장음표시 사용
111쪽
De Serie , Vita in Gesiis Romanorum Pontificum , qui Saeculo decimo
Discr- UM a sede Romana Ecelesiasticae PDLUs. u res auctoritatem , motum & rO- but sumere constieverint, & ab Historia Romanorum Pontificum , velut a fundamento , complura , ne dicam omnia, Historiae Ecclesiasticae capita ita pendeant, ut absque illius notitia, eorum rudis N imperfecta tantum cognitio haberi possit ; necesse est , ut in isto Coli quio accurate referas Gesta Romanorum Pontificum , qui Saeculo decimo sexto universae Ecclesiae praefuerunt. M. Illustriora dumtaxat Gesta Summorum Pontificum,qui Saecul.decimo sexto Sedem Romanam tenuerunt , summatim hic attingam, tum quia Omnia repraesentare immensae foret operae, di , ut trito fertur adagio et Leo magnanimus ex unguibus agnoscitur; tum quia in vasto adeo mari non licuit mihi, brevitati consulenti, eorum , qui Pontificiam concinnarunt Historiam, expiscari omnia, eaque singillatim referre ex animi sentenistia. Incipiam autem a Pio hujus nominis III. qui ante Pontificatum dicebatur Franciscus Tudo Mnui, & Picolomineo nomine-stemmate a Pio II. - Pol
112쪽
Pontifice Maximo, cujus erat ex sorore nepos, do natus fuerat, atque ab eodem Fontifice Senensis Archiepiscopus & Cardinalis creatus anno aetatis suae circiter vigesimo. Iii Cathedra S. Petri collocatus post Alexandri VI. obitum , qui accidit - xv. Kalendas Septembris anni MDI II. nihil tam curae ac cordi habuit Pius III. quam ut collapsam Ecclesiiat Disciplinam restauraret, eainque, elimi. natis corruptelis, & omni pietatis ac virtutum
genere inducto, sanctissimis Legibus augeret ac confirmaret. Hoc sanctissimum propositum ut felicius executioni mandare pollet vigilantissimus ille Pontifex , Concilium AE cumenicum , quod in Conclavi unanimi Cardinalium consensu intra biennium celebrandum fuerat decretum, se absque ulla cunctatione congregaturum significavit in solemni Consistorio ante Coronationem suam habito, dicens, se nolle expectare biennium, sed rumpere continuo moras ad Concilii Generalis pro
resorinatione morum celebrationem. Verum,dum
haec ad Reipublicae Christianae salutem , suique nominis gloriam immortalem quamprimum perficere sedulo cogitaret pius ille Pontifex, in procinctu ingentium rerum, quibus magnam sui expectationem excitaverat, praematura morte raptus
est, tamque gravis jactura acerbo dolore perculit omnes fideles, qui ei longiorem Pontificatum apprecabantur; absolvendis, quas fauste feliciterin' que inchoaverat, rebus , maximum Catholicae Ecclesiae splendorem conciliaturis. Diem Pontifi- catus dumtaxat vigesimum septimum numeravit Pius m. Electus quippe fuerat Pontifex Maximu decimo Kalendas Octobris an. Mum. & migravit
113쪽
e vita decimo quinto Kalendas mensis Novembris ejusdem anni , natus annos sexaginta quatuor, menses quinque. Ejus Corpus in Basilica S. Petri in sacello S. Andrea Apostolo sacro prope Avunculum , seu Pium II. marmoreo eleganti sepulchro conditum est, hac nobili addita inscriptione , qua res praecipuae ab eo gestae breviter continentur et Pius III. Pont. MaX. A Pio II. Avunculo Duos O xx. Annos Natus In cardinalium Collegium accitus urbis Ac Piceni Legatione integerrime functus A Paulo ILAd Federicum III.Missus ut Germanorum Arma In Turcas Concitaret conventum Frequentissimum Pontificis Morte
Sub Innoeentio VIIL Umbros Di dentes Pacavit carolo Gallorum sege In Italiam Irrumpente Ab Alexandro VI. Sero Admodum obviam Missus
Duo De quadraginta Patrum Suffragiis Pontifex Creatus Dum De Restituenda In Protinam Majestatem christiana sepublica in urbe Agit Viginti Sex Die Ex Tanta Expectatione Rerum Publico omnium Luctu Decessi Eloquio Prudentia Religione Innocentia Et Gravitate Domi Forisque Insignis In Dicendis In Senatu Sententiis Liber
Vixit Annos LxIv. Menses V. Dies X.
114쪽
E Basilica S. Petri Corpus Pir III. postea sub Pontificatu Pauli ri translatum est: a Cardinali Petro Montallio ad Ecclesiam S. Andreae silpra Pona, pejani theatri ruinas a se extructam, ubi nobilibus Epitaphiis fuit decoratum , quae legi possunt apud Ciaeonium in Vita Pii M. Pontificis Ma
Post obitum Pii III. Pontifex Romanus electus eit Iulianus fluverus , Nepos Sixti Cardinalis , & Episcopus Ostiensis , cui S. Franeisius de Paula , Ordinis Minimorum Fundator, Pontifica tum praedixerat. Ad Pontificale Solium sublimatus Iulianus Iluzerus , voluit appellari Vultus II.' illudque signum , sive Symbolum sibi assumpsit: Dominus mihi adjutor , non timebo quid faciat mihi homo . Ecclesiae utilillimas Constitutiones edidit Pullus II. Pontifex Maximus . In primis, statuit, ut si in electione Romani Pontificis crimen Simoniae vel ab Electo, vel ab Electoribus commita. tur , electio nulla ac irrita habeatur. Detestabilem Duellorum usum fabricante Diabolo introductum , ut cruenta corporum morte animarum
etiam perniciem lucretur; in tota Ditione Ecclesiastica prohibuit sub poena Excommunicationis latae sententiae, corporaque in Duello morientium
Christialia Sepultura privari jussit, & sub eadem
Excommunicationis, de Interdicti Ecclesiastici poena Ducibus , Comitibus, Marchionibus , Baronibus , & aliis temporalibus Dominis Loc rum, & Terrarum Ecclesiae Romanae Dominio immediate vel mediate subiectarum districtd inhibuit , ne deinceps aliquibus, cujuscumque dignitatis . di nobilitatis essent, locum, seu campum
115쪽
liberum ad Monomachia, , seu ad duellum concederent . Ordini Minimorum favit Iulius II. de cum ipsis Mendicantium Privilegia communicavit . Monachis etiam Congregationum Montis
Oliveti, & Vallis Umbrota ordinis S., necnon Eremitis S. Augustini amplissima indulite
Beneficia. Ad recuperandas Ditiones Romanae Ecclesiae praereptas suos omnes conatus, & conssilia contulit idem Summus Pontifex, cui a natura inerat mira quaedam excellitas animi, labores quosvis
periculaque despicientis, & ad dissiciliora quaeque.
aggredienda negotia comparati. Haec eximia animi excelsitas in eo Pontifice praesertim enituit , quando turbulentissimas tempetiates , quas malignitas quaedam horum temporum excitaverat,sOrtitudine sua , virtute , constantia vel fregit, vel
superavit, & potentissimorum hostium Bellis Oatam Italiam strenue defendit, ablatas ab inu soribus Ditiones Ecclesiae Romanae Dominio S dis Apostolicae asseruit , hostesque virtutis suae
terrore complevit . Desiideria, itaque bona Ecclesiae Romanae recuperandi incensus Iulius Pontifex Maximus , Primum, ut Venetoa, qui nonnulla Ecclesiae oppida sub Alexandro occupaverant ,
eaque restituere detrectabant, in ordinem facilius redigeret, foedus inivit cum Ludoviso - Galliarum Rege, quicum summa ipsi intercedebat neces, situdo , eo quod toto sero tempore Alexandri apud Reges Galliae Caroluin UM. & Ludovicum XILversatus fuisset . Pontificem praeclare juvit Galliarum Rex , quippequi solus cum Franci . omnia Belli pericula, & sumptus in
ist suscipieas, α in Italiam xeniςus, triumphalibus
116쪽
suis armis Venetos Ecclesiae Ditionis hostes debellavit , Urbes , Castra , & Terras Apostolicae Sediab ipsis ereptas, Faventiam videlicet , Ariminum,
Duennam , Cremam , Cremonam oec. uno, eoque
rapidissimo victoriae cursu, cepit, Ecclesiae restituit, tantamque cladem intulit Venetis,ut ipsi acie superati, gravissimoque terrore concussi, quidquid in continente habebant dimittendi, solamque Uenetiarum Urbem tuendi consilium injerint . At, praeter omnium expectationem contigit, ut diutius Pontifex, postquam quaecumque optaverat oppida a Venetis Ecelesiae erepta, solis usus Francorum viribus , in deditionem accepisset, pacem , no vumque foedus cum Venetis percusserit, & in Francos, quorum nimiam in Italia potentiam pertimescebat, arma converterit. Nec solum cum Veianetis , sed cum Hispaniae, & Angliae Regibus, &cum Helvetiis ad expellendos tota Italia Gallos foedus inivit Iulius Pontifex, indeque gravissinium inter Iulium II. Pontificem Maximum, de Ludovia cum XII. Galliarum Regem exarsit Bellum, de quo consultius est tacere , quam loqui. Dicam tantum obiter , infausto illo dissidio tarvente , Belloque flagrante , Ludovicum XII. Galliarum Regem coitis
silium pessimum, & Rege Christianissimo indignum luscepisse , propria videlicet, & Maximidiani Imperatoris auctoritate convocandi Concilium, seu potius Conciliabulum ad Julium Papam in ordinem redigendum, novumque Pontificem constia tuendum. Ea Maximiliam Imperatoris, & Ludo- .ici XII. auctoritate fulti novem Cardinales, a Iulio II. Pontifice Maximo secessione facta, istud Conciliabulum , Pisanum dictum, inchoarunt Pi- m.UII. G sis
117쪽
sis anno MDx I. eique praefuit Iulius Berna inus
carvhallus , natione Hispanus. Ad distatuendum istud Pisanum Conciliabulum, de quo copiosius agemus in Colloquio quarto , Julius II. Pontifex Maximus exemplum sequutus Eugenii astarii, qui, ut Concilium Basileenseram ad schisma propendens , seque altius adversu S Supremam Sedem efferens, reprimeret, Concilium Ferrariae primum, deinde Florentiae indixit: hoc, inquam,Eugenu D exemplum secutus Julius Pontifex,Concilium legitima fultum auctoritate Romae in Ecclesia Lateranensi instituit celebrandum, indeque dictum Co cilium Lateranense V. ad quod demum Cardinales Pisini, soluto infausto conciliabulo, tanquam privati accesserunt post Iutii Papae obitum , qui contigit, dum adhuc celebraretur concilium istud Lateranense V.ejusque Succe libri Leoni Papae X. eidemque Concilio Lateranensii veniam supplicantes , dictaque palinodia, absolutionem Obtinuere, pristinisque honoribus benignitate Leonis X. Pontificis Maximi restituti sunt in integrum. Rex vero Christianissimus Ludovicus XII. missiς Oratori
bus claudio Sei,set, Episcopo Massiliensi, & Ludovi
co De Forbin, ita gratiana Leonis X. Romani Ponti scis, & Sacri Concilii honoribta receptus fuit, sicut in Colloquio 1 v. agendo de Conciliis, quae Saeculo XVI. in Ecclesia fuerunt celebrata,plenius juxta ac opportunius commonstrabimus . Obiit Julius II. Pontifex Maximus, Sacramentis Ecclesiae religiose perceptis , nono Kalendas Martii anni MDxi I i. dum celebraretur Concilium Later nense V. ab ipso convocatum. Sunt nonnulli Scriptores , qui Julio α summo Pontifici vitio ver-
118쪽
tunt, quod toto sui Pontificatus tempore animum non tam ad pacem conciliandam, quam ad Bella gerenda propensum exhibuerit: Αt Alpbonsus Cia- conius hunc Pontificem his verbis excusat in ejus Vita quam descripsit: Nee enim , inquit , probari ob id minus debet, seu Julius m Pontifex Maximus,
qu)d tam infracta animi viνtute contra Ecclesia dignia talis invasores pugnaverit, quandis temporum eι conditio tantum Virum religione, ac fortitudine ver/Maximum Pontificem postulabat . Neque fanὸ ob alias causas tot Bella gessit, nisi ut d pluribus occupatum Sacrae Sedis Imperium recuperaret. Ad quod pra-
flandum insita a natura Julii invicto animo bellicae viris
tutis semina cernebantur . Erat enim animo magnus , acer, constans , liberalis , contumacibus implacabilis,
in calamitatibus se ipso semper excelsior. Irritari ad-
ωersis, non enervari, virtus ejus poterat. D. Leonem X. Pontificem Maximum mor
tuo Iulio II. suffectum suisse jam insinuasti , sed
nunc patriam , & Familiam, e qua oriundus erat Leo Decimus, eximias ejus dotes, resque praeclarg, ab eo in Pontificatu gestas describere debes . M. Post obitum Iulia II. Romani Pontificis, Ioannes Medicaus , patria Florentinus, e Medicaa Familia Principe, S. Maria in Dominica Diaconus Cardinalis , annum agens aetatis trigesimum octa vum , Idibus Martii anni MDxI I I. ad Summunias Pontificatum provectus est, dictusque Leo x. cujus egregias virtutes magnis praeconiis celebrant multi Scriptores,sed praesertini Paulus Iovius,Onu-pbrius Panuinus , σ Alphonsus Ciaconius . Ingenii sublimitate, sernionis elegantia, facilitate ac prudentia singulari excelluit. Summa morum suavi G a late
119쪽
tate ac benignitate omnes excipiebat,ac patienter ausculinbat. Unice favebat honestis litteris , sibiaque Virorum eruditorum, in quos magnanimus, S munificentissimus erat, laudem, & amorem devinxit . Moribus castissimis , vitaque adeo in. taminata fuit, ut nec Haeresiarcha Lutherus , Ecclesiae Romanae insensissimus hostis , a Summo illo Pontifice damnatus, nec alii hujus temporis haere lici eain violare, aut impetere ausi fuerint. Bis. per hebdomadam jejunabat Leo X. Pontifex Maximus, quarta Feria temperabat a carnibus, sexta vero in memoriam Passionis Christi Domini herba tantum, ac legumine vescebatur . His aliis. que id genus heroicis , vereque Christianis virtu-.tibus abunde cumulatus Leo x multa in Pontificatu gloria immortali digna gessit. Vaticanam Bibliothecam aliquot libroru millibus locupletavit .
Academiam Romanam , accitis undique magno sumptu Artium ingenuarum doctissimis Professo qribus , ita instauravit, ut nulli Italiae, sive Docto. τum praestantia, sive auditorum, concursu concedere videretur . Santem Pagninum ordinis Praedic atorum hortatus est, ut sCriptura: sacrae latinam ex hebrao textu Interpretationem susciperet sumptusque ad tantum opus absolvendum neceΩsarios larga manu suppeditavit. Petrum Bembum,
O Ioannem Sadolesum , Viros doctrina , & pietate omni exceptione majores , in suum famulitium adscivit , quos postea III. Pontifex Maxi
mus in numerum Cardinalium cooptavit. Porro , sicut in Viros , bonarum litterarum cultores, se se propensi sim una exhibuit Leo Decimus in eoS,
qui novitatis studio abrepti sisnam doctrinam
120쪽
roribus , saliisque sparsis opinionibus corrumpe bant , levere animadvertit. Hinc in Concilio Lateranensi V. Sessione octava Constitutionim edidit contra nonnullos Philosophiae Prosesseres , qui ex sententia inhiotelis, de Averois probare
conabantur , Animam rationalem unam esse in , omnibus , eamque una cum corporibus interire . dictitantes insuper, nonnulla esse vera secundum
Philosophiam , sed non secundum Fidem Catholicam .Ejusmodi errores non solum in praedicta Constitutione , quae legi potest in Actis ejusdem Concilii Lateranensis U. proscripsit Leo Decimus, sed etiam ad tollendam omnem in praemissis errandi occasionem , sapientissime statuit, ne quis deinceps in Sacris Ordinibus constitutus, Philosophiae, aut Poetis studio ultra quinquennium post Grammaticam , & Dialecticam sine aliquo studio Theologiae , aut iuris Pontificii iucumbate Et camno . s.ciat, inquit Maximus ille Pontifex , tribulorum radices praescindere , nisi σ ne iterum pullulent,
funditus evellere , ac eorum semina, originalesque causas, undὰ facili oriuntur , removere ς cum praeci
puὸ humana Philosophiae studia diuturniora , quam Deus fecundum verbum Apostoli evacuavit, Er Ru tam fecit absque divinae sapientiae condimento, O qua
sine revelata veritatis lumine in errorem quandoque magis inducunt, quam in veritatis elucidationem; adtollendam omnem in praemi s errandi occasionem, hac salutari Constitutione ordinamus , O statuimus , ne quisquam de caetero in Sacris Ordinibus constitutu facularis , vel regularis , aut alias ad illos de jurcarctatus, in studiis Generalibus, viet alibi publicι audisndo Philosophia , aut poesis studiit ηθr.. quin se a quema