장음표시 사용
181쪽
ipsum vehementer hortabatur, ut dictum Cardianale in Borbonium, de Archiepiscopum Lugdunensem in pristinam libertatem assereret, di, ni Sedi Apostolicae pareret, eum, caeterosque Omnes, qui iis in rebus consilium , auxilium , aut favorem praestarent, in Censuras Ecclesiasticas incursuros, ct a Fidelium Caetu praecisos fore declarabat. Saepe contingere solet,ut homines, dum vitam agunt
privatam , grati sint, modesti, ac benefici, sed ubi ad altiorem provecti sunt gradum , prioris
conditionis, & beneficiorum obliviscantur, in juriarum memores & ultores,qui nolint aequo cum aliis jure vivere, sibi omnia arrogent, ac caeteros . homines, servorum loco habeant. Ab hoc conta. gio remotissimum multis argumentis se Sixtus V. . Pontifex Maximus probavit. In eos, a quibusheneficia acceperat,gratus ac liberalis fuit,omnes patienter auscultabat, & quamvis esset fervido lingenio & ad subitos irae motus prono , turbidos ltamen nunquam adnaisit, aut ita temperavit, ut hanc naturae propensionem accomodaret rebus lsortiter gerendis, vitiis bello indicendo , & justitiae splendori a sceleratorum hominum injuriis vindicando . Hac summa in coercendis vitiis , &in servandis justitiae Legibus severitas multis enituit exemplis , quibus, ut videre est in vita illius Pontificis, sicut sol exoriens nebulas dispellit , sicut ventus aream purgat, ita di Sixtus authcritate sua dissipavit improbos , cumque judicareta acrioribus remediis suum egere Saeculum , pro positis etiam acerbioribus suppliciis hominum libidine ni audaciamque, judiciorum severitate revocata, fraenavit ac compescuit. In quo, si qui
182쪽
sunt, qui eum ut nimis severum , ac rigidum culinpare audeant, & ut molles aegroti de medicamenis torum amaritie conquerantur, facere id non possunt, quin eadem opera laudabilem integerrimi judicis , & optimi Principis in reprimendis malis, quae impune grassantur, vigilantiam damnent. Jam vero, quis unquam Sixto V. Pontifice Maximo in tota ratione vivendi splendidior, ac magnificentior fuit ' quot Romae, quam sumptuosa aedificia extruxit ἰ Quam multa, & solerter excogitata ab antiquis, sed postea per posterorum ignaviam oblivione obruta, quasique sepulta , revocavit φ Quam multos egregios artifices ad nova excogitanda propositis praemiis excitavit i Sub ejus Pontificatu nova apparuit Urbis Romae facies, Basilicis ejus munificentia instauratis, viis in commodum publicum stratis , fontibus deductis, Arcubus, obeliscis, Columnis erectis, sed praesertim Bibliotheca Vaticana , quae est sacrum totius eruditionis aerarium , magnificὰ instructa & ornata, ut videre est in Inscriptione,
quae eidem Bibliothecae jussu ejusdem Pontificis i sculpta haec habet:
BIbliotbecam Apostolicam d sancti is prioribus, illis Pontificibus , qui Beati Petri Vocem au- dierunt , in ipsis adhue surgentis Ecclesia primo - diis inchoatam , face Ecclesia reddita , Laterani institutam j d posterioribus deinde in Vaticanum . . ut ad usus Pontificios paratior esset, translatam ibique d Nicolas ri auctum , a Sixto In insignirir' L a excul
183쪽
excultam , quo Fidei nostrae in .eterum Ecclesiastiea Disciplina rituum documenta omnibus linguis - expressa , O aliorum multiplex sacrorum copia Iibrorum conservaretur ad puram O incorruptam,
fidei oe doctrinae veritatem , perpetua successione .
in nos derivandam , toto terrarum Orbe Glebeνrimam , cum loco depresso, obscuro, O insal*bri sita esset, aula perampla, vestibulo, cubiecilis , circum O infra ,scalis , porticibus, totoque aedi- eio d fundamentis extructo, subselliis , pluteisquo ι directis, libris dispositis, in hunc edi m , perluci. dum , salubrem, magisque opportunum locam extulit, picturis illustribus undique ornavit, liberalibusque doctrinis , oe publica studiorum utilitatidicauit anao Pontis Optimum Versionis Vulgatae Latinae ex antia quissimis MSS. Codicibus ti ex Hebraicis Grecitaque sontibus emendationem adortiandi consilium, quod inierat Pius IV. & prosequutus fuerat Sanctus Pius V. perficere sategit Sixtus V. & ardenti studio, magnaque diligentia curavit , ut viri variarum linguarum peritissimi - quos , ut liuio
emendationi incumberent, Romam acciverat,noi
solum Scripturae Sacrae Versiovem Vulgatam Latinam, sed etiam Versionem Graecam Lxx. Interpretum pristino nitori restituerent. Erat aliquot abhinc anniis soluta, & alicubi pene collapsa morum. Disciplina. Venit auspicato Sixtus V. Pontifex Maximus, & quae delapsa jam fluxerant, aequis-smis legibus vinciens, mores emendavit, restituit Disciplinam , veterem castigavit luxum, Exulum di Sicariorum licentiam compressit. Astrolo
184쪽
giam judiciariam proscripsit. Triplicem contra
elum ad usuras viam aperientem damnavit Coninstitutione , quae incipit, Detestabilis. Simoniam compescuit. Eunuchorum ac Spadonum coniugia prohibuit ac rescidit. In adulteros ac lenones quibusdam in casibus poena capitis animadverten dum sanxit. Abortum quovis modo procurantes, seu foetus immaturi,tam animati,quam inanimati,
formati vel informis ejectionem,sicut & sterilitatis potiones dantes vel sumentes, homicidii voluntarii poenis addixit. Praeter Sancti Ossicii Congregationem, quam confirmavit, quatuordecim alias instituit Romae ad faciliorem universae Reipublicae Christianae, Status Ecclesiastici, atque Romanae
Curiae negotiorum expeditionem. am acute praesentia cernebat Sixtus V. Pontifex Maximus, tam cauter futura providebat. Constitutionem
promulgavit, qua sanxit, ut in Collegium Cardianalium quatuor salthm in sacra Theologia Magi- stri ex Mendicantium Religiosorum ordinibus assumerentur. Ad Christianae vero Reipublicae
commoda trigesies centena millia nummum auis
reorum , quae etiamnum in Arce S. Angeli asseris vantur, suis succes bribus reliquit, certis tantum casibus, & pro Ecclesiae necessitatibus & utilitate insumenda. Propter haec, &alia bene multa, quae in suo Pontificatu praeclare gessiit Sixtus V. ei adhuc viventi SenatusPopulusque Romanus Statuam in Capitolio collocavit. Obiit Summus ille Pontifex die xxvii. mensis Augusti anni MDXC. aetatis suae anno Lxix. Pontificatus sexto per quatuor menses & tres dies inchoato. . D. Sixtum V.Pontificem Maximum eo prae-
185쪽
sertim nomine maxima veneratione prosequor quod S. Nomam, Doctorem Angelicum, quem ceu
Magistrum meum impensissime colo, in secretiori Bibliotheca Vaticana, quam nuperrime perlustravi, depingi cum S. Hierondimo Ecclesiae Doctore jusserit, sinistra manu Ecclesiam gestantem , dextera vero, qua scripsit,ingentem luminis splendorem evibrantem cum hac Inscriptione r Sancti Thoma de ciriso Scripta , d christo Crucifixo conse-mantur. Sed perge , quaeso, aliorum Romanorum Pontificum , qui Sixto V. sub finem Saeculi decimi sexti in Sede Apostolica succesierunt, seriem gestaque describere. M. Post obitum Sixti V. in throno Apostolico tres Romani Pontifices urbanus VII. Gregorius XIV. & Innocentius m. continua serie sederunt, sed cum eorum Pontificatus brevissimus fuerit, paucis itidem verbis illorum Gesta complectemur. Et primo quident, postquam Sixto V. solemni ritu parentatum fuisset, Cardinales Ioannem Baptistam castaneum, patria Romanum , Tituli Sancti Mam. celli Presbyterum, elegerunt in Romanum Pontificem,dictum urbanum VII.moribus castissimum, victu & potu temperantem , ingenio mitem, prudentiae , justitiae, religionisque commendatione mirabilem . Magnam quidem toti Ecclesiae laetitiam attulit lisc electio,sed in tam secundaomnium admurmuratione . tantoque plausu , improviso
ante coronationem suam morbo correptus ille Pontifex, ad coronam immortalem a Deo vocatus , migravit ex hac vita quinto Kalendas Oct bris anni MDxC. aetatis suae anno Lxxv I I I. Pontificatus die x II. Mortem laetus adspexit VIL
186쪽
gratiasque Deo egit, quod ipsum opportuno tempore terris eriperet , quo de suscepto Pontificatus
onere rationem non esset redditurus . Omnia b na sua, etiam paterna , ad aestimationem aureorum triginta millium , Sodalitati Beatissimae Virginis Annunciatae, in Conventu Minervitano Fratrum Praedicatorum erectae, in Dotes pauperum & calamitosarum Virginum, legavit . AEgre tule riuat omnes gravissimam hujus Pontificis, quem Deus terris tantum ostentare voluit , jacturam,& de quo verὰ dici potest , quod de Sancto Pontifice Cornelio assirmat Sanctus Oprianus, Episcopus Ze Martyr, his verbis : Non se ad Episcopatum bito peroenit, sed per omnia Ecclesiastica licia pro-
.. motus , in divinis administrationibus Dominum
sepi promeritus, ad Sacerdotii subisme fastigium esώ- ctis religionis gradibus ascendit. Hujus defuncti Summi Pontificis urbani UII. laudes Pompejusj Honius celebravit oratione funebri habita ad sacrum Cardinalium Collegium in Basilica Vaticana , in qua praeter bene multa , quae praedictum Pontificem maximὰ commendant, haec de eo ha- bet: Quas ille seu Urbanus VII. γ tam brevi tempore ingentis gloriae fulgurationes emisit lauas significationes dedit optima de Pontificatu administrando voluntatis ἰ Quantam in spem hanc urbem, cunctam Italiam , Nationes omnes erexerat ἰ An ille assumpsiti sibi bonorem , non aecessi vocatus a Deo tanquim Aaron ἰ An tam sublimi fastigio elatus hominem siest oblitus es t quotum in summa potestate retinuit modum i qua modestia familiam instituerat ' qua parum carniinsanguini tribuebat ἰ quam nihil peni- nitar pristinos mutaveras mores t Mambat Priscipi,
187쪽
quae privato humanitas . Iam aditam ad se, etiams.ιn ima de plebe hominibus aperuerat, jam ad subveniendum egentibus manum porrexerat, jam .irtuti,
doctrime, honesisque laboribus pramia ostendebat . Ibid illa majora σ publica magis, quanta celeritate, quanto ardore animi complexus erat i Di dentium christianorum Regnorum arma pacare , subjectis parcere, superbos debellare, seligionem amplificare , rueri justitiam, misericordiam exaltare . O consilia praeclara, O dignas Christi Vicario cogitationes lGyc. Hanc orationem a Pomptio Monio habitam in Funere urbani mantegram edidit Augustinus Ol-doinus Soc. Jesu in suis Additionibus ad opus Ciaeonii de Vitis Romanorum Pontificum Tomo I v. Post obitum urbani VII. electus est in Summum Pontificem Nicolaus Uondratus , Mediolanensis ,
Presbyter Cardinalis Tituli Sanctae .ciliae, castissimae vitae laude, & Christiana modestia spectatissimus, qui Gregorii XIV. nomen sibi sumpsit, de confestim ad conservandam in Galliis periclitantem Catholicam Religionem omnem curam ac
sollicitudinem adhibuit. At enim, Calvinistarum Haeresis , quae sub Galliarum Regibus Francisio I.
Henrico II. Francisco L. Carolo o. Se Henrico IV. quadantenus compressa ac cohibita fuerat, mortuo tandem Henrico III. absque mascula prole , tantos sibi spiritus, ac tantam arrogantiam sumpsit, ut brevi de Catholica Religione in Galliis
conclamatum iri speraret. Sicut autem aquae in Petus saxorum, lignorumve oppositu diu retentuSac retardatus, si forte tandem quae obstabant , aut sublata , aut perrupta di disjecta sunt, multo majω ac vehementior esse consuevit; ita Haereticorum
188쪽
corum Calvinistarum omnia inGalliis turbare cupientium Factio, quos ad id tempus legum ac Regum terror tanquam victos fraenatosque tenuerat,
fractis postremo repagulis, furere ac bacchari per nobilissimum Regnum , & in summa impietate summam licentiam nacti , divina humanaque omnia cetdibus & incendiis miscere coeperunt . Augebat Catholicorum inGalliis timorem potentia Henriei Borbonii, Navarraeorum Regis, qui in Calviniana Haeresi natus de educatus eam totis viribus propagare hactenus tentaverat, ac subindet grave imminebat periculum , ne , si semel Galli rum Regno potiretur, illam impunὰ grassari pedi mitteret, suoque foveret patrocinio. Eo zelo servandae Catholicae Religionis accensi hi, qui co
tra Henricum Eorbonium, Navarraeorum Regem , erant scederati, quique Carolum Borbonium , P truum Regis Henrici III. Regem Galliarum salut verant hujus nominis Decimum, palam declararunt , Gallos non posse tuta conscientia ipsum sHenricum Borbonium, aliumve Principem fauto tem Haereseos, in Regem admittere , quod evidens perfidiae ac subversionis Catholicae Religionis & Regni immineret periculum . Quin, de illos
Martyrii palmam consecuturos significarunt, qui Henrico Borbonio ad sanguitiis usque profusionem resisterent, eumque a Regio throno arcerent . Hinc enatum intestinum ac domesticum bellum , commissa multa praelia, multa caesa hominum millia, totaque Gallia gravissimo incendio conflagravit . His malis , quae in dies ingravescebant, remedium afferre & Calvinianam Haerelim , mul horum capitum hydram , quae non paludem ali
189쪽
quana Lernetam, sed potentis limu 3c opulentissimum Galliarum Regnuna inficiebat , penitus excindere volens Gregorii s consultius esse duxit,ut Henrico Borbonio , quem haeresi, quam necdum ejura verat , patrocinaturum pertimescebat , aditus ad lium Regium praecluderetur . Eam ob rem in auxilium foederatorum contra Henricum Borbonium non solum exercitum misit in Gallias, sed etiam Nuntium Apostolicum , Marsilium Landrianum, cum duplici Diplomate, quo omnibus ordinis Ecclesialtici Viris praecipiebat , ut infra quindecim dies ab obedientia & comitatu Henrici
Borbonii recederent , sub poena Anathematis, & si infra alios quindecim dies eum non deseruissent , iub poena exauctorationis & privationis Dignita-aum ac Beneficiorum et ipse vero Henricus Borbo. artus , uti Haereticus & Relapsus , excommunica-aus denuntiabatur , omnibusque Regnis & Ditionibus privatus . Verum , his turbis in Gallia
excitatis, quas nec Gregorius nec Innocen.
eius m. ejus successor, quorum brevissimus Ponti- dicatus fuit, sedare ac componere haud potueruut, ainem tandem .imposuit clemens VIII.Pontifex Ma-;ximus, & Innocentii IX. Successor. Eo quippe sedente Pontifice , Deus Optimus Maximus, qui,vulnerat & medetur; percutit de manus ejus sanat; qui mortificat de vivificat; qui deducit ad Insero reducit; pro paterna sua misericordia Gallosi quidem ad tempus castigavit, sed morti non tra' uidit eos . Respexit ad lacrymas , ad jejunia , ad eleemosynas, ad preces Ecclesiae suae, & cor Gal-cliarum Regis Henrici quod habebat in manu sua, ad fidem Catholicam. & Ecclosiae Roma
190쪽
Communionem convertit. Professionein Catholicae
Fidei ab Henrico IV. Rege factam,ejus ejurationem Calvinianae Haereseos , Sobedientiam Sedi Apostolicae per Oratores praestitam, cum suscepisset clemens VIII. Regem ab Haeresi de Censuris absolutum in Communionem Ecclesiae Romanae admisit. indeque perstrepentes omnes in Gallia tumultus composuit ac placavit, sicut mox, agendo di Pontificam clementis Vm latius ostendemus. Sedit Gregorius XIV. menses dumtaxat decem αdies decem, obiitque die xv. mensis octobris anni MDxCI. aetatis LuI I. Pileum rubrum Cardinali bus ex ordinibus Regularium assumptis concessit. Constitutiones perutiles edidit , ac res praeclare gessit Summus ille Pontifex , quae legi possunt in Oratione , quam in ejus Funere ad Cardinales habuit Vincentius Blasius Garcia , quamque Augustinus Oldosnus edidit in suis Additionibus ad Cia-
Post obitum Gregorii XIV. summo omnIumiai Cardinalium consensu electus est in Romanum Pontificem Ioannes Antonius Fachinetus, patria Bononiensis , morum integritate, eruditione dc
civili prudentia praestantissimus, & Tituli Sanctorum .atuor Coronatorum PresbyterCardinalis. Ea quae in Pontificatu memoria digna gessit lan centius IX. lald, juxta ac eleganter prosequitur Benediinus Iustinianus Societatis Iesu, qui in ejus Funere peroravit ex cuius oratione, quae extat in Oldoini Additionibus ad Ciaeonium, pauca hic referre sat superque sussiciet. Pontificatus Innocen
rii, inquit, brevis quidem fuit, sed Sacerdotii glo ria non vulgaris . Nam clim probe intelligeret, βος