Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

151쪽

nem ardenti studio exoptans,eam ad os Haeretieis obstruendum necessario fieri debere allerebat. Carni & sanguini, ut ait Spondanus, adeo nihil tribuit Summus hic Pontifex, ut neminem propinquorum Romam venire voluerit, ac ne fratrem

quidem: duos parvulos fratris sui filios, quos ipse in Urbe educabat, a nemine salutari passus fuerit, nec, quo tempore Pontifex fuit, unquam viderit. Interpellatus vero an in Palatium ex privatis aedibus introducendi essent i incunctanter respondit. Quid illis eum Palatio leommne id patrimonium ess Pacem inter Principes

Christianos componere vehementer cupiens Marcellus Pontifex Maximus,Oratores Imperatoris, &Galliarum Regis ad se accivit, eisque jussit, ut ad Dominos suos scriberent, ni in pace ineunda consentirent, se non tantum Nuncios & Legatos misi surum, sed ad ipsos quoque profecturum, quo illorum animos ad sanciendam concordiam, & ad pacis consilia tandem praesentia sua flectere posset. Severus justitiae cultor, Oratori Regis Hispaniae, veniam homicidii pro nobili quodam Romano roganti, respondit idem Pontifex ,se Pontificatum ab homicidae absolutione auspicari nolle. At,dum totus esset Summus ille Pontifex in excogitandia modis, quibus Ecclesiam ab Haeresibus & vitiis, Rempublicam a bellis di dissensionibus,Romanam Curiam a superfluis sumptibus de pompis inutili hus expurgaret; dum omnes magnam de ipsius Pontificatu demonstrarent laetitiam , & in spem longe majorem erigerentur, huic tam justae gratulationi , dum fervet, dum increbrescit, ecce

tibi repentinus optimi Pontificis interitus , simulque

152쪽

que perculsae civitatis aegritudo, luctus, consteria 'natio, squallor intercedit. Obiit Sanctissimus ille Pontifex Amplexia ictus postremo die inensisi Aprilis anni MDLv. Pontificatus sui die vigesiino secundo , aetatis suae anno quinquagesimo quarto. Omnes Scriptores Sanctitatem hujus Pontificis Marcelli IL praedicant, Sadoletus , & Bembus , Cardinales in Epistolis ad ipsum datis , Paulus Manuintius in ea, quam ad ipsum pariter scripsit, Epistola, BEovius, Spondanus, Odoricus Mynaldus In .

Annalibus Ecclesiasticis, & alii, quos inter Onum p brias Panuinius in Vita hujus Pontificis istud observatione dignum refert: Ea, inSuit ,simplicitate, qua privatus cum esset seu Marcellus II. edebat. habebatque privatim , sivὸ publicὸ convivare-

tur , Anagnossem in mensa , qui sacros Libros , auo SS. Patrum Scripta legeret. Post longum in prandia silentium , recordatus aliquandis ea Hadriani H. Papae verba: mmano Pontifice nemo est miserabilior, conditione ejus nulla miserior . Totius enim .ita laetitia σ felicitas amaritudo est: Cathedra mani Pontificis es spinosa, iter consertum undique aculeis, pondus tanta molis, ut robustissimos premat O eonfringat humeros et manu mensam percutiens dixit:

Non Video, Quomodo, Qui Locum Hunc Altissimum Tenent,Salvari possint. Quae verba innuunt. Romanis Pontificibus in suprema illa dignitate constitutis arduam , ac dissicilem esse ad salutem 'viam .

. Marcelli II. Pontificis Maximi morun integritatem, atque in profligandis Haeresibus, ει, . restauranda Ecclesiae Disciplina aelum aemulatusi

153쪽

M. Iustis Marcello II. de more pei solutis, 'oannes Petrus Carao,ε clarissima Neapolitana familia ortus, Cardinalis, Episcopus Ostiensis , Sacri Collegit Decanus , Theatinus olim Archiepiscopus, & ordinis Clericorum Regularium , qui Neatini ab ejus Archiepiscopatu dicti sunt, Conditor , electus est Summus Pontifex die xx III. mensis Maji, Ascensioni Christi Domini memoriae sacra , anni MDLv. & , ob beneficia sibi a Paulo III.

Pontifice Maximo collata, nomen Pauli IV. accepit , & Symbolum, seu signu in , Dominus mihi adjutor, coronatusque est septimo Kalendas Iunii ejusdem anni. Hic Pontifex Decessoris sui Marcelli II.vestigia pressit,& in eo summa fuerunt Omnia, ex quibus undique perfectus, & detractis quibuscumque vitiis, Pontifex cumulatur. Atque ut ex singulis pauca libemus saltem ; omnium disciplinarum,ac praesertim Sacrarum Litterarum, linguarumque Latinae, Graecae, Hebraicae accurratae notitiae, maximam a teneris annis vitae integritatem conjunxerat Paulus IV. Pontifex Maximus,ac

mira illius erat in negotiis cum publicis, tuin privatis penitus introspiciendis sagacitas & per spicacia, in extricandis celeritas, in ponderandia maturitas, in gerendis cautio, in conficiendis

diligentia, in providendo ne quid Respublica detrimenti caperet singularis prudentia , & in tractandis ingeniis incredibilis dexteritas. Sunt quorum aetas integra floret, sed, obrepente mox se- nectute, ingravescit illorum virtus cum corpore pariter, & magis ac magis hebescens in dies , se cta ad extremum etataque penitus obsolescit .

Longe aliuosuit is, quem in praesentia laudo,

154쪽

tis Pontifex Maximus . -mvis enim annos septuaginta novem natus esset, dum in Sede Sancti Petri ad regendam universam Ecclesiam colloincatus est , ejus tamen senectus nec iners , nec laninguida fuit , sed alacris , & ad res gerendas semper actuosa d Erat his temporibus soluta & fere coli psa Ecclesiae Disciplina , moresque ad tantam licentiam increbuerant, ut faciendae medicinae vix jam locus superesse videretur. Venit auspicato Paulus IV. Pontifex Maximus , & quae delapsa jam suxerant , aequissimis Legibus vinciens , abusus, quos superiorum temporum negligentia pepererat , sustulit, mores emendavit , restituit discipli- aam , veterem castigavit luxum , de ad pristinata sanctimoniam revocavit . At, quia saepius contingere solet, ut bene coepta quae humana fragilitas est propediem obsolescant; huic incommodo prudenter occurrit summus ille Pontifex , multa summae severitatis Edicta promulgando , quae ad

mores emendandos pertinebant, certasque ad

restaurandam Ecclesiae Disciplinam regulas praγ scribendo , ex quibus velut ex sonte plurima sacri concilii Tridentini Decreta promanarunt. Jace-hat Dei cultus; ad illum augendum multa sanciviuraulus In de abrogatis brevioribus precibus, qua tunc in Curia frequentabantur , statas Deo laudes ex antiquioris Breviarii forma ab omnibus persolvi jussit. Leges tulit in Judaeos in Ditionibus

Ecclesiae degentes, voluitque, ut certis septis a Christianorum habitatione separatis concluderen tur ; Pileum crocei coloris Viri, & velum ejusdem coloris foeminae gererent, quo signo internosce-IenφM . Sanxit insuper, udi sucitat nκ mitricetu

155쪽

ancillasque Christianas, seu Christianos famulos haberent, elisque districte prohibuit,ne Dominicis festisque diebus publice laborarent, ne cum Christianis luderent , comederent, aut ullam cum ipsis familiaritatem haberent, ne mercaturam exercerent , & ne Medici Iudaei, etiam vocati & rogati, ad Christianorum curam accederent. Offensioni vulgo erant propudiosi homines, & impura: m lierculae pullulantes ubique, & meretricium exercentes ; ad exscindendam penitus illam pestem .Paulus in Pontifex Maximus in hujusmodi Len nes & Lenas certis in casibus poenam capitis , ia aliis vero fustium & exilii decrevit. Multae ac perniciosis Haereses Catholicam Religionem Saeculo decimo sexto infestabant; Paulus IV. Summus .Pontifex censervandae , ac vindicandae Catholicae

Religioni in Anglia, in Scotia, in Gallia, in Germania , in Polonia, in Dania, in Suecia, in Italia,

ct toto orbe Christiano, curas omnes ac cogita tiones suas impendit. Et primo quidem pro tuenda , ac propaganda Catholica fide Legatos misit ad Principes Christianos,Viros doctos cum m Lippomano Sedis Apostolicae Legato in Poloniam direxit, Nonnium Barretim Societatis Iesu Professbrem, Patriarchali dignitate donatum , ad Regem Λbyssinorum legavit, novos EpiscopatuSin India Orientali instituit, & numerum Episco Porum in Belgio auxit, tresque illius regionis Ecclesias in Metropoles erexit, Camaracensem videlicet, Trajectensem, & Mechlinensem . NOvu xtiam Testamentum Syriaco idiomate characteribusque Romae edi curavit, ut facilius sincera

156쪽

ECCLESIASTICA. 237

indd se quaquaversus propagaret. Ad retiaenanodam vero petulantiam Haereticorum , qui ubique terrarum impune volitabant, Tribunali Sacraelinis quisitionis , leu Sancti Oscii, majorem auctorit tem dedit Paulus In statuitque, ut non tantum de Haeresi, sed de quibusdam aliis criminibus etiam cognosceret hujus Tribunalis Cardinalium Coetus, a Paulo III. ad id institutus. Michaelem Gbisterium Cardinalem Alexandrinum,ordinis Fratrum Pram. dicatorum, qui postea fuit Romanus Pontifex, db Pius summum Inquisitorem creavit, v Iuitque, ut hujus Tribunalis cauta , quae antehac sex delectorum Cardinalium autoritate terminari solebant,coramRomano Pontifice,semel in hebd

mada, stata die cognoscerentur. Si hujus Tribu nalis Sancti Ossicii Romae a Paulo m. erecti, & Paulo In ampliori auctoritate donati originem, progressias, fructus ac commoda , quae ex eo' percepit Italia , scire aveas, legesis Antonium raciolum, Clericum Regularem Theatinum , ino Vita Pauli In libro 3. cap.,& seq. ubi multos profert haereticos, aut de haeresi suspectos, qui hujus Tribunalis Sancti Ossicii beneficio fuerunt in dialia compressi, de in ordinem redacti; additque neminem fuisse, qui, nomine hujus Tribunalis a dito , non extimesceret, non se totum colligeret, non fugam, si sibi male conscius esset, statim arriperet. cum in nullo Italiae Ioco haeretici, malefici , & improbi homines securos se esse posse existimarent , acertiis poenis in eos ubique ania madvertente Sancti ossicii Tribunali, juxta hanc Tertulliani in Scorpiaco capite vigesimo primo Praeclargiu bcntentiam: ad oscium Hareucos com

pessi,

157쪽

138 . HISTORIA

pelli , non illici , denum est; duritia vincenda est

nonsuadenda. Uam severus non solum errorum , d & vitiorum censor esset Paulus IV. ex eo facile intelligere potes, quod dum suorum Nepotum vitia comperta habui siet, Decretum absque mora

ediderit, quo ipsos jussit Roma secedere cum suis cunctis famil is intra duodecim dies, & Cardinalibus , aliisque inhibuerit, ne unquam secum agerent de indulgenda ipsis venia, poenaque remi tenda.Obiit Paulus IAOptimus Pontifex die xvis., mensis Augusti anni MDLIx. anno aetatis suae Oct

gesimo quarto, Pontificatus quinto. Post ejus obitum populus Romanus,cui Sancti Ossicii Tribunal

exosum erat , facta manu atque conglomerato agmine ad Inquisitionis carceres convolavit, &. caeco furore correptus ommiliaritim hujus Tribu- .nalis ex ordine Praedicatorum vulneravit, sores

perfregit, reos liberavit. Dein, in odium Inqui- .sitionis suo in Dominicanos converso furore, quo cumque obvios habebat, dilaceravit, eorumque Coenobio S.Maria super Minervam faces omni procul dubio admovistet, ni Iuliani Caesariani auctorse.tate prohibitus fuisset. Postremo, in memoriam Pauli Intanto impetu neviit esse ratus ille populus, di ad incredibilem furorem derepente traductus, i ut Simulachro ejusdem Pontificis, quod ei in Ca- pisolio ob res praeclare gestas erectum fuerat, n .sum ac brachiu ignominiose absciderit. An popul ris ille furor non potuit tanti Pontificis obscurare gloriam. Vivit, aeternumque vivet in omnium. Fidelium animis virtutum illius Summi Pontificis infixa recordatio. Nunquam intermorietur, numquam intercidet memoria Pauli In qui

omnes

158쪽

omnes suas curas in tuenda contra Haereticos Fide Catholica, & in emendandis moribus defigens, primus Romanorum Pontificum , Librorum Prohibitorum Indicem anno MDLIx. promulgavit, in quo non solum Haereticorum libros , sed etiam Catholicorum,quorum Lectio fidelibus perniciosa esset, sub gravissimis poenis a quoquam legi, vel haberi prohibuit. Hunc aelum vigilantissimi illius Pontificis , qui non agnoscunt, caeci; qui non amplectuntur , ferret; qui non praedicant, ingrati omnino sunt,& saxa ac scopulos gestant in cordibus suis . Hinc Sanctissimus Pontifex clemens XI.

quem diu Ecclesiae suae sospitem & incolumem servet Statuam Pauli Iria furente Populo Romano dejectam in Capitolio reponi jussit cum hac I scriptione in basi incisa: PAULO IV. PONT. MAX.

SCELERUM VINDICI INTEGERRIMO CATHOLICAE FIDEI ACERRIMO PROPUGNATORI sTQUAM OLIΜ Α S. P. R. IN CAPIΤOLIO ERECTAM AC DIU OBSCURO LOCO IACENTEM

D. Agnosco, amplector,etiam atque etIam praedicabo semper eximias virtutes Pauli Ib .Pontificis Maximi , prisertim, eum a Viris eruditis nuperrimὰ a udierim, hunc Summum Pontificem dectioni Oper um S. Thomae Aquinatis , quo Magi

3istro glorior. ad suprςmam usque senectutem,

159쪽

tanta cum voluptate vacasse , ut ipsum appellare solitus esset Baculum senectutis Iliae, & de eodem Doctore Angelico aliquando dixerit: Extinctam in ipso puerperio Areapolim , cum enixa Thomam est .

Qua sententia innuere volebat Summus ille Pontifex , nunquam Urbem Neapolitanam alterum Thomam, seu alterum ingeniorum, doctrinae, sanctitatisque miraculum par aut simile orbi Christiano daturam . Addebant insuper Viri illi eruditi , Paulum In Pontificem Maximum in perpetuam memoriam praecipuae illius venerationis,qua S. Thomam Aquinatem , civem sirum , prosequebatur , flatuiste singulis annis Sacra sblemnia in Ecclesia S. Mariae super Minervam a sacro Cardinalium Collegio die vi I. mensis Martii Doctori A gelico dicata celebrarentur, eumque ad Purpuratos Patres Concionem in Sancti Doctoris laudem habuisse, cum primum peracta est eadem celebritas, cui etiamnum, recurrente quot annis die v II .mensis Martii,interresse solent Eminenti iasimi Cardinales, ad quos inter missarum solemnia. latinam orationem, in laudem S. Thomae concinn tam,habet in eadem Ecclesia S. Maria super Minervam iuvenis Familiae Dominicanae alumnus. Cum igitur de S. Thoma, Magistro meo, tam bene memritus sitPaulus Innon possum quin prodire coram, α erumpere quodam modo gestiat meus erga hunc Summum Pontificem gratus animus,ac sum ma observantia, qua illum perpetuo colam . Sed dicas, amabo, num impunita manserit atrox illa injuria, quam Populus Romanus in Pauli IV. Pontificis Maximi memoriam, familiam,simulacrum,

necnon in S. Ussicii Tribunal intulit ἰ

160쪽

M. Post: quatuor menses , & sex dies a modite Pa ui In vacationis Sedis Apostolicae, 'oannes Angelus Mediceus , Mediolanentis, Presbyter Cardinalis Tituli S. Prisiis , electus est Pontifex Maximus , dictusque Pius In qui a clementia , &humanitate Pontificatum orsus , Populo Romano eorum omnium, quae in Pauli In marmoreum simulacrum, & Sancti Ossicii Tribunalis contum eis. tiam , sede vacante, quam tumultuosissimὀ com miserat, veniam condonavit, ea tamen lege, ut

detrimenta illata, suis sumptibus Sanctae Inquisitionis Ossicio resarciret. Dein, volens Summus ille Pontifex ut legere est apud Onupbrium Panu ianum,de Ciaconium in vita Pii Innecnon apud vo-ndanum ad ann. MDLX. Num. I I. Volens, inquam, Summus Pontifex Pius IV. Romanoru Pontificum propinquis salutare exemplum relinquere, ut populos sibi creditos clementer haberent, & publica negotia pro Ecclesiae dignitate conficerent; in Carans , Pauli IV. Nepotes , tanquam reos laesae M ieitatis , ac perduellionis, poena mortis animad vertit, illiusque jussu Carolus Carasa Cardinalis in carcere strangulatus est, Ioannes ejus Frater, de Comes Alifanus, uxoris frater , atque Leonardus de Cardine capita perdiderunt, quae mox in cilio Ponte ad terrorem exposita sunt . Aliquanto mitius cum Alphonso Carasa Cardinali, Pauli In ex fratre pronepote actum est, quippe qui centum aureorum millibus multatus, vitam obtinuit. -- morasile sane, ut inquit Spondanus, spectaculum . in instabilis fortuna ludibrium ; atque in iis , qui se cundiori aura altius provecti extra omnem sortem sese collocator existimant, a lusimum docuocnon ,

SEARCH

MENU NAVIGATION