Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

91쪽

fuit. Artem quoque dissimulandi apprime calluit, quippequae plures Principes; ejus nuptias ambientes,pro suarum rerum opportunitate inestavit, ac spe ineundi matrimonii lactavit, sed his omnibus postea vaferrima mulier illusit , nullique nupsit . Sed de Gestis Regins Elizabethae plura legesis apud Camdenum, qui ejus vitam descripsit. D. Quam tecta sunt consilia Nuministquam investigabiles viae ejus t Fidem Catholicam, quae , Maria regnante , faustis ominibus lucenta, in Angliae Regno adspicere incipiebat, omnino extinxit Elizabetha, ad Haereses, & novitates pro pensissima, quodque magis dolendum est , patriasides pristinum in gradum necdum in hoc Regno restituta est, & damna, per Henricum L, & Eli-aabetham Ecclesiae optimae parenti importata, ha ctenus resarciri non potuerunt. Sed a tristissim horum recordatione funestissimorum temporum, quorum partim incendia, partim adhuc sumantes reliquias videmu3 , animos nostros, si placet, ad laetiora traducamus, & Statum Ecclesiae sub Regis hus Catholicis, qui Saeculo Ecclesiae decimoserio supremum in Hispania Dominium obtinuerunt , in Praesentia perpendamus . . . t M. Catholici Reges Saeculi decimi sexti. icarolus V., qui etiam fuit Imperator , &oPhilip- pus II. ejus filius , immortali laude iuremerito , censeri debent, quod Hispaniam ab Haeresi, quae alia Regna eodem Saeculo infecerat, puram illiba- . tamque servaverint. De Carolo Hispaniarum Rege , di Imperatore hujus nominis .into, sat s perque diximus agendo superius de his, qui Saeculo decimo sexto Imperium occidentis guber-

92쪽

narunt. Quapropter, nunc haerebimus dumtaxat

in Pbilippo Amperatoris Caroli V. filio, qui in Hispania regnate caepit anno MDLv. postquam ipsus pater Carolus V. Hispaniarum Rex se se eo Regno abdicasset, ut privatam vitam duceret. Mariam , Angliae Reginam, quae Fidem Catholicam , ut mox observavimus, in illud Regnum postliminio revocavit uxorem duxit Philippus II. sedria, Angliae Regina, absque proIe defuncta, nupsit Ellaabet e filiae Henrici IL Galliarum Regis , postquam d. eo insignem reportasse t victoriam, data anno MDLva I. ad S. Fanum pugna , in qua per Emma elem Philibertum, Sabaudiae Ducem maxima clade assecti sunt Galli. Gravissimum ac diuturnum Bellum gessit Rex Hispaniarum Philippus II. in Belgio, cui praefecerat sororem suam Margarita- , filiam notham Caroli V. Imperatoris'. di Octavii Ducis Parmensis contumgem. Hoc Bellum Belgicum excitarunt Geuisi ἀquod quidem nomen foederatis, & perduellibus Calvinistis in BeIgio datum est 1 Domino de Barolemon, qui Bruxellae existens, & videns quadringentos circiter istiusmodi foederatos Belgas Mamgaritae Belgii Gubernatrici Iibellum supplicem ex .hibentes , ut liberum ab ea obtinerent suae Calubalianae Religionis exercitium , Gallice dixit Mamgarita nonnihil eorum adventu exterritae r Uous ne

dev/s rien eratndre de ces Gueus; idest , nihil est cur. tinuas ab illis. Gessis. Sic apud Gallos audiunt, qui . re perdita , victum ostiatim mendicare solent. Indd huic Belgarum contra Hispanos scede ratorum factioni nomen Geusiorum adhaesit , m

93쪽

tionis, praeter vestem mendici, aereum, seu plum heum numisma, sibi fundi curarunt, cujus in una facie Philippi IL Hispaniarum Regis essigies erat expressa, ipsorum manibus in fidem junctis cum hac Epigraphe : Regi Fideles usquequaquὸ . Ex altera vero parte mendicantis hominis speciem , bul gasque, vel sacculos a tergo gestantis deformarunt, his adjectis verbis: Regi Fideles usque ad bulas . His simulachris collo appensis , vestibus cinericii coloris induti procedebant isti Getisti a quibus Catholici Belgae, ut certo avitae Religionis symbolo se se discernere possent, aereas, aut argen

teas ad collum circumferebant- imagineri, quae

Christum, & Deiparam repraesentarent, quasque gestantibus Sanctissimus Pontifex Pius V. Sacra Apostolicae indulgentiae praemia concessit. . Quaepiarum Iconum,& Sacrorum numismatum religio ita tum temporis invaluit, ut ubique gentium Catholici sacris illis muneribus locupletari, & prae- .sidiis muniri ambirent, ac gloriarentur. Interim Geum , seu Haeretici Belgae foederati , quatuor Margarita Belgii Gubernatrice Capita minaciter postularunt, primo ut novos Episcopos in Belgium introductos omnino removeret. Secundo, ut Inquisitionis Offcium tolleret. Tertio, ut in. Belgio Goncilium Tridentinum non reciperetur .

Postremo , ut ipsi Calvinianae Religionis in Belgio

exerceiadae libertatem haberent, At cum Margarita Gubernatrix eos ad PMlippum II. Hispaniarum Regem remisisset, & moras consulto necteret

Philippus, tandem perduelles isti Geusii morae impatientes , classicum canere , S rebellionis vexillum palam erigere caeperuaς, ubique inclamantes:

94쪽

Vivant Geusii , eoque sublato rebellionis signo, cuni Haereticis Galliarum Calvinistis uniti , iisque crudelitate: & sacrilegiis pares, conciones Calvi nista ruri 'rit delebrarunt , multa Monachorum

coenobia diripuerunt, & sacra quaeque violarunt.1nter hos turbulentissimos perduelli uin Haereticor uin motus Gubernatrix nihil non egit , ut efferatos eorum animos emolliret, tantaque dexteritate.& prudentiae laude clavili x

hisce calam tofis temporibus tenuit, ut spes esset, brevi hosce tumultus pacatu iri. Sed Philippus ILH ispaniarum Rex , veritus ne his sedandis motibus impar viribus esset Margarita, misit in Belgiucum exercitu Ferdinaridum Toletanum, Ducem Albanum , qui Bruxellas cum' appuli si et, & summam . re rum penes sesitum esse vellet, ei locum Maringarita cessit, i& in Italiam rediit. Dux Albanus asperitate sui regiminis, vulnus, quod jam cicatricem ducere caeperat . exasperavit, duos primariae nobilitatis Comites fumondanum , & Hornanum , necnon alios innocentiae probatae Proceres capitali supplicio a'cit, multorum opes publicavit, tantoque rigore saeriit in Belgas, ut in apertum bellum prosilierint, excusi Hispanorum Imperio, quod immodicis exactionibus,& intempxstivis caedibus invisum reddiderat Dux Albanus. Huic incendio oleum infuderunt Elizabelba Regina A gliae, Princeps Arausicanus, & nonnulli alii Principes Calvinianae Haereseos fulgine tincti, quorum potentia animati Geusii, seu Belgae Haeretici foederatio catholicorum templa invaserunt, in rct storaS, Sacerdotes , ac Monachos grassati sunt, Momnia catholica: Religionis insignia exterminar*

95쪽

6 HISTORIA

moliti sunt. Requesinus, qui Duci Albano innistratione Belgii sustectus fuerat, nulla mahsuetis

dinis specie, nullo veniae promisso eorum animo lenire potuit, quos tum Haereseos genius, tum Ducis Albani atrocitas ex desperatione ad rebe .lionem egerat. Quapropter, armis, saepiusque coiissertis praeliis eos domare ac in ordinem redigere tentavit . Sed mortuo Ludovico seque o . NDLxxvI. Ioannes Austriacus in Belgium venit a

Philippo II. Hispaniarum Rege Gubernator hu3ux

Provinciae missus. Hic anno MDLxxvIII. GeusiOS, .

seu Belgii foederatos, certamine aggressus, in fid clam, di omen vici oriae praecipuo vexillo suo Crucem appingi jussit cum hoc Emblemmate r In hoc ygno vici Turcas , in hoc O Uincam Hareticos . Neaeum fefellit eventus, eodem siquidem anno insignem de Geusiis reportavit victoriam. Hic est Ioannes Austriaeus , Imperatoris Caroli V. filius. nothus, qui a Sancto Pio V. Pontifice Maximo praesectus classi maritimae,ex Pontificiis, Hispanis, Venetisque navibus confoederatae,victoriam illam, cujus superius, meminimus , post homines natos maximam ad Naupactum, seu Lepantum in sinu, Corinthiac' de Turcis retulit die v II. mensis Octobris anni MDLxxI. Obiit Ioannes Austriacus .apud' Nam cum Kalendis octobris MDLxxvIII. . aetatis suis xxxII. Intempestiva ejus mors nova turbas excitavit. Matthias , quippd Archidux Α- άtriae P ex ordinum sententia Belgii Praefectus re nunciatus, summam Principis Arausicani auctori iaeatem considerans, foedus cum . eo imprudenter pepigit, eumque in Belgii Praesectura Vicarium. suum constituit, sub cujus auctoritate crevit a

96쪽

daela Ceufiorviii, quibus etiam suppetias tulere Francissus Dux Andegavensis,Henrisi Galliaru Regis frater,& Ioamies Coimirus Palatinus Princeps Hanc Geusiorum audaciam , . qua omitem Catholicae Religion ltum, rubi viribus superiores

erant, penitus sere satagebant, aegerrime t Ierunt Hannoni η, & Artesiae Proceres , cumque Catholicae Fidςi , quam pessundari vehementer dolebant , tenacissimi essent , a communi scedere recesserunt, novumque pro Fidei Catholicae defensione inierunt,ob idque dicti Malacontenti, quod

nec a Rege Hioniae , nec a Migii ordinibus; qui

Haereticis magi uam Catholicis apertd favebant, stare vellent, sed pro Catholica Religione, non minus quam pro libertate tuenda sanguinem profundere , mortemque oppetere paratos se esse palam profiterentur'. Infinitus profecto essem P si omnia mala ambae illae Geusorum , dc Male- contentorum factiones, omissa boni publici cura, res dumtaxat suas promovere studentes , Belgio post obitum Poannis Austriaci intulerunt, hic recensere vellem . Dicam tantum obiter , Alexandrum Farnesium , Parmensem Principem, qui Ioanni Austriaco in Belgii administratione suilectus est, Res Catholicorum in Belgio maxime affictas haud parum erexisse . Ille quippe generosus Princeps , singularis χrtitudinis, ac virtutis laude nulli secundus, multas civitates occupavit, perduellium

exercitum saepius profligavit, totamque belli molem in Belgio m agna cum sui nominis gloria multos annos sustinuit, quod tamen ad optatum exitum perducere haud potuit , quia Philippus II. Hispaniarum Rex aliis Bellis se se implicans , dumo alie-

97쪽

8 HISTORIA

aliena invadere contendit, tanquam canis π pI- 'cus, sua propria amisit. At enim Philippus II. foederatis perduellibus Gallis Henoticae, seu Gui sanae Factionis , adversus Henricum III. Regem Christianissimum , tuendae specie Religionis, conjunctus, Bellum civile studiis omnibus, viribusquemvit, dumque post mortem Henrici III. esus succestar Henricus Parisios obsideret, mandavit Rex Hispaniae Alexandro Farneso Parmensi Principi , ut obsessis Parisiensibus, qui contra Regem faederati erant, suppetias serret. QDd ubi illeis

fecisset, rediit in Belgium exercitu valde conciso . Hac Expeditione aliaria multo infeliciorem anno MDLxxxv I II. sulcepit Philippus G. Hispaniarum Rex, ex qua scederati perduelles Belgae novas vires , magnosque animos sumpserunt . Ea quippuingens , ac formidanda Classis centum , & quadraginta navium , quam Philippus II. ad invalionein Angliae, S ut Reginam Elizabelbam e solio deliceret, di Catholicam Religionem restitueret,magnis sumptibus instruxerat; Haec , inquam, Hispanica Clastis, cui Invincibilis ambitiosum nomen inditum est, ab Anglis ex parte dissipata, tempestatibus ac naufragiis quassata, & circum Britannicas Insulas circumflectere coacta, dedecoris, & ignominiae plena in Hispaniam rediit, amissis duabus supra trigina navibus ,& decem armatorum millibus cum magna parte nobilitatis, adeo ut de hac

Hispanica Classe, ad insultandum Philippi II. infelicitati , id in aere ab eius hostibus tam vere , quam ingeniose percussum, & inscriptum sit : Venit, vidit, fugit. Hujus cladis nuncium aequo aut-mo, ut decebat Principem Catholicum , recepit,

98쪽

Philippus II. sera men intellexit, se , frustra tentatis Bellis nain necessariis, praecipuum Bellum Belgicum, in qη propria res agebatur, , laeglexisse, inde que o. onem . deditie Batavis , quos Hollandos memus, & Zelandicarum Insularum incolis, necno iis conjuratis Belgii Urbibus, excusso Hispanorum dominio, in Rempublicam, coalescendi , qtie etiamnum , excluso Catholicae Religiouis cult*, cederatorum ordinum authoritate gubernatur .Plura legesis, apud Famianum Stradam Societa 'ρ Iesu, qui Bellum Belgicum latina styli maiesti te singulari libro complectitur, ejusque causas,ilii ga ac progressus nitide exponit, Urbium ruinas provinciarum aerumnas, ac perpetuas tot anno tempestates accurate describit, quas sparsa tem apud Belgas Calvinianae Sectae novitas una conζwavit. Suum Hispaniaru Regnum ut amplificaret is Lusitaniae Regnum hunc in Aodum iacupavit . Occiso Sebastiano Lusitaniae Rege in inlio, quod cum Mauris in Africa anno MDLxxviII. conseruit , Regnum Lusitaniae jure devolutum Henricum, Cardinalem, Sebastiani Regis Patruum . Sed Henrico, postquam

menses xv II. rrenasset, mortuo, anno MDLXxx.

multi Principes suum ad Lusitaniae Regnum, cujus incerta et x successio, armis, vindicare decreverunt. Inter sompetitores Philippus II. Hispaniarum Rex ad invadendum Lusitaniae Regnum Potentem exercitum terra marique comparavit, cumque Lusitani ab Hispanica dominatione abhorrentes, Antonium Crati Priorem proclamassent Regem, hanc controversiam Philippus II. diremit

in praelio 'to die xxv. mensis Augusti an-

99쪽

ni MDLxxx. ad Vicum Aliantaram uia quo prosigavit Antonium, & universain Lusitaniam , Indiatri. etiam Orientalem , & Africae Arces Lusitaniae Regibus subditas in suam potestatem redegit. Non certo constat, quaenam vera fuerit causa, ob quam Philippus u. Rex Catholicus, Carolum filium tuum primogenitum in custodiam tradiderit. Ferunt alii Carolum de patris nece cogitasse , de ejus Occupando Regno , tentata novercae pudicitia. Alii eum Haeresis insimulatum fuisse ajunt. Vtut sit, magnam certe fuisse causam suspicari licet, cum pater tam acerbe in primogenitum suum animadverterit. Carolum Principem jussu Patris sui Philippi α veneno in carcere extinctum esse qui-ε dam 1cripserunt . sed vulgo alii volunt , hunci Principem sibi procurasse mortem, partim in edi partim ingurgitatione ciborum, Δ crebra poti ne aquae frigidae. Obiit tamen Christiano ac poe-nItenti animo Ecclesiae Sacramentis munitus di . xx Iv. mensis Julii anni MDLxvIII. aetatis suae xx Iu Non levem controversiam habuit Philippus H. Ca- . tholicus Rex ciam Henriso II. Christianissimo Re- ge , cujus oratoribus principem Iocum post Cae- sareos praeripere conatus est ἔ Sed Venetiae Senaatus consulto causa cecidit anno MDLvIII. &RO-

inae Decreto, IV. Pontificis Maximi anno ἡνDLxIx. Denique, Philippus II. postquam Hispa-: niae Regnum per quadraginta tres annos non m nias feliciter, quam sapienter gubernasset, excessit e vivis. in Monasterio S. Laurentii Escurialis , quod Regio sumptu septem a Madrito leucis di-itans extruendum curaverat, & in eo sepultus est

anno millesimo quingentesimo nonagesimo Octa-

100쪽

vo. Haeredem omnium Regnorum, Ditionum reliquit Philippum ejus nominis III. natum annos xx. cujus reS Praeclare gestas referemus in Colloquio I. in Hiitoriam saeculi decimi septimi. D. Quod mox narrasti de obitu Sebastiani Lusitaniae Regis in pratio a Mauris occisi, cujus Regnum occupavit Philippus V. Hispaniarum Rex, non videtur mihi Omnino certum. Audivi quippda quibusdam Lusitanis, Sebastianum Regem in eo

praelio non fuisie caesum, sed ex eo salvum , & in . columem evasiste, indeque in Italiam venisse, ubi multis pro vero Sebastiat o Lusitauiae Rege agnitus, & babitus est. M. In dubium revocari haud potesti Sebastianum , magnanimum Lusitaniae Regem , annos natum x Iv. & aliquot menses, in praelio a Mauris captum , & occisum fuisse, cum illius cadaver secundo post illud praelium die inter mortuos , septem vulneribus confossum , i Sebastiano I Gendio ejus Domestico inventum fuerit, a multis Proceribus , & Nobilibus Lusitanis, & a Vincentio Gu- seca ordinis FF. Praedicatorum, qui Regi a Confessionibus fuerat, deinde Archiepiscopo Goensi, ivisum & agnitum sit. ino fit, ut explodi merito debeat anilis illa fabula , quam tibi illi Lusitani

venditarunt, cuique occasionem dederunt duo

Impostores, qui Sebastiani Regis, quasi e pugna iselapsi, personam polluac mentiti sunt . Primus itypolior . qui Sebastianum Lusitaniae Regem , divina providentia ad salutem subditorum a Maurorum m nu conservatum se dixit, prodiit anno MDLxxxv. ut videre apud Spondanum in Anna

SEARCH

MENU NAVIGATION