장음표시 사용
171쪽
quam Regina Ellaabetha , nulla juris gentium , nullaque fidei publicae habita ratione, in carcerem
c jecerat, eamque postea, innocentem lice t, Oppressit, ac ultimo affecit supplicio, verita ne sMaria, Scottae Regina,Catholicorum ope Regnum recuperaret, haereticosque reprimeret. Praeter
initto , ne longior sim, Germaniam , Prusitam, Poloniam , aliasque Orbis Christiani regiones , in quibus nihil non egit Sanctissimus Pontifex
Pius V. ut rectar Fidei securitati prospiceret,ac penitus disturbaret consilia, molitionesque Haereticorum , qui Catholicis negotium facessebant, atque Ecclesiae Romanae exitium parabant. At silentio praetermittere haud possum immortale, Momnium gentium, omniumque saeculorum praedicatione celebrandum beneficium, quo universam Rempublicam Christianam affecit Pius V. re & n mine sanctissimus Pontifex. Nomini Christiano extremam perniciem tum temporis minabantur Turcae, qui suopte ingenio feroces , & tum maxime propter recentes victorias spe atque animis inflati, tantos sibi spiritus , tantam arrogantiam sumpserant, ut Classem Christianorum a se unico satu exsufflatum iri, ea vero semel disjecta, quasi
janua quadam estracta ac revuls omnes sibi Christianorum portus,omnem oram maritimam aper tam fore arbitrarentur. Ad hanc formidandam Turcarum potentiam conterendam, Cardinalem Alexandrinum, nepotem suum, Summus Pontifex
Legatum misit in Hispaniam, in Lusitaniam , in Galliam , ut nihil intentatum relinqueret , quod ad Christi gloriam & Christianorum salutem per tineret. Tandem, inita cum Philippa H. Hispani
172쪽
rum Rege, & cum Venetis belli contra rureas gerendi societate,Pontificiae Classi Marcum Antonium Columnam, omni praeconio majorem, . praesecit Pius V.Christianorum Classis Turcicam longe potentiorem ad Echinadas Nonis Octob.an.MDLXXI.
Obviam habuit, & commisib praelio, sine magna Christianorum clade, hostium caesa quadraginta millia,decem & eo amplius millia capta, centum nonaginta quinque illorum Triremes , aliaquiis Complura navigiorum genera in Christianorum potestatem redacta ; plus quindecim Christianorum captivorum millia d barbarica servitute ere pia; Verbo dicam, nulla post hominum memo parta victoria est, in qua & admirabilis divini numinis potentia clarius ostenderit, & virorum fortium virtus magis praemiserit. Hanc viactoriam pepererunt lachrymae, sacrificia, eleemmosynae, preces ac jejunia Pii V. Pontificis Maximi , qui, ut alter Moyses, manus in Coelunias tollebat,dum Mareus Antonius columna , qui Classi Pontificiae summo imperio praeerat, velut altervosue, profligabat Amalecitas. At, proh dolor rdum laetitia maxime gestit, dum omnes Deo VO . nuncupant, & Sanctissimo Pontifici diuturna vitam apprecantur, tam justae omnium gratui tioni intercessit lethalis morbus Pii V. qui vitam sanctissimὰ actam , non mimis sancto fine conclu st. Per quadraginta totos dies tantam vim dol M. Perpessus est, quanta maxima in hominem cmere potest, nunquam tamen ullam vocem, qu vim doloris exprimeret, emisit, sed illud, in orσfrequentissimὰ habuiti Domine , adde ad dolorem sed aude ad patientiam. septem praecipua
173쪽
Urbis Basilicas invisere voluit, dc quamquam viribus corporis gravitate ac diuturnitate morbi disjectis, magnam itineris partem pedibus confecit , aperte profitens,velle se eorum reliquias postremum videre, quos se non multo post visurum esse speraret in Coelo. Obiit Pius V. Pontifex M vimus Kalendis Maji anni MDLxxI1. eumque in vita & post mortem miraculis clarum ci
mens x. anno MDCLXXII. Beatis accensuit, &clemens XL quem diu Ecclesiae suae sospitem &incolumem servet , Sanctorum Fastis adscripsit x1. Falendas Iunii anni MDCCx II. Corpus S.Pia nquod humili Sepulchro in s. Andreae Sacello primum conditum fuerat, postea Sixtus M anno MDLxxxv I II. transtulit in magnificentissimum Sepulchrum, quod ei in Basilica S.Mariae Majoris exincitaverat . I andem Reverendisi. Pater Antoninus cloche, totius ordinis Praedicatorum Magister Generalis, anno MDCxCvI I I. facultatem impetravit,
Corpus Sancti Pii V. d loco subterraneo, in quo jacebat, eruendi, illudque reponendi in Arca ,
quam e nitido marmore Ornatam, elaborandam a curavit, ubi nunc visitur, publicae piorum ven
rationi in eadem Basilica S. Maria Majoris expositum, & frequentissimo concursu illius patrocinium implorantium in dies magis cultum. Si praeter haec pauca , & carptim a me narrata , plura de Vita, Sanctitate , Gestis & miraculis S. Pii V. Pontificis Maximi scire percupias, consule Gabutium , ε Beovium , qui suse de S. Pi. U. latine; Meilutum, qui Gallice; Fuenmajorem, qui Hispanice; catenam, α Paulum Alexandrum mphaum , qui Italice San-Pii V. vitam conscripseruat .
174쪽
D. Certe tot virtutum praesidis & ornamentis initructus Sanctissinius Pontifex Pius V. rerumque,quas in Pontificatu ad Reipublicae Christianae salutem, ad Fidei Catholicae propagati nem, suique nominis gloriam immortalem praecla re gessit , magnitudine clarus , satis suo exemplo ostendit , non adeo difficilem esse sanctitatis cum majestate conjunctionem, quae in aliis Principibus laudabilis , in Pontifice vero necessaria omnino videtur. Quare non dubito, quin in locum Samcti Pii V. cujus mors gravem Ecclesiae intulit jacturam, & omnes bonos summo maerore affecit, Cardinales alium sussecerint Pontificem, his virtutibus exornatum , quae serendo oneri parem, Misto honoris amplissimi fastigio dignissimum res
diderint a M. Concordibus quinquaginta duorum Cardinalium suffragiis rii. Idus Maji an.MDL II. Sancto Pιo V. datus est succetar Hugo Boncompagnus, patria Bononiensis, Tituli Sancti Sixti Presbyter Cardinalis,qui Gregorius XIII. fuit in Pontificatu nuncupatus. Haec subita & concors totius Cardinalium Collegii in hac electione consensio non sine singulari divinae providentiae afflatu , decerta atque explorata electi Pontificis opiniono virtutum contingere potuitari sane multis ac priciaris virtutibus emicuit Gregorius XIII. Pontifex Maximus , quas inter potissimum eminebant prudentia , quam nihil inflectere; fides & con-Ρntia in promissis , quam nulla temporum asperitas labefactare poterat; in colendo De pietas sine simulatione, in regendis hominibus
severitas sine sipermo; in administrandis ne- gotiis
175쪽
gotiis & sne festinatione diligentia, & sine tarditate gravitas; denique in propaganda fide &exterminandis Ecclesiae hostibus sine ulla intermissione vigilantia. Ab ipso siti Pontificatus exoriadio aelum, quo, ad tuendam di in variis Orbis regionibus promovendam Catholicam Rhligionem flagrabat,prodidit. Ejus adhortationibus, missisque ad Christianos Principes Legationibus , ingens fuit parata Christianorum Classis contra Turcas , quae tamen, discordia & cunctatione Ducum , Christianae rei adversus Infideles promovendae inutilis fuit, ac re insecta discessere foederati . Misit etiam idem Summus Pontifex ad Magnum Ducem Moscovitarum Ioannem Basilii, ad Japonios, ad Armenos, ad Jacobitas, ad Indos, ad Maronitas , & ad alias nationes , religiosos villos , qui doctrina & pietate praestantes, Catholicam Religionem in his regionibus mirifice propagarunt. Verum, ut candide fatear, Gregorii XIILin conservanda Catholica Religione gelus nullibi magis quam in Galliis resplenduit . At enim , sedente eo Pontifice , Galliarum Regnum, quod au- tehac non a suis tantum , sed ab aliorum quoque finibus haereticos, aliosque hostes nominis christiani tam saepe , tantaque cum laude depulerat
quod Europam, Asiam, & Africam gestis pro Christi fide bellis nobilitaverat, quod violatam ab aliis Sedis Apostolicae dignitatem tam saepe restituerat, tam firmis praesidiis sepserat, tam multis Urnamentis affecerat: hoc , inquam , florentissimum Galliarum Regnum, sedente Romano Pon-cifice Gregorio XIIL miserum in modum laceraba-.tur ab Haereticis Calvinistis, Sςdis Apostolicae.
176쪽
insensissimis hostibus, qui, divini numinis metu jam pridem projeeio,Legum autem Sc judiciorum
auctoritate contempta ac conculcata, strages , calamitates, vastitatem , ac crudelissimorum facinorum exempla in Galliarum Regnum intulerunt . Horret ac refugit auimuS ea memorare ,
quae per illas pestes ac furias ab humani generis hoste immissas contigerunt. Vidisses prophanatae versa, incensa auguitissima Templa; Sacerdotum
Αras caede maculatas; abstractas ex Sedibus suis Virgines Deo Sacras, dircptas urbes , excarnificatos homines , campo. manantes sanguine , fluviorum cursus humanis corporibus impeditos, plena omnia licentiae, plena rapinarum, plena scelerum, plena hostium & ext*rnorum & domesticorum.Hqc,aliaque id genus gravissima mala non sine lacrymis adspiciens Ponti sex Optimus, Henricum M Galliae Regem adversus Haereticos Calvinistas pccunia & copiis adjuvit, atqae, praeter subsidium decies centenum millium Librarum Turonensium, quas ex fructibus Ecclesiarum istius Regni exigi permisit, ad subveniendum intuper Regis & Regni necessitatibus , potestatem fecit Cardinalibus & Episcopis ejusdem Regni alienandi bona immobilia Ecclesiarum , ex
quibus alia decies centena millia librarum Turoinnensium redigerentur,uenrico III. Regi persolvenda.Hoc Gregorii XIII. subsidium,ejusque in conservanda Religione Catholica singulare studium rebus in Galliae Regno afflictis maximam levationem attulerum . . Catholica Religio multis in locis a quibus exulabat , restituta . Bona sua , & exercendorum munerum suorum facultas Ecclesiae Ministris
177쪽
nistris reddita; multorum animi, qui nutabant. confirmati de adhibita remedia multis malis , quae seperiorum temporum calamitate importata erant. Praeter haec, quae tuendae ac propagandae Catholicae Religionis studio incensus Gregorius XIII. variis in regionibus gessit, alia pauca memorabo . Fratricellorum, qui Illuminati dicebantur, Sectam repullulantem extinxit. Francisium Toletum, Societatis Iesu Virum doctissimum, misit Lovanium , ut induceret Michaelem Bajam, Facultatis Lovaniensis Doctorem , ad retractandas xxx Ix. propositiones a se, & a suo Decessore Sa cto Pio U. damnatas , quod Franciscus Toletus exanimi sententia confecit. Cophtos ad Romanam Ecclesiam colendam adduxit Gregorius XUL Neophytis, Graecis, Maronitis , Germanis, Anglis Romae Collesia erexit . Romanum Collegium is Societatis Jesu fundavit , annuis censibus munificentissime dolavit, ingentibus in Beneficiis ac Privilegiis auxit. Praetermitto varia ornamenta, quibus Summus ille Pontifex Romam novis sol
tibus , Basilicis, horreis, pontibus, palatiis, viis, Porticibus amplificavit, decoravit. Nihil dicam de Emendatione Kalendarii jussu ejusdem Romani Pontificis facta, quia de illa sat superque diuerui in Apparatu Chronologico, quem adjeci ad calce libri, quem publica luce donavi, De Musteriis Annis christi . De Religiosis Ordinibus, quos ap- , probavit Gregorius XIII. R de Privilegiis, quae ei Concessit,commodius agemus in sexto Colloquio, ubi de Monastica S culi decimi sexti Disciplina sermonem habituri nimus. Omnes itaque Grego- .rii XIII. Pontificis Maximi virtutes coronabo hoc
178쪽
Elogio, quo eum prosequitur Ciaconii in Vitis
Pontificum Continuator: Erat Gregorius in auis diendis negotiis patiens , in transigendis solera, eloquio gravis , responsis opportunus, natura benignus or misericors, vitisu ac potu temperatissimus et in P peres vero oe doctos beneficus-mirum in modum liberalis. Hujus in Viros doctos beneficentiae egregium argumentum dedit Summus ille Pontifex. um Imperatorem, & Galliarum Regem monuit, ut ad vacantia Ditionum suarum Beneficia digniores promoverent, jussitque Metropolitanis , ut Catalogum virorum moribus , litteris, & pru' dentia illustrium, quos quisque in finibus haberet, ad se mitterent, ne iudignis Ecclesiarum regimen committeret. Nec mirum sane, quod in viros eruditos adeo propensus esset Summus iste Pont, fex, cum ipsemet sic litteris esset addictus, ut earum studia, si quando per negotia licebat, numquam intermitteret, dicere solitus r Nullum magis decere plura scire, quam Pontificem Rimanum . Obiit Gregorius XIII. die x. Aprilis anni MDL xxv.
aetatis Lxxx Iv. Pontificatus xII.eique marmoream
Statuam in Capitolio erexit gratat Omana civitas,. multis ab eo cumulata beneticiis . D. Dum Saeculi decimi sexti Romanorum Pontificum res praeclare gestas mecum tacitus. Perpendo, facile intelligo, illos omnibus his praefulliue dotibus,quibus Sanctus Antoninu , quem nuperrime ιegebam, Romanum Pontificem prae ditum esse debere allerit in Orati'ne,quam habuit ad Callixtum II. Pontificem Maxinaum , quamquo inseruit Chronico suo Tit.xxI I. Cap.xv I. ubi RO imani Pontilicis dotes exprimit his verbis : Decet, talem
179쪽
talem ae tantum Pontificem pro hominibus assumptum in his, quae ad Deum sunt, normam fore justitia, Sanctimoniae speculum, pictatis exemplum , veritatis assertorem,defensoremFidei, Doctorem gentium,Ducem christianorum, icu Sponsi, Sponse Paraumphum , Ordinatorem cieri, Pavorem plebium, Magiurum 'insipientium , oppressorum refugiism , Advocatura pauperum, hem miserorum, Tutorem pupillorum ,
Iudicem Viduarum , oculum Mecorum , linguam mutorum , baculum senum , ultorem scelerum , metum malorum, gloriam bonorum , Uirgam potentium ma Dum Drannorum, Patrem υgum, moderatorem
Legum, canonum Dispensatorem , Orbis terra lumen, Vicarium Chri ii, Christum Domini, Deum Pharaonis. Has omnes dotes , quibus , teste S. Antonino, in Ecclesia Romanus Pontifex praecellere debet, cer-mre licet in his Saeculi XVI. Pontificibus, quos hactenus laudasti; nec dubito , quin alii Summi Pontifices, qui post: Gregorium XIII. Apostolicam
Sedem eodem Saeculo tenuerunt, pari virtutum spendore universam gubernaverint Ecclesiam. M. Post obitum Gregorii XUL Cardinales in ejus locum subrogarunt Felieem Peretum de Montealto , Cardinalem ex ordine Fratrum Conventualium Sancti Francisci assumptum, que odie xxiv. Aprilis anni MDLxxxv. Romanum Pontificem elegerunt, dictum Sixtum V. Virum humili quidem loco natum , sed animo excelsum, intrepidum , totique orbi regendo parem. Reginam Angliae Eligabetham anathemate perculit Sixtus quod impia illa mulier non solum crudeli carnifi-
citra in omnes Catholicos grassaretur , Verum
etiam per summam di a Saeculis inauditam perfidiam
180쪽
diam ultimo supplicio affecisset innocentissimatri Mariam Stuartam, Reginam Scotiae, quae a suis perduellibus subditis exagitata, ad ipsam confugerat. Mortis Sententiam , inlis fultam calumniis, constanti & impavido animo excepit Maria Stuarta , atque ad supplicii locum , Crucem ac Rosarium manu gestans, quasi ad nuptias compid ornata perrexit, ubi se Catholicam mori professa, d tisque ad filium suum diacobum sanctissimis docuia mentis,caput supposuit trunco,quod ei altero icturescissum est die xv I II. Februarii anni MDLxxxvII. aetatis suae xLv.Sic in odium Fidei Catholicae a crudeli Regina Ellaaberba, oppressa ac interfecta est Regina , cujus injustam caedem jure optimo vindicavit Sixtus V. Pontifex Maximus, &de cujus oppressione , damnatione , ac triumphali morte plura legeris apud tamdenum in Vita Eliea-ιethae Reginae, & apud P. Caussinum Societatis Iesu Tomo II. Avia Sancta . Nec minus illustre invicti animi sui argumentum prodidit idem Summus Pontifex, dum in Henricum Navarrae Regem, &alterum Henricum ejus patruelem, Principem Con-daeum, tanquam in Haeresim relapsos, & CalvininarumHaereticorum in Galliis Duces ac protectores, Anathema vibravit, atque in ipsum Galliaruin Regem Henricum III. qui Ducem & Cardinalem a Guisios fratres in Comitiis Blesensibus a sicariis trucidari jusserat, de Cardinalem Borbonium , Archiepiscopum Lugdunensem, in carcere detinebat , Monitorium in solemni Cardinalium Consessu die v. Maii anni MDLxxx Ix. emisit, quo, na rata Cardinalis Gusi nece, de Borbonii Cardinalis , ac Lugdunensis Archiepiscopi detentione, Tom.UIL . L ipsum