henrici III.
a Religioso Dominicano facta ita increbuit, de piaevalente Guisiana factione, sic populorum ani--OS pervasit, yt deinceps omnes tormς Hilior ici
72쪽
Galli falso illo rumore delusi, vel politicis adducti rationibus, hoc detestabile parricidium Religioso
Dominicano perperam & inscite assinxerint. Lo ge verius ac prudentius Petrus Matthaeus, qui Heserici IV. Galliaru in Regis , succesibris Henrici mHistoriographus fuit , describendo Henriei III. mortem Iomo I. Historiae Franciae pag. 77 a. haec Habet d eette heure on n'dsieu au urs , quid Dὸ te conseil, ni l'autheur de la mort d'Henri Qitae verba sic latine redduntur: Quis necis Henrici IIL verus suasor, Aut borve fuerit, hactenus incompertum omnino est .
D. Facile his , quas protulisti, haud leviabus conjecturis adducor ut credam , ccedis Henri-
ei III. Galliarum Regis Authorem fuisse non MO-nachum , sed perduellem Guisianae conjurationis foederatum. Sed quisquis ille fuerit, tam grande scelus quo nomine appellem nescio. Parricidium, an rebellionem , perduellionem, furorem & insaniam nominabo i leve illud est ad tam tetri facinoris atrocitatem exprimendam . An belluinam sub larva vultus humani immanitatem l ne istud quidem lassicit. An florentissimi Galliarum Regni mdissimam maculam , immo exitium , flammam ac perniciem l Quam possiam atrocia , aC detestanda nomina mente efformavero, vincit Omnia. horrendi illius Regicidii atrocitas, ac ne cogit tione quidem capi, nedum oratione satis exprimi, explicarique potest. M. Recte quidem ac catholicd sentis, opta remque ipse abominandi illius flagitii horrore perculsus , luctuosa illa atque calamitosa tempo ra altissimo praeterire silentio, si liceret. Λt co
73쪽
gunt me Historiae leges,alterius perinde execrabilis in Successore murici III. Galliarum Regis memoriam parricidii refricare . Henrico III. Galliarunt Regi successit Henricus Borbonius Navarraeorum Rex, inter Francorum Reges dictus Henri- 'eus In N,ob res praeclare gestas,Magni cognometa promeritus . In Francorum Regimen assumptus,
Sanctissitne juravit, se Fidem Catholicam in toto Regno sartam tectam conseivaturum, nihilque
contra eam unquam moliturum . Sed cum Calvinianam Haeresim , qua irretitus erat, necdum palam ejurasset Henricus IHejus electio non Omni-hus placuit . Guisianae Factionis foederati, qui sibi Ducem elegerant Carolum Meduanum; seu Ma-Ienium , fratrem Henrici Guim , justi Henrici IIL Galliarum Regis interempti , non solum alterum Francorum Regem elegerunt, videlicet Carolum Cardinalem Borbonium , Regis Henrici In patruum , quem Carolum decimum nuncuparunt, sed etiam bellum in Regem Henricum In instaurarunt, quod tamen feliciter confecit Rex,insignem de foederatis referendo victoriam, quae Artaca' dicitur, per quam umondous, Comes Hispanarum Copiarum ductor, occubuit. At nihilosecius,
fervente adhuc in Galliis Bello civili, Rex Henri-eus In divino tandem lumine illustratus, seriam de ejuranda Haeresi cogitationem suscepit, eamque revera, postquam accurate institutus fuistet 'ab Episcopis, quos consuluit, & inter quOS emianebat Myaeobus Davitius Perronius , Ebroicensis Antistes , publice ejuravit, & ritu solemni C
tholicam Fidem professus est, atque ab haeresi ac peccatis, pravia Sacramentali constilloae, abso
74쪽
lutus diei xxv. mensis Julii S. yacobo sacra anni MnxCIII. Hac edita Fidei Catholicae professione, Rex Henricus In Romam ad Clementem VIII. Pontificem Maximum, veniae impetrandae causa Legatum misit Nivernensem Ducem , & interim Regiam sui consecrationem suscepit Carnuti IN colao , ejusdem Urbis Episcopo. Deinde Lutetiam cum armato milite veniens ,. eaque potitus, praeteritorum Omnium gratiam Civibus concessit. Tandem anno MDxcv. clemens VIII. qui hactenus gratiam cunctabundus distulerat , a 'acobo Perronio Ebroicensi Episcopo . Regis oratore , dc Arnaldo Ossato exoratus, Absolutionem Regi Henrriso IV. concessit iis conditionibus, quas in ejus dem Perronii, postea Cardinalis , Relationibus legere est . Tum vero, certatim Proceres ac civitates ad Regis Henrici In fidem & obsequium redeuntΗ , eum Galliarum Regem justi' ac festivis gratulationibus proclamarunt . Galliae itaque pro suo jure imperans Henricus Magnus , Calvi
nianam quidem Haeresim debilitavit, sed radicitus extirpare haud potuit ; immo, Catrinianis
arma pronis, nec tumultuari desinentibus , coactus est Rex, non alia ratione civiles tumultus compescere valens, Edictum Nannetense , . sic dictum a loco unde prodiit, δnno MDXCVIII. concedere , in quo Haereticis , praeter alia privilegia, jus ad honores , dignitates & munera Regm , at-.que Synodos celebrandi, & Coetus agendi facultas tribuebantur. Hoc Edictum Nannetense Catholicis perniciosum is & Haereticis utilissimum , quod ab invito Rege Henrico Magno extortum. s. sςrvatum metuis vim adhuc obtinebat Regnanto
75쪽
in Galliis Ludovico Magno hujus nominis XIV. qui istud Edictum Nanne tente tandem rescidit ac penitus abolevit , quo uno facio uibstulit fibras omnes pestifcri mali , ut renasci deinceps , ac repullulare non possis , sicut fusius ostendemus in Colloquio I. in Historiam Saeculi XVII. Eximiis dotibus praeditus fuit Henricus IV. virtute militari,beneficentia in populum,in profligandis vitiis, abusibus-duellis severa disciplina, sed praesertim admirabili benignitate , qua Patres Societ tis Jesu, qui anno MDxciv. toto Regno ejecti fuerant , occasione facinoris Ioannis Castelli, perdiatissimi adolescentis , qui itegem cultro aggressus
fuerat , nec tamen Occiderat, ab exilio revocavit, Regno honorifice restituit anno millesimo sexcentesimo quarto, ac nobile Collegium Flexiae Andegavorum iisdein Regali munificentia erexit . Hunc fortissimum , & clementissimum Regem, rebus pace belloque , manu & consilio gestis , vere magnum , quem Galli in oculis & delitiis habebant, eumque immortalem cupiebant, inter plausus de magnificentiam coronandae apud S. Dion um, ut moris esst, Reginae Conjugis suae Maria Mediceae , dum Parisiensem lustrat urbem , impius sicarius Franciscus Duailiacus , inculis mensis, bis in corde percussit & nefario parricidio abstulit. Sic laetitiam , cum maxime gestit,
excipit Iuctus , di summis gaudiis summi ferme
dolores intercurrere solent. Contigit Henrici Regis optimi interitus die xiv. mensis Maji anni MDCx. aetatis LuII. Regni xxII. Reliquit Regni haeredem ex Maria Medicea uxore filium Ludoviscum, qui post ipsum regnavit, hujus uominis XIIL
76쪽
'ustum cognominatum, cujus praeclare Gesta dein scribemus in Colloquio Ι. in Historiam Saecuit XVII. D. Gallia, fortunata Gallia , quae te, domesticis fluctibus Saeculo XVI.tam atrociter jactatam , manebat sors, qui casus, quae conversio rerum , nisi qui tibi Regnum sine fine dedit Deus
immortalis, idem coortas tempestates illas tun bulentissimas in optatam tranquillitatem tandem convertisset, teque ad tot scopulos allisam brevi naufragium facturam, in portu, praeter Omnium spem, feliciter collocasset At nunc, quaeso te, paulisper expendamus, an Ecclesia, quae Saeculo XVI. sub Galliarum Regibus tot bellorum furiis, totque Haeresum procellis agitata fuit, meliorem sortem nacta sit sub Regibus, qui eodem Saeculo Angliae Reeno praefuerunt. M. Multo indior fuit Ecclesiae facies sub Regibus, qui Saeculo XVI. Angliae Regnum gubernarunt, eoque magis infausta ejus deploran da sors, quod necdum immutata sit Anglia , sed ab Ecclesia Romana diro Schismate etiamnum divulsa maneat, cui antehac summis obsequiis erat addicta. Huic funesto Anglicano Schismati initium dedit Henrisus VIII. Angliae Rex , filius Henriei VII. cujus Gesta descripsimus in Colloquio I. in Historiam Saeculi XU.Litterarum cultOrem , & fidei Catholicae strenuum defensorem sub initium Regni sui sese prodidit Henricus HIL nonnulla etiam specimina virtutum praebuit, quas postea nefandi Schismatis, ebrietatis, avaritiae, crudelitatis , & effrenatissimae libidinis infamia obscuravit . Haeresim . adversus quam signum
77쪽
ipsemet sustulerat, scribendo opusculum contra Lutherum Haeresiarchani, propter quod gloriosum Defensoris Fidei nomen Pontificio Leonis X. , diplomate promeritus erat, in Regnum suum introduxit , Christi Ecclesiam probris omnibus affecit, se caput Ecclesiae An3licanae constituit , & in
Romanum Pontificem,cui vehementer iratus erat, vim omnem inauditae cuiusdam acerbitatis effudit . Causam illius irae , qua Henricus GIL in Romanum Pontificem flagrabat , breviter hic aperiam, ut intelligas, quo tandem sapientissimos interdum homines nefariae cupiditatis aestus abripiat . citharina , Regum Hispaniae Ferdinandi, &Uabelia , filiae, necnon viduae , qui erat Henrici VIII. frater, quique virginitatis ejus florem nequidem delibasse dicebatur, Henricus VIII. Rex, obtenta prius a Romano Pontifice Iulio II.dispensatione, nupserat die III. mensis Junii anni MDIx. ex qua tres filios , duasque filias suscepit, paucis post nativitatem mensibus morte praereptos. Sola Maria ex eo connubio procreata utrique parenti superstes vixit, eamque, ut legitimam prolem, di Regni haeredem declaravit & instituit Mus pater Henricus VEL Contigit autem , ut post annos undeviginti ab isto inito matrimonio , Rex Henriacus VIII. natura levis,in libidines pronM,& furtivas cum nobilibus puellis voluptates sepius captans, divortium cum Regina catharina conjuge sua, quae omnium Christianarum virtutum cultu eminebat, facere decreverite maxime ex quo infandis MameBolenae flammis ardere coepit. Viri Aulici, qui tempori servire solent, & undὰ flatus ostenditur,
illuc vela dare, istud praeposterum
78쪽
propositum non improbarunt, sed potius rationum suarum atque propriae utilitatis , quam Religionis & justitiae studiosiores, ut Regi placerent, divortium suaserunt, dictitantes , Henrici Regis connubium cum citharina legitimum non esse, quod Ariburi Principis, ejus fratris , vidua es et, nec in eo salva conscientia ipsum manere posse. Inter illos projectae adulationis Aulicos, qui se in omnibus ad Regis nutum componebant, nullamque aliam Religionis ac Disciplinae normam sectabantur , tres praecipui fuerunt, videlicet TM-mas Volseus, Thomas cranmerus , di Thomas cro muellus, qui ut Regis libidini indulgerent, ei divortii cum citharina legitima conjuge sua colla silium aut suggesserunt, aut politicis artibus usi illud executioni mandari curarunt . Thomas GL seus, Archiepiscopus Eboracensis, Regni Cancellarius , S. R. E. Cardinalis, & Sedis Apostolicae per totam Angliam Legatus a latere creatus, hoc
divortium primus quidem Regi suggessit, sed possea culpam agnoscens , seque rem p nitendam cominisisse fassus, non solum gratiam amisit ac summam,qua apud Regem pollebat,authoritatem, sed etiam omnibus dignitatibus & bonis spoliatus, dum captivus Londinum, ta quam reus laesae Majestatis, duceretur, in ipso itinere ad Lecestriae oppidum obiit anno MDxxx. Nomas Cromerus, alter hujus divortii suasor, & promotor, quem ob id Rex Henricus Gu ad Archiepiscopatum Cantuariensem nominavit, vir fuit versatilis ingenii ad omnem auram mutabilis, omnis Religionis expers, turbarum concitator, qui tandem an n. MDLIII., vivuo caustu. cst, ut videre est apud illu-
79쪽
Illustrissimum D. Boguet Episcopum Meldensem
libro vIi.Historia Gratiouum Ecclesiarum Protestanistium , ubi Thomam Cranmerum Archiepiscopum Cantuariensem, quo, tanquam Ecclesiae suae resor mationis, ut ajunt, Ante signano, Haeretici Angli gloriantur, graphice ac nativis coloribus depingit . Denique, Thomas Cromvellus, qui in hoc proin
curando divortio omnem curam operamque adhibuit , homo fuit vafer, ambitiosus, avarus, Lutheranae factioni addictus , totique ordini Ecclesiastico infestus, quem subindὰ Rex Henrι-cus UIm consiliis suis aptissimum Ministrum elegit , & in eum plena manu praecipuas Regni dignitates congessit. Hi sunt, qui repudium Reginae citharinae approbarunt, & Regi iami ineundi Matrimonii Authores fuerunt. At versa vice, justissimam citharinae Reginae causam, praeter doctissimos Angliae Theologos , benem ulti ex omni natione viri eruditissimi acriter tuiti sunt. carolus quoque Imperator hujus nominis V. ejusdem catharinae Reginae, materterae suae, legitimum connubium strenue defendit apud Clementem VILPontificem Maximum , cujus ipsamet Regina, suae dignitatis, jurisque tenax, patrocinium imploraverat . Summus Pontifex ,' he cum matura deliberatione expensa, & aequa lance libratis hinc inde momentis, pro validitate matrimoni stetit invictus, nec adduci unquam potuit, ut Henric Regi facultatem alte ius contrahendi matrimonii concederet. Hanc repulsam passus Henricus rimita Summum Pontificem debacchari coepit, eoquo liceri repugnante, induxit Thomam crammerum . alterum in Religione Protheum , quem, ut mo
80쪽
dixi , Archiepiscopum Cantuariensem creaverat, ut sententiam ferret, ac palam pronuntiaret, nemcessitatem jure Divino impotitam esse regi citharinam Reginam , utpote fratris sui Arthuri uxorem , dimittendi; iubinde concessam novi conistrahendi matrimonii libertatem . Ea iniqua sententia fretus Henricus VIII. absque moranam Bolenam, quam quinque ante menses clam
sibi copulaverat, Qtemni pompa duxit, eamque Regio diademate ornavit postridie Kalendas Junii anni Moxxxi II.Sed quanti & Regno & Ecclesiae constiterit istud inauspicatum Casiarinae Regis repudium , ex his , quae nunc dicturus sum, facile excipies . Rex Henricus VIII. postquam Cathar nam legitimam conjugem suam repudiasset, Dei praepotentis scelerum ultoris vindictam expertus, non amplius Rex, sed homo plane uxorius, & vile
scorti mancipium evasit. Annam Bolenam, cui nupserat, & ex qua filiam, dictam Eligabetham, si lcepit; paulo post adulterii & incestus convictam,
capite multari jussit, & statim tertiam duxit uxorem yannam Semeiram, quae filium peperit Eduardum, sed in ipso partu defuncta est. Quard Henricus Rex ad quartas protinus nuptias convolavit, quas inivit cum sorore Guillelmi, Cliviae &Juliae Ducis,cujus conjugis brevi pertaesus,Thomam Cromvellum, qui hujusmodi nuptias conciliaverat, mortis supplicio affecit,& Annam Clivensem,ut parum illecebrosam,dimisit,& cu Catharina Hovarda, Ducis Notostia Nepte,quintas nuptias celebravit. At citharina Hovarda ob adulterium neci tradita,
catharinam Parram , Baronis Latimeri Viduam,scxtis nuptiis sibi copulavit salacillimus Rex Hen-