장음표시 사용
301쪽
.& ex ea Apotheosi , qua demortuum RSuebit miti Caelum extulit inin suis colloquiis Fami- iliaribus. Secundo, magis standum est Sententiae , ' quam in 'oannem Reuchlinum tulerunt Academiae Parisiensis, Erphordiensis & Moguntina, quam judicio Ddiderii Erasmi, qui non erat Theologus , sed dumtaxat Grammaticus, ut ipsemet saepius candide fatetur, praecipue in Epistola ad Albertum .Pium , Principem Carpensem , quae est ordine trecentesima trigesinia tertia,in qua haec scribit: m-
plures consentientibiιs vocibus narrant , quem
dam esse Principem Carpensiem , doctum, magnaque apud purpuratos Patres auctoritatis,qui passimae palam depraedicet, Erasmum nec esse Philojψbum , nee Theologum , nec ullius solida doctrina . Atque bactenus nihil commoveor , si quis ea de me praedicet, qua iipse tum dictis , tum scriptis ingenue profiteor, nullis' magis indignans, quam bis , qui me fallis O iuvidiο-
sis laudibus onerant. Si me venditarem pro magno Theologo , aut Pbilosopbo', 'meritὸ mihi detrabet aliquis leonis exuvium. Quis autem Erasmi aliorumque. Grammaticorum, quibus abundabat Saecu-Aum XVI. declamationes praeferre velit doctrinali judicio tot Academiarum, & doctissimorum Theologorum: a quibus damnatus est Ioannes Queblinus t Tertio, Erasmus in omnibus ferὰ suis Epistolis , & libris, quos attento animo perlegi, impensius, quam par esset, laudat Grammaticos, & ad 'ausea usque debacchatur in Theologos Scholasticos & Monachos axi md Dominicanos,eo quod, cum essent Fidei sitores,atro carbone notarent& Ioannis RSucblini, & aliorum id aetatis Gram' praticorum libros, in quibus Theologiae plaiid rudes
302쪽
des multa proferebant, quae novitatem sapiebant,& a Decretis Theologorum longe lateque discrepabant. Eam ob rem, Erasmi animum in Domini-cancis exulceratum fuisse, facile colligitur tum ex ejus Epiliola ccccLII. quam scripsit ad Iacobum Hochiseratum Dominicanum,& in Germania Fidei Inquisitore in , qui Ioannis Mucblini libros consi-
xerat; tum etiam ex Epistola CCCcLxxv II. quam
direxit ad Albertum Cardinalem, Archiepiscopum & Principem Moguntinum , ubi Dominicanos, Fidei Inquisitores, multis calumniis insectatur , eosque his verbis canino dente mordet: pridem mali babet tuos efflorescere bonas litteras ,
efflorescere linguas, reviviscere veteres auctores,quos antehac exedebant tinea, pulvere opertos, mundum ad fontes ipsos revocari . Timent suis Lacunis, nolunt' videri quidquam nescire, metuunt, ne quid ipsorum majestati decedat . . . Porro rem non sincero animo ge-- ri,vel ex eo licet eoniicere; cum ipsi fateantur nullum esse, neque veterum , neque recentium auctorem, in ' quo non reperiantur errores, etiam haereticum factu-
ri , si quis pertinacitἐν defendat: cur eateris omos , in unum tantium aut alterum inquirunt tam odiosὸ η Non inficiantur in multis errasse Alvarum , in multis Cardinalem S. Sixti, in multis olvestrum Priera- tem , de his nulla mentio , quia Dominicani sunt . In ' unum Capnionem , seu Joannem Reuchlinum, clamatur , quia linguas callet . . . . . Multa scripsit Lutheras imprudentὸr magis quim impiὸ, quorum hoc tuos, seu Dominicanos, habet pessimὸ , quod Noma nος i. multism tribuit,quὸd minuit quaestum veniarum, quisu Ordinibus Mendieantium par.m tribuit , quod Scholasticis sigmatibui nρn tantum defertiquantum Eva -
303쪽
gelicis, quod negligit humanas disputatorum argutias. Hae nimirism sunt haereses intolerabiles . Sed his dissia mulatis, pratexunt invidiosa apud Pontificem , homines,tantsem ad nocendum concordes, O callidi . . . .
Qidquid non placet; quidquid non intelligunt, haeresis est. Graia scire, haeresis est, expolite loqui, haeresis est , quidquid ipsi non faciunt, haeresis est. Mitto putidas alias calumnias , quibus ibidem Dominic
nos incessit Erasimus , eo solo nomine , quod Mamrini Lutheri, Ioannis lucblini, & institos quorumdam aliorum Grammaticorum libros improba- rint,damnarint, consutarint. Verum, Dominicanos non ex odio & livore, sed ex solo tuendae ac vindicandae veritatis studio id egisse sat superque comprobavit eventus . Dum enim Ioannes lueblinus, Desiderius Erasmus, aliique illius temporis Grammatici , qui magis verba curabant, quam Religionis Mysteria , & quibus magis placebat verborum elegantia, quam Theologia , passim in suis libris
contra Theologos & Monachos blaterarent, eosque , tanquam Musarum, & bonarum litterarum . osores, traducerent, exortus est Martinus Lutherus,
qui sese his Grainmaticis socium adjunxit, oleum camino addidit, classicum contra Theologos dc Nonachos cecinit, multoque graviorem in Eccle--sa excitavit tragaediam, ut ipsemet fatetur Desidestius Erasinus in laudata jam Epistola ad . Libertum Pium, Principem Carpensem, his verbis: Princi- , pio erat bellum cumLinguis ae Latinis litteris,his ego hactenis favi,ut admisse ornarent juvarentque recepra studia, non ut veteres professores de ponte,quod riunt, dejicerent in servirent gloria Chrsi, non ut veterem ' Paganimam nobis revocareat. Uc cum ancipiti marie de
304쪽
te deeertaretur , res per Monaebos detracta est ad negotium fidei . Non dubito , quin audita tibi sit seu oblinica tragadia . me coepit in illos incrudescere Doctorum odium e mox fervente adhue bello inter πι- Ras osores Musarum, exortus est Lutberus. Ita, radibus quibusdam res alterius partis semper in pe- Ius vergentis pervicacia , tum alterius quorumdam odiis, O intempestivis clamoribus hucusque progressa est tragadia. Habes nunc exordium S: infaustuiri exitum hujus Controversia: Nucblinis , quam paulo fusius hic descripsi, tum ut intelligeres, linguarum peritiain, etsi per se utilem, absque tamen studio Theologiae posse aliquando perniciosain evadere; tum etiam ut vindicarem Dominicanos, non solum contra Desiderium Erasmum, sed etiam contra duos recentiores Scriptores , Joannem Henricum Majum, de Theophilum Asnaudum, quorum primus in vita Joannis Reucblini Phorceiisis , typis edita Duriaci anno MDcLxxxv II. Alter vero in suis Diatribis De Immunitatibus oriacorum , magno sed inani labore persuadere moliuntur, Ioannem Reuchlinum, suille insontem, Sc Dominicanos illum
solo livore insectatos esse , quod sane, ut ostendi. oppido falsum est,nec a viris Catholicis In dubium revocari potest, postquam Concilium Generat Tridentinum libros Cabbalistarum, maximς nis Iuchlini, confixit .cOL-
305쪽
De Conciliis tam Oecumenicis , quam Nationalibus, quae mel ad profligandas Haereses, vel ad resarciendam Εcclesiae Di plinam fuerunt Soeculo decim exto celebrata.
Discr- χ A M scio , Concilium Oecume- sucus. nicum Tridentinum ad extirpan-I das Lutheri , Calvini , aliorum qu hujus sursuris Heterodoxorum Haereses, fuisseculo decimo sexto convocatum . At, cum no dubitem , quin privati Conventus , & aliquae Synodi indictae fuerint ante Conciliam Generale Tridentinum, tum in causa Lutheranae, vel Calvinia. nae Haereseos, tum etiam in causa Reformationis Disciplinae Ecclesiasticae; optarem, ut in isto Colloquio juxta Ordinem Chronologicum primo IOCO percenseres Conventus, Acta, Colloquia, α Concilia Nationalia,quae in Causa Lutheranae Haereseos Saeculo decimo sexto ante Concilium Tria dentinum habita sunt. De in , subnecteres Coli quia & Concilia Provincialia , quae Saeculo itidem decimo sexto in Caula Calvinianae Haereseos fuerunt celebrata. Tertio loco eas Synodos Nati nates & Provinciales conititueres, quae ante CO cilium Tridentinum in Causa Fidei & Resorinationis Ecclesiasticae Disciplinae coactae sunt. Postremos
306쪽
stremo , de his omnibus , quae in sacra incumeni-'ca Synodo Tridentina statuta ac definita sunt, dissereres,necnon de aliis Conciliis Nationalibus, quae Episcopi post Generalem Synodum Triis
dentinam, ad ejus executionem & observantiam promovendam, variis in locis congregave
M. Hic juxta ordinem Chronologicum reseram ea quae gessit Romanus Pontifex Leo M per' suum Legatum Thomam de Vio Cfetanum Cardianalem, ordinis Praedicatorum , in Germaniam missum, antequam suam contra errores Lutheri Bullam publicaret , quibus adjiciam Disputationes , quas Catholici Doctores habuerunt cum Luthero' Censuras Acadentiarum adversus errores illius Haeresiarchae, ac tandem singula , quae contra eumdem Lutherum in variis Conventibus seu Comitiis Germaniae a Carolo V. Imperatore & aliis Principibus ante celebrationem Concilii Tridentini acta sunt, prout referuntur a Ioanne Cochuo in Lutheri, ex quibus facili negotio intelliges , quam multiplici S tortuoso ingenio praedirus fuerit haeresiarcha Lutherus, qui licet saepius damnatuS ac victus, nunquam tamen resipiscere voluit; sed suos impune per Germaniam errores late diffudit. In primis , Iutherus II. contra doctrinam Ecclesiae Romanae de Indulgentiis vexillum erigere coepit, & nonaginta quinque Pro- possitiones adversus Indulgentias edidit , quas Fo ribus Templi omnium Sanctorum mitem burgiam xit die xxx I. mensis Octobris ejusdem anni His Lutheri nonaginta quinque contra Indulgestias Propositionibus Teleelius, ordinis Praedica-
307쪽
torum Theologus doctissimus, centum & sex Pr positiones opposuit. De his certior factus Summus Pontifex Leo X. jussit Luthero ut Romam veniret, eique judices dessit Sylvestrum P friaratem ordinis Praedicatorum,Sacri PalatiiΛpostolici Magistrum,& Hieronrmum de Genutiis Episcopum Asculanum. At Luthero, sibi male conscio, Romam venire deis trectante, consensit tandem Summus Pontifex exoratus a Frideriso Duce Saxoniae,qui impensius Luthero favebat ut causam Lutheri examinaree Thomas de Vio Cuetanus Cardinalis, Sedis Apostolicae in Germania Legatus, eique Apostolico Diaplomate praecepit, ut si Lutberus sponte se sisteret, erroresque suos damnaret, in Ecclesiae Conamunionem eum reciperet, sin minus, accito Principum auxilio, eum, abiecta omni cunctatio 'e,
carceri manciparet .. Lutberus, homo. vafer ω
subdolus, fide a Maximiliano Imperatore accepta, Augusta coram Cardinali CHetano,Summi PontificisLegato,comparuit,a quo humanissimὰ exceptus est,eique certam spem conversionis fecit . Postera
die ad ipsum rediit, & stipatus publico scriba,quatuor Senatoribus, & yoanne Stavitio,Vkario Generali sui ordinis ita Germania, porrexit Legato Pontificis Consessionem Fidei, seque submisit Decretis Universitatum, praesertim Parisiensis, quam appellavit Studiorum Parentem ab antiquo seminper Christiani mam , ae in Theologia florenti
tuam universitatem . Consessionem Fidei Lutheri his verbis concepta fuisse asserit Ioa es cocouus in Actis & Scriptis Lutheri et Ego Fr. Martinus Eurber Augustini us, protesior me calereinsequi San- Mammis am Eccloa- is omnibus meis dictis in factis, '
308쪽
factis , praesentibus , praeteritis er futuris . Quod si quid contra vel aliter dictum fuit, vel fuerit, pro non dicto baberi O babere solo . Verum , ficta ac simulata fuit haec Lutheri Confessio, non secus ac ipsius protestatio, qua per Epistolam ad eumdem Legatum Apostolicum scriptam significavit , velle se auctoritati Ecclesiae iubjicere , his verbis: Nunc 'Cerendi me in christo Pater, fateor, sicut in alias. fassus sum, me fuisse certis nimis indiscretum , acrem
σ irreverentem in amen SumGi Pontificis. Et lice: acerrime fuerim in bane irreverentiam provoc us , tamen meum fuisse nunc intelle' modestius , humilius O reverentius hanc materiam tractare , O nouita respondere stulto, ut ei similis escerer . De qua sinceri me doleo, . veniam peto; per omnia pulpita in vulgus promulgabo , sicut oe sepius jam feci a
daboque deinceps operam, ut adius sim aliter loquar, Deo miserente . Immo promptissimus sum, atque facillimὸ promtito, me posthic materiam de isdulgen'tiis non tractare,atque his finitis quiescere, modo illis quoque modus imponatur aulsermonis, aut silentii, Di me in hanc tragadiam suscitaverunt . Sic, ut fu- cum Cardinali Legato faceret, morasque necteret, poenitentiam mentiebatur Haeresiarcha ille,Causae suae male conscius, qui tamen paulo post, impe irato a Caesarianis Salvoconductu una cruri Ioanne Staupitio, ordinis sui Vicario Generali, clam aufugit, de a Cardinali Legato ad Papam,& postea
a Papa ad futurum ConciliumGenerale appellavit. Interim anno Mox I x. habita est Lipsiae insignis illa& toto orbe Christiano celeberrima Concertatio Ioannem Echium inter & Andream Carlostadium , dc Martinum Lutherum . Erat Echus Theologiae Pro- . Tom.VII. T se Or
309쪽
tatoris nomen Tubingae , Viennae , atque etiam Bononiae adeptus fuerat; quam laudem Lutherus,& Carlostadius ei praeripere conabantur. Occasio hujus Lipsiacae Disputationis haec fuit: Nonaginta quinque adversus Indulgentias Propositiones, ut jam diximus, propugnandas susceperat Lutberus , harum nonnullis Animadversiones, seu Notas reprehensorias apposuit Echus, fidei Catholicae Cau- iam agens. Id iniquo animo tesit artostadius , Archialaconus Vitembergensis, & hanc injuriam, ut putabat, ulturus, atque amico suo Luthero, qui' itembergae Praelector Ordinarius erat, patrocinaturus , Ee jum ad disputationem provocavit . Certamen subire non detrectavit Echfus de victoria jam securus. Campum itaque disputationis mutuo consensu .gyiam Urbem elegerunt,mercatu& Universitate insignem, annuente Georgio Duce
Saxoniae , & frustra repugnantibus Episcopo Merseburgenti loci ordinario, δc Theologis Lipsiensi .hus , qui Disputationem ejusmodi prohiberi in luissent, & omitti, quam haberi. Magnis igitur
animis concurrunt strenuissimi Concertatores, prius tamen solemniter professi, se ne vel latum quidem unguem ab Ecclesia Catholica discessuros, nec Eruditorum judicio praeituros , nec Universi, ratum auctoritati praejudicaturos. At, inter disputandum cariostadius, cujus antea in oculis tanta erat gravitas, tanta frontis contractio , ut illo supercilio alter quasi Myadamantus videretur, e . Pertus est, curtam nimis este doctrinae suae suppellectilem , seque imparem esse viribus adversarii sui Voannis Echii, qui erat vir ingenio, & alacritate
310쪽
vividus , sumina eruditione praeditus , memoriae itenacitate ac singulari dono felix. Quocirca,tam Iosiadius , post aliquot dies receptui canens, cessit, . eique succestit Lutherus, qui in ea Concertatione saepius a Ioanne Echio ad incitas redactus, volens ;nolens , coactus est multa de Indulgentiis, de Poe- ,
nitentia & Absolutione Sacerdotis fateri , quae
antea infrunito ore negaverat. Fatigato tandem . Luibero , iterum Corioliadius, ne omnino obmu- .
tui sie videretur , in arenam descendit disputaturus cum Ioanne Echio invicto adversario, & tandem die xv. mentis Julii ejusdem an. MDx Ix. omnα ,
certamen finitum est,Causaque per in ista judicibus, qui victoriain Ioanni Echo , fortissiuno Fidei Cab
tholicae Athletae adjudicarunt. Lutberi vero de .carlostadii partibus steterunt dumtaxat Poetae , Grammatici, Rhetores , aliique, qui Theologos Scholasticos de Monachos , ta quana politiorunias litterarum osores, acriter insectabantur. nis Echii victoria excitatae anno sequenti,seu MDxx. Academiae Lovaniensis & Coloniensis , plurimos Haeresiarchae Martini Lurberi libros flammis dignos pronuntiarunt. Quod quidem animum Lu-iberi adeo exulceravit, ut protinus edito famoso libello in eas petulanti stylo exarserit, totumque suae acerbitatis virus effuderit, in haec verba proxumpens : Cum semel malus semper praesumatur malus juxta juris inulam, nusquam, nunquam, in nullare credendum erit Magistris nostris quibuslibet; quorum judicium constat jam a multis annis fuisse nores
modo inconstans ac praeceps , sed erroneum, bareticum , temerarium oe caecum, cui nemo sidere debeat tuto,nisi quem Deus iratus operationibus erroris man-