Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

131쪽

ut cuncti noverunt. Cujus orationi studium vehemens succedebat, O studium interdum oratio interpellabat, ita ut solum ea tempora, quae natura necestas exigit, victui er- quieti εoncederet, caetera omnia Veiis di. Qinis ae humanis ita distribuens , ut humani genrris

adviersario nullum locum Uacuum relinqueret. At

quid moror in illius praeconiis enarrandis, cism esseφωir ex omni parte irreprebensibilis. Hoc Hadria.. ni VI. Itinerarium , a Blasio Ortizio, ejus DOmestico , scriptum, Vir Clarissuetius Stephanus Baluisetius ex veteri Codice maluiscripto Navarrici Collegii publicavit , inseruitque libro III. Miscellaneo

D. Saepe usu venire solet, ut vivi merita laude fraudentur, at Viros illustres , qui vita jam defuncti sunt, maledictis insectari, summa ignavia & iniquitas est, acerbis poenis merito calliganda et pascitur in viviis livor , post fata quiescit,

inquit Ovidius , cui concinit Plautus in Truculento, Actu Ι. Scena II. dicens et Dum vivit,bominem noUeris: ubi mortuus est, quiescas, facile itaque crediderim, eos, qui jam extinctum Hadrianum M. Ponti ficem optimum,probrosis calumniis dilacerarunt,

omnem penitus exuisse frontem , ac bibiste faecem iniquitatis. Sed,missis illis malevolis obtrectatoriis bus , alios, obsecro te , percense Romanos Pontifices , qui Hadriano VI. Saeculo decimo sexto successesunt. M. Hadriano VI. Pontifici Maximo suffectus est summo Cardinalium consensu Iulius Mediceus, qui Leonis X. patruelis erat, S. Laurentii in Damasci Cardinalis Presbyter, & Romanae Ecclesiae Vice- cancellarius. Ad summum itaque Pontificatum

132쪽

provectus Iulius Mediceus decimo tertio Kalendas Decembris anni MDxx III. voluit appellari clemens VII. fuitque Pontifex in suis actionibus gravis , sagax , victor sui, in adversis sibi semper constans, & in Callivilica Fide tuenda, comprimendisque Novatoribus , qui Lutheranae Haeresis virus in Gallia , Germania, aliisque Regnis de Provinciis diffundere conabantur,vigilantissimus. Gravissimas turbas,quibus toto fere sui Pontificatus tempore agitatus fuit Clemens VII. jam obiter in superiori Colloquio insinuavimus , quas tamen paulo uberius hic explicare necesse est, quo fac, lius Omnia , quae praeclare Ussit , vel ab iniquis passus est Summus ille Pontifex, comperta ac e plorata habere possis . Incipiam autem a Bello, quod Carolus V. Rex Hispaniae & Imperator a versus hunc Pontificem movit eo solo nomine,

quod Clemens MLscedus iniisset cum Regibus Gaialiae & Angliae, cum Venetis , & Francisio Uortia Mediolanensium Duce pro Italiae libertate tuenda, α recuperandis Francisci L Galliarum Regis filiis, quos Carolus V. captivos in Hispania detinebat, postquam Regem Franciscum I. quem in Ticinensi, seu papiensi pugna captum in Hispaniam abduxeis rat, liberum e custodia dimisisset, sicut jam obis servavimus in superiori Colloquio. Eo foedere irritatus Carolus V. bellum Clementi HLindixit, etique initium Romae dedit columnensium familia,

quae carolo V. addictissima occulter adversus Pontificem anno MDxxv I. conspiravit. Cardinalis O- Iumnensis Uespasianus , ejusque frater Pompejus cum Hugone Moneada Hispano, & Regni Neapolitaui Pro-Rege, nemine de ipsorum molitione suspican-- Tom.VII. Id te,

133쪽

te , Urbem summo mane cum octingentis Equiti- .hus & tribus peditum millibus ingressi, ad Vati- Canum contenderunt, eorumque inopinato adventu territus Pontifex cum nonnullis Cardinalibus in arcem s. Angeli actutum se recepit. Hostes vero, Palatio Pontificio sacra omni prophanaque sippellectili direpto, in Basilicam quoque S. Petri aietarias manus injecerunt, eamque pariter diripuere cum opulentioribus suburbii domibus. Haec fuerunt praeludia Belli, quod licet, compositis 4nduciis, brevi aliquo temporis intervallo utcumque sopitum fuerit, paulo post tamen vehementius exarsit , ac multas Romae funestas clades intulit. adiuus quippe in Italliam cum valido exercitu a carolo V. Imperatore conjuratus Christianissimi Regis Francisci I. & Galliae, patriae suae, hostis Ca-.σolus Borbonius, Romam obsedit, sed in murorum expugnatione plumbeo globo minoris tormenti ictus occubuit, ejusque corpus a Caesarianis mulitibus Caietam asportatum sepulturae mandatum

est superbo hoc Epitaphio illius sepulchro appositor Aucto Imperio , Gallo victo, Superata Italia, Pontifice obsesso ,

α capta,

- carolus Eorbonius in Victoria Gesus, e . Hie jacet. Demortuo Carolo Eorbonio in Caesariani exercitus, qui magna ex parte, ut asserunt coaevi Scriptores , ex Lutheranis militibus conflatus erat, Imperium confestim successit Philibertus Princeps Arausicanus , qui Romam obsidione cinctam ce- lpit, ac ferro flammaque devastavit. Hanc Urbis l

134쪽

ECCLESIASTICA. II s

dIreptionem , quae accIdit anno MDxxvrI. Petrus Minianus libro xi I .Historia Veneta eleganter describit his verbis: Contigit miserabilis, foedaque manae urbis direptio, qualis olim nee d Gothis, nee dLongobardis, Vandalisve facta legitur. Hispani, Germanique milites in omne crudelitatis genus prolapsi multas urbis partes incendunt, Sacra , profanaque diripiunt, omniaque fuga, tumultu, terrore ac cadereplente nec Cardinales, Episicopi, caeterique viri religiosi impias depraedantium effugere manus . et Eder quoque sacrae ad unam omnes spoliata sunt, vasaquolibatoria, divinis rebus dicata, in praedam nefarie acta , ab altaribusque ablata aurea Cruces, pretiosa candelabra , Sacerdotalia indumenta , atque usque iussacrosancta Domini Corporis tabernacula rapaces manus injecta , omnesque tandem Ecusarum thesauros

barbarico fastu , immanique avaritia erudelis binis eapilavit atque in Religionis Christianae ludibriueti, Virgines sacras vel violavit, vel expoliatas in publicum nudo corpore traxit: teras quoque Matronas

eadem ignominia assecit et nullum praetered fuit genus hominum , nulla tota sema vel publica, vel privata domus, qua furentis, sacrilegique hostis manus evaserit. His adiungit Joannes Ocblaeus, Scriptor Germanus , dc coaetaneus , milites, Caesarianos Sectae Lutheranae , ex veteri Cappella Papa , in qua ejus Cantores quotidiὸ Missam , pias preces , O horas canere solebant, fecisse sabulum equorum, Cardinalium .eses , ac pileos in eorum opprobrium indusse, fictumque creasse Papam ex Landes nechio, qui dixerit in saetosuorum cardinalium ectu, in Consi torto , se donare Papatum Luthero: Quisvis militum id approbet, dexteram in altum tollat. Milites itaque levasse ma-hi 2 num

135쪽

num ae elamasse: Lutherus Papa, Lucterus Paphia . Interim , dum haec agerentur, & teterrimi esset captae Urbis Romae facies, Clemens GL Pontifex Maximus , in Molem Adriani , quae Arx S. Angeli nunc vocatur, sese recepit. Hanc Arcem Philibertus , Dux Arausicanus, perducta in circititu fossa,

disposuisque per loca praesidiis,circumvallavit, nequa subsidia vitae incluso Pontifici suppeditarentur,sicque fame,de penuria ad deditionem adigeretur,ad qua demum coactus sub durissimis conditionibus fuit, nec libertate donatus, nisi postquam

illas omnes implevisset. Hae autem fuerunt conditiones . Primo , ut Summus Pontifex quadraginta

aureorum millia numeraret. Secundo, ut praecipuas Ecclesiasticae Ditionis Arces , una cum Castro S. Angeli, ac Placentiam, Parmam, Mutinam Civitates , Imperatoris potestati, quandiuelli, hilum foret, retinendas permitteret. Tertio, ut Summus Pontifex cum tredecim Cardinalibus , quos secum habebat, donec pars pecuniae solutata fuisset , captivus detineretur, & obsides Exercitui pro reliqua pecunia darentur . Postremo, ut Columnenses Sacris, & Dignitatibus Pontificia sententia privati, restituerentur in integrum . His adimpletis conditionibus, Clemens GL Pontifex Maximus in libertatem assertus, pacem, & amicitiam, extinctis prioribus simultatibus, inivit cum carolo V. eique solemni ritu Imperii coronam imposuit Bononiae anno MDXXX. Alterum non minoris momenti negotium

clementis VIL Pontificatum turbavit, illudque originem habuit ex perditis Henrici VIII. Angliae Re sis in Annam Σοlenam amoribus , quibus, ut in

136쪽

superiori Colloquio jam observavimus, Incitatus ille Rex, & pr is Thomae missi Cardinalis, Archiepistopi Eboracensis, & Regni Cancellarii ,

consiliis impulsus , contractum olim matrimonium cum se filia Regum Catholicorum Ferdinandae, & Uabelia, de matertera Caroli V. Imperatoris, a Summo ' Pontifice irritum declarari rogavit . Huic injustae Regis petitioni annuere noluit VII. causamque ad se Romam evoca Vit, toto tamen triennio Sententiam ferre de industria procrastinavit, me Regem libidinis impotem una cum Regno pricipitem ageret, quamvis Carolus V. Imperator, ac Ferdinandus , Rex Catholicus,SunamumPontificem ad ferendam Sententiam acerrime compellerent . Sed esseaenis Regis libido, S adversus Ruthoritate Apostolicam contumacia Censuras a Pontifice extorserunt , postquam Thomas Cranmerus, Archiepiscopus Cantuariensis, matrimonium catharinae cum Henrino VII Angliae Rege irritum lata sententia pronunciasset , eaquet nixus Henricus Rex clandestinum cum Anna Bois na, quae jam gravida erat, conjugium contraxiGiet . Tunc Summus Pontifex Clemens να in secreto Consistorio die trigesima mensis Julii annaMDxxx III. Sententiam peremptoriam tulit, quae jectionem ac spoliationem Calbarinae Reginae a possessione juris conjugalis , & Regiae dignit

ris , & Matrimonium inter Henricum m. Angliae negem, & Annam Bolenam contractum nulla sanIusta attentata fuisse , & eta declaravit, prolemque susceptam vel suscipiendam , illegitimam uiue , & esse ; ipsamque citharinam Reginam ad

137쪽

ris conjugalis , & Regiae Dignitatis restituit Annam Bolenam a Regio thoro, & quasi possessione ejusdem Iuris, & Dignitatis elici ac amoveri

debere, prout ipse Pontifex restituit, & reponit, reiicit, & removet . Henricum Regem in majorem Excommunicationem, & alias Censuras de poenas, ob inobedientiam, & contemptum Mandatorum Sedis Apostolicae incurrisse declaravit , suspenso nihilominus ad mensem Censurarum eia fectu, ut rex ad ossicium redire, & Pontiliciae sententiae commodius obtemperare posset. Haec in Henricum VIII. Regem Pontificia Sententia legitur apud Sanderum libro I. De schismate Anglicano pag.76. Non Lesipuit tamen Henricus VIII. sed potius ea sententia exacerbatus in Summum Pontialicem furere coepit, &, sicut in superiori Coli quio ostendimus, funestum induxit schisma Λ

glicanum, quod etiamnum perdurat. Sunt nonnulli Scriptores, qui ex eventu facta metientes ,

dictitant, Clementem UIL nimia festinatione Se tentiam tulisse, suoque praepropem judicioricum Vm. Angliae Regem , totumque Regnum ita hanc schismatis voraginem submersisse. Sed ab hac calumnia praedictum Pontificem egregie vindicat Cardinalis Palavicinus libro III. Historis concilii Tridentini cap.xv. & nemo est, si a praejudiciis liber sit, qui hujus Pontificis Sententiam laequissimam fuisse ultro non fateatur, cum Henri

ci I. Angliae Regis indomita libido, despecta matrimonii religio, publicum propudiosae vitae scandalum , & abjecta Supremo Ecclesiae Capiti , Summo Pontifici, Christi in terris Vicario, debis in rcvorentia poena Mathematis jure optimo Ple -C. M

138쪽

cti deberent. Consulto hic praetermitto res, quaΕ praeclare gessit Clemens VII. ad profligandam gliscentem Lutheranorum haeresim, quia de his commodius agemus in proximo Colloquio, ubi varias referemus Haereses, quae Saeculo xv I. eruperunt, magnumque ei dedecus asperserunt. Obiit Summus ille Pontifex Romae die xxv I. Septembris anni MDxxxIv. annos natus quinquaginta sex. Deiparae Virgini devotiisimus fuit, piumque Rosarii Sodalitium in eius honorem institutum non sol una Auctoritate Apostolica commendavit, verum aetiam Indulgentias Sodalibus Rosarium recitantibus a Summis Pontificibus Sixto IV. & Leone X. concessas ampliavit . Nonnullas Congregationes recens institutas, videlicet Congregationem Clericorum Regularium , qui Theatini vocantur,

Congregationem FF. Minorum strictioris Observantiae , & Congregationem Clericorum Regularium S.Pauli Decollati in Dioecesi Mediolanensi, approbavit idem Pontifex . Sed de istarum, Maliarum eiusmodi Congregationum, & Regularium ordinum Institutionibus, Conditoribus, ac Pontificiis approbationibus disserendi se se opportuitior dabit occasio in Colloquio sexto, in quo ea, quae ad Monasticam, seu Regularem Saeculi xvi. spectant Disciplinam, uberius expone

mus .

D. Fuitne consimilibus turbis perinde agitatus Pontificatus Successoris clementis VII. sv- Premi totius Ecclesiae Pastoris ἐPost solemnes Exequias , ut moris est, mortuo clemoti persolutas , Alexander M'. ης 4 , Cardinalis di Episcopus Ostiensi , concQr

139쪽

dibus Cardinalium suffragiis , Pontifex Romanus

die decima tertia mensis Octobris anni MDxxx Iv. electus est, dictusque Paulus III. Quem fuisse Ponticem multis insignibus virtutibus clarum , i humanitate , affabilitate, clementia, comitate, pruindentia , diuturno rerum usu comparata, caeterisque aliis virtutibus praedirem, & litteris apprime excultum, testatur Onuphrius Panuinus in hujus. Summi Pontificis Vita. Ecclesiam , sedente Paulo III. Pontifice Maximo, gravillimis turbis exagitavit Henricus VIII. Angliae Rex, in sceleribus, Schismate, Sedis Apostolicae, & Ecclesiae Romanae contemptu, & in Catholicorum saevissima persectitione obduratus . Et primo quidem, ut in Romanum Pontificeta virus suum expectoraret immpius ille Rex, iussit teste Sandero Scriptore AnglO, libro i. de schismate Anglicano ut omnis potestas , ae jurisdictio in Anglos , Hibernos Pontificimano in perpetuum adimeretur , reusque perduellionis fieret ,si quis deincops quidquam honoris, aut auctoritatis Sedi Apostolica deferret: Anglicana veris Ecclesiae summum in terris caput ut solus Rex haberetur , cujus solius esset auLibritate plenissma errores, Haereses, abusus omnes emendare , oe illi propteredomnium Sacerdotioru integri proventus primi cujusq; anni,quo quis beneficium aliquod sortitus esset ,solverentur;illi omnium Ecclesiasticarum Dignitatis Deci redderentur ; quin immo , ipsum Papa vocabulum

consecutus, edici curavis, ut de caetero nullus Pontificum Remanorum vocaretur Papa, sed tantum Episcopus D Uraniis praterea, precibusque , qu rum privatim, tum publicὸ in omni&us Oratoriis, E :

clesiit, ψη eriti, alisque ita lacia recitabotur; loco

140쪽

loco petitionis illius , quae pro Domno Apostolico dctriui fidelibus per universum Orbem fieri solet un-

. ricus hae impia verba apponi, imprimique praecepit: Ab Episcopi umani tyrannide , detestandis

enormitatibus libera nos Domine . In omnes Cath licos , qui eum , tanquam Supremum Status Ecclesiastici caput agnoscere detrectabant,crudeliter saeviit Henricas Rex,eosque morte affecit,praecipud Ascherum Roffensem Episcopum, a Paulo I n- 'tifice Maximo purpura donatum , d Trimam Morum Angliae Regni Cancellarium , qui ambo pro de sensione Primatus Romani Pontificis constanter mortem oppetentes Martyrii palmam adepti sunto Hanc immanem in Catholicos persecutionem novo sacrilegio cumulavit Henricus VIII. Angliae Rex, dum S. Thomam , olim Cantuariensem Archiepiscopum,tanquam in perduellem Sententiam dicere , ejus memoriam penitus damnare, Ossa igni, cineres fluvio,Templi ornamenta fisco Regio addicere ausus est. Sic furentem Henricum VULcompescere volens III. Pontifex Maximus , Sententiam in ipsum tulit,duoque Diplomata pro mulgavit, unum tertio Kal. Septembris anni

MDxxxv. alterum die xxv. Decembris anni

MDxxxv III. in quibus in perduellem , & haereticum Regem non solum Censuris Ecclesiasticis ans maduertit, sed etiam declarat, subditos a juram mento fidelitatis , & omni erga Regem subjectione esse omiano absolutos, eisque sub poena Excommunicationis praecipit, ut ab ejusdem Henrici Regis, suorumque incialium , Deseum , σ Magi-

Bratuum quorumcumque obedientia penitus recedant,

'ec illo; insuperlares recognoscant . Extant haec duo

SEARCH

MENU NAVIGATION