Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

221쪽

nausea non potest, & ostende , si placet, an Haeresiarchae Lutberi discipuli in unam Sectam coaluerint , vel in plures Sectas sint divisi tM. In tres diversas Sectas distracti sunt Zutheri discipuli, quarum prima est Anabaptistarum, qui Baptismum parvulis nihil prodesse putant, eoiaque denuo baptizant,dum ad aetatem adultam pervenerunt.Altera Secta est eorum,qui Lutheri Placitis alia de suo plura miscuerunt; & hanc Sectam lcomponunt Sacramentari seu illi, qui Berengarii,Sacramentariorum parentis,renovanteS errorem,docent, Corpus Christi Domini in Eucharistia non esse , quod cum Martini Lutheri doctrinae adverse tur , ideo non Lutherani, sed Sacramentarii appellantur . Tertia Secta conflatur confe*onistis , seu illis, qui Confessionem Augustanam sectari se jactant & proteliantur,undeProtestantes dicti sunt. Porro, hi Lutherani dicti Confessionistae, in tres adhuc Classes distiguuntur. Alii quippe sunt di, alii Molles, alii Extravagantes. Hi, qui puris adhaerent Lutheri erroribus , Mgidi vocantur a Molles vero, qui Confessionem mite nabergensem sequuntur; in denique appellantur hi, qui Confessioni Augustanae subscripserunt,ut Principum favorem aucuparentur, seque Lutheranos. dicunt , licet sectentur dogmata Luthero conistraria .

D. Varias illas sectas,in quas Haeresiarchae Lucteri distracti sunt discipuli, singillatim expendamus , & primo quidem de Λnabaptistarum Seociae exordio, Auctore , erroribus, & de aliis hujusmodi, quae ad ipsam pertinere possunt, breviu

222쪽

M. Anno circiter MDxxI I. prodes fanatica Anabaptistarum Secta procusa a Nicolao Storhio, sive Pelargo dicto , Silesio, qui, cum antehac

thero adhaesisset, ab eo postea deficiens, di insoliatas Revelationes sibi factas, secretaque Mysteria,

quasi ab Archangelo Michaeis accepta,temere Ve

ditans, Witemberga pulsus est, & per Thuringiam incertis sedibus oberrans,rusticos homines ad Seinctam suam pertraxit, iisque sequentes e rrores , teste Ioanne cothuo in Actis Lutheri, instillavit. Praecipuum hujus Sectae Dogma est, Parvulis uia rationis carentibus nihil omnino prodesse Baptisma, hincque illi Sectarii dicebantur Anabaptista, tum quod ipsi rebaptietarentur, tum quod reba-ptietarent alios, adultos scilicet, qui extra eorum Sectam necdum rationis usu donati Baptimum susceperant. Praeter hunc capitalem erro

rem , Anabaptistae realem Corporis Christi praesentiam & manducationem corporalem in Coena Domini negant; Imagines execrantur ἰ solam scripturam recipiunt , Magistratum abjiciunt, jurare , litigare, arma tractare, Magistrarum gerere, Christianis illicitum esse volunt. His, Scaliis erroribus, falsis revelationibus, suisque enthusiasmis cum promiscuae plebis, ac stolidorum rusticorum ingentem multitudinem decepisset M-colaus Stor ius, coepit aere ciere viros, martemque accandere cantu, quo animati ejus Sectarii, eos Omnes, qui rebaptiaari nolebant, ex Urbibus expulerunt, aut caeciderunt, cultum Dei extinxerunt , expilarunt Ecclesias, Episcopos, MPastores trucidarunt, bona eorum diripuerunt,

Monasteria dirucrust, sacras Virgiora violarunt,

223쪽

Senatum pro suo arbitrio mutarunt, tamque magnos concitarunt tumultus, ut tandem, missis ad eos debellandos copiis, centum S triginta effera torum illorum Rusticorum millia commisio prae- , Iio anno MDxxv. perierint, ut videre est in Petri

criniti de hoc Bello Rusticorum Commentario , qui Tomo secundo Rerum Germanicarum Mamqvardi Heberi editus est. Anabaptistae fuerunt divisi in varias Sectas, quae vel ab Auctoribus suis, vel a locis, vel a doctrina, vel a vitae instituto varia traxere nomina, quae hic indigitare sufficiet. Primo , inter Anabaptistas, alii appellabantur Munigeriani a Thoma Munigerio, Alstensi in rhuringia Concionatore, qui e Sacerdote Catholico Lutheranus factus, ita scite Enthusiastam egit, tamque egregie sanctitatis speciem mentitus, Sectam Anabaptistarum dilatavit, ut ejus Author haberetur. Secundo, Anabaptistae dicebantur Hut titae a Ioanne mi, & hi spontaneam paupertatem profitebantur, visioneS jactabant. Tertio , An haptistae vocabantur Augustiniani, ab Augustino Bohemo; Euhyidiani, a Ioanne Buhyid; Melchio- vita , a Melchiore ς Homannianni, ab H manno et

Mennonitae, a Mennone Simonis , Oriundo ex qu

dam pago Frisiae ; Gabrielitae , a Gabriele; Huit

viani, ab Hultero ; Servetiani, a Ser*eto Hispano, qui combustus est Gene vae anno MDxLI v. Davidi

ni, seu Georgiant,a Davide Georgio Amerssordiensi, . qui sese tertium esse Davidem, verumque Messiam, effutiebat. Dicti sunt etiam Anabaptistae , Francisae, a Sebastiano Frankς Scuven eidiani, a Gaspare Schuen eidio. Praeter haec nomina, quae Αna- baptistae traxerunt ab Auctoribus, qui eorum

224쪽

Sectam vel propagarunt, vel in varia schismata . . distraxerunt, alia insuper nomina vel a doctrina, vel a diverso Vitae Instituto sortiti sunt; ac denominati primo Adamitae, quod nudi incederent , ut sic innocentiam Adami simulargiat. Secundo, et . solici, quod absque calceis, peri, & pecunia hac illac vagarentur. Tercio, carbari, quod se puros, spirituales ac perfectos dictitarent. Quarto,Clanincularii , seu Silentiarii , quod latere studerent, suamque fidem manifestare nollent. Quinto, Do moniaci, quod putarent, Doemones post finem mundi salvandos eis e. Sexto, Communia babentes, quia uxores, liberos, & alia omnia communia esse volebant. Septimo, condurmientes , quod inter illos promiscue Viri & foentinae simul habitarent & dormirent. Octavo, Lachomantes sive Mulantes, quia sibi persuadebant, nihil Deo tam gratum & acceptum a se offerri posse, quam si subinde lacryncias copiose funderent. Nono, Pol)gamista , quod plures simul uxores habere licitum este affirmarent. Decimo, Eucbita, Enthinasia ,& Extatici appellabantur, eo quod inter Anabaptistas alii essent, qui non secus ac Haeretici Eu- , coitae, contendebant, soli orationi vacandum esse, nec media conquirenda ad vitam temporalem ne- celsaria, sed a Deo omnia expectanda; alii vero, qui, mrinde ac Enibustastae seu Ea latici,inspirationes divinas, extases, ex secreta cum Deo colloquia jactarent. Undecimo, nonnulli inter Anabaptistas dicebantur Libertini, qui a Divinis &, Politicis Legibus, Decimis, tributis &c. se per Christum immunes esse gloriabantur . Denique, Ana

baptistae a locis, unde prodierunt, vel in quibus

225쪽

suam sedem fixerunt , alia traxere nomina, quae hic recensere supervacaneum omnino foret. D. Diversa illa nomina, quae variis Anabaptistarum Sectis iudita sunt, nihil plane moror . sed scire velim nomen Authoris Haeresis Sacramentariorum , qui, ut mox dicebas , Berengarii du-- dum damnatam sopitana renovantes Haeresim , negant realem Corporis & Sanguinis Christi in augultissimo Eucharistiae Sacramento praesent, etiam a M. Primus huius Sacramentariorum Hatin resis Author fuit Andreas cariostadius, natione Germanus; & Archidiaconus Witembergentis, qui etiam primus Reformatorum sacrilegas nuptias contraxit, quas non puduit Lutheranos πυ- tembergenses publice lauciare & approbare hac

speciali Oratione , quam in proprio Missae ossicio

recitarunt: Oramus: Deus, qui, post tam longam impiam Sacerdotum tuorum cacitatem , Beatum . Andream car stadium ea gratia donare vignatus es , ut primus, nulla habita Papistiei juris ratione, ux , rem ducere ausus fuerit; da quaesumus, ut omnes Sacerdotes ; recepta sana mente, ejus vestigia sequentes, ejectis concubinis , aut eisdem ductis , ad legitimum confortiam tbori convertantur . Quae certe Oratio debet iure merito appellari totius impietatis mo- numentum, & lasciviae impudentissimae trophium.

Haeresiarchae Lutheri coaetaneus & familiaris fuit Andreas curiosiadius , sed orto inter ipsum & Lu-rberum de Coena Domini dissidio, coepit carisadius aperte negare, Corpus Be Sanguinem Christi reipsa & secundum substantiari contineri in Eucharistiae Sacramento, cui librum contra coelester

226쪽

Prophetas , seu fanaticos statim opposuit Lurberus , & Sacramentarioruni errorem semper detestatus est. Hunc Sacramentariorum errorem latissinae in Helvetia propagavit Huldricus Zuinglius , in pago Dogglorum in Helvetia natus, eique multos alios addidit , quos inter praecipuos hic subjiciemus . Primo asserebat , Missam non esse Sacri ictum , sed . Sacrificii in cruce semel oblati eommemorationem, in quo figillum redemptionis per christum exhibita . Secundo, affirmabat, Nobis extra hanc vitam intercessore , prater Christum, nullo opus se . Tertio, dicebat, Grissum esse nostram Iustitiam, ex quo inferebat, opera nostra eatenus esse bona, quatenus sunt christi , quatenus vero nos ra , non esse verὸ bona. Quarto, docebat, cbrsianorum nullum ad ea opera , quae Christus non praecepit, aduringi,'quolibet tempore licitum esse , quolibct cibo vesci. .into , contendebat, jusὸ fieri quidquid Deus non vetat est permi=tit, ac subindὸ Matrimonium ex aequo omnibus con enire. Sexto , asieverabat, eos, qui Ecclesiastici vulgo , seu spirituales vocantur, peccare , dum pesteaquam senserint castitatem sibi d Deo negatam , non uxores ducunt, aut nubunt. Septimo , Casitatis votum damnabat. Octavo , Potesatem, quam Papa, in Episcopi sibi vindicant, nullum in sacris litteris , O Corsi doctrina firmamentum habere estutiebat. Nono, opera satisfationis a Sacerdote imposita , tanquam humana traditionis figmentum explodebat. Decimo , censebat, confessionem , quae sit Sacerdoti, non remittere peccata. Undecimo, Nullam post hanc vitam Purgatorium admittebat. Duodecimo, Characterem Sacramentalem, tanquάm d Neologis Dbο-lasticis recens excogitatum, repudiabat. Decim. tertios

227쪽

tertio, Eos dumtaxat Presbteros aut Sacerdotes agnoscebat, qui Verbum Dei praedicabant. Hos Se alios hujusmodi errores expressiit Zuinglius in Summa suae doctrinae, quam Articulia Lxv III. cominprehensam obtulit Senatui Populoque Tigurino in

minata ac discussa Zuinglii doctrina, Magistratus Tigurinus aperte ei favit, ad librum pro defensione Catholicae Religionis ab Episcopo Constantiensi porrectum aures obturavit, oculos animi clausit, & promulgato Edicto, solemnem Eucharistiae circumgestationem prohibuit, Sanctorum Reliquias sustulit, Missam abrogavit, novumque Sacramentariae Coenae Ritum inititui jussit. Tigurinis a Catholica Religione ad Sectam deficientibus sese quidam Helvetiorum Pagi Cantones vulgo vocant anno MDXXVIII. adjunxerunt,

videlicet Bernates, & Constantienses, quos deinde secuti sunt Basileenses, Schamusiani, Santgallenses, Muthusani, & Bielenses . Λt in Catholica fide quinque aliae Helvetiorum Tribus Cantones vocant, constanter perstiterunt, seu Lucernates, Urienses , Suitienses, Under vallenses, & Zugenses, qui ob Religionem Catholicam , quam profitebantur, cum male a Tigurinis, & Bernatibus. Sacramentariis haereticis,acciperentur, bellum ei anno MDxxx I. denunciarunt, illosque licet numero plures, & Basileensium, ac Schanusianorum auxilio fultos, quatuor consertis praeliis vicerunt. prostrarunt ac profligarunt, quos inter Zuinglius, eorum Ductor, & Sectae Coriphaeus , accepto Iethali vulnere,captus,& oblatus judicibus tanquam proditor & Haereticus,flammis exustus est, annum

228쪽

agens aetatis suae quadragesimum octavum. His victoriis , quas Catholici de s aereticis Sacramen. tariis tum temporis feliciter reportarunt, non obseuro signo Deus tum declaravit, quinam essent illi, qui suum defenderent Evangelium ; cisin paucis admo- dism, et eis inopia rerum omnium pressis r victoriam concessit de Dis et Evangelii hostibus, quos et numero militum et viribus , et armis , et rebus omnibus

ad bellum gerendum necessariis , multo fuisse eonstat instructiores r ut non homines , verum ipse Deus pro suis Fidelibus in aliquot illis praeliis pugnassie videretur , verba sunt Cardinalis Stanislai Hsii in judicio & Censura de adoranda Trinitate. Paulo post Zuinglii obitum , Ioannes Oecolampadius , ordinis S. Bruttia Apostata, de Zuingsii fidus Achates, qui eamdem Sacramentariorum Haeresim Basileae praedicabat, e vivis sublatus est, & in lecto suo . a foemina, quam incestis polluerat nuptiis,& ex qua tres procreatos liberos reliquit, sive . Dcemone, ut alii dicunt, susAcatus , atat alio quo-

eumque modo exanimis repertus eth an. MDxxx I. aetatis suae anno quadragesimo nono.

D. Expone , quaeso, uberius quid sibi velint isti confisonistae , ex quibus , .ut mox ajebas, conflata est tertia Hiresiarche Martini Luiberi Discipulorum Secta tM. Confessionistae apud Lutheranos dicuntur hi, qui Confessioneni Augustanam profitenturre tenent. Haec autem Augustana Confessio nihil aliud est, quam Lutheranorum Fidei Professo,

quae ann.MDxxx. in Comitiis Augustanis Carolo V. Imperatori fuit oblata a Philippo Melan Ibone,praecipuo illius Auctore, qui, ut Sectae suae Lutheranae m.UII. O invi-

229쪽

invidiam sicilius detrahere posset, consulto in

praedicta Fidei Prosessione praetermisit, vel emollivit, quantum fieri potuit, odiosas Lutheri opiniones. Duas partes complectebatur ea Confessio. Prior pars continebat unum supra viginti articu-Ios de Lutheranorum Fide , in quibus se cum Catholicis consentire palam profitebantur . At posterior pars constabat septem Articulis, doctrinae Ecclesiae Catholicae oppositis . Primus , Communionem sub utraque specie praecipiebat,& Sanctissimae Eucharistiae processionem, seu circumgestationem inhibebat. Alter, Sacerdotum Coelibatum

damnabat. Tertius, privatas abolebat Misias . Quartus, necessitatem confitendi peccatorum numerum negabat. Quintus, Traditiones rejiciebat.

Sextus, Monastica Vota improbabat. Septimus , potestatem Ecclesiasticam limitabat ad solan Evangelii praedicationem , & Sacramentorum administrationem . Hi igitur Haeretici Lutherani, qui hanc Confessionem Augustanam, a Philippo Melan Ihone adornata, profitebantur, confessondia, Adiaphorbia, seu Indisserentes , de Lutherani Molles appellabantur, ad diicrimen horumce LutheranOrum , qui in idi nuncupantur, & quorum Antesignanus fuit Matthias Flaccus Illyricus, Magdebur.

gensis Pseudo-Minister, qui plurimis Scriptis , recalamo tartareo veneno insecto propugnare ausus

est, peccatum originale esse ipsam hominis substantiam . Mitto alias Sectas, in quas divisi sunt

Lutherani, tum a Ioanne Brentio, origine Suevo ,

qui Lutheri Placitis nova, sed perinde infesta -- gmata addidit, tum ab Andrea Osandro, qui Schi- ima in Secta Lutherana fecit, auerendo hominemiuitiis

230쪽

ECCLEsIASTICA. 2II iustificari non fide, sed eadem essentiali iustitia ,

qua Deus justus est, quae est ipse Deus, inflandituriaque hominibus, adeo ut Christianus non gratia , sed natura justus sit; tum denique a Martino Bucero, natione Germano, ordinis Dominicani Ap stata, qui una cum Paulo Fagio, & Petro Vermilio, vulgo Marore nuncupato, Canonicorum Regularium ordinis Sancti Augustini Apostata , in Angliam venit, novam Apostaticae Reformationis uisciplinam condidit, ac prae caeteris, quos propinavit, erroribus, asseruit, Corpus de Sanguinem Christi substantialiter praesentia in Eucharistia non esse extra' usum Sacramenti, nec in ipso uluore corporis manducari, sed eontemplatione Fidei percipi, unde inferebat, impios, idest, qui fidem non habent, solum panem σ vinum, non Christi corpus et Sanguinem sumere . Has, & alias hujus.

modi varias iactas, in quas distracti sunt Luther ni, ne longior sim, in praesentia missas faciam , de quibus si plura scire desideres, legesis Linis danum Ruremundensem in Dubitantii sui Dialogo II.

D. Cum solemne sit Haereticis Lucteranis suae Sectat Duces tanquam egregios Ecclesiae R . Iesmatores, intrepidos Evangelii Praecones, ac purioris Moralis Christianae sectatores magnificis' celebrare encomtis, optarem, antequam ad alias Saeculi decimi sexti Haereses progrediamur, ut graphic8 describeres mores illius Sectae Principum t qui se Evangelicos falso iactabant, artesque itiddai indicares, quibus usi sunt ad suam propagandam Sectam , fidemque conciliandam suis erroribus , quos jam in antiquis Haereticis ab Ecclesia pro-

- Q a stratos

SEARCH

MENU NAVIGATION