Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

141쪽

Puuli III. Diplomata Tomo H. Bullarii Romani, de quibus legendus est a citatus Sanderus lib. I. De schismate Anglicano. Verum , quod magis dO- .lendum est , dum Rex Henricus P III. Catholicam Religionem in Anglia , ct Scotia abolere pro viribus iatagebat, Lutberus in Germania , Caisinus in Gallia, Zuinglius in Helvetia , aliique nefarii Haeretici, ut in proximo Colloquio commonstrabimus, in Lituania , Suecia, Dania, & Prussa suos errores impune disteminabant. Ad tot pro-sigandas Haereses , & domandam Haereticorum pertinaciam , Concilium Generale Tridentinum, de quo in quarto colloquio late disseremus , cou- vocavit Paulus III. Pontifex Maximus , illudque

caeptum est die x III. Decembris anni MDxLv. continuatum sub Iulio III. , de absolutum sub Pio In die Iv. Decembris anui MDLxI I I. Undecim hujus Concilii Tridentini Sestiones sub Paulo III. celebratae sunt, octo videlicet Tridenti, & tres Bononiae, quo translatum est istud Concilium authoritate Pontificia Legatis demandata anno MDxLvII. Ob contagiosunt morbum , qui Tridenti grassabatur, sed orta inter Patres ob eam translationem dita . sensione,Concilium a Paulo III. suspensunt est anno MDxLIx. Ad promovendam hujus Concilii Tridentini celebrationem Paulus III. praecipuas cu-tas adhibuit in Christianis Principibus conciliandis , sed potissimum Carolo V. Imperatore, Rege Christianissimo Francisco I. quos in concordiam ut facilius revocare posIet, Niciam ipsemet Pontifex ad Colloquium venit cum utroque Principe anno MDxxxv III. inductasque inter eosio decem annos firmavit. Edictum, quod in Co

142쪽

ventu Spirensi Carolus V. Imperator anno MDxL I v.

promulgaverat , tanquam Religioni Catholicae periculosum , & Sedi Apostolicae indecorum, reprobavit Paulus III. ut videre est in litteris, qlias ad eumdem Imperatorem scripsit, & quae extant apud Cardinalem Palavicinum libro v. Historia concilii Tridentini cap.6. Improbavit etiam idem Summus Pontifex libellum ab eodem Imperatore in Comitiis Augustanis anno MDxLVIII. promulgatum , quem Interim nuncuparunt, quod praescriberet quidquid interim usque ad futuri Concilii Generalis Decreta credendum esset. Hunc,

inquam , Libellum inui praecipua capita, quae per

recentes controversias agitabantur , viginti seu

articulis digesta complectebatur improbavit

Paulus III. Pontifex Maximus,lum quia Carolus V.

Imperator in hoc publicando libello quamdam in causa Fidei auctoritatem sibi arrogasse videbatur; tum quia etiam idem Imperator in praedicto lihello contra sancitam in Ecclesia de servando Coelibatu legem concedebat Sacerdotibus, ut in conjugio , quod contraxerant , persisterent ι &Laicis, qui communioni sub utraque specie affueverant, permittebat, ut hunc communicandi ri-rum retinerent, & super utroque capite iuturi

Concilii sententiam expectarent. Hunc itaque infaustum Caroli V. libellum a Summo Pontifice proscriptum repudiaruηt Catholici, quin & ipsimet Haeretici eum approbare renuerunt, sed illum pauci dumtaxat Lutherani susceperunt, qui ideo Interimisa fuerunt appellati, ut videre est apin Hosium Cardinalem in libro De Haeresibus hujus remporis. Ad depraratos Clericorum mores cor

143쪽

rigendos, & ad restaurandam collapsam Ecclesiae Disciplinam Paulus III. instituit Caelum fravissimorum , & doctissimorum quatuor Cardinalium, S quinque Praesulum, quibus adjunxit Gregorium Cortesium Abbatem S. Georgii Venetiarum , Ordianis Benedictini, & Thomam Badiam Magistrum is Sacri Palatii, ordinis FF. Praedicatorum , qui ut vehementi Summi Pontificis desiderio facerene satis, Libellum confecerunt, quo praecipua rem mationis capita ad tollendos serpentes abusus, ad rectam univeris Ecclesiae disciplinam . & oeconomiam , ipsiusmetque Pontificis, Episcoporum officium pertinentia, summo candore, & pari diligentia comprehenderunt, illumque Romano Pontifici obtulerunt anno MDxxxv III. Haec resorm tionis Capitula, seu selectorum Cardinalium , MPraelatorum ad Paulum III. Monita, fuerunt An- tuerpit edita Mano Moxxx Ix. Parisiis anno MDCxII. eaque integra Petrus Crabbe, ordinis Minorum , in sua Conciliorum Editione praeposuit Synodo, Tridentinae , velut ejus exordium . Dum haec, alia utilissima pro emendatione morum , & resarcienda Ecelesiae Disciplina animo pervolueret Paulus III. Pontifex Maximus, obiit quarto Idus Novembris anni MDxLIx. aetatis suae octogesimo primo, Pontificatus decimo quinto . Testatut

tificem , multis aliunde virtutibus clarum, do mesticae amplificandae atque evehendet fbrtunae supra modum studiosum fuisse, eumque, paulo an tequam moreretur , proximorum suorum , quOS plus aequo dilexerat, ingratitudinem incusasse, ac

iubinde. illud Davidicum ingeminasse: mei non

fuissent

144쪽

Dssent dominati, tunc immaculatus essem, emundarer a delicto maximo. Observat idem Spondanus nullam prorsus fidem adhibendam esse calumniis quas, ad obterendam P-ι III. Pontificis Maximi famam, haeretici dc apostatae Ocbinus, Grip νιus, Baleus , Sisidanus, aliique ejusmodi impuri& perversi homines de industria confinxerunt. inter laudes, quibus .jam aliquos Saeculi xv I. Romanos Pontifices exornasti, haec

una instar omnium mihi esse videtur, quod vide, licet profligandis Haeresibus, quibus istud Saecuculum exundabat, ac sanciendae Disciplinae Ecclesiasticae infatigabili aelo incubuerint. Hanc , inquam, laudem non imminuet tempus, non deteret oblivio, & licet totus collabatur orbis ac pereat, vivet illa tamen, aeternumque stahit. Sola pietas Romanis Pontificibus hanc mentem iniecit,

ut rem tantam, tamque. Ecclesiae salutarem ma

gnis aggrederentur animis, administrandae modum praescripsit sapientia , perficiendae felicitas praefuit. Nihil hoc opere, sit causam intueamur excelsius; si progressum & ordinem, nihil ad sapientiae leges accommo tius ; si exitum, nihil propius miracu lo fingi , excogitari potest. Verbo dicam, Romanis Pontificibus Saeculi deci-im sexti debemus, quod , pulsis Haereticorum erroribus, sancita sit Religionis avitae maiestas legum auctoritas asserta, Ecclesiasticae Disciplinae restitutus splendor, di veritas , discussa omni caligine, per se jam luceat, & gloriose triumphet. dea perge aliorum Romanorum Pontificum res Praeclare gestas continua serie describerρ, .d inder conster, illoβ plexato , doctrina, R indefesso lyborc

145쪽

bore de Haeresibus Saeculi xv I. triumphos egi

M. Post obitum Pauli III. tribus sere mensibus vacavit Sedes Apostolica. Multi Cardinalesse se propensos exhibuerunt ad eligendum in Romanum Pontificem seginaldum Polum , Cardinalem, natione Anglum , in quo nobilitas sanguinis regii, & insignis morum gravitas juxta & probitas cum doctrina eximia conjunctae erant, quique Pontificiis Legationibus praeclare functus fuit in Gallis, in Belgio , & in Anglia , ubi, Mario regnante, Catholicam Religionem restituit. At 'ginaldo Pola tam sublimem dignitatem pertimescente potius quam appetente, ac serio monente Cardinales, ut Omnia sua consilia ad Dei tantummodo honorem, & Ecclesiae utilitatem referis rent , contigit, ut praeter omnium expectationem ad Summum Pontificatum consentientibus suifragiis electus sit sexto Idus Februarii anni mill elimiquingentesimi quinquagesimi yoannes Maria De 'Monte Cardinalis , Episcopus Praenestinus, qui Julii III. nomen sibi adscivit, cum hac Sententia rVias tuas Domine demonstra mihi. Eo sedente Romano Pontifice, tria memoratu digna contigerunt, . quae hic ordine referemus . Ia primis, Concilium , quod sub Paulo III. in Tridentina Civitate

anno MDxLv. cceptum fuerat, & ab eodem Pontifice Bononiam anno MDx-II. translatum, ac tandem anno MDxLIx. Ob exortas inter Patres. super hac translatione distensiones suspensum erat , 'ulius III. Pontifex Maximus Diploma de Concilio in Civitate Tridentina resumendo promulgavit Kalendis Decembris anni MDL. scripssique ad

omnes

146쪽

ECCLESIASTICA. I 27

omnes Reges ac Principes Christianos, ut iustis ac piis ipsius hac in re votis annuerent; monuit insuper omnes Praelatos, aliosque , qui de iure, vel consuetudine, vel privilegio, Concilio Generali interesse debent, ut ad Concilium in Civitate , Tridentina proximis futuris Kalendis mensis Maii

anni sequentis , seu MDLI- resumendum, &prosequendum,legitimo cessante impedimento, accede- .rent. Hoc pacto Concilium in Civitate Tridentina continuatum est , ac sex sub Julio III. Sessiones fuerunt celebratae. At propter Parmense bellum inter Imperatorem Carolum V. & Regem Christianissimum Henricum Secundum , cuIus in fidem.&clientelam se contulerat-Farnesius Dux Parmensis a Caesare bello petitus , coactus estJώ- ttius M. Pontifex Maximus in tanto belli apparatudi armorum strepitu celebrationem Concilii Tridentini suspendere in Coetu Purpuratorum Patrum die xv. Aprilis anni MDO I. sicut fusius ostende- naus in quarto Colloquio, ubi agemus de Conciliis , quae Saeculo X v I. habita sunt. Altera res memorabilis, quae sub Pontificatu III. contigit, in hoc consistit, quod dum Lutherani, & Calvisaistae coeco furore abrepti Ecclesiam Romanam impeterent , de Romani Pontificis Primatum aperta fronte oppugnarent, Di vinae. Providentiae dispositione factum est . ut Syri, qui Nestoriano Schiiamati diutius adhaeserant, ad Ecclesae Romanae fidem & unitatem reversi sint, miserintque adlium III. Legatos,qui eorum nomine obedientiam Ipsi exhiberent, est Romani Pontificis Primatum

colerent, palamque profiterentur. Inter hos Legatos, qui a Syris Romam missi sunt, praecipuus

147쪽

erat Simis Sulalias, totius orientis trans Euphra teiu usque ad Indos Patriarcha electus,qui, oblata Relatione historica Ecclesiς ac Religionis illarum regionum, Fidei professionem in Palatio Apostolico magna celebritate emisit die xx. mensis Februarii anni MDLIII. eumque Iulius IIL Pontifex Maximus doctrina ac morum probitate praesta tem , & Catholica fide probatum , Episcopumis consecrari jussit , & Patriarchali pallio suis mani-hus in Consistorio ornavit, ac demum variis muneribus donatum remisit in patriam, adjunctis ei aliis nonnullis Religiosis Viris, linguae Syriacae, Mrituum Ecclesiae Romanae peritis, qui Catholicam - Religionem in his nationibus propagare possent. Extant litterae ad Julium III. Pontificem Maximum ab iis Orientalibus per Sula am scriptae, quas .-dreas Masius ex Syriaco Latinas fecit, in quibus

primo rogant Pontificem, ut praedictuma Sulaom, quem Patriarcham elegerant, confirmare ac consecrare velit, & una cum ipso in patriam regresturo mittat Viros idoneos, a quibus de Fidei rebus edoceri queant . Secundo, apertu docent , sincerisque animis profitentur Prim

tum Romani Pontificis his verbis r Tu sedes in sede alta ,-sublimi Principis Apostolorum , tenentis claves vini Coclesiis, cui ore suo salutari Dominus noster dixit: Quidquid ligaveris la terra , eris ligatum ,-in Caelo , . quidquid solveris in terra, eris solutum o in Caelo, O super eum fundavit Ecclesiam

suam, adVersus quam Porta Inferi non vialebunt in generatione generationum Tu es caput omnium Patrum , si ut erat Petrus Caput omnium Discipulorum . eui ut est data Sedes alta, O sublimis in rerra,

148쪽

sie bis villimis temporibus alta, est excelsa est Sedes tua, ipsa Roma magna, O celeberrima . Plura d hac Syrorum Legatione, eorumque cum Ecclesia Romana unione lege sis apud Onuphrium Panuinum, qui rem plenius narrat in Vita Iulii III. Po

tificis Maximi. Denique, sub Pontificatu Iulii III sublatiim est Schisma Anglicanum, Regnante Maria, Regis Angliae Henrici VIII. & citharine filia , quae ut damna a suo patre Ecclesiae Catholicae illata resarciret,evocavit in Angliam Cardinalem ginaldum Polum, Summi Pontificis ulti III. Legatum , qui Anglos declarantes, poenitere se scissurae& ab Ecclesia Romana defectionis, atque ab eo veniam & in gremium Ecclesiae restitutionem postulantes, absolvit solemni ritu a Schismate , eosque Ecclesiae Romanae, auctoritate sibi a Summo

Pontifice concessa, reconciliavit pridie Kalendas mensis Decembris anni MDLIv.Curavit etiam pos

haec idem Cardinalis, Sedis Apostolicae Legatus, ac diligentissime invigilavit, ut hortatu nibus,Synodis, aliisque modis Catholica Religio in Anglia

initauraretur, redirent pii viri exules , pellerenturque e contra depravatae de haereticae doctrinae sectatores, frequentarentur Academiae,Cleri restitueretur disciplina , populi reformarentur mores.& antiqua Instituta, piaeque consuetudines postlis minio revocarentur. Hanc Regni Angliae mutationem , quae certe fuit Dextera Excelsi, statiin ac

Iulius III. accepisset a Legatis Romam missis, qui Regum & ordinum Λngliae nomine obedientiam 'Seui Apostolicae, eique praestiterunt, in summam laetitiam effusus Summus Pontifex, supplicationes publicas non in Urbe tantum, sed per Italiam . I uni-

149쪽

universam , gratiis Deo agendis, decrevit, &dulgentiaui ad modum Jubilaei per Christianum, orbem gratiarunt actionem publicavit. Inter rotum V. Imperatoxem, & Christianissimulti Regem Henricum Iti quorum irae ac simultates in dies exasperari videbantur, pacis conciliandae percupindus fuit 'ulius M. probe sciens , per horum Prinficipum discordias nova quotidie incrementa Tue icas, de Haereticos suscipere, quos mstea coercere, atque in ordinem redigere facile non effet, Legatos itaque ad illos misiit, eisque etiam per litteras significavit, seipsum ad pacem componendam tu hentissimo animo accessurum, ubi primum ambo Principes in eam propenderent . Reipublicae Chri stianae Leges utilissimas edidit & inter

auias, contra Blasphemos &Hebraeos Edicta seve- verissima promulgavit, . Incredibilem in subditos mansuetudinem & clementiam exercuit, & a cure ditate agnatos suos ultra modum locupletandi alienus fuit . Ubiit optimus ille Pontifex decimo Kalendas Aprilis anni MDLv. . aetatis suae anno texa gesimo septimo, mense sexto, P ὶtificatus anno

quinto , die quadragς simo quarto, & sepultus es

iii Basilica S. Petri . - . . Doleo certe ex animo , quod tam cito

ullus III. fuerit e vivis sublatus,cujus Pontificatus ad promovendum Catholicae Religionis incremetis itum diuturnior esse dubuisset . . V ' . .

M. Multo brevior fuit Pontificat' Iulia II

successoris . videlicet Marcelli α qui die vigesia o secundo Pontificatus sui extinctus est incredibili omnium bonorum dolore , quibus aureum SVu

lum iub hoc Pontifice videndi spes astulserat . Hic

150쪽

ECCLESIASTICA. I 3I

Tulit III. in Sede S. Petri successir, dictus antra

Pontificatuna Marcellus Cervinus Politianusmit, honestis parentibus natus , tantaque mode stia, continentia, probisque moribus ab ipsa adolescentia condecoratus, ut si quid non serio , sed per socum inter amicos paulo liberius ageretur, aut diceretur, ad Marcelli adventum Omnes illico Conticescerent. Eminebant in eo, ac certatim de . palma contendere videbantur ingenii maturitas, prudentia usu rerum consultissima, insignis pietas doctrina eximia, caeteraeque virtutes , quae ipsum ad supremum totius Ecclesiae Principatum evexerunt . Fuit Marcellus Cervinus Cardinalis Presbyter Tituli S. Crucis in Hierusalem creatus a Pau- Io III. Pontifice Maximo, missus ad Carolum V. Imperatorem , & Francisium L Christianissimum Regem pro gravissimis Ecclesiae & Reipublicae negotiis Nuncius Apostolicus, & in Concilio Generali Tridentino Legatus & Praeses, ac tandem post obitum Iulii III. Pontifex Romanus concordibus Cardinalium sussetagiis die nona Aprilis anni MDLv. electus, proprium suum nomen Marcelli retinuit, voluitque appellari Marcellus R. ut inde omnibus testatum faceret, se per hanc supremam dignitatem immutatum non iri . Et sane res cae'

teroqui disiunctissimas arctissimo vinculo in se sociavit sanctissimus ille Pontifex, sublimem dico

dignitatem cum modestia, exquisitam prudentiam cum candore, doctrinae studium cum maximis occupationibus , & miram benignitatem cum integerrima aequitate , ita ut, licet. nihil momenti haberet apud ipsum gratia , nihil tamen diceret aut faceret nisi gratissimum. Morum reformatio. I a neci

SEARCH

MENU NAVIGATION