Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

271쪽

fuit insignitus , quatenus divini Spiritus virtute . absque ulla Viri ope, in Virginis utero conceptus est , in quo sensu appellatur Filius Dei proprius, de

unigenitus,quia nullus alius sic virtute divini Spiritus absque ullo Viri concursu in utero matris Conceptus unquam fuit ,& ab ortu Filius Dei vocatus . Quarto, ajunt , Jesum Christuna ideo este i5ervatorem nostrum , quia nobis aeternae salutis viam ostendit, vitaeque suae exemplis confirmavit; Divinar autem justitiae, per quam peccatores da. Ranari mererentur, neque illum satisfecisse , neque ut satisfieret, opus fuisse. Quinto, pertendunt,

Christum non fuisse Sacerdotem antequam in sis Ios ascenderet, & nequidem Sacerdotis munus obiisse, cum penderet in Cruce . Christi mortem non fuisse Sacrificium, sed viam quamdam , de praeparationem ad illud peragendum in Coelis. Sexto, asserunt, Christum propria virtute a mortuis non surrexisse. Septimo, dictitant, Baptismum aquae a Christo praeceptum non fuisse, eoque hominem Christianum absque Olo salutis aeternardispendio carere , & ab eo abstinere posse. Octavo, sentiunt cum Pelagio , nullum eise peccatum originale , nullamque Dei gratiam interiorem ad

opera supernaturalia necesIariam esse. Nono, as

firmant, in sumptione panis, & vini, quae fit in Coena Domini, nihil praeter panem, & vinum si te

a credentibus, sive a non credentibus accipi, meramque esse coeremoniain in memoriam mortis Domini. Decimo, effutiunt, animas a mort

non superesse; homines impios penitus anni hilari,& Resurrectionem impiorum nullam futuram . Undecimo, Primatum Romani Pontificis uegant, i eum

272쪽

eum Antichriit una appellant, di Ecelesiam Ronianam acerrimo odio prosequunmr . Duodecimo , Zuinglium, Lutherum , de Oecolampadium, velut E caesiq reformationis Auctores summis laudibus exintollunt , Conciliis Oecumenicis , praesertim Concilio Nicaeno contra habito, fidem omnino abrogant; strenui Consubstantialutatis Verbi divini Alterioris, aliorumque Patrum authoritatem explodunt. Hos , & alios ejusmodi errores , tuentur Sociniani, quos Faustus Socinus, eorum Ante signanus, disieminavit, & expressit iis

suis libris , potissimum in suis commentariis in Scripturam Sacram , in Tractatu de Ecclesia; in suis Epistolis; in Praelectionibus Theologicis , in libro de Iustificatione Fide & Operibus; in Elenchis Sophisticis; in Institutione Religionis Christianae; in libris De Baptismo, De Coena Domini, De Deo chritto , di Spiritu Sancto ; De Christo

Servatore contra ciet etiam, & in diversis aliis Tractatibus de variis materiis ad Christianam Relbgionem pertinentibus. D. Infelices profecto Haeresiarchae, qui se- mel a solida veritate deflectentes , in variis erro ribus per omnes Sectarum flexus di anfractus vagantur , di suis somniis de si, nunc huc ferunturi, nunc illuc, ac Deum non ex ipsius natura , nec ex arcanarum testimonio litterarum, & ex

Ecclesiae Catholicae, ut par est, sensu, sed ex arbitrio suo metiuntur; quos si urgeas disputatione. mussant, dissimulant, tergiversantur, tentant elabendi aditum, & Prothei in morem , semet in omnia vertunt. Inter se sunt divisi, & ad Romanam , seu Catholicam persequendam Ecclesiam

273쪽

concordes, juxta illud Psalmi Lxxxi. Super populum tuum maligna:erunt consiliam , O cogitaverunt adversus Sanctos tuos. Dixerum , venite, O disperdamus eos de gente, non memoretur Israel ultra δquoniam cogitaverunt unanimiter , simul adversun a

te testamentum disposuerunt Tabernacula Idum rum in Ismaelita, em Moab, O Agareni, Gebac mon , oe Amalech , alienigenae cum habitantibus Drum. Haec omnia Haereticorum Tabernacula , has Synagogas Satanae detestatur Romana Ecclesia, cujus antiquitas omnem transcendit memorixiam, duratio finem nescit, amplitudo metas omnes praetergreditur , filiorum multitudo aretram, superat maris & stellas Coeli; in qua regnat coel

stis veritas, exuberat pax exstiperans Omnem se

sum, fervet charitas suci nescia, triumphat fiades invicta, nulla est Dogmatum diilensio ; quae denique ab omni portarum Inseri concussione secura redditur per Christum , Sponsum suum , ad quem ipsa adversitatibus exagitata , & Haere licorum irruptionibus lacessita confugit, eumque ad prosternendos fidei hostes exorat his verbis ejusdem psalmi et Deus meus pone illos ut rotam, fient stipulam ante faciem ventia Sicut ignis, qui eomburit silmam , O sicut flamma comburens montes ; ita persequeris illos in tempestate tua ,er in ira tua turbabis eos. Imple facies eorum ignominia, O quaerenν

nomm tuum Domine. Erubescant, O conturbentur

in saeculum saeculi, O confindantur , or pereaG, g icognoscant quia nomen tibi Dominus et Tu solus altissimus in omni terra. Eo potentissimo Sponsi sui adjuta praesidio Ecclesia Romana semper vincit, semper triumphat , tot riuata palmis, quot fulv

274쪽

Haereticorum armis, & invasionibus impetita. Sed percense, quaeso , alios.triumphos a quoSculo XVI. de erroribus, vel Haeresibus repori vit Ecclesia . M. . Praeter praecipuos illos Sectarum Antesignanos , quos hactenus memoravi, quique novis, falsis ac peregrinis suis doctrinis totura orbem commoverunt , alii fuerunt haeretici qui eodem Saeculo decimo sesto errores disseminarunt quos breviter hic reseram , ut intelligas , quod quemadmodum Christus Salvator noster cuncta , quae perti di Iudaei Reges ac Principes terrae adversus ipsum moliti supt, vertit in ornamentum ac tidem suae victoriae. coelesti consilio deludens humanam astutiam , invicta mansuetudine superans impioru serociam , & moriendo mortis tyrannidem ab lens ; sic omnes Haereticos , qui in perniciem E classiae Catholicae coniurati fuerunt, machinatior . nes disrupit, impia consilia dissipavit, & omnes tumultus convertit in bonum Ecclesiae Sponsae suae,& in cumulum selicitatis aeternae. Hinc Ecclesiae suae perpetuam promittit assilientiam et Et ego P bisci sum usque ad consummationem siculi; hosti' bus vero Fidei aeternum comminatur exitium his verbis, quae leguntur in Psalmis : in Caelis est , irridebit eos , O Dominus subsannabit eos . Tunc loquetur ad eos in ira sua ,-in furore suo conturbabit

eos . Et comminuam eos ut pulverem anu faciem Kenti, O ut lutum platearum delebo eos. Inter iblos Haereticos, quorum , necdum indicavi errorres , primo recensendus venit Ioannes Brentius

Patria Suevus, qui ex Canonico mitembergensi

275쪽

ct Sacerdote, factus est apostata & uxoratus . bsedocuit, Corpus Christi ex vi unionis hypostaticae, iastu personae Verbi Divini, esse ubique, adeoque di in Pane Eucharistico ante consecrationem ἔ indeque ortum habuit Secta ubiquistarum, qui asserunt, Christi humanitatem ab initio Incarnati' mis filisse semper ubique. David Georgius, Delphis

in Batavia natus, ausus est asserere , se esse eximium Prophetam , & Christo Iesu majorem, Manno tertio post mortem resurrecturum , & Regnum Israel restituturum , at necdum surrexit, quia cum aliis impostoribus in inferno aeternis gehennae ignibus cruciatur . Gaspar Scuven Didius,

nobilis Silesius, contendit humanam Christi naturam , post Ascensionem, in Divinam esse mutaὸ eam, & novam condidit Sectam, quam specioso ivomine confessoerum Chrissi adornavit . Ioannes urisola Legem Mosaicam tanquam prorsus inutilem damnavit, & est parens Antinomorum Sectae; quae est stirps Lutheranae, ut videre est apud H sitim in libro De Haeresibus nostri temporis , & apud Lindanum in Dialogo II. Dubitantii. Ex eadem Secta Lutherana prodiit Matthias Flaccus Itbricus, Nagdeburgensis Minister , qui, ut superius dixi mus, plurimis Scriptis pertinaciter propugnavit , Peccatum Originale esse ipsam hominis substa etiam , & in hane Haeresim , quae Manichaeorum est, multos pertraxit Lutheranos, qui ab eo Dogmate Substantialiuae, & ab Authore Flaeeiani sunt apellati. Hic obiter observare debes , hunc Mam . thiam Flaccum Illyricum edidisse Historiam Ecclesiasticam, centuriarum nomine insignitam & Tomis tredecim comprehensam, ad quam concita'

276쪽

ECCLESIASTICA. 23 T

n addam multos sibi adjunxit laboris Socios . Athistud male consarcinatum opus, erroribus, calumniis & mendaciis in Ecclesiam Romanam a capite ad calcem refertum , quam plurimi Catholici Scriptores variis lucubrationibus confutarunt; palmam tamen omnibus praeripuit Eminentissimus , de omni laude superior Cardinalis Caesar Baronius , qui istud natalitiis tenebris damnandum

Opus solidissune ac dilucidilsime dispunxit, cribravit , ct in pulverem redegit, insigni illo , nec

unquam satis laudato Opere Annalium Ecclesiasti- eorum, quod perduxit usque ad annum MCxCvI I I. illudque poti ejus obitum continuarunt tres doctissimi Viri, Henricus Spondanus, Appamiarum in Gallia Narbonnensi Episcopus, ebrabamus deto- vius, ordinis Praedicatorum , & Odoricus Rodinal-dus,Congregationis oratorii Iesu Presbyter. Novum errorem Saeculo XVI. sparsit Franciscus Stanis carus , Manutianus , affirmans Christum non divinae , sed humanae tantummodo naturae ratione eia

se justitiam nostram, unde colligebat, Christum , non qua Deus , sed qua homo est, esse Mediatorem Dei & hominum . Hunc errorem plerique Catholici, Controversiarum , & Theologicorum Dogmatum Tractatores, strenue oppugnarunt, praesertim Cardinalis Bellarminus libro V. De Chriso Mediatore, & doctissimus Petavius , Societatis Iesu Theologus , libro XII. De Incarnatione capi te Iv. & sequentibus Tomi v. Theologicorum Dogmatum, ubi invictis momentis probant,Christum, qua Deus, & homo est , eise Salvatorem , totius humani generis Redemptorem, & mediatorem Dei, di hominum. Postremo, Sectam Liberti, Tom.VII. R rum

277쪽

rum Saeculo XVI. in Galliis suscitarunt Quintinutidi Antonius Pocquius,qui docebant, fantum spiritum immortalem ei ς, scilicet Spiritum Dei, qui si ac vivat in omnibus creaturis: Angelos esse ιηυι- rationes e entii vacuas ; Diabolum , est' peccatum iimaginationes inanes O frivolas asserebant. ynicum sipiritum immortalem omnia escere, adeo ut ipsa peccata Deo imputanda sint, nec ullius amplius rei conscientii moveri quisquam debeat . nec fas sit quidquam improbare. christum ex Spiritu Dei er opinatione esse compositum. In eo positam redemptionem nostram , quod christus solum velut opus fuit, in quo contemplemur ea, qua ad salutem nostram Scriptura requiriφ. 'generationem esse restitutionem innocenti. , in qua Adam , anrequam peccasset, constitutus erat. Hunc aνtem innocentia flatum m aecipiebant,ur semel regenerati , quasi mali cogitatione sablata , nihil discernere debeant .sed puerorum more naturalem sensum atque inclinationem sequi. Libertatem chri. sianum in eo sitam esse, ut omnia homini sine exeeptione licita sent. Propriam cujuscumque ad malum propensionem ese vocationem, in qua, secundum . o soli mandatum , permanere debeat. Matrimonium etiam solemni riιu initum coram hominibus , earnale esse, nisi Spiritus bene conveniant, adeoque Christia-uum hominem ad iιlud adfrictum non ese, sed solum inter christianos hoc matrimonium brmum este debere, in quo utrique simul cum altero bene G. communio nem Sanctorum esse , si nemo quidquam possidear tamquam suum , sed unusquisque , undecumque nanci poterit, adse rapiat. Resurrectionem jam esse Dotam. Fas ebe distinatare Religionem . Littera ' Scriptura acrae minime nοι obnoxios esse, sed spiritum, qui vi, ιscar,

278쪽

wificat , Iecriu oportere. Sed mittainus illos Liberiatinos , qui, jam victa prorsus, & obruta conscientia , ex turpibus factis laudem tibi quaerentes , vitiis callum obduxerant, in summis nialis, perinde ut summis bonis acquiescebant, & contaminata undique vita, pestilentibus exemplis, pestilenti doctrina proximum quemque , velut contagio morbi, inliciebant, atque gloriantes in malitia , potentes in iniquitue, piorum hominum simplicitatem ludibriis incessentes , in omnia turpissima facinora praecipites ferebantur. D. Ex e i insana tot haereticorum in Ecclesiam Saeculo dec imo sexto insurgentium conspuatione facile intelligo , voluisse Christum Dominum , ut Ecclesia, sponsa sua, eamdem ac ipse sortem experiretur, & persecutionibus impeteretur, ut inde gloriosior evaderet. At enim, sicut Pontifices , Scribae, Pharisaei, Reges, Principes, pOpulique armati, in Christi Domini, Salvatoris

tam benefici, tam amabilis,perniciem conjurarunt omnes,qui tamen in mundum venerat,ut salutifera doctrina blande ac placide monstraret omnibus

aeternae felicitatis viam; ita Christus Dominus permisit, ut Ethnici , Iudaei, & Haeretici, Religione licet & Sectis inter se discordes , adversus Ecclesiam congregarentur, & omnia sua consilia, totas opes & vires , & quidquid auctoritate, quidquid potentia, quidquid ingenio, fraude ve possent, in

unum conferrent, eamque persecutionibus exagitarent. Verum, sicut ille Christus,quem tot ignominiis onerarunt Iudaei,nunc est in gloria Dei Pa- tris,quem mortuum existimabant,revixit,victurus in aeternum; qRem infra onines homines deje R a rant,

279쪽

rant, In toto Orbe Deus & honio colitur & adoratur : esus Crux prius ignominiosa , nunc gloria est Principum ac fidelium omnium ς ad nomen Iesu, quod illi moliebantur abolere,fleolitur omne genu , seque submittit omnis celsitudo coeli ac terrae, videntque modo perfidi Judaei templum suum funditus dirutum , Religionem pene extinctam, Sacerdotium, Legem, Principatum, Urbes, Gentem , locum, breviter , nihil superesse, praeter

paucos vagos & exules, veteris in laniae calamitatisquet eius: sicut, inquam, Judaei caeco furore abrepti Christum persequendo nihil aliud effecerupt, nisi quod & suam amentiam ex livorem proindiderunt, & Christi gloriam illustrarunt, atque

auctoritatem confirmarunt, ita etiam Judaeorum perversitas, Principum crudelitas, Philosophorum supercilium , Rhetorum eloquentia , Haereticorum pertinacia, omnes in Ecclesiae Catholicae exitium conjurantes, quid tandem vinculis , carinceribus, lapidibus,flagris,eculeis,ungulis, ignibus, quid tot horrendis tormentorum generibus , &caedibus, quid tot flagitiosis doctrinis, & atro. cibus persecutionibus profecerunt ἰ innumeros Nartyres Ecclesiae dederunt, sibi Gehennae cruciatus conduplicarunt, ac, inviti licet, confirmarunt veritatem Catholicae Ecclesiae, quae aeternum stabit , S adversus quam, ut promisit Christus , qui nec falli, nec fallere potest, Portae Inferi non prαUalebunt. Sed quorsum, amabo , inter Novatores Saeculi decimi sexti non percensuisti Michaesem Ba-jtim , Lovanientis Academiae Doctorem , quem

In multOS errores prorupiste monuit me nuperri

280쪽

ECCLESIASTICA. 26 Itebatur , se plane ignorare , cur Bullae Pontificiae,

qua Sanctus Pius V. Lxx Ix. Michaelis Baii Propositiones damnavit, nullam omnino mentionem fecerint Hierondimus Catena, & Ioannes Antonius Ga-burius, qui vitam & res a Sancto Pio V. Pontifice Maximo praeclare gestas memoriae prodiderunt; cur vero etiam haec eadem Bulla Pontificia Bullario Romano inter alia Diplomata ejusdem S. Pontificis Pii V. necdum fuerit inserta i Ostende itaque , si placet, primo quis & qualis fuerit ille , Michaes Bajust Secundo, quo anno a S Pion proscriptae fuerint septuaginta novem illae propolitiones Michaelis Baii. Denique , cur haec Bulla sanctissimi illius Pontificis, vulgo dicta Plana , a Catena , ex Gabutio, Vitae mi V. Scriptoribus , fuerit silentio praetermista, S: Bullario.Roniano nondum sit inserta tM. Quamvis negari haud possit, Michaelem Bajum fuisse virum doctissinium , ut pote Academiae Lovaniensis Doctorem ac Profestarem, dc unum ex Theologis a Philippo m Hispaniarum , Rege, ad Concilium Tridentinuin missis , certum tamςn est , eum nonnullos de gratia & libero arbitrio , de justificatione & operibus, de concupiscentia & aliis Articulis docuisse errores , qui in Belgio dissidia excitantes occasionem dederunt Pio V. Pontifici Ma lino Causam ad se Romam evocandi,& septuaginta novem Micbaelis Baii propositiones configendi Diplomate, quod incipit Ex omnibus, quodque Romae datum est Kalendis mensis Octobris anni MDLxvii. Hoc Diploma , quod, ivente Pio V. non fuerat publicatum, sed dumtaxat , majoris lenitatis strati . privatim Lovaniensi

SEARCH

MENU NAVIGATION