Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

211쪽

Reverendissimi Patris cloebe non deflere. non graviter fer re , si tamen las est aut flere, aut omnino mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finita, quam vita est. Vivit enim adhuc, crede mihi, vivetque semper , atque etiam latius in memoria hominum, & sermone versabitur, postquam ab oculis recessit. Quin , asserere non dubitaverim , nos ei potius gratulari debere, quam lugere ; quia terram Coelo,laborem quiete , mortalitatem immortalitate mutavit. Quod moris tuus est, humanae fragilitatis est, quod ita mortuus, divinae cujusdam felicitatis. Bonum certa men certavit,cursum consummavit,fidem servavit, eumque tandem Deus ex hoc inquieto ac turbulento Salo, in illum, ut quidem spes est, placidissimum portum perpetuae quietis ac tranquillitatis eduxit. Ea spe recreati nostrum debemus delinire dolorem , cui tempus sensim sine sensu, ut fieri assolet, callum tandem obducet. Interim , nostrum iacipiamus Colloquium de Haeresibus, quae Saeculo decimo sexto Ecclesiam exagitarunt, easque singillatim, juxta ordinem Chronologicum, expendamus. M. Ordiemur a Lutherana Haeresi , cujus Author fuit Martinus Lutherus , Istebit in Saxonia plebeis parentibus natus sub finem Saeculi decimi quinti seu anno MCCCCLxxxi I I. Litteris humanioribus imbutus, dumque ruri esset, ictu repentini fulminis in unum 8 suis sodalibus immissi perterritus, ordini Eremitarum Sancti Augustini anno aetatis suae vigesimo secundo in Coenobio Ersordiensi nomen dedit, non quidem libens et cupiens, ut ipsemet ad Patrem suum scribit in

212쪽

Praefatione Libri De Votis Mo iasticis , sed terrore agone mortis subita circumvallatus , emisit coactum in necessarium votum. Laurea Doctorali tria, Academia Witeinbergensi donatus, ac Theologiae Profestar creatus, acer ac vehemens in disputando, humanaeque gloriae percupidus, a regia via,& tritis Theologorum semitis recessit, nactusque occasionem declamandi contra Indulgentias quas Leo X. Pontifex Maximus, sicut in superiori Colloquio observavimus, ad perficiendam Fabricam Templi Sancti Petri Romae, quam Iulius II. inceperat, per orbem Christianum praedicari jusserat

suos coepit evomere errores, iisque magnam Germaniae partem infecit. D. antequam referas errores Martini Luistberi, rem mihi gratissimam faceres, si eum nativis coloribus depingere velles, ut hoc pacto . scire possim, quis & qualis fuerit ille Haeresiarcha, qui, sub specioso obtentu reformandi mores Ecclesiae, tot ac tantas excitavit tragaedias, quibussus d8que totum Orbem miscuit. M. Quis de qualis fuerit Martinus Lutherus, sat superque produnt ea , quae virulento calamo

scripsit, opera, ex quibus palam dignoscitur , eum fuisse subdoli & versipellis ingenii virum, Diaboli Discipulum, superbum, impudentem, maledicum , essetaeni libidini deditum . In primis,

apparet subdolum ac versatile Lutheri ingenium in ea Epistola, quam scripsit ad Leonem X. Pontificem Maximum, in qua , ut videre est apud utimbergium in vita Lutheri Cap. a. summa animi demissione sic Romanum illum Pontificem alloquitur Lutherus: Beatissime Pater, prostratum mi Tom.VIL N Bea-

213쪽

Beatitudinis tua pedibus ossero cum omnibus , qus sum, o habeo. Vivifica,Occide,voca, revoca, approba, reproba,ut placuerit: Vocem tuam vocem christi in te praesidentis,o loquentis agnoscam. Si mortem merAi, mortem non recusabo. Sed quam fucato ac simulato animo haec scriberet Lutherus, statim ipsemet declaravit in Responsione , quam scripsit contrae librum, quem noster olvester Prieras, Sacri Palatii Apostolici Magister, in lucem emiserat. In ea quippe Reiponsione Lutberus in haec impia verba ,

quae loco naox a me laudato refert vlembergius . contra Summum Potuificena, & omnes Cardinales prorumpit: Quid enim ἰ mihi videtur , s sic pergit furor mansarum , nullum reliquum est remedidium , quam ut Imperator, Reges , O Principes , vim armis accinsti aggrediantur has pestes Orbis ter-.rarum , remque non jam verbis , sed ferro decernant

&, paucis interjectis, subdit: Si fures furca , si latrones gladio , si bareticos igne plebimus , cur nonis magis bos magiseros perditionis , hos Cardinales , bos, Papas , O totam tuam manae Sodoma colluviem , quae Ecclesiam Dei sine sine corrumpit, omnibus armis impetimus , . manus nostras in sanguine istorum lavamus , tanquam a communi e P omnium periculosi smo incendio nos , nostrosque liberaturi. verbaLutheri expendens ibidem jam a me citatus. Ulambergius, ait: conferat nunc inter se , qui volet, tua,.qua eodem anno'forsan eodem mense scripta sunt, Lutherum .idebit ad Pedes Pontificis humiliter pro-sratum , O supplices tendentem manus, illas ipsas, inquam, manu , quas secreto mentis desiderio in ejusdemPontificis sanguine lavare cupiebat.Has blasphemaS vos eS Omni . Procul dubio suggellit Luibero

214쪽

Diabolus, cujus ipsemet fatetur, se fulsie discipulum . Ait quippd in libro de Angulari MiFa ,

Diabolum nocte quadam eum d somno excitasse, in ad seribendum contra Sacrificium Altaris suasisse. Refert etiam Clochaeus in fictis de Scriptis Luiberi. litum fuisse hunc Haeresiarcha dictitare , se Diabolo familiarem esse, seque cum ipso plusquάm unum modium salis comedisse. Quod etiam idem goannes

cochlaeus confirmat his verbis e Sunt O alia noxia pauca hae de re argumenta , quod etiam corporaliter visus quibusdam fuerit Damon cum eo, seu I.uthero, conversatus. In Diaboli schola edoctus Lutberus ,

millies in suis Scriptis nomen Diaboli inculcat, tanquam furiosus scribit, pallim suam & superbiam & impudentiam ostentans. Quanto superbiae typho tumidus esset Lutherus, facile ex ejus verbis , & factis , quorum pauca hic subjiciam

perspectum ac exploratum habere poteris. Pestiferum librum,quem de captivitate Bablonica scripturivit Lutberus, his verbis concludit: Audio paratas esse denub in me Bullas, et diras Papiuicas,quibus ad revocationem urgear , aut bareticus declarer.

Quae si vera sunt, hune libellum volo partem esse re- ilocationis mea futurae , ne suam Orannidem frustra inflatam querantur . vliquam partem propediem editurus sum talem, Christo propitio , qualem hactenus

non viderit nee audierit υmana Sedes , obedientiam meam abundὰ testaturus. Nec verbis contentus Lu-rberus, Corpus Iuris Canonici in ignem v itembergae projecit, haec superba proferendo verba risia conturbasti Sanctum Domini, Deus te consumat igne aeterno . Quae Lutberi verba expendens Odori cus Risnaldus in Λnnal.Eccl.adan.MOxx. Num.xvI. Na ait:

215쪽

uria , incesta, et scortationes consulit, ino judice fuit Sandius Domini conturbatus in Sacris Canonibus a christo, Apostolis et Sanctis Patribus , ὰ quibus ejus doctrina impia damnatur ; et Folia Sacros Cano nes continentia, ac docentia , quae sit vera scriptura , ignes aeternos passura sint, ac non ipse flammis exurendus sempiternis. Intolerabili superbiae sunaniana in suis Scriptis impudentiam adjunxit Lutberus ,

quippe qui in t e onsione, quam edidit ad librum, quo ejus erroreS egregie confutaverat Hen-xicus rimium temporis Catholicae Fidei defensor, omni contumeliarum , probrorum, convitiorum)que genere Regiam Majestatem proscindit his verbis : Nescias, inquit, an ipsa mania sic insanire possit, aut ipsa stoliditas tam stolida sit, qudm et caput hoc Henrici nostri. Fortὸ ut Serum faciat prove hium : Aut segem , aut fatuum nasci oportuit cum prudens et sciens mendacia componat adversus

mei nis Majesatem in Coelis ς datanabilis putredo tua et vermis , jus erit pro meo sege , et Majestatem Anglicam luto suo et sercore conspergere,et Coronamissam blasphemam in Christum pedibus conculcare. Dein, inflatis tibiis , & quasi totus spiritu fat, dico plenus , haec subjungit: Certus sum, ait, Do

' gmata mea habere me de coelo, quae etiam adversus eum triumphazi,qui in ungue novi limo plus habet vir tutis et anulia quam omnes Papa, et seges , et Domctores , ut nibit agant, qui bullas nominum et titulo-Tum contra me jactant, et libellos suos Ruiis inscriptionibus venditant. Dogmata mea stabunt, et Papa cadet, invitis omnibus portis inferi, et potestatibus aeris, terra et maris . . . . Sic placet in ciriuo in dies a magis

216쪽

ECCLESIASTICA. I9T

magis ae magis superbire adversus istos insulsos , et ineptos Basiliscor, quo magis ipsi furunt me sunt arma , quibus Imretici vincuntur hodie , ignis et furor insulsissimorum asinorum , et I bomisticorum porcorum . Sed perganx porci illi , et , si audeant, exarant me. Hic sum , et expectabo eos, cineribus solis post mortem etiam in mille maria projectis , proinsequar et fatigabo boc abominabile vulgus. Samma, .ivens Papatus hostis ero, ea usus bis hostis ero. Facite Porci Thomisae , quod potestis . Lutherum habebitis Ursam tu via , et Leenam in semita, undique vobis occurret, et pacem habere non sinet, donec terreas vestras cervices et areas frontes eoutriverit .

Talis fuit impii Lutheri calami amarulentia, & ef- fraenis convitiandi libido, ac plusquam scurrilis

dicteriorum, sannarumque petulantia, qua impudentissimus ille Haeresitarcha maledicentiae suae nil men in illos omnes contorquebat, qui virulenta ejus dogmata impugnarent. Hinc Desideritis Erasmus, cujus testimonium Lucteranis suspectum esse non debet, in Diatriba Imperaspises, quae extat Tomo x. ejus operum nuperrimae Editionis Lugduni Batavorum anno MDCCv I. adornatae , sic Lutherum amatur : Novi aliquot viros, qui initio non inviti legebant tuas lucubrationes cognoscendi judicandique sudio : tandem coacti sunt rejicere, quod faterentur sese in ei tot sannis , scommatis, , di Ieriis,

convitiis in calumniis . Et cum videas quantum malorum in Orbem invexerit ista tua ferocia, eum teti/s admonitus sis , tamen usque prosicis in deterius. Innumeros abstraxisti a suis Praelatis, qui nunc oberrant velut oves di pata non habentes pastorem, praesertim cum videant tuam Ecclesiam tantis ki diis concuti cr

217쪽

is 8 HISTORIA

intestinis bellis tumultuari . Et inter hae adhuc vacat tibi tantos libros , tam operos ἡ maledicos scribere Oconvitiis debacchari . Hine incipis, per haec pergis, in hae desinis oe. Jam vero , quanta esset Lutherimorum spurcities ac salacitas , disce ex Sermone de Matrimonio, quem scelestus ille Haeresiarcha item bergae habuit, & extat Tomo V. ejus operum Editionis Witembergensis, tibi haec habet rut non es in meis quiribus situm ut vir non sim, tam non est etiam mei juris , ut absque mulieresim . . . . . Verbum hoc , quod Deus ait: Crescite & multiplicamini, non es praeceptum , sed plusquam praeceptum

divinum, puta opus , quod non es nostrarum etirium ut impediatur , vel ut omittatur, sed tam es neeessa rium, quam ut masculus sim, magisque necessarium , quam edere, bibere, pargare , mucum emungere , somno , O excubiis intentum esse . Insita est natura indoles, aquὸ ac meisbra, qua eo pertinent . Hinc

sallacissimus ille Haeresiarcha uti referunt Script res coaevi, testesque locupletissimi tria plaustra lascivis Deo dicatis Virginibus onusta e Monasterio Nimicensi per Leonardum Xoppen , raptorem incestuosum , abduxit, eas vitembergam ad si pra rapuit , forma venustiorem ex illis , citharianam de Borὸ, gravidam , sibi copulavit , quae illi altero mense a nuptiis partum edidit , ac tandem eo audaciae de impietatis prorupit Lutheru1xa, . ut praedictum Deo Sacrarum Virginum Raptorem. Panegyrica oratione in Ecclesia celebrarit , eum que cum Christo, in Limbum descendente & ani mas ex Inferorum potestatibus eripiente, contulerit , Sacrilegis his verbis : Felicem Raptorem l scat risus raptor erat in mundo , quando per mortem

218쪽

ECCLESIASTICA. I99

Principi mundi auferebat arma in vasa sua , ipsumque ducebat captivum, ita tu bas miseras animas ex carcere bumanae Orannidis eduxisti: er quidem,

opportunissimo tempore , in Pascha, quo Christus suorum quoque captivitatem captivam duxit. Tres filios, joannem , Martinum , de Paulum ex sua pelliisce citharina de Bore suscepit Lutherus , Obiitqui anno MD1LvI. die xv I I. mensis Februarii, Iste bii, noctu, cum sero praecedenti oppipare caenasset,& facetiis pro more indulfisset. Hoc Epitaphium, teste Ioanne Pomerano, suo tumulo inscribi voluit

Lutherus e Pestis eram vivus, moriens mors ero tua,

Papa. Ejus opera , septem Tomis in Folio comprehenis, Nitembergae anno MDLvII I. edita sunt, in quibus aperid se praebet magnum Ardelionem , Proteo mutabiliorem , totius Christianismi infensissimum hostem, verbisque sita nihil aliud declarat , quam se in corde Lucianum, aut alium quemdam de grege Epicuri porcum, grandem inhalantem crapulam , aluisse . Certe , innumeris erroribus a capite ad calcem scatent Haeresiarchae LM tberi libri, in quos ut phrasi utar Seneca in libello

de morte claudii Caesaris si incidisses , valde fortis

licit tibi videaris, maluisses cloacas Augia purgare, mult) plus ego sercoris exhausi. D. Profecto Hercules nsn sum ut possim repurgare Augiae Babulum , quod , ut nuperrimet legebam apud Lucianum in Pseudomante , tantum

fimi ac stercoris congesti habebat , quantum termille boves pluribus annis reddere potuissent. Sed quamvis haud possim Augiae stabulum, eoque longἡ faeculentiorem Martini Lutheri doctrinam xςPurg re, praecipuos tamen scire vellem errores .

219쪽

in quos impegit Iutherus, qui, ut mox narrabas, vitae religiosae, quam prosellus fuerat, nauseans Regulam , exuto & ad urticas pulso cucullo , lapsus est in Apostasiam,& ex Apostasia in Haeresim, ex Haeresi in magnum, & sceleribus famosum evasit haeresiarcham, qui, temere sparsa impiae ac sacrilegae religionis novitate, dissensiones, caedes, bella, strages , parricidia ubique terrarum excitavit , Sectamque conflavit, quae etiamnum pluribus in locis viget ac veram fidem corrumpit. M. In suis libris Martinus Lutherus cram. bem dumtaxat recoxit, & antiquos errores jam consepultos, suisque natalitiis tenebris ab Ecclesia damnatos , e bustis veterum Hsresiarcharum postliminio revocavit, sicut nullo negotio tu ipse-inet colligere poteris ex impiis dogmatibus, quae

hic scelestissimus Han esiarcha passim in suis Operibus perfrictet frontis audacia docet, quique prae cipue ad ista septemdecim capita, ex quibus alii

imis meri pullulant errore reduci possunt. Primo, docetMartinus Lutherus,liberum hominis arbitrium per peccatum extinisum omnino esse , et esse rem de mero titulo. Secundo, Nullum esse hominis meritum ad gloriam , sive salutem. Tertio, Hominem

sola fide, eaque inamsi ili, sine operibus justificari.

arto,sacramenta nous legis nec gratiam conferre, nee caracterem imprimere. Quinto , Confessonem Auricularem inventum esse humanum . Sexto, Eucharistiae Sacramento post cosserationem remanere panem. Septimo , corpus christi in Sacramento non

semper esse , sed in solo usu. Octavo , Ab omnibus - etiam Laicis sub utraque specie sumendum esse Eucha rima Sacramen;uχη . Nono, Missam nee d christo

insti

220쪽

institutam, nee Sacrificium esse . Decimo,sacerdotes adolibatum non teneri, verto O exemplo confirma- vit. Undecimo, Vota Monastica, tanquam novatas hominum commenta explodit, ae fugillat. Duodecimo , Indulgentias reprobat ,-pias fidelium fraudes moeat. Decimo tertio, contritionem ex metu gehenna conceptam,peccatum esse. Decimo quarto,Sanctos nee colendos senec invocandos esse . Decimo quinto , Ecclesiam solis constare bonis, in e suo sinu malos, seu peceatores O reprobos excludere pertendit. D cimo sexto, Purgatorium ex Scriptura Saera probari aud posse asseverat. Postremo , Deum hominibus impos*ibilia pracipere, eumque esse aveborem peccati sacrilego ore essurire non dubitat. Praeter illos septemdecim capitales errores, alios non minuumfestos. evomuit Lutberus , quos inter , censentucisti:Primatus Minani Pontificis non est ex jure Divinor Hareticos comburi contra violuntatem spiritus pPraliari adversis Tureas, es repugnare Deo visitanti iniquitates nostras per illos: Praelati Ecclesti aiei, Principes seculares non mau facerent, si omnes saccοῶ mendicitatis delerent: Duo tantum sunt in Ecclesiatas ' ι Sacramenta , Baptismus in Panis et Christiani aequa. liter sunt Saeerdotes .ine. Legesis Diploma Pomtificium Leonis X. quod incipit his verbis et exurgo Domine, & habetur Tomo xiv. Conciliorum Lab-beanae Editionis pag. 39o. & Tomo a. Bullarii pag. 6Iq. datum xv II. Kalendas Iulii anni MDxx. in quo Romanus ille Pontifex Lutheri errorum ELI. capita confixit.. D. . Mittamus, quaeso,illam Lutheri errorum colluviem , illum calumniarum gurgitem , contu

meliarumque scuti am, quae agitui diutius sinς

SEARCH

MENU NAVIGATION