장음표시 사용
331쪽
stria vitiata, & corrupta oculis Iudicum subiecit. Quo factum est , ut Mormeus Possius , quasi repentino fulmine ictus , & vehementissimo lapsuum suoruna dedecore confusus, in gravissim uiri
morbum cum vomitu & membrorum tremore
inciderit, & ad curandam valetudinem suam Sal murum sese receperit. Sed, ne Mornaeus Possius , secutus exemplum Theodori Beea, sibi triumphum accineret, di ea, quae in hac celebri Collatione facta fuerant, inficias ire, aut eludere posset, Ia- eobus Perronius , immortale Ecclesiae Gallicanae decus , ad ora haereticorum obstruenda, luce publica donavit Acta celebris hujus Collationis regia auctoritate & approbatione munita , in quibus Calvinistae perpetuam ignominiae suae memoriam , Catholici vero tam insignis victoriae monumentum habebunt aere perenniuS. Cceterum ,
quod maxime dolendum est , Calviniana Haere- sis , etsi a Catholicis Doctoribus saepius in Colloquiis , Disputationibus ac Collationibus victa ac profligata fuisset, instar tamen Hydrae suis rediviva cladibus late per Gallias propagabatur. Conscendebant fidenter Calviniani Ministri in Templorum pulpita , Buccinatores exitiosae doctrinae,
ludimagistros captabant, quorum opera tenera Puerorum mentes Occuparentur propria Gymnasia , tanquam emporia doctrinae suae , sibi vindicabant, Doctores Catholicos vexabant calumniis, appetebant contumeliis, modis omniis hus infamare studebant, praesertim viros proses sione vitae ac nomine Religiosos, quos omni apua populum auctoritate spoliabant. Uno verbo, nubius erat locus tam clausus, tamque diligenti cu-
332쪽
stodia munitus, in quem aditum , qualicumque modo, non reperiret Calviniana Haeresis, divitum opibus & potentiis instructa; in Aulam Regis , in Palatia Principum, in Forum , in Scholas, in Muliercularum circulos , in ossicinas opificum irrepserat, ac concitatis intestinis Bellis ultimum Galliarum Regno exitium propediem allatura erat, nisi Christianissimi Reges divino protecti auxilio, cum in lenioribus remediis jam per Episcopos & Theologos tentatis nulla spes esset, ad acriora descendissent, Calvinianae Haeresi omnia pestilenti affatu suo contaminanti, & teterrimum virus suum longe laidque spargenti bellum indixissent, atque Haereticorum ruina ignem exti xissent, ne tota Gallia eodem incendio conflagraret is
D. De Comitiis & COIIationibus, necnon de Disputationibus & Colloquiis, quae tam in Germania Saeculo XVI. in Causa Lutherana,quam in Gallia in Causa Calviniana habita sunt, satis
hactenus disseruimus; nunc recto ordine ea Concilia percensere debes, quae eodem Saeculo variis in locis , sive ad vindicandam contra Haereticos Catholicam Fidem, sive ad restaurandam coli psam Ecclesiae Disciplinam indicta sunt,antequam celebraretur Oecumenicum Concilium Iridentinum , cujus fuerunt veluti praeludia.M. Incipiam a Synodo Generali Latera snensi V. cujus historiam quo magis perspectam habere possis, rem paulo altius repetere necesse est. Exorto inter Iulium II. Pontificem Maximum di Ludomcum XII. Galliarum Regem gravissimodissidio , cujus causena j in aperuimus in praeco
333쪽
dentibus Colloquiis , pax Ecclesiae perturbata est,& Bellum hinc inde exarsit acerrimum, quod occasionem dedit novem Cardinalibus , jam ira-'tis Summo Pontifici, & auctoritate Maximiliani Imperatoris, & Ludovici m. Regis Christianissimi, fultIs , Concilium Pisis contra Jidium II. an nO MDx I. convocandi, eo videlicet praetextu, quod Summus ille Pontifex non staret promissis, nec juramento sua in electione praestito , de Generali convocando Concilio , intra primum a sua consecratione biennium, pro reformandis Ecclesiae moribus, & ineundά inter Principes Christianos concordia. In eo itaque Concilio Pisano congregati pauci illi Cardinales, & omnia ex pravis tam tum animi motibus agentes , celebrai unt tres Sessiones , quibus peractis , Concilium istud Pisanum transtulere Mediolanum , ubi, postquam Sessiones quartam & quintam absolvissent,tandem in Sessionibus sexta, septima, & octava . quae ultima fuit, eo audaciae proruperunt, ut excusso penitus obedientiae iugo , Pontificem Maximum
Myulium II. citarint, contumaciae accusaverint, eumque ab omni Pontificatus administratione tam in spiritualibus, quam in temporalibus suspenderint. ibus peractis, cum Mediolani non essent tuti, Lugdunum in Galliis confugere compulsi sunt. D. Verer istud Concilium Pisanum appellari debet Schismaticorum conciliabulum, nec dubito, quin ab universa Ecclesia repudientur, ac damnentur Omnia, quae in eo gena ac statuta
M. Recte dicis, ac semper Ecclesia Catholica praedictum Pisanum Conciliabulum justis dea causis
334쪽
causis rejiciendum plane ac damnandum censuit. Primo, quia hujus Conventus Pisani tumultuaria convocatio a pauciori numero Cardinalium lion legitimo Pontifici infensorum facta est , eo repugnante , cui tamen ex jure & officio incumbit convocare Concilium Generale , quale esse Concilium Pisanum pertendebant segreges illi Cardin tes, sicut ipsis exprobrat idem Summus Pontifex itistis litteris convocationis Concilii V. Generalis ,
Lateranensis his verbist revolvant Sanctorum Patrum σ vmanorum vitas Pontificum, antiquum morem indicendi convocandi O celebrandi Conei
lium : Traditiones leges super bis editas 2 Patribus inspiciant: videbunt huj smodi concilia 2 solis Rymanis Pontificibus esse indicta, oe alitir indicta, rata non fuisse. Secundo,in iisdem Concilii V.Lateranen. sis convocatoriis litteris diserte ostendit Iulius II. Concilium Generale, quod in sui ad Pontificatum electione celebrandum promiserat, non sua culpa, ut perperam asserebant segreges Cardinales, sed ob infelicitatem temporum fuisse hactentis a se di-
datum: Nulla nostra culpa, inquit, neque Sancta. manae Ecclesia Cardinalium,dilata est Generalis Concuti indictio, convocatio O celebratio . Disulit haec infelicitas temporum, qua sub Alexandro Praedeces fore nostro vexare capit Italiam , O adhuc vexare non cessat; instans necessitas recuperandi Terras em
jura ejusdem manae Ecclesiae. Nam propositum nafrum semper ad' Concilii celebrationem promptu um atque intentissimum fuit. Addit etiam Summus Ponlisex, segreges Cardinales in litteris Indictionis Concilii sui Pisani, trium dumtaxat melasium , α Suatuordecim dierum tempus pro termino Convgreg.
335쪽
gregationis assignasse, quod tamen tam breve te poris intervallum ad Oecmnenicu Concilium congregandum minime lassicit. Terrio, segreges Cardinales falso jactabant,suum Conventum Pisanum repraesentare universalem Ecclesiam , cum tamen
ei nec interfuerint Hispaniae Episcopi, nec Germaniae Antistites, qui potius in Synodo Augustae habita Concilium illud Pisanum, tanquam Schismaticum , damnarunt. Non interfuerunt etiam huic Concilio Pisano Italiae Episcopi, praeter quosdam e Ducatu Mediolanensi, qui tunc Ludovico XII. Galliarum Regiaaujus Conciliabuli, oti simultates,
quas cum guttio α gerebat, promotori, parebat.
Quin, ex tota Gallia, quantumvis Rex Christi nissimus bellum Iulio II. indixisset, seque adversus spsum armis tueretur, duo dumtaxat Archiepiscopi Lugduneniis di senOnonsis, quatuordecim Episcopi, nonnulli Abbatos, Doctores & Procuraritores Academiarum huic Concilio Pisano adfuerunt . Nemo autem dicet unquam, eo tam exiguo
numero Praelatorum , qui ad hoc Concilium Pis num accesserunt, quique a legitimo Capite, seu Romano Pontifice, Christi in terris Vicario, erant avulsi,universalem potuiste repraesentari Ecclesiam. Quarto, Regna Catholica, Ecclesiae particulares, . Aristiani Principes ac Reges, praesertim Ludovi-euso. qui Pisano Conventui adhaeserant, eum postea quasi Conciliabulum ejurarunt, & Synodo Lateranensi quintae a Iulio II. convocatae, velut tegitimae adhaeserunt, ut mox ostendemus agendo de his quae in hac Synodo Lateranensi quinta proposita ac definita fuerunt. Quinto, Cardinales,
qui Iulio II. legitimo Roman9 Pqaxisici suerant
336쪽
contumaces, & purpura ab eo exuti, postea poenitentia ducti, ad Leonem X. qui in locum IcRomani Pontificis. in Synodo Lateranensi quinta demortui, lassectus est, confugerunt, ejusque benignitatem supplices implorantes, ac veste induti non purpurea, sed privata, in Pontificio Consistorio Pisanum Concilium uti spurium solemniter de testati, veniam & pristinain dignitatem impetrarunt , atque Concilii Lateranensis quinti Decreta approbarunt. Postremo Iulius II. Ponti sex Maximus , in suis Concilii Lateranensis quinti litteris Convocatoriis indictionem & convocationem Concilii Pisani nullam , irritam & inanem esse declaravit , atque in Sestionibus secunda & tertia ejusdem Concilii Lateranensis quinti Synodum Pisanam, omniaque ejus Acta Pontificio Diplomate reprobavit sacro approbante Lateranensi Concilio . Ex quibus momentis liquido patet, Synodum Pisanam , indictam a paucis segregibus Cardinalibus , esse prorsus spuriam , Synodum vero Lateranensem V. a Vulio II. Romano Pontifice convocatam , legitimam censeri debere . D. Qua de causa Iulius II. Pontifex Maximus hanc Synodum V. Lateranensem convocavitἶquid vero praecipue in ea gestum ac definitum
M. Hanc Synodum V. Lateranensem indixit α tum ut mederetur malo schismatis, cui originem dare , illudque fovere poterat Con Ciliabulum Pisanum a segregibus Cardinalibus
convocatum; tum etiam ad reformandos Ecclesiae
mores, pacem inter Principes Christianos ineundam , de promovendam in Turcas Expeditionem
337쪽
Sanctam . Inchoatum porro est istud ConcIlium . Lateranense V. die x. mensis Maji anni MDxI I. eique praefuit Iulius ILad quartam usque Sessionem,
qua finita, ipso aegrotante 'ulio II. Pontifice Maximo , quintae Sessioni praefuit Resbael Cardinalis, Episcopus Ostiensis, caeteris septem sequentibus
Sessionibus praefuit Leo X. recens electus Pontifex Maximus. In his duodecim Concilii Lateranensis V.Sestion. plurima gesta,statuta ac definita sunt,inter quae quatuor potissimum singulari observatione digna hic annotabo. Primo, in Sessione septima Summus Pontifex Leo X. eos, qui asserebant, Anim am intellectivain esse mortalem, aut unicam in cunctis hominibus , sacro approbante Concilio, damnavit, & Legatos ad Reges & Principes mittere decrevit, ad pacem inter eos conciliandain, ut deinde adversus Turcarum Tyrannum , com munem Fidei hostem , arma vitesque conjunctim
converterent. Secundo , in Sessione nona promulgata est Constitutio de Reformatione Curiae , qua
statuitur, ut Cardinales vitae munditia, ac virtu tum splendore cunctis praesulgeant, sint omnes vigiles ac Divinis ossiciis , Misiarumque celebrationibus intenti : in domibus , familia , mensa , suppellectili, sint modestiae & frugalitatis specu lum, omnique diligentia sedandis& componendis inter
quoscumque litibus vacent incumbantque ab omni privato affectu semoti . Deinde,in eadem Sessione decernuntur poenae in Clericos & Laicos blasphemos, nefarii criminis reos , concubinarios, dc Simoniacos . Statuitur etiam , ut quilibet habens Beneficium cum cura , vel sine cura, se post sex mense ab obtento Beneficio Divinam Ucium non dixerit, legi-
338쪽
legitimo impedimento cessante , Beneficiorum suoru in fructus suos non faciat,pro rata omissionis recitationis Officii , tempore , sed eos tanquam injuste perce pios,in fabricas hujusmodi Beneficiorum,vel pauperum eleemouenas erogare teneatur; si vero ultra dictum tempus in simili negligentia contumaciter contempserit, legitima monitione praecedente , Beneficio privetur , clim propter Osscium detur Beneficium . Tertio, in Sessione decimi edita est Constitutio declarans , Montes, qui dicuntur, Pietatis , justos delicitos esse, prohibetque universis sub poena excommunicationis lais Sententiae illorum damnare usum, vel vitii usurae insimulare, quia etsi Rectores eiusmodi Montiam Pietatis aliquid a mutua, tariis exigant priter sortem,ea tamen exactio nullatenus est ad lucrum,sed ad indemnitato, propter necessarias expensas , sine quibus diu stare haud posset istud pietatis Institutum;eo autem corruen' te, gravi subsidio fraudarentur inopes mutuatae pecuniae qua ipsorum necessitates subleyantur . Docent tamen periti Casuistae,quod si in fine anni post compensationem omnium expensarum , quae in Monte pietatis facts sunt,supersit aliqua Summa ex interesse, ut vocant, quod exactum fuit,ea Summa inservire non debet ad augendum Montem
pietatis, sed restitui debet illis , a quibus accepta j est, si commode inveniri possint, aut minuendum
est interesse alterius anni, ita ut Mons pietati S nul lum lucrum ex hujusmodi interesse sentiat, quia si aliquid lucri inde perciperet, totum interesse, quod sumtum est ultra sortem principalem, non exactum fuisset ad Iam expensarum compensatim nem,sed ad lucrum aliquod ex mutuo prQvcniens, quod
339쪽
quod divinae legi contrarium est, & Constitutioni promulgatae pro Montibus pietatis a Leone X. in Concilio Lateranensi quinto. Denique,Sessione xI. Concilii Lateranensis V. promulgata est abolitio Pragmaticae Sanctionis, cujus in locu pacta Bononiae Concordata inter Leonem X. Pontificem Maximum , & Franciscum I. Regem Christianissimum substituta sunt, de quibus late disseremus in Colloquio sexto , ubi Disciplinae Ecclesiasticae saeculi decimi sexti selecta capita exponemus. Hic dumtaxat cu Illust. Petro de Marea Archiepiscopo Parisiensi obiter dicam, Sanctionis Pragmaticae abrogationem , & Concordata, quae Leonem X.& Franciseum I. inita sunt, magnam Ecclesiae Gallicanae attulisse utilitatem, quia Episcopatuum Electiones verba sunt illius Archipraesulis libri ur. de Coniscordia Sacerdotii O Imperii Cap. Ix. Num. xI M. capitulorum ambitu fiebant, eisque persπὸ vim inferebant segum preces a Pragmatica Sanectione approbata: adeo ut Guillelmus Benedicti, celeberrimus illa aetate jurissonsultus, virmet, preces illas habuisso in habere debuioe .im imperii apud Canonicos Elelis resis Concordata igitur abolent eleisiones, oe in earum locum substituunt jus 2 bominationis, quod Regi tribuunx. dod jus .iam praecludit ambitioni o Simonia, qua exercebatur ad emenda sussragia canonicorum . Attamen Nominationis jus sie conceditur Principi, ut ad Summum Pontificem pertineat confirmatio Electionum, qua potiebatur absque ulla contro- .ersia ante Pragmaticam Sanctionem editam. D. Huic Synodo V. Lateranensi adhaeseruiatne Principes Christiani, praesertim Maximi- Imperator, & Ludovicus XII. Galliarum Rexa
340쪽
qui propter simultates, quas cum Yulio mPontifice Maximo, exercebant, Conciliabuli Piis sani adversus eumdein Pontificem indictionem ac celebrationem promoveranti . M. Principes Christiani , praecipue Maximiis vanus Imperator,& Christianii simus Rex Ludoviis cus ML rejecta penitus tanquam spuria Synodo Pisana,Concilio Lateran. V.tandem adlisierunt. In primis, Ferdinandus, Rex Aragonum &Siciliae, tuo, & Ioanna Castellae Reginae nomine, iussit Hierondimo de Heb, suo in Romana Curia oratori , ut operam daret, ne Pisanum Conciliabulum imagius protraheretur , sed tanquam injuria, perperam ct iniquὸ congregatum dissolveretur O evanesceret, Operniciosisimum sibi a tolleretur , de ut Concilio Lateranensi, ceu legitimo , interesset . Idem praecepit Maximilianus Imperator Mattiao Episcopo Gurcensi ac Principi, qui nomine Imperatoris Pisanum Conventum reprobavit, & Concilio Lateranensi adhaesit. Consensum itidem suum eidem Concilio Lateranensi adjunxerunt Emmanuel Rex Lusitaniae , Sigimundus Rex Poloniae, Leonardus Dux Venetorum & Serenissima Respublica, Lucensium ac Florentinorum Respublicae, Dux Mediolanensis, Marchio Mantuae, Marchiones Brande- burgensis & Montis serrati, Dux Sabaudiae,aliique Principes, quorum exemplum tandem secutus est Ladovicus XII. Galliarum Rex , qui, Vulio II. mortuo , dum celebraretur Concilium Lateranens quintum, ac subinde causi omnis odii de simulta. tum, quas cum illo Pontifice gesserat, omnino sublata,amicitiam Leonis X.qui in eodem Lateranensi
Concilio in locum Iulii α suffectus est , sibi con γοω.VIL X ciliate