장음표시 사용
241쪽
adhuc nos ipsi partim incendia, partim fumantem cernimus reliquias, ex quibus heu nimium 1 interulligimus,Galliamtum temporis eo fascino delusam. his pestibus ab humani generis hoste immissis infectam, in se ipsam conjuratam pugnasse, suis opi-hus consumptam, suis fractam viribus, quae alienis semper invicta fuerat, nec tantum a suis, sed ab aliorum quoque finibus haereticos, aliosque hostes nominis Christiani tam saep8 depulerat,iam multis ornamentis Sedem Apostolicam affecerat,totqui Bellis pro Christi fide praeclarὰ gestis Europam ,
Africam, Asiam nobilitaverat. Galliae . itaque Parcamus, & inquiramus in mores 'oannis Calv ni, omnium horumce malorum Auctoris , quem Haeresiarchae Martino Luthero turpitudine vitae svitiorumque sentina similem fuisse, facile adducor ut credam. M. Martinus Lutherus , & Ioannes calvinus malitia , impietate , superbia, fastu, & audacia Pares quidem fuerunt, sed natura, ingenio, & indole omnino dissimiles. At enim, Calvinus natura melancholicus fuit, re taciturnus; cibi di potus abstinens ob ventriculi debilitatem, di hemicr niam , quibus laborabat, ideoque tenui & macilento corpore; summam in gestibus assectans gravitatem , dissimulandi artifex eximius, & non minus consilio, quam audacia promptus . At Luth rus , Vir erat abdomini natus , crasso corpori , genio bululgens , luxuriosus, ebrius, ganeo, qui per summam hilaritatem tempus transigebat , eo que semper trahebatur, quo libido rapiebat, quo intemperantia, quo vinolentia. Calvinus multa animo volvebat, quae cauid dissimulabat, nec oret
242쪽
promebat; Lutherus autem linguae suae moderari nesciebat, nihil celabat, sed quaecumque animus suggerebat, aut quidquid in buccam veniebat,
evomebat, ac temere effutiebat. Calvinus nulla
actionis elegantia inter loquendum instructus, taedium auditoribus saepd asserebat , sed culto, puro, ae terse stylo scribebat. Latberus vero patria sua lingua orator quidem fuit disertus & vehemens , sed in scribendo, rudi, incompto, ac impolito sermone usus est. Caminus etiam cum amicis adeo superciliosus ac morosus erat, ut Bucerus ejus amicus, eum, eanem rabidum, vocaverit, Me lancibon praefractam ejus Morositatem vituperaverit, ac ipsimet Genevenses, apud quos degebat Calvinus , vulgo dicere solarent, malle se apud Inferos cum raeodoro Beea, Discipulo Calvini, esse . qui seirivis jocis eos, in mediis flammis exhilaraias et, quam apud Superos cum Calvino, sicut refert Papirius Massonus in vita Calvini. Contra vero Lutherus solebat cum amicis indulgere facetiis , frontem exporrigere , eratque , instar Luciani, Deum, hominumque irrisor . Hinc Latberus , sicut superius observavimus , postquam sero cum amicis laute coenaslet, & animum suum facetis, sestivisque sermonibus pro more exhilarasset, nocte sequenti repentina morte extinctus est . E diaverso calvinus, natura , ut diximus , melanch licus ac morosus, postquam vixisset annoS quin-
quaginta quatuor , menses decem, dies septemdecim , obiit in desperationem actus, Doemones invocando , dejerando, execrando , vitae suae diras imprecando, & suis studiis & Scriptis maledicendo,& ex suis ulceribus intolerabileai scatorem
243쪽
emittendo, sicut Hieroumus Bolsecus in Vita Ca mini, & multi alii scribunt, fruitia licet reclamante Theodoro Beza , qui Caisinum , cujus erat discipulus , quique ei in Caliphalu Genevensi successit, placidissime ex hac vita migrasse assirmat, impotenti excoecatus studio assentandi palpandique Magistro suo. Ex ea, quam hic brevit8r indicavimus , Lupheri, & Calvini morum dissimilitudine enata est inter utrumque Haeresiarcham animorum itidem dissensio , quam aperte declarat Calvinus tum in Epistola Lura .ad Bullingerum, in qua asserit, Lutberum magnis laborare vitiis , plurimum ei obfuisse adulatores, illumque natura ad indulgendum sibi nimis propensum fuisse et
tum etiam in Epistola LxI II. ad Melanctbonem s, Lutherum appellat Periclam, ad fulminaα- dum nimia intemperie raptum, ibidemque invehitur in veheniens Lutheri ingenium , & impetus violentos, quibus omnem libertatem auferre, te tyrannidem inferre gestiebat. Unde facile inte ligere potes ut verbis utar Henrici Spondani ad ann. MDxLI v. Num. xv I I. quae fuerit Reformatorum hujusemodi concordia,O quam quique Primatum Ibi asserere ambierint, quem , post Luiberum, Calvinus insignitis artificiis suis , ac subdolis fraudibus ,
O quaesiviit, O obtinuit. D. Cedo nunc, si placet, errores, quos d euit Haeresiarcha Calviinus, & quibus multas florentissimi Galliarum Regni Provincias ius cit. M. Complures errores profudit Calvinus , qui tamen ad haec viginti praecipua capita revocari possunt. Primo negat realeni praesentiam Coro roris,
244쪽
poris, de Sanauinis Christi in Eucharistiae Saeramento. Transsubstantiationem, velut figmentu, rejicit ; Eucharistiani adorandam , asservandam , circumferendam, & extra usum ac manducatio nem, Sacramentum esse inficiatur. Secundo, docet , hominem sola fide sine operibus justificari, eamque fidem,nullo quantumvis gravi delicto,excepto infidelitatis peccato, amitti unquam posse. Ex quo pestilentissimo dogmate palam sequitur, Fornicarios, Adulteros, Homicidas , & alios scelestos homines ex iustitia semel accepta in utero matris fidelis nunquam excidere , modo habeant Fidem in Christum Mediatorem . Tertio, asserit Calvinus , hominem iustificari per solam, Christi justitiam imputatam. inarto, pertendit, omne peccatum esse mortale, sed Fidelium peccata ele venialia,non quod mortem non mereantur , sed quia Dei misericordia nulla est condemnatio in his qui sunt in Christo Iesu , seu quia
justis non imputantur,sed venia delentur. Quinto, dicit, mandata Dei esse hominibus impossibilia, sicque crudelem facit Deu,qui hominibus impossibilia praecipiat. Sexto,assirmat,extinctum Omnino esse post primigenium protoparentis peccatum liberum hominis arbitrium, ex quo sequitur Deuesse Authorem peccati, ad quod Deum essicaci
voluntate motuque concurrere disertis verbis docet calvinus . Septimo , negat , ullum esse opus hominis vitae aeternae meritorium. Octavo, Missam
nec a Christo institutam, nec Sacrificium, nec bonum opus esse dictitat. Nono, Baptismum Ioannis Baptistat ejusdem esse virtutis cum Baptimio
Christi. Decimo, Baptismum Christi ausolui:
245쪽
ad salutem non requiri, fideliumque pueros posse sine eo salvari. Undecimo , peccata post Bapti iamum commissa Baptismi suscepti recordatione ,
deleri. Duodecimo, nec Confirmationem , nec Extremam Unctionem Sacramenta esse . Decimo tertio , Clericos nec ad Ccelibatum, nec ad continentiam teneri. Decimo quarto, Vota omnia'
inutilia esse , & nihil prodesse, omnesque generali praecepto adstringi ad nuptias contrahendas. Decimo quinto , exsufflat tanquam nugatoriam Fidei sormatae, & informis distinctionem ; Quadragesimale jejunium inter superstitiosas observationes enumerat, & ait, Monasteria esse Lupanaria, potius quam castitatis sacraria. & non aliter porcos in haris saginari , quam Monachos in Coenobiis . Decimo sexto , asserit, Rinnanae Sedis Primatum neque ex Christi instituto, neque ex Ecclesilae veteris usu sumpsisse originem. Romanum Pontificem appellat . Concilia Generalia in tradendis Fidei dogmatibus, & Scripturae Sacrae interpretatione, errare polse oggannit, & auctoritatem judicandi de vero sentu, &interpretatione Sacrarum Scripturarum omnibus promiscue, etiam mulierculis, adjudicat. Decimo septimo, in Traditiones ,& Conititutiones Ecclesiasticas , ceu ia Trrannidem, quet sub Ecclesiae titulo superciliose ingeri cur, debacchatur . Decimo octavo, dicit, preces sundi non debere pro mortuis , & Purgatorium exitiale Satanae est commentum, quod Christi Crucem evacuat, co tumeliam Dei misericordit non serendam irroga S sdem nostram labefacit ac evertit. Decimo n. no , Indulgentias damnat tanquam pias fraudes a
246쪽
quaestuosas nundinationes, Sanguinis Christi profanationem, Satanaeque ludibrium , quo Christi nus populus a Dei gratia, a Vita, quae est in Christo , abducatur, & a vera salutiS via avertatur. Denique, Imaginum usum , & cultum a Satana manasi eb& mera idololatriam esse impie asseverat, cultum Religiosum, etiam Duliae, Angelis, de Sanctis hominibus absque damnanda superstitio. ne exhiberi non posse, & Sanctos cum Christo in in Coelis viventes pro nobis non intercedere , nec absque Sacrilegio, & superstitione invocari posse affirmat. Mitto alios Calvini errores , necnon blasphemiam, quam evomuit in Christum Dominum , asserendo, lib. 2. Institutionum cap. I 6. & ia sua Harmonia Evangeliea ad Caput xxv I. Matthat, eum damnatorum petnas in suo ad Inseros descensu passum, & cum Inserorum copiis, aeternaeque .mortis horrore, quasi consertis manibus, luctatum esse. Si plura de erroribus Haeresiarchae 'oah nis Calvini scire desideres, legesis Frauciscum Fe- , Ordinis Minorum, sacrae facultatis Parisiensis Doctorem Theologum, qui mille , dc quadringentos Secti Calvini eriores insa heoma obia calvinistica excussit, ac confutavit. Calvini
etiam deliria prolixius prosecutus est Florimundus semondus Burdegalensis, in libro septimo Historiae suae de ortu, progreta, & inclinatione Haeresum ex probatis Auctoribus collectae, di de sorma Calvinianae Synagogae, deque institutione, & oeconomia sacrorum , ac disciplinae ab ipso Calvino fabricatae diligentissimὰ disserit in libro octavo ejusdem Historiae. Consulere etian poteris doctissimos Cardinales Beliarminum, Per-
247쪽
ronium, Richelium, necnon illustres Antistites N eolauis Coessetaei , indinis Praedicatorum, Maiasiliensem Episcopum designatum , & Benignum Bosibet, Meldensium Episcopum , qui eruditis suis Iucubrationibus impiam Calvini doctrinam impugnarunt.
D. Audiebam nuperrimd eruditum quemdam Theologum salse ridentem haereticos Calvianistas , qui ex doctrina sui Pseud Magistri Camini sex sibi vindicant Immunitates, quae eos a pec cato , ab errore , ab omni salutis periculo, & a servandis divinis, & humanis legibus penitus eximunt. Cum enim Cal diuus , ut mox observasti , doceat, solam fidem in Christum mediatorem sine honis operibus justificare, eamque esse inainanissibilem ; deinde, peccata non imputari Fidelia, hus, ac denique, Baptismum nec ad salutem, nec ad delendum peccatum Originale necessarium esse pueris, qui ex patre , & matre Fidem , seu Christianismum profitentibus, nati sunt; ex histribus capitalibus Caisini error us , tanquam eα virulento fonte sex immunitates hauriunt, sibisque arrogant haeretici Calvinistae, quas sequenti ordine mihi referebat Vir ille eruditus. Primo,ajunt haeretici Calvinistae , se sola a parentibus Christianis, seu qui fidem habent in Christum meis diatorem, origine, primo conceptioniS mome to , ita sanctos re puros, & a Deo edoctos este, ut nunquam in posterum vel a gratia excidere, veIaliquo errore a fide deficere possint, & maternus uterus, etiam incestus, etiam adulter, modo Chriasianisatum mater, aut pater profiteatur, sit illis
instar primi Baptisterii, quo jqre communi se ha'
248쪽
here aiunt Calvinistae omnes, ut a peccato originali sint immunes . Secundo , idem uterus mater nus est illis haereticis Calvinistis Coenaculum Hierosolymitanum , quo delabitur Spiritus Sanctus, di eos , sicut in die Pentecostes Apostolos, ita ingratia firmat, ut ab ea nunquam inposterum excidere queant. Tertio, idem uterus maternus est illis Sacrarium,ubi omnes unguntur in Sacerdotes,quo spirituales hostias Deo o erant.Quarto,Calviniuistiterus maternus est Tribunal Confessionis, ubi iaanteceiIum ita ab Omnibus peccatis futuris absolvuntur , ut nullum illis imputetur unquam ad damnationem . Quinto, est illis Academia, ubi a Deo ita imbuuntur notitia Fidei Doctrinae, quae ad salutem necessaria est , ut nec ab Ecclesia, nec a Conciliis, nec a Sanctis Patribus, nec ab Episcopis edoceri opus habeant. Postremo, Calvinistis maternus uterus est velut amplissima Cancellaria, unde litteras habent, quibus immunes fiunt
a jejunio Quadragesimali, a poenitentia, a votis, a bonis operibus, a legibus Principum, & etiam a lege Divina, hoc saltem sensu , ut liceri in illam
Peccent, nullum ex eo peccato salutis periculum , aut damnum creetur , quia Calvinistis peccatvi , quantumvis gravissima, non imputantur , suntque dumtaxat venialia. Has sex Calvinistarum Immunitates, quae infinitam, & horribilem in hominum mores invehunt corruptelam, dum mihi narraret eruditus ille Theologus, dubius paululum haesi, quaerens cum Tertulliano libro a. ad Nationes Isideam vanitatem,au exprobrem ea citatem laandem serio intellexi, praetensam illam Ecclesiae
Bosormationem, quam, ut facilius susum faceret,
249쪽
obtendebat Calvinus, tendere dumtaxat ad esse 'nem morum licentiam , ad divinarum , & humanarum legum contemptum, ad ambitionem intolerabilem , qua abreptus ille scelestus Haeresiarcha se unum dumtaxat sapere, ac tanto reformandae Ecclesiae muneri parem insulse putaret, caeterosque tot saeculorum , tot gentium, tot Academiarum , eruditione juxta & Sanctitate praestantes viros desipere judicaret. Perturbanda fuit publica quies , perrumpendae leges , sacra violanda, corrumpendi mores, innumerae excitandae tragaein diae, miscenda cuncta procellis, ut pestilentissimi illius Novatoris Secta , nomenque vigeret. Sed,
quod magis dolendum est , necdum pestisera illa camini Secia extincta est, sed adhuc ad perniciem animarum late grassatur , & instar Hydrae plura capita habet, seu ex variis Sectis conflata est,quq quo pacto prodierint qui earumΑutores extite
rint, rogo te ut nunc breviter exponas .
M. Praecipuae inter Calvinistas Sectae sunt quatuor. Prima est eorum , qui se 'formatos ducunt , quique impiam Calvini doctrinam ad amussim sequuntur. Altera illorum est, qui nuncupantur Anglo-Calviniani . Tertia, est Pisiatorianorumi,
di quarta Arminianorum, de quibus singillatim pauca dicemus. In primis, Secta illorum , qui calvini doctrinam studiose sequuntur, Olim vige-hat in Gallia, & nunc viget in Palatinatu, & in Helvetia, ubi illi Sectarii vocantur Eadem Secta in Anglia , & in Scotia serpit, ubi hi Sectarii nominantur Pliritani. Ab illis vformatis , seu Puritanis, differunt Anglo-Calviniani, qui alteraio Sectana in Anglia cynstituunt.Ordinem quip-
250쪽
Episcopalem non solum admittunt, sed eum jure divino Presbyteratus ordine superiorem esse profitentur; quod Calvinitiae, dicti Reformati, aut
Puritani, praefracte negant. Praeterea, Anglo-οι-
ωiniani suas habent Cathedrales Ecclesias , in quibus sunt Canonici, seu Praebendarii , qui Matutinas acVespertinas preces celebrant, Liturgiam suo ritu diebus sacris peragunt, de in functionibus suis obeundis seperpelliceo utuntur; quae Omnia Calvinistae vformati, seu Puri ani, rejiciunt. Tertio , .Anglo-Calviniani Cruci, quae Christum D minum Crucifixum repraesentat, honorem deferunt , & in Sacramentorum , praecipue Baptismi administratione,signum Crucis adhibent. At Calviniani vformati, seu Puritani, signum Crucis execrantur , & Cruces ubique evertunt, frangunt, ac demoliuntur. Demum Anglo-Calviniani, juxta leges Reginae Eligabetha, Summum Ecclesiae Anglicanae Caput ac Gubernatorem Regem Angliae agnoscunt, quod negant alii Calvinistae, qui in Regno Angliae vocantur Puritani, ad quos proximmer accedunt alii Sectarii, qui in eodem Regno dicuntur Presbyteriani, & Independentes, quique in Calviniana Superstitione a Puritanorum Fidei consessione non dissentiunt. Hic autem obiter observare debes, Regnum Angliae , postquam sub
Rege Henrico UM. ab Ecclesiae Romanae communione funesto schismate fuit separatum , non solum istis Calvinianae superstitionis Sectis aditum praebuisse, sed etiam varias alias Sectas in eo im-iuod grassandi licentiam habuisse, quas inter cenentur primo Secta Anabaptistarum, cujus seperius meminimus. Secundo, Secta Antinmorum, qui